initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 41

Numérotation du verset Ez. 41,1 
Et introduxit me in templum et mensus est frontes sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde latitudinem tabernaculi
Numérotation du verset Ez. 41,2 
et latitudo porte decem cubitorum erat et latera porte quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum
Numérotation du verset Ez. 41,3 
et introgressus intrinsecus mensus est in fronte porte duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem porte septem cubitorum
Numérotation du verset Ez. 41,4 
et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum ante faciem templi et dixit ad me hoc est sanctum sanctorum
Numérotation du verset Ez. 41,5 
et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem lateris quattuor cubitorum undique per circuitum domus
Numérotation du verset Ez. 41,6 
latera autem latus ad latus bis triginta tria et erant eminentia que ingrederentur per parietem domus in lateribus per circuitum ut continerent et non attingerent parietem templi
Numérotation du verset Ez. 41,7 
et platea erat in rotundum ascendens sursum per cochleam et in cenaculum templi deferebat per gyrum idcirco latius erat templum in superioribus et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium
Numérotation du verset Ez. 41,8 
et vidi in domo altitudinem per circuitum fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio
Numérotation du verset Ez. 41,9 
et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum et interior domus in lateribus domus
Numérotation du verset Ez. 41,10 
et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique
Numérotation du verset Ez. 41,11 
et ostium lateris ad orationem ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem et latitudinem loci ad orationem quinque cubitorum in circuitu
Numérotation du verset Ez. 41,12 
et edificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem edificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum
Numérotation du verset Ez. 41,13 
et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et quod separatum erat edificium et parietes eius longitudinis centum cubitorum
Numérotation du verset Ez. 41,14 
latitudo autem ante faciem domus et eius quod erat separatum contra orientem centum cubitorum
Numérotation du verset Ez. 41,15 
Et mensus est longitudinem edificii contra faciem eius quod erat separatum ad dorsum
interl.|  alii : post dorsum
ecthetas ex utraque parte centum cubitorum et templum interius et vestibula atrii
interl.|   Ecthetas quas Rome vocant solaria de cenaculorum parietibus eminentia vel meniana ab inventore que nonnuli Grecorum exostras vocant.

latine invenitur.
Hieronymus, Prologus Hieremiae prophetae (CPL 0591 L (A)), ed. Weber, Edminor., p. 1166 ut in Edmaior., t. 14, p. 5-6 ; cf. De Bruyne, Préfaces, X : Prophetae maiores, n° 1.3 ; PL28, 847C-850A [non contuli].

ecthetas] scrips. , hecthecas Rusch , ekthetas Weber
Numérotation du verset Ez. 41,16 
limina et fenestras obliquas hecthecas in circuitu per tres partes contra uniuscuiusque limen
interl.|  ipsum templum

oblicas] + et Weber
stratumque ligno per gyrum in circuitu.
interl.|  sapientie et vite quod est in paradiso
Terra autem usque ad fenestras
interl.|  usquequo veniat quod perfectum est
et fenestre clause super ostia.
Numérotation du verset Ez. 41,17 
et usque ad domum interiorem et forinsecus per omnem parietem in circuitu intrinsecus et forinsecus ad mensuram
Numérotation du verset Ez. 41,18 
et fabrefacta cherubin et palme et palma inter cherub et cherub duasque facies habebat cherub
Numérotation du verset Ez. 41,19 
faciem hominis iuxta palmam ex hac parte et faciem leonis iuxta palmam ex alia parte expressam per omnem domum in circuitu
Numérotation du verset Ez. 41,20 
de terra usque ad superiora porte cherubin et palme celate erant in pariete templi
Numérotation du verset Ez. 41,21 
limen quadrangulum et facies sanctuarii aspectus contra aspectum
Numérotation du verset Ez. 41,22 
altaris lignei trium cubitorum altitudo et longitudo eius duo cubitorum et anguli eius et longitudo eius et parietes eius lignei et locutus est ad me hec est mensa coram Domino
Numérotation du verset Ez. 41,23 
et duo ostia erant in templo et in sanctuario
Numérotation du verset Ez. 41,24 
et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola que in se invicem plicabantur bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum
Numérotation du verset Ez. 41,25 
et celata erant in ipsis ostiis templi cherubin et scalptura palmarum sicut in parietibus quoque expressa erat quam ob rem erant et grossiora ligna in vestibuli fronte forinsecus
Numérotation du verset Ez. 41,26 
super que fenestre oblique et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli secundum latera domus latitudinemque parietum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 41), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_41)