initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 30

Numérotation du verset Ez. 30,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} [Rusch, f. 1 ] Et factum est verbum Domini ad me dicens
interl.|  quod erat in principio apud Deum
marg.|  ET  FACTUM  EST  VERBUM. Hieronymus HIERONIMUS. Post vicesimum et septem annum captivitatis Ioahaim revertitur ad presens tempus quando contra Egyptum ceperat prophetare id est ad annum decimum mensem duodecimum in una mensis.
Numérotation du verset Ez. 30,2 
fili hominis propheta
interl.|  omnibus nationibus specialiter Egyptios
et dic hec dicit Dominus Deus ululate
interl.|  quia
ve ve diei
interl.|  anime et corporis
marg.|  FILI  HOMINIS. Leo rugiet quis non timebit Dominus locutus est quis non prophetabit ?
marg.|  FILI  HOMINIS. Hoc in divinis scripturis semper in bonam partem accipitur numero singulari sed in plurali in malam : filii hominum dentes eorum arma et sagitte. Et alibi : filii hominum usquequo gravi corde ?
Numérotation du verset Ez. 30,3 
quia iuxta est dies et appropinquavit dies Domini
interl.|  cuiusque in morte vel omnium in iudicio generali
dies nubis
interl.|  non claro sole rutilans Babyloniam afferens tempestatem
tempus gentium erit
interl.|  omnium non tantummodo Egypti in quo certum est de cunctis gentibus prophetari
marg.|  IUXTA  EST  DIES. Hieronymus HIERONIMUS. Omne tempus eternitati comparatum breve est unde Iacob centum et triginta annos quibus vixerat paucos et pessimos vocat. Et David: dies nostri sicut umbra pretereunt. Hec reputantes nec potentia erigimur nec divitiis incubamus nec felicitate letamur. Omnia enim sicut umbra pretereunt.
marg.| DIES  DOMINI. Hieronymus HIERONIMUS. quando omnis conversatio seculi destruetur et errore sublato una veritas apparebit.
Numérotation du verset Ez. 30,4 
et veniet gladius in Egyptum
interl.|  flameus et versatilis sermo divinus qui bonos a malis dividat et pessimos suo igne consumat
et
interl.|  tunc
erit pavor in Ethiopia
interl.|  qua vicina Egypto
cum
interl.|  id est quia
ceciderint vulnerati in Egypto
interl.|  qui male steterant
et ablata fuerit
interl.|  lata et spaciosa via qui ducit ad mortem et multi ingrediuntur per eam
multitudo illius
interl.|  malorum multi vocata pauci vero electi
et
interl.|  etiam
destructa fundamenta eius
interl.|  ita scilicet ut si quis in Egypto reperiatur de Ethiopia et Lybia et Lidia et generaliter de universis populis gladio cadat
marg.|  ET  ERIT  PAVOR  IN  ETHIOPIA. In eis scilicet qui trans Egyptum in nocte erroris et tenebris commorantur quorum nigredo in candorem aut vix aut nunquam convertitur.
marg.|  ET  DESTRUCTA  FUNDAMENTA  EIUS. ut nihil pristine firmitatis remaneat ut destructis pessimis fundamentis ponatur fundamentum Christi super quod edificatur ecclesia. Omnis enim plantatio quam non plantavit Pater meus celestis eradicabitur. Unde : ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et edifices et plantes.
Numérotation du verset Ez. 30,5 
Ethiopia et Libya et Lydii et omne reliquum vulgus
interl.|  Septuaginta : hibride vel mixticii
et Chub
interl.|  Arabia secundum Symachum
et filii terre
interl.|  Iudee scilicet
federis cum eis gladio
interl.|  Dei
cadent
marg.|  ETHIOPIA etc.  SEPTUAGINTA. Perse et Cretenses et Lydii et Libies et omnes commixti et filii testamenti mei in ipso gladio cadent.
marg.|  ETHIOPIA  ET  LIDII. Hieronymus HIERONIMUS. Quasi hi omnes peribunt quorum in Egypto hos omnes pro diversitate viciorum et interpretatione nominum que in visione Tyri posuimus diversas possumus intelligere nationes. Unde apostolus : vos gentes in carne qui dicimini prepucium. Nunquam enim dixisset gentes in carne nisi essent gentes in spiritu. Et alibi : videte Israel secundum carnem. Caveamus ergo ne corde revertamur in Egyptum unde semel exivimus ne inter gentes inventi gladio Dei pereamus.
marg.|  FEDERIS. alii testamenti. Si alie gentes trucidantur in Egypto quantomagis filii testamenti Dei qui contemnentes panem angelorum Egitpi peponum ceparum ac porrorum et cucumerum recordati sunt.
