initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 4

Numérotation du verset Ez. 4,1 
interl.|  terrenum auditorem
et pones eum
interl.|  intenta mente qualitatem eius considerando et vitam et intellectum
coram te
interl.|  docendum
et describes in eo
interl.|  corde
civitatem Hierusalem
interl.|  gaudia superne patrie
marg.|  ET  TU  FILI  HOMINIS. Gregorius MagnusGREGORIUS. quasi cognosce quid sis et si super te elevatus divina secreta conspicis.
marg.|  ET  TU  FILI  HOMINIS. Hieronymus HIERONIMUS. Mali etsi tolerantur subito corruunt et eorum penas infirmi conspiciunt ne culpas imitentur unde hic Iudee desolatio subiungitur.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. Hoc quoque signum est obsidionis. Laterem Symachus apertius laterculum vel Abacum in cuius pulvere solent grammas id est lineas geometrie radio scribere unde : quidam probant geometrie scientiam attendentes quod Iesus exploratores misit qui terram describerent quod geometrie proprium est. In Zacharia quoque angelus habet geometricum calamum ad metiendam Hierusalem.
Numérotation du verset Ez. 4,2 
et
interl.|  post
ordinabis adversus eam obsidionem
interl.|  id est proficienti anime que temptationes sequantur innotesce
et edificabis
interl.|  predicando
munitiones
interl.|  quibus urbs clauditur ne quis exeat
et comportabis
interl.|  Gregorius : comportabis a terrenas scilicet cogitationes
aggerem
interl.|  quo fosse complentur
et dabis contra eam
interl.|  collectas malignorum spirituum insidias demonstrando. Sunt enim quedam sibi cognata vicia
castra
interl.|  militum custodias
et pones arietes
interl.|  vicia singula irruentia
in gyro
marg.|  ET  ORDINABIS etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. Predicator obsidionem ordinat cum per sancte ammonitonis verba singulis virtutibusque vel quibus modis vicia insidientur ostendit.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Descripta enim Hierusalem in terreno corde presumpto superne pacis amore tentatio acrior insurgit unde : fili accedens ad servitutem Dei prepara animam tuam ad tentationes.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. Munitiones que mala munita contra mentem veniant ut vicia sub virtutum specie se abscondant et in alto se ostendant per imaginem cum sint in imo per actionem.
marg.|  ET  PONES  ARIETES. Gregorius MagnusGREGORIUS. Quibus muri fundamenta quatiuntur lapides dissolvuntur. Hac descriptione significatur urbis vicina captivitas sub rege Sedechia cuius undecimo anno et ipse captus est et civitas. Possumus tamen dicere laterem in suggillationem Israelis poni quia luto et latere servivit pharaoni. Sine urbs quam putabant firmissimam et inexpugnabilem lateri fragilissimo comparatur qui ad tactum aque illico solvitur ut de qua dicitur : nunquid petra durissima velut deserti est mons filie Syon vertatur in laterem qui inundatione Babylonica corrumpatur unde : propterea adducet Dominus super vos aqua multas et fortes reges Assyriorum.
marg.|  ET  PONES  ARIETES. Aliquando enim singula vicia hincinde mentem feriunt que in giro a predicatore ponuntur dum ostendit quam blande luxuria percutit quam aspere impatiencia occidit et huiusmodi.
Numérotation du verset Ez. 4,3 
interl.|  iram Domini indomabilem nullis precibus flexibilem nihil enim ferro durius hec ponitur quasi murus ferreus ut ostendatur civitas in brevi confringenda
ferream et pones eam murum ferreum
interl.|  si auditor corrigi noluerit
inter te et inter civitatem et obfirmabis
interl.|  aliquando severius agendo
faciem tuam ad eam
interl.|  severitatis iudicium secundum illud : vultus autem Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum
et erit in obsidionem et circumdabis eam
interl.|  laqueis temptationum circundatam ostendes ut quanto timidior tanto vigilantior vivat
signum
interl.|  obsidionis
est
interl.|  hoc scilicet
domui Israel
marg.|  ET  TU  SUME etc. Gregorius MagnusGREGORIUS. ferrum forte metallum est. In sartagine cibus frigitur per sartaginem ergo ferream spiritualis zeli fortis frixura signatur qui doctoris animam frigit quia valde cruciatur dum videt infirmos eterena deserere temporalia querere unde : quis infirmatur et ego non infirmor qui scandalizatur et ego non uror ? Ita Paulus contra vicia ardebat sed virtutum alimenta ex sua afflictione parabat.
marg.|  ET  PONES  EAM. Gregorius MagnusGREGORIUS. ut si audire is qui docetur noluerit doctor tamen pro zelo quem exhibet reus non fit et securus fit in die iudicii. Nullum Deo maius sacrificium quam zelus animarum unde : zelus domus tue comedit me. Inde precipitur ut simila oleo conspersa in sartagine frigatur id est munda mens per sancti ardorem zeli cremetur et caritati misericordie misceatur que in conspectu Dei ardet et lucet.
marg.|  ET  OBFIRMABIS. Gregorius MagnusGREGORIUS. Aliquando severius agendo unde : filie tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas faciem tuam hilarem ad illas.
