initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 38

Numérotation du verset Ez. 38,1 
Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 38,2 
fili hominis pone faciem tuam contra Gog terram Magog principem capitis Mosoch et Tubal et vaticinare de eo
Numérotation du verset Ez. 38,3 
et dices ad eum hec dicit Dominus Deus ecce ego ad te Gog principem capitis Mosoch et Tubal
Numérotation du verset Ez. 38,4 
et circumagam te et ponam frenum in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum equos et equites vestitos loricis universos multitudinem magnam hastam et clipeum arripientium et gladium
Numérotation du verset Ez. 38,5 
Perse Ethiopes et Libyes cum eis omnes scutati et galeati
Numérotation du verset Ez. 38,6 
Gomer et universa agmina eius domus Thogorma latera aquilonis et totum robur eius populique multi tecum
Numérotation du verset Ez. 38,7 
prepara et instrue te et omnem multitudinem tuam que coacervata est ad te et esto eis in preceptum
Numérotation du verset Ez. 38,8 
post dies multos visitaberis in novissimo annorum venies ad terram que reversa est a gladio congregata est de populis multis ad montes Israel qui fuerunt deserti iugiter hec de populis educta est et habitaverunt in ea confidenter universi
Numérotation du verset Ez. 38,9 
ascendens autem quasi tempestas venies et quasi nubes ut operias terram tu et omnia agmina tua et populi multi tecum
Numérotation du verset Ez. 38,10 
hec dicit Dominus Deus in die illa ascendent sermones super cor tuum et cogitabis cogitationem pessimam
Numérotation du verset Ez. 38,11 
et dices ascendam ad terram absque muro veniam ad quiescentes habitantesque secure omnes habitant sine muro vectes et porte non sunt eis
Numérotation du verset Ez. 38,12 
ut diripias spolia et invadas predam ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant et postea restituti et super populum qui est congregatus ex gentibus qui possidere cepit et esse habitator umbilici terre
Numérotation du verset Ez. 38,13 
Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones eius dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam predam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas
Numérotation du verset Ez. 38,14 
propterea vaticinare fili hominis et dices ad Gog hec dicit Dominus Deus numquid non in die illo cum habitaverit populus meus Israel confidenter scies
Numérotation du verset Ez. 38,15 
et venies de loco tuo a lateribus aquilonis tu et populi multi tecum ascensores equorum universi cetus magnus et exercitus vehemens
Numérotation du verset Ez. 38,16 
et ascendes super populum meum Israel quasi nubes ut operias terram in novissimis diebus eris et adducam te super terram meam ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum o Gog
Numérotation du verset Ez. 38,17 
hec dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos
Numérotation du verset Ez. 38,18 
et erit in die illa in die adventus Gog super terram Israel ait Dominus Deus ascendet indignatio mea in furore meo
Numérotation du verset Ez. 38,19 
et in zelo meo in igne ire mee locutus sum quia in die illa erit commotio magna super terram Israel
Numérotation du verset Ez. 38,20 
et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres celi et bestie agri et omne reptile quod movetur super humum cunctique homines qui sunt super faciem terre et subvertentur montes et cadent sepes et omnis murus in terra corruet
Numérotation du verset Ez. 38,21 
et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur
Numérotation du verset Ez. 38,22 
et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus immensis ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos qui sunt cum eo
Numérotation du verset Ez. 38,23 
et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis gentium multarum et scient quia ego Dominus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 38), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_38)