initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 40

Numérotation du verset Ez. 40,1 
in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostre in exordio anni decima mensis quarto decimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc
Numérotation du verset Ez. 40,2 
in visionibus Dei adduxit me in terram Israel et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi edificium civitatis vergentis ad austrum
Numérotation du verset Ez. 40,3 
et introduxit me illuc et ecce vir cuius erat species quasi species aeris et funiculus lineus in manu eius et calamus mensure in manu eius stabat autem in porta
Numérotation du verset Ez. 40,4 
et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia que ego ostendam tibi quia ut ostendantur tibi adductus es huc annuntia omnia que tu vides domui Israel
Numérotation du verset Ez. 40,5 
et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique et in manu viri calamus mensure sex cubitorum et palmo et mensus est latitudinem edificii calamo uno altitudinem quoque calamo uno
Numérotation du verset Ez. 40,6 
et venit ad portam que respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus eius et mensus est limen porte calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine
Numérotation du verset Ez. 40,7 
et thalamum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter thalamos quinque cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,8 
et limen porte iuxta vestibulum porte intrinsecus calamo uno
Numérotation du verset Ez. 40,9 
et mensus est vestibulum porte octo cubitorum et frontem eius duobus cubitis vestibulum autem porte erat intrinsecus
Numérotation du verset Ez. 40,10 
porro thalami porte ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium et mensura una frontium ex utraque parte
Numérotation du verset Ez. 40,11 
et mensus est latitudinem liminis porte decem cubitorum et longitudinem porte tredecim cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,12 
et marginem ante thalamos cubiti unius et cubitus unus finis utrimque thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde
Numérotation du verset Ez. 40,13 
et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius latitudinem viginti et quinque cubitorum ostium contra ostium
Numérotation du verset Ez. 40,14 
et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem atrium porte undique per circuitum
Numérotation du verset Ez. 40,15 
et ante faciem porte que pertingebat usque ad faciem vestibuli porte interioris quinquaginta cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,16 
et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum que erant intra portam undique per circuitum similiter autem erant et in vestibulis fenestre per gyrum intrinsecus et ante frontes pictura palmarum
Numérotation du verset Ez. 40,17 
et eduxit me ad atrium exterius et ecce gazophylacia et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum triginta gazophylacia in circuitu pavimenti
Numérotation du verset Ez. 40,18 
et pavimentum in fronte portarum secundum longitudinem portarum erat inferius
Numérotation du verset Ez. 40,19 
et mensus est latitudinem a facie porte inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus centum cubitos ad orientem et ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 40,20 
portam quoque que respiciebat viam aquilonis atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine
Numérotation du verset Ez. 40,21 
et thalamos eius tres hinc et tres inde et frontem eius et vestibulum eius secundum mensuram porte prioris quinquaginta cubitorum longitudinem eius et latitudinem viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,22 
fenestre autem eius et vestibulum et scalpture secundum mensuram porte que respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus eius et vestibulum ante eam
Numérotation du verset Ez. 40,23 
et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,24 
et duxit me ad viam australem et ecce porta que respiciebat ad austrum et mensus est frontem eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,25 
et fenestras eius et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,26 
et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores eius et celate palme erant una hinc et altera inde in fronte eius
Numérotation du verset Ez. 40,27 
et porta atrii interioris in via australi et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,28 
et introduxit me in atrium interius ad portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,29 
thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos
Numérotation du verset Ez. 40,30 
et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,31 
et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam
Numérotation du verset Ez. 40,32 
et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,33 
thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,34 
et vestibulum eius id est atrii exterioris et palme celate in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
Numérotation du verset Ez. 40,35 
et introduxit me ad portam que respiciebat ad aquilonem et mensus est secundum mensuras superiores
Numérotation du verset Ez. 40,36 
thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset Ez. 40,37 
vestibulum eius in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
Numérotation du verset Ez. 40,38 
et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum ibi lavabunt holocaustum
Numérotation du verset Ez. 40,39 
et in vestibulo porte due mense hinc et due mense inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto
Numérotation du verset Ez. 40,40 
et ad latus exterius quod ascendit ad ostium porte que pergit ad aquilonem due mense et ad latus alterum ante vestibulum porte due mense
Numérotation du verset Ez. 40,41 
quattuor mense hinc et quattuor mense inde per latera porte octo mense erunt super quas immolabunt
Numérotation du verset Ez. 40,42 
quattuor autem mense ad holocaustum de lapidibus quadris extructe longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima
Numérotation du verset Ez. 40,43 
et labia earum palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum super mensas autem carnes oblationis
Numérotation du verset Ez. 40,44 
et extra portam interiorem gazophylacia cantorum in atrio interiori quod erat in latere porte respicientis ad aquilonem et facies eorum contra viam australem una ex latere porte orientalis que respiciebat ad viam aquilonis
Numérotation du verset Ez. 40,45 
et dixit ad me hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam sacerdotum qui excubant in custodiis templi
Numérotation du verset Ez. 40,46 
porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis sacerdotum erit qui excubant ad ministerium altaris isti sunt filii Sadoc qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei
Numérotation du verset Ez. 40,47 
et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum et altare ante faciem templi
Numérotation du verset Ez. 40,48 
et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem porte trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde
Numérotation du verset Ez. 40,49 
longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo gradibus ascendebatur ad eam et columne erant in frontibus una hinc et altera inde




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 40), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_40)