Numérotation du verset Ez. 4,4 
et tu dormies super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israel super eo numero dierum quibus dormies super illud et assumes iniquitatem eorum
interl.|  id est figurabis captivitatem eorum
marg.|  ET  TU  DORMIES. Hieronymus HIERONIMUS. Sub Facee filio Romelie qui regnavit in Israel annis viginti percusso Faceia filio Manae domino suo Theglathphalassar rex Assyriorum cepit Aion et Gabel domum Maacham et Manoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam et universam terram Neptalim et transtulit eos in Assyrios post quem regnavit in Israel Osee filius Ela annis novem captusque est cum omni Samaria a Salmanasar rege Assyriorum et translatus est Israel in Elam et Aher iuxta fluvium Gozan in civitates Medorum. Sexto autem Eçechie regis anno sicut regum narrat hystoria captus est Osee a quo si supputemus quot annis Israel in angustia fuerit captivitatis a sexto anno usque ad vicesimum novum toto enim Ezechias regnavit #uut anni viginti quattuor. Cui successit Manasses quinquaginta quinque annis. post regnavit Ammon annis duobus deinde Iosias annis trigniti duobus post Ioachim qui et Eliachim annis undecim. Inde Ioachim qui et Iechonias qui statim ductus est in captivitatem. Pro quo regnavit Sedechias annis undecim. Sub quo capta est Hierusalem templumque destructum. Fiunt itaque a prima captivitate Israel que sub Facee facta est usque ad undecimum annum Sedechie quo templum desolatum est anni centum et sexaginta quattuor. A secunda quando captus est Osee et onis Samaria subversa anni centum et triginta quinque. Fueruntque anni desolatonis templi septuaginta. Qui additi prime captivitati faciunt annos ducentos triginta quattuor. In secundo enim anno Darii templum extructum est sub Zorobabel et Iesu sacerdote magno prophetantibus Aggeo et zacharia qui regnavit annis triginta sex unoque sublato adduntur anni eius triginta quinque. Post quem regnavit Xerses filius Darii annis triginta. Post hunc Artabanus mensibus septem et Xerses qui et Macroceir annis quadraginta post Xerses mensibus duobus et Sogdianus mensibus septem. Cui successit Darius cognomento nothus qui regnavit annis undeviginti. Post quemregnavit Artarxerses qui et mennon Darii et parisatidis filius annis quadraginta qui ab hebreis Assuerus dicitur. Sub quo Mardochei et Hester narratur hystoria quando omnis populus Israel de mortis periculo liberatus pristinam recepit libertatem. Fiuntque a #centumquinquagintaquinduo anno Darii usque ad extremum Assueri annum anni centum quinquaginta quinque et menses quattuor qui additi superioribus annis. ducenti tringinta quattuor faciunt annos tricenti octoginta novem et menses quattuor.
marg.|  Sinistre partes delegantur Israeli qui sine templo et noticia Dei in Samaria fuit. Dextre Iude qui in cultu et religione Dei .Et notandum quod in altero fit pena peccantium in altero virtutis exercitium. Quod autem dies prophete hic annus est pacientibus et quos annos putabant filiiLaban Iacob erant quasi dies pauci. Nec solum autem in suppliciis varietas est pro diversitate meritorum sed in retributione bonorum agni in dextra hedi in sinistra unde : cor sapientis in dextra eius cor autem stulti in sinistra.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. Qui autem voluerit computare a prima captivitate que facta est sub Manae filio Gaddi rege Israel qui regnavit in Samaria annis decem quando Phul rex Assyriorum ab Israel mille talenta argenti in tributum accepit et post eum alios duos annos Facee quos regnavit in Israel inveniet undetricesimo anno Assueri compleri tricentumnonaginta annos quando Hester fuit hystoria quod credibilius est. Neque enim finito Assueri imperio sed eo adhuc regnante Israel servitutis iugum abiecit.