Numérotation du verset Ez. 30,6 
hec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Egyptum
interl.|  dialetica arte et huiusmodi
interl.|  qui erant in auxilium Egypto
et destruetur superbia imperii eius
interl.|  qua ecclesie simplicitatem despicit
a turre Syenes gladio cadent in ea
interl.|  que sita in extremis finibus Egypti sive a Magdalo usque ad Sienen secundum Septuaginta
ait Dominus exercituum
marg.|  A TURRE  SIENES. Ubi Nylus innavigabilis et cataractarum fragor et omnia invia plena serpentibus et venenatis animalibus. Si autem Magdalus magnificentiam et Syene gyrum sonat patet quod Egyptie opes et contumeliosa fortitudo a magnificentia et exaltatione sui pereat usque ad girum Egypti ubi stabile nihil sed incerto voluitur lapsus et pervenit ad ruinam.
Numérotation du verset Ez. 30,7 
et dissipabuntur
interl.|  civitates Egypti
in medio terrarum desolatarum
interl.|  ut nihil firmitatis remaneat in Egypto
et urbes
interl.|  congregationes
eius in medio civitatum desertarum erunt
Numérotation du verset Ez. 30,8 
et scient
interl.|  rerum fine
interl.|  cum ignis Chaldeorum omnia vastaverit
quoniam ego Dominus cum dedero ignem
interl.|  qui comburat lignum fenum stipulam que super fundamentum Christi edificata sunt
interl.|  de quo : ignem veni mittere in terram etc.
in Egyptum et attriti fuerint omnes auxiliatores eius
interl.|  scilicet scientia falsi nominis. De quibus dicitur : dissipa gentes qua bella volunt
Numérotation du verset Ez. 30,9 
in die illa egredientur
interl.|  ad preceptum complendum
nuntii a facie mea in trieribus
interl.|  Aquila et Theodocio #similem quos Symachus festinantes dicit
ad conterendam Ethiopie confidentiam
interl.|  qui ad summum malicie verticem perverterunt
et erit pavor
interl.|  vastata vicina provintia
in eis
interl.|  Ethiopibus
in die
interl.|  in eversione Egypti
interl.|  ultionis Egypti qua fugantur tenebre peccatorum et lux virtutum subintrat
Egypti quia absque dubio veniet
marg.|  NUNCII. De quibus : angeli eorum semper vident faciem Patris. Hi sunt messores qui colligunt de regno Dei omnia scandala ut mittant in caminum ignis ubi erit fletus et stridor dentium.
Numérotation du verset Ez. 30,10 
hec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Egypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis
interl.|  cuius gladius vastat Egyptum Ethiopiam terret
marg.|  IN  MANU  NABUCHODONOSOR. Hieronymus HIERONIMUS. cui scilicet traditi sunt ad puniendum. Ipse est enim inimicus et vindex qui etiam mercedem accepit eo quod servierit in expugnatione Tyri Egypti multitudinem ut multi in Egypto esse desistant qui semper in ea sunt. Quod autem dicitur in Deuteronomio : in septuaginta animabus descenderunt patres vestri in Egyptum. Nunc autem facti estis sicut stelle celi in multitudine non exemplum terrene multitudinis posuit sed celestis qui virtutibus fulget.
Numérotation du verset Ez. 30,11 
ipse et populus eius
interl.|  quasi non solus veniet
cum eo fortissimi gentium
interl.|  angeli
adducentur
interl.|  super multitudinem Egypti
ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos
interl.|  ultionis
super Egyptum et
interl.|  sic
implebunt terram interfectis
Numérotation du verset Ez. 30,12 
et faciam
interl.|  tanta scilicet erit ira Domini ut siccetur alveus Nyli
alveos fluminum
interl.|  vel fluminis
interl.|  flumina eloquentie quibus irrigabantur
aridos et tradam terram in manu pessimorum
interl.|  tortorum
et dissipabo terram et plenitudinem eius
interl.|  qua male creverat
in manu alienorum
interl.|  a Deo non enim boni angeli sed mali tortores sunt
ego Dominus locutus sum
interl.|  cuius verba irrita esse non possunt
Numérotation du verset Ez. 30,13 
hec dicit Dominus Deus
interl.|  hoc sepe repetitur ut Dei verba sciamus esse qua fieri est necesse
interl.|  ideo necesse est fieri
et disperdam simulacra
interl.|  ad hoc proficiet indignatio mea
et cessare faciam idola
interl.|  Septuaginta : abominationes
de Memphis
interl.|  ex ore quo ydola conficta
et dux de terra Egypti non erit amplius
interl.|  ut magistris quasi capitibus truncatis alii non seducantur
et
interl.|  sic
dabo terrorem in terra Egypti
marg.|  ET  DISPERDAM. Hieronymus HIERONIMUS. Divine clementie est malefacta subvertere ut nulla similitudo que mentiatur imaginem veritatis remaneat in Egypto.
marg.|  DE  MEMPHIS que usque hodie metropolis est superstitionis Egypti.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. Memphis ex ore. Hi sunt qui dicunt frater sine eiiciam festucam de oculo tuo cum ipsi trabem habeant.
