initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 32

Numérotation du verset Ez. 32,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} [Rusch, f. 1 ] Et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una
interl.|  prima
mensis factum est verbum Domini ad me dicens
marg.|  ET  FACTUM  EST #I. In multis exemplaribus iuxta Septuaginta duodecimus annus et mensis decimus ponitur. Iuxta alios autem interpretes decimus annus et duodecimus mensis ut vel iam capta sit Hierusalem et gaudium pharaonis malis sibi imminentibus auferatur vel certe capienda suis magis miseriis doleat quam aliorum captivitate letetur.
Numérotation du verset Ez. 32,2 
fili hominis assume lamentum super pharao regem Egypti
interl.|  potestatem cui Egyptus commissa est vel una provintia vel Egyptus totius mundi
et dices ad eum leoni
interl.|  qui ciruit querens quem devoret
gentium
interl.|  non unius scilicet
assimilatus es
interl.|  vicio proprio non factus es a principio unde : homo cum in honore esset non intellexit comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis
et draconi
interl.|  diabolo qui dixit mea sunt flumina et feci ea
qui est in mari et ventilabas
interl.|  erectus in superbiam irrigatione fluminum
interl.|  ut terram scilicet aquamque possideas
cornu
interl.|  quasi
in fluminibus tuis et conturbabas aquas
interl.|  multitudine exercitus
pedibus tuis et conculcabas flumina eorum
interl.|  unde apostolus : qui autem conturbat vos portabit iudicium quicunque est ille
marg.|  LEONI. De quo: insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Et Hieremias : leo de silva percussit eos.
marg.|  IN  FLUMINIBUS. hereseos principibus qui imitantur ecclesiasticos viros dicentes domino. In te inimicos nostros ventilabimus cornu sed non ventilant ad salutem ut de terra ad celum levent sed ut in profundum abiiciant.
marg.|  ET  CONTURBABAS. Hieronymus HIERONIMUS. Non vult bibere aquas Syloe que vadunt cum silentio sed aquas Egypti turbidas et cenosas que antequam pedibus draconis conculcarentur pure erant et suo fluentes ordine postea autem quam conturbate sunt cursus sui ordinem perdiderunt. Non enim utuntur heretici testimoniis scripture coherentibus sed omnia conturbant. Quoniam autem est inimicus et ultor non solum aquas alienas conturbat sed etiam conculcat flumina sua nec parcit etiam suis unde : misesere mei Domine quoniam conculcavit me homo et quo : non magnificeretur homo super terram.
Numérotation du verset Ez. 32,3 
propterea hec dicit Dominus Deus expandam super te rete meum
interl.|  vetus scilicet et novum testamentum
in multitudine populorum multorum
interl.|  diabolus semper in multitudine delectatur et turbis
et extrahent te in sagena mea
interl.|  qui quasi coluber multis fueras spiris involutus
marg.|  IN  SAGENA. De qua simile est regnum celorum sagene misse in mare et ex omni genere piscium congreganti quorum bonos elegerunt in vasa sua malos autem foras miserunt.
Numérotation du verset Ez. 32,4 
et proiciam te
interl.|  qui in celum posuisti os tuum et te altissimo similem iactabas
in terram super faciem agri abiciam te
interl.|  cuius insidie latebant in mari huius mundi
et habitare faciam super te
interl.|  devorandum
omnia volatilia celi
interl.|  secundum illud dedisti eum escam populis Ethiopum
interl.|  qua sementem comedunt secus viam
et saturabo de te bestias universe terre
interl.|  non solum volatilia
marg.|  BESTIAS que viciis efferantur per bestias autem et volatilia etiam heretici significari possunt.
marg.| Vel per volatilia celi et bestias terre populos deceptorum et crudelitatem gentium intelligamus.
Numérotation du verset Ez. 32,5 
et dabo carnes tuas
interl.|  reliquias scilicet
super montes et implebo colles tuos
interl.|  minores scilicet
interl.|  alias valles
sanie tua
interl.|  hereticorum
marg.|  MONTES. principes scilicet hereticorum vel potestates contrarias que per aera discurrunt vallesque ad inferna penetrante ternis mancipate pliciis.
marg.| Hec omnia translative ut scilicet cum volatilia celi et bestie carnibus eius fuerint saturate id est exercitus eius et universa multitudo cetera pars in vermes set saniem convertatur tunc celi tenebris obvolventur.
