initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 46

Numérotation du verset Ez. 46,1 
hec dicit Dominus Deus porta atrii interioris que respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die calendarum aperietur
Numérotation du verset Ez. 46,2 
et intrabit princeps per viam vestibuli porte de foris et stabit in limine porte et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius et adorabit super limen porte et egredietur porta autem non claudetur usque ad vesperam
Numérotation du verset Ez. 46,3 
et adorabit populus terre ad ostium porte illius in sabbatis et in calendis coram Domino
Numérotation du verset Ez. 46,4 
holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum
Numérotation du verset Ez. 46,5 
et sacrificium ephi per arietem agnis autem sacrificium quod dederit manus eius et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset Ez. 46,6 
in die autem calendarum vitulum de armento immaculatum et sex agni et arietes immaculati erunt
Numérotation du verset Ez. 46,7 
et ephi per vitulum ephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset Ez. 46,8 
cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli porte ingrediatur et per eandem viam exeat
Numérotation du verset Ez. 46,9 
et cum intrabit populus terre in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam porte meridiane porro qui ingreditur per viam porte meridiane egrediatur per viam porte aquilonis non revertetur per viam porte per quam ingressus est sed e regione illius egredietur
Numérotation du verset Ez. 46,10 
princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur
Numérotation du verset Ez. 46,11 
et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium ephi per vitulum et ephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset Ez. 46,12 
cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta que respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit
Numérotation du verset Ez. 46,13 
et agnum eiusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino semper mane faciet illud
Numérotation du verset Ez. 46,14 
et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam partem ephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur simile sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum
Numérotation du verset Ez. 46,15 
faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum
Numérotation du verset Ez. 46,16 
hec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie
Numérotation du verset Ez. 46,17 
si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit
Numérotation du verset Ez. 46,18 
et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua
Numérotation du verset Ez. 46,19 
et introduxit me per ingressum qui erat ex latere porte {t. 3 : Erfurt, f. 230va ; facsim., p. 316a} [Rusch, f. 230va ] in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes que respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem
Numérotation du verset Ez. 46,20 
et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus
Numérotation du verset Ez. 46,21 
et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii
Numérotation du verset Ez. 46,22 
in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensure unius quattuor erant
Numérotation du verset Ez. 46,23 
et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et culine fabricate erant