marg.|  #DORMIES  SUPER. Hieronymus HIERONIMUS. Dextri lateri dormito scilicet annorum quadraginta facile computatur. Post Heliachim enim qui et Ioachim regnavit filius eius Ioachim qui et Iechonias mensibus tribus. Quo regnante ascenderunt servi Nabuchodonosor in Hierusalem et oppugnaverunt eam. Interim venit Nabuchodonosor et egressus est ad eum Ioachim rex Iuda et mater eius et servi et principes eius et eunuchi et suscepit eum rex Babilonis octavo anno regni sui et abstulit thesauros domus Domini et thesauros domus regie et paulo post transtulit omnem Hierusalem et omnes principes et universos fortes exercitus decem milia et omnem artificem et inclusorem relictis tantum pauperibus. Quo capto regnavit Sedechias annis undecim sub qua capta est urbs et templum destructum cuius solitudo usque ad secundum Darii annum permansit scilicet annis septuaginta. Tricesimo autem desolationis templi anno Cirus regnavit in Persis subverso Astiage Medorum rege hic iuxta Ysaiam #quinquaginta ferme milia de tribu Iuda remisit in Hierusalem et vasa templi que Nabuchodonosor asportavit et cetera que narrat Hesdras. Sicut igitur in decem tribubus a Facee sub quo Theglathphalasar Israelitarum multitudinem vastavit usque ad quadragesimum annum Assueri supputamus annos tricenti nonaginta quando universi iudaici populi persecutio mitigata est. Sic a primo anno Iechonie quando magna pars Hierusalem translata est in Babylonem usque ad primum Cyri regis Persarum annum qui desolationis templi est tricesimus suputantur anni quadraginta sub quo Iudeorum relaxata est captivitas et libertas populo reddita.
Numérotation du verset Ez. 4,5 
ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies et portabis iniquitatem domus Israel
Numérotation du verset Ez. 4,6 
et cum compleveris
interl.|  vel impleveris
hec dormies super latus tuum dextrum secundo et assumes {t. 3 : Erfurt, f. 189ra ; facsim., p. 233a} [Rusch, f. 189ra ]
interl.|  id est figurabis captivitatem eorum
iniquitatem domus Iuda quadraginta diebus diem pro anno diem inquam pro anno dedi tibi
Numérotation du verset Ez. 4,7 
et ad obsidionem Hierusalem convertes faciem tuam
interl.|  quasi non solum verbis sed et gestu et habitu prophetantis urbis obsidionem monstra
et brachium tuum erit exertum
interl.|  nudum vel extentum
et
interl.|  sic
prophetabis adversus eam
Numérotation du verset Ez. 4,8 
ecce circumdedi te vinculis et non te convertes a latere tuo
interl.|  ne ulla cruciatuum requies speretur
in latus aliud donec compleas dies obsidionis tue
interl.|  alii conclusionis
marg.|  ECCE  CIRCUNDEDI etc. Hieronymus HIERONIMUS. Alia sunt Domini vincula quibus ligamur in salutem. Alia diaboli quibus evangelica mulier duodeviginti annis ligatur unde funibus peccatorum suorum quisque constringitur quem solvit Dominus in typo Lazari suscitati qui fasciis et institis vinctus in sepulchro iacuit.
Numérotation du verset Ez. 4,9 
et tu sume tibi frumentum et ordeum et fabam et lentem et milium et vitiam
interl.|  alii avenam
et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum trecentis et nonaginta diebus comedes illud
marg.|  ET  TU  SUME. Hieronymus HIERONIMUS. Sicut in famis tempore non queruntur delicie sed #quotuscunque venter farciatur. Sic propheta omnia confundit in unum facitque tricentis et nonaginta panes quos comedat per singulos dies qui habent vicenos siclos id est stateres. Siclus autem id est stater habet dragmas quattuor dragme autem octo latinam unciam faciunt ita ut unus panis decem uncias habere dicatur quo trahitur magis anima quam sustentatur.
marg.|  ET  FACIES. Hieronymus HIERONIMUS. Notandum autem quod iuxta numerum dierum sinistri lateris trecenti et nonaginta subcinericii panes fiunt qui per singulos dies comedantur et de panibus dextri lateris omnino tacetur.In quo occulte significatur non esse eandem penam peculiaris populi vel peccatoris si noticiam Dei habeat et eius qui a religione veri omnino discedit.
Numérotation du verset Ez. 4,10 
cibus autem tuus quo vesceris
interl.|  quasi qui magis mortem prohibeat quam vires prebeat
erit in pondere viginti stateres in die a tempore
interl.|  a vespera scilicet usque ad vesperam alii male ab anno in annum intelligendum putant
usque ad tempus comedes illud
Numérotation du verset Ez. 4,11 
et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud
marg.|  ET  AQUAM. Hieronymus HIERONIMUS. Sterilitatem cibi aque auget sterilitas. Sextam enim partem mensure hebraice scilicet hin iubetur per singulos dies bibere. Porro hin duos choros aticos facit duos scilicet sextarios ytalicos ut hin sit mensura iudaici sextarii nostrique castrensis cuius sexta pars facit terciam partem sextarii ytalici.