Numérotation du verset Ez. 32,6 
et irrigabo terram pedore sanguinis tui
interl.|  cum omnia vermibus scatebunt
super montes et valles implebuntur ex te
interl.|  inferiores fideles
marg.|  ET  IRRIGABO  TERRAM. Hieronymus HIERONIMUS. Superbia enim et arrogans tumor hereticorum non tam vitali et puro quam putrido et fetenti sanguine completur unde: pone eos ut stercus terre. Et alibi : de stercore erigens pauperem. Valles nimium depressas mentes aut inferna aut humilem hereticorum sensum pro terrenis omnia facientium.
Numérotation du verset Ez. 32,7 
et operiam cum extinctus fueris celos
interl.|  qui transfigurabas te in angelum lucis
et nigrescere faciam
interl.|  super te et nihil tibi letum erit et ad interitum tuum omnes populi et reges nimio horrore formidabunt
stellas eius
interl.|  celi vel draconis
solem nube tegam et luna non dabit lumen suum
marg.|  ET  OPERIAM  CUM. Unde : lux impiorum extinguetur.
marg.|  CELOS. de quibus : contra spiritualia nequicie in celestibus.
marg.|  ET  NIGRESCERE. Hieronymus HIERONIMUS. Ad litteram intelligi non postest. Nunquam enim hoc factus est vel faciendum est.
marg.|  STELLAS. de quibus Iacobus : sidera errantia quibus caligo tenebrarum in eternum reservatur.
marg.|  SOLEM  NUBE  TEGAM. cui scilicet contrarius est sol iusticie.
marg.|  SOLEM  NUBE  TEGAM. Dominum scilicet qui descendit in Egyptum super nubem levem nullo peccati pondere pregravatam vel prophetis vel apostolis de quibus : mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Et in psalmo : veritas tua usque ad nubes.
marg.|  LUNA. id est hereticorum ecclesia non dabit lumen suum nec decipiet credentes falsi nominis scientia.
Numérotation du verset Ez. 32,8 
omnia luminaria celi merere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam
interl.|  id est habitatores terre mittam in tenebras ibi erit fletus et stridor dentium
dicit Dominus Deus
marg.|  OMNIA  LUMINARIA. Quidquid videtur in hereticis esse doctrine extincto dracone necabitur et ipse Dominus terram hereticorum operiet tenebris ignorantie ut ceci cecos ducant in foveam.
Numérotation du verset Ez. 32,9 
et irritabo cor populorum multorum
interl.|  ut qui prius pharaoni servierant irascantur contra eum videntes captivitatem eius ab aliam terram quam draco nesciebat esse perductam
cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis
marg.|  SUPER  TERRAS. bonas scilicet quas pharao nescit quando scilicet captivitas pharaonis alia captivitate mutatur de qua : ascendens in altum captivam duxit captivitatem.
Numérotation du verset Ez. 32,10 
et stupescere faciam super te
interl.|  casu scilicet tuo
populos multos
interl.|  qui tuam prius mirabantur potentiam
et reges eorum
interl.|  quorum regna diabolus Domino ostendit. Et de quibus :astiterunt reges terre et principes convenerunt in unum
horrore nimio formidabunt super te
interl.|  hoc scilicet fiet
propter universas iniquitates quas operatus es 

propter universas iniquitates quas operatus es] om. Weber
cum volare ceperit gladius meus
interl.|  huc et illuc nulli parcens
super facies eorum
interl.|  regum scilicet
et obstupescent repente
interl.|  simile sibi ruinam timentes
singuli pro anima sua in die ruine sue
marg.|  GLADIUS  MEUS. De quo : vivus est sermo Dei et efficax etc. qui volat discurrit prestringit cernentium oculos vultusque deterret ut obstupescentes super ruinam pharaonis se in illo videant esse deiectos.
marg.|  GLADIUS  MEUS. Filius de quo : ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel ut scilicet iacentes elevet et male erectos humiliet.