Numérotation du verset Ez. 30,14 
et disperdam
interl.|  in terrore
terram Fatures
interl.|  civitas Egypti
interl.|  conculcatio panis interpretatur terram eorum scilicet qui conculcant panem qui de celo descendit
et dabo ignem in Tafnis et faciam iudicia in Alexandriam
interl.|  qua est mandatum humile quod ad celum non ducit
marg.|  IN  TAFNIS. His civitatibus conciliabula hereticorum signantur.
marg.|  IN  ALEXANDRIA. Que in hebreo No hic secundum prolempsim id est anticipationem alexandria dicitur secundum illud Virgilii : lavinaque littora venit que scilicet postea sic vocata sunt quando Eneas in Lacium venit.
marg.|  ALEXANDRIA. Hieronymus HIERONIMUS. In hebreo No que interpretatur requies. In eis enim fiunt iudicia quia in deliciis quiescunt secundum illud : homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et tentationibus inserviunt quorum unus Iob expetit tentandum tentationem nanque Saim dicunt.
Numérotation du verset Ez. 30,15 
et effundam indignationem meam super Pelusium
interl.|  alii Saim id est tentatio qui est robur Egypti
robur Egypti
interl.|  quod est scilicet
et interficiam multitudinem
interl.|  quia portum habet tutissimum et negociationes maris ibi exercentur unde poeta vocat pelusiacam lentem
Alexandrie
interl.|  quia iam eo tempore populosa
marg.|  ALEXANDRIE. que hebraice No et dicitur requies. Multi enim sunt qui requiem querunt et iacere super lectos eburneos et comedere lactentes agnos.
Numérotation du verset Ez. 30,16 
et dabo ignem
interl.|  regem
interl.|  qui verbositatem atque delicias suo ardore consumat
in Egypto
interl.|  scilicet Babylonis qui sicut ignis cuncta vastat
quasi parturiens dolebit Pelusium
interl.|  omnis tentatio
et Alexandria
interl.|  Septuaginta : Diospolis
erit dissipata
interl.|  ut omnis pessima congregatio dissipetur
et in Memphis
interl.|  que interpretatur ex ore
angustie quotidiane
interl.|  quia de omni verbo ocioso reddent rationem
marg.|  IN  MEMPHIS unde Nylus dividitur ubi Apis templum et consulta respondent oracula.
Numérotation du verset Ez. 30,17 
iuvenes Eliupoleos
interl.|  #qua hebraice On
et Bubasti
interl.|  civitas
gladio cadent
interl.|  urbes scilicet habitatores urbium vel mulieres qui sexus iniurie citius subiacet
et ipse captive ducentur
interl.|  non iuvenes sed mulieres imbecillitate mentis
marg.|  IUVENES  ELIUPOLEOS. Hieronymus HIERONIMUS. Hebraice On que interpretatur dolor bubasti lingua Egyptiaca oris experimentum. Omnes isti qui dolorem seculi ferre non poterant sed delicias diospoleos sectabantur et confidebant sibi in volubilitate sermonum et adversum cetera dogmata disputantes habuerant experimenta victorie gladio sermonis Domini concident.
Numérotation du verset Ez. 30,18 
et in Tafnis
interl.|  que regia civitas
nigrescet dies
interl.|  nube meroris et luctus
interl.|  cum caliginis et tenebrarum omnia complebuntur
cum contrivero ibi sceptra Egypti
interl.|  genus regium scilicet
et defecerit in ea superbia potentie eius ipsam nubes operiet
interl.|  ne solis iusticie radii in ea luceant
filie autem eius
interl.|  non mulieres tantum
interl.|  opida
in captivitatem ducentur
marg.|  ET  IN  TAFNIS. Hieronymus HIERONIMUS. Taphnis cedentes ori subaudi diaboli cui cedentes amittent lumen veritatis et diem nocte mutabunt et sceptra Egypti atque omne imperium sentient in Tafnis esse contritum.