ALLEGORICE. Iudei post offensam Dei usque hodie subcinericios panes mixtos comedunt frumento ordeo faba lente milio et avena. Quorum alter hominum alter iumentorum cibus est. Quia enim credunt in unum Deum habent aliquid frumenti quia vero Filium negant ordeo iumentorum pascuntur et fabis quibus venter inflatur mens opprimi dicitur unde Pytagoreis est cibus detestabilis. Propter lentem Esau primogenita perdidit. Milium rusticorum et agrestium et altilium cibus est. Vicia vero sive avena et oleribus bruta pascuntur animalia. Quod Helyas fugiens Iezabel iuxta Septuaginta subcinericum panem invenisse dicitur penurie signum est unde et a corvis pascitur ut qui cibum non invenit in Israel nationum immundarum pasceretur alimentis lex quoque quam legunt et non intelligunt subcinericius panis est et opertus humano stercore unde Paulus : lucra legis et observatione ceremoniarum habet quasi stercora ut Christum lucrifaciat.
Numérotation du verset Ez. 4,12 
interl.|  ita scilicet fiant sicut subcinericius ordeaceus

ordeaceum] ordiacium Weber
comedes illud et stercore quod egredietur de homine operies illud in oculis eorum
interl.|  ne ignorent ignorantia ne solet miserias temperare
Numérotation du verset Ez. 4,13 
et dixit Dominus sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes ad quas eiiciam eos
marg.|  SIC  COMEDENT. Prophete non modo verbis sed et factis prophetisant sicut Ezechiel panem comedit in stercore sic filii Israel vel omnis populus Iudeorum vel ut alii putant decem tribus panem pollutum comedent in nationibus. Licet non comminetur eis qui iam eiecti sed qui de terra promissionis eiiciendi.
Numérotation du verset Ez. 4,14 
et dixi ha ha ha Domine Deus ecce anima mea non est polluta et morticinum
interl.|  quod sine effusione sanguinis moritur
et laceratum a bestiis
interl.|  demonibus
non comedi ab infantia mea usque nunc et non est ingressa os meum omnis caro immunda
marg.|  HA  HA  HA. Hieronymus HIERONIMUS. Non Domini contradicit imperio sed causas reddit imo deprecatur cur hoc facere non possit et impetrat quod petit et sententie austeritas temperatur. Queritur cur Ezechiel minora renuat et Osee statim se scorto copulat nec castum corpus se habere dicit aut non debere meretricis commixtione se maculari. Cum teste apostolo : unum corpus efficitur qui adheret meretrici unde ostenditur non secundum literam ita fuisse in re sed figuram synagoge vel ecclesie.
Numérotation du verset Ez. 4,15 
et dixit ad me ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis et facies panem tuum in eo
marg.|  FIMUM  BOUM. Leviora scilicet mala. Fimus nanque boum ab humani stercoris longe distat immundicia usque hodie quoque apud Iudeos ista servatur sententia ut non comedant scilicet panem suum in humano stercore. Neque enim ydolis serviunt nec demonum portenta venerantur sed in fimo bubalino dum omnia propter carnem et ventrem et terrena bona operantur unde : qui fecerit ea vivet in eis. Nos autem comedimus panem qui de celo descendit. De quo : panem angelorum manducavit homo non Egyptiis carnibus sed manne tenuitate viventes.
Numérotation du verset Ez. 4,16 
et dixit ad me
interl.|  quod opere futurum monstravit sermone demonstrat
fili hominis ecce ego conteram baculum panis
interl.|  alii firmamentum
in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent
marg.|  ECCE  EGO  CONTERAM. Omnis sinistri et dextri lateris dormitio et subcinericii panis sex specierum varietate commixtio inopiam incredibilem presignat quod hic aperit : ecce ego conteram etc.
marg.|  In ecclesia quoque Dominus iratus indignos nos iudicat suo pane atque utinam saltem in pondere et solicitudine eum mereamur accipere et arentem linguam extremus Lazari digitus irroret ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et #sit ubique discordia et Christi tunica scinditur quam nec milites in passione aussi sunt scindere. Contabescimus autem in iniquitatibus nostris dum non habemus panem Dei unde Ieremias : parvuli id est vulgus ecclesie petierunt panem et non erat qui frangeret. Paulus autem qui vir erat et sciebat Christum panes fregisse legales et dedisse discipulis erogandos confidenter ait : panis quem frangimus nonne #communicatio corporis Christi est. Baculum autem id est firmamentum panis comedere non possunt qui adhuc lacte infantie egent nec valent accipere cibum #oidium. Nihil autem sic roborat animum vescentis quomodo vite panis qui scilicet confirmat cor hominis.
Numérotation du verset Ez. 4,17 
ut deficientibus pane
interl.|  verbi Dei
et aqua
interl.|  doctrine
corruat unusquisque
interl.|  auxilium sperans humane enim nature est in summis angustiis magis in proximo quam in se confidere
ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis.
interl.|  pro quibus patiuntur




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_4)