Numérotation du verset Ez. 32,11 
quia hec dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi
Numérotation du verset Ez. 32,12 
in gladiis fortium
interl.|  alii gigantum
deiciam multitudinem tuam
interl.|  que te sectabatur
inexpugnabiles gentes omnes hee
interl.|  gigantes qui Babylonii regis tenebantur exercitu
et vastabunt superbiam Egypti et
interl.|  talibus ministris
dissipabitur multitudo eius
marg.|  INEXPUGNABILES. Omnes hi tradentur puniendi peioribus. De quibus : immissionem per angelos malos. Et apostolus : quos tradidi inquit sathane.
Numérotation du verset Ez. 32,13 
et perdam omnia iumenta eius
interl.|  non solum homines
interl.|  qui comparati sunt iumentis insipientibus
que erant super aquas plurimas
interl.|  vel multas
et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula iumentorum turbabit eas
interl.|  tanta erit solitudo
interl.|  ut lipidas faciat turbidas et cenosas
marg.|  SUPER  AQUAS. Si beatus qui seminat super aquas ubi bos et asinus calcant econtra infelix est qui nec simplices quidem suo ultra potest errore detinere ita ut pes hominis non calcet in eis ut nec signum quidem sapientie et rationis aque Egyptie in se habere videantur.
Numérotation du verset Ez. 32,14 
tunc purissimas reddam
interl.|  ego non alius
aquas eorum
interl.|  draconis damnatione turbatas
et flumina eorum quasi oleum
interl.|  purissima scilicet et nitentia nullo turbante
interl.|  ut sint scilicet veri luminis nutrimentum
adducam ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 32,15 
cum dedero terram Egypti desolatam
interl.|  quasi hec fient propter Egypti solitudinem
deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius et
interl.|  vel sic
scient
interl.|  qui remanserunt
quia ego Dominus
interl.|  solus
Numérotation du verset Ez. 32,16 
interl.|  ergo
interl.|  pharaonis
planctus est et plangent eum
interl.|  non spe salutis sed quia de tanta potentia vicio superbie sue deiectus sit in eterna supplicia
filie gentium
interl.|  anime ab eo oppresse vel etiam alie qua iam non morabantur in Egypto sed in regione vivorum
plangent eum
interl.|  draconem
super Egypto et super multitudine eius
interl.|  deleta a Domino
plangent eum ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 32,17 
et factum est in duodecimo anno
interl.|  eodem scilicet anno et mense
in quinta decima mensis
interl.|  non in una ut supra
factum est verbum Domini ad me dicens
marg.|  ET  FACTUM  EST  IN. Hieronymus HIERONIMUS. Supra una die mensis hic quinta decima die. In prima die id est in kalendis mensis principium est. In quintadecima id est quando totus lune orbis impletur et siquidem primus mensis fuerit azimorum est prima dies. Sin autem septimus scenophegiarum quando figuntur tabernacula que solennitates apud hebreos maxime sunt fic autem planctus superfortitudinem Egypti ut in malo fortis esse desistat et infirmitatem recipiat quanto enim infirmior tanto fortior. In hebreo multitudinem. Lata enim et spaciosa est via que ducit ad mortem et multi ingrediuntur per eam. Ad Israel econtra dicitur : vos pauci estis super omnes gentes. Virtus enim rara et arta et angusta via que ducit ad vitam et pauci ingrediuntur per eam.
Numérotation du verset Ez. 32,18 
fili hominis cane lugubre super multitudine Egypti
interl.|  alii fortitudinem
interl.|  non super pharaonem
et
interl.|  quia scilicet
detrahe eam ipsam
interl.|  a superbia sua
et filias gentium robustarum ad terram ultimam
interl.|  in profundum inferni
cum his qui descendunt in lacum
marg.|  CUM  HIS  QUI  DESCENDUNT. animabus scilicet in hoc seculo mortis que perdiderunt eum qui dicit ego sum vita et in peccatis mortue pondere eorum ad inferos detrahuntur unde : sicut onus grave gravate sunt super me et alibi : introibunt in inferiora terre. Qui enim fodit foveam incidit in eam unde : lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam quam fecit.