Numérotation du verset Ez. 30,19 
et faciam iudicia in Egypto et scient quia ego Dominus
interl.|  tunc cum me scilicet iudicem demonstravero
marg.|  IUDICIA. multa non unum. Sicut enim in domo Dei mansiones multe sunt sic Egypti diversa supplicia ut cum hec omnia facta fuerint sciant Egyptii quod ipse sit Dominus cuius iudicia vera iustificata in semetipsa.
Numérotation du verset Ez. 30,20 
et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens
marg.|  ET  FACTUM  EST  IN  UNDECIMO. Hieronymus HIERONIMUS. Revertitur ad ordinem prophetie post vicesimum et septimum annum nunc ponit undecimum que questio etiam in superioribus continetur. Cum enim sermo Domini contra Tyrum factus sit in anno undecimo qui prius positus est in sequentibus loquitur ad pharaonem anno decimo. Rursumque ponit vicesimum septimum ut diximus et nunc undecimum. Sed ut cetera pretermittam que in psalmorum ordine continentur quomodo hi psalmi in quibus matavit faciem suam David coram Abimelech et de Doech Idumeo et quando invenitus est in spelunca et quinquagesimus psalmus penitentie in cuius titulo demontratur quod introierit ad Bersabee uxorem Uri priores sint psalmi tercio in quo fugere notatur a facie Absolon filii sui. Sed in psalmis facilis responsio est. Carmen enim liricum est in quo non queritur ordo hystorie sed factorum carmina singulorum. In hystoria vero illud dicendum est ea que de una re diversis dicta sunt temporibus non debere ratione dividi sed unius loci narratione concludi verbi gratia ut que de Egypto dicta sunt alio atque alio tempore uno lectionis ordine cognoscantur. Cum hoc dixerimus manet adhuc questio cur in hoc eodem loco primum factus sit sermo Domini ad pharaonem anno decimo et postea in vicesimoseptimo et deinceps undecimo cum secundum ordinem primum decimus secundo undecimus tercio vicesimus annus singulis prophetiis debuerant prenotari. Sed respondere possumus : O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei etc. et alibi : abissum et sapientiam quis investigabit ? Possumus quorum hoc dicere quod in prophetis ordo historie non servatur nisi in aliquibus locis. Non enim narrant preterita sed prenunciant futura prout fuerit Spiritus Sancti voluntas. In hystoria vero non preposteratur narratio.
Numérotation du verset Ez. 30,21 
fili hominis brachium pharao regis Egypti confregi
interl.|  metaphorice
et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis
interl.|  secundum illud: non est malagma imponere nec oleum nec alligaturas
et farciretur
interl.|  vel ut acciperet malagma
linteolis et recepto robore
interl.|  si hoc factum fuisset scilicet. Ideo enim clemens et misericors Dominus rursum comminuit brachium eius ut penitus cadat gladius de manu eius et Egyptus in gentes dispergatur vel dissipetur
posset tenere gladium
interl.|  procedere ad bellum
marg.|  BRACHIUM. robur fortitudinis unde: contere brachium peccatoris et maligni. Hoc conteritur in adversariis nostris dum nos persequentes non possunt opprimere et pro salute servorum Dei sepe adversus pharaonem rex Babylonis consurgit ut potentem opprimat potentior et mali tradantur peioribus confortante Domino brachia pessimorum ut sciat qui liberatur quod ipse sit Dominus.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. De rege Babylonio in hoc capitulo nulla fit mentio ne videatur contra captivum populum in Chaldea positum dominorum iracundiam provocare. Sed dicitur de rege Assyriorum qui eo iam tempore captus fuerat a Chaldeis et omne robur Assyriorum Babylonio subiacebat imperio unde et decem tribus id est Israel Assyrii capiunt duas autem id est Iudam et Beniamin Chaldei superant et Hierusalem subvertunt.
Numérotation du verset Ez. 30,22 
propterea hec dicit Dominus Deus ecce ego ad pharao regem Egypti et comminuam brachium eius forte
interl.|  prius
sed
interl.|  iam
confractum et deiciam gladium de manu eius
Numérotation du verset Ez. 30,23 
et
interl.|  tunc
dispergam Egyptum in gentibus et ventilabo eos in terris
Numérotation du verset Ez. 30,24 
et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius
Numérotation du verset Ez. 30,25 
et confortabo brachia regis Babylonis et brachia pharaonis concident et
interl.|  vel sic
scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Egypti
marg.|  ET  SCIENT. Profectus virtutis est scire quod ipse sit Dominus unde per contrarium de filiis Heli filii pestilentes nescientes Dominum. De regibus autem qui rectum fecerunt in conspectu Dei scriptum est quod noveruntDominum.
Numérotation du verset Ez. 30,26 
et dispergam Egyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego Dominus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 30), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_30)