Numérotation du verset Ez. 32,19 
quo pulchrior
interl.|  o rex es
es descende
interl.|  ut merearis evadere mortem
et dormi cum incircumcisis
interl.|  id est immundis circuncisi enim mundi sunt unde: nos sumus circuncisio qui spiritu Deo servimus
marg.|  QUO  PULCRIOR  ES. Quasi quo melior es o rex Egypti ut debeas evadere cum Assur et Elam et alii pereant.
Numérotation du verset Ez. 32,20 
in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est attraxerunt eam
interl.|  velleam
et omnes populos eius
marg.|  GLADIO. ei scilicet contrario quem Dominus venit mittere in terram. Sicut Christi gladius bonos a malis separat dicens : non veni pacem mittere super terram sed gladium. Sic hereticorum gladius omnes populos truncat et vulneratos deducit in inferna.
Numérotation du verset Ez. 32,21 
loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni
interl.|  alii gigantes ponentes in celum os suum qui quanto se sustollunt tanto ad inferna detrahentur
qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio
Numérotation du verset Ez. 32,22 
ibi Assur et omnis multitudo eius
interl.|  hos scilicet habebis socios
in circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti
interl.|  deceptorum scilicet ab eo
et qui
interl.|  ideo
ceciderunt gladio
marg.|  IBI  ASSUR. Hieronymus HIERONIMUS. Assur princeps hereticorum diabolus. Multitudo alii synagoga unde in Apocalypse : qui sunt synagoga sathane.
Numérotation du verset Ez. 32,23 
quorum data sunt sepulchra in novissimis laci
interl.|  inferni unde : cum his qui descendunt in lacum
et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium
interl.|  qui non possunt audire qui statis in domo Domini
marg.|  IN  NOVISSIMIS. Hieronymus HIERONIMUS. Non ut est lacus Tyberiadis et Larios et Benacus et muti alii sed cisterne. Hos enim lacus qui aquas refrigerant et omnem ab eis spiritus calorem auferunt peccatores et omnes heretici fodiunt et quantum in mea memoria est nullus sanctorum cisternam fodisse scribitur sed peccatores sicut Ozias rex lerprosus. De quo dicitur quod fuerit terre operibus incumbens et lacus foderit ad iustum autem dicitur : fons aque tue sit tibi perrenis. Et alibi : me dereliquerunt fontem aque vive et foderunt sibi lacus id est cisternas.
marg.|  QUI  DEDERANT  QUONDAM  FORMIDINEM  IN  TERRA  VIVENTIUM. His scilicet qui erant in terra viventium prepositis scilicet ecclesie et simplices deceperunt. unde : timeo ne sicut serpens seduxit Evam ita corrumpantur sensus vestri per simplicitatem sed hunc timorem Dominus mitigat de quo : Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo.
Numérotation du verset Ez. 32,24 
ibi Elam
interl.|  id est Perse
et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio
interl.|  Dei
qui descenderunt
interl.|  licet in excelso posuerint os suum
incircumcisi
interl.|  immundi
ad terram ultimam
interl.|  quanto sublimius elevati tanto fortius ceciderunt
qui posuerunt
interl.|  non semel
terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam
interl.|  alii tormentum
cum his qui descendunt
interl.|  vel descenderunt
in lacum
marg.|  ELAM. ascensus eorum. Qui enim contempta humilitate Christi in superbiam diaboli ascendunt falsi nominis scientia Elamite sunt et Assyrii regis sepulcrum ambiunt.
marg.|  QUI  POSUERUNT  TERROREM. Quis enim ecclesiasticorum ad huiusmodi terrorem securus est ?
marg.| Quis non aliquem perdidit e grege Christi ? Ecclesia terra viventium hereticorum conciliabulum mortuorum terra.
Numérotation du verset Ez. 32,25 
in medio interfectorum
interl.|  quos suo mucrone iugularunt
posuerunt cubile eius in universis populis eius
interl.|  Assyriis scilicet
in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi
interl.|  quanvis circuncisos se iactent
interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam
interl.|  tormentum
cum his qui descendunt
interl.|  vel descenderunt
in lacum in medio interfectorum positi sunt
interl.|  fraudibus suis
Numérotation du verset Ez. 32,26 
ibi Mosoch
interl.|  Capadoces
et Tubal
interl.|  insania
interl.|  Septuaginta: Assyrium
et omnis multitudo eius
interl.|  quos alii Hiberos alii Italos putant
in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt
interl.|  etiam tercio
interl.|  cunctis gentibus
formidinem suam in terra viventium
interl.|  ecclesia
marg.|  TUBAL. conversio in malum scilicet sive universa ut ostendat omnes hereticos insanire et pari studio ad peiora converti nec mirum si insanientes et coacervati in malum habeant multitudinem cumEgyptii regis socii sint qui gaudet multitudine.
Numérotation du verset Ez. 32,27 
et
interl.|  ideo peiora enim meruerunt supplicia
non dormient cum fortibus
interl.|  vel gigantibus
cadentibusque
interl.|  a principio
et
interl.|  ideo
incircumcisis qui descenderunt
interl.|  non acta erroris penitentia
ad infernum
interl.|  adhuc contra Deum et ecclesiam rebellantibus etiam animis post mortem
cum armis suis
interl.|  de quibus : filii hominum dentes eorum arma et sagitte et lingua eorum gladius acutus
et posuerunt gladios suos sub capitibus suis
interl.|  enphaticotecon
et fuerunt iniquitates eorum
interl.|  id est fortissima figmenta et erroris dogmata possederunt
in ossibus eorum
interl.|  gladiis
quia terror
interl.|  quarto
fortium
interl.|  habentium scilicet scientiam scripture et qui erant de regione viventium
interl.|  cum sic descendunt ad infernum cum armis sub capitibus et gladiis
facti sunt in terra viventium
interl.|  alii in vita sua
marg.|  ET  POSUERUNT  GLADIOS. sub capitibus suis requiescentes studio et animo bellandi et pro summa victoria sententiarum suarum iacula complexantes intantum scilicet ut fuerint iniquitates eorum in ossibus eorum.
Numérotation du verset Ez. 32,28 
et tu
interl.|  pharao vel contraria fortitudo vel Egypti multitude
interl.|  quasi tu non poteris eadem sustinere
ergo in medio incircumcisorum contereris
interl.|  secundum illud : Deus conteret sathan sub pedidus vestris
et dormies
interl.|  somno perpetuo
cum interfectis gladio
interl.|  cum Assyrio cum Egypti multitudine
Numérotation du verset Ez. 32,29 
ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis
interl.|  immundis
dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum
marg.|  IBI  YDUMEA. Omnes qui terrenis operibus servierunt vel sanguine delectati sunt Idumea enim terrenam vel sanguinariam sonat et reges eius et omnes duces eius terrenis operibus incubantes et effundentes quotidie sanguinem eorum quos fraude deceperunt.
Numérotation du verset Ez. 32,30 
ibi principes aquilonis omnes
interl.|  a quo exardescunt mala super terram
et universi venatores
interl.|  Sydonii de quibus : anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium
qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam
interl.|  supplicium quorum ignis non extinguetur et vermis non morietur
cum his qui descenderunt
interl.|  vel : descendunt

descenderunt] descendunt Weber
in lacum
interl.|  inferni
Numérotation du verset Ez. 32,31 
vidit eos
interl.|  omnes
pharao et consolatus est
interl.|  leviora estimans
super universa multitudine sua
interl.|  multis communicata tormenta
que interfecta est gladio pharao et omnis exercitus eius ait Dominus Deus
marg.|  VIDIT  EOS. habens adhuc maliciam suam multos pene sue socios videns consolatus est.
marg.|  GLADIO. pharaonis #cz vel sociorum precipue regis Assyrii et Mosoch et Tubal et Idumeorum et principum aquilonis et Sydoniorum qui omnes dederunt terrorem suum in terra viventium.
Numérotation du verset Ez. 32,32 
quia
interl.|  quinto
dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit
interl.|  somno mortis eterne
in medio incircumcisorum cum interfectis gladio pharao et omnis multitudo eius
interl.|  socii eius
interl.|  qua per latam et spaciosam viam tendit ad mortem
ait Dominus Deus
marg.|  QUIA  DEDI  TERROREM  SUUM quod quinto dicitur ut huiusmodi nationes summopere caveamus que cunctis nos sensibus deceperunt et horribiles esse sciamus nec facile posse vitari nisi omni custodia cor nostrum servemus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 32), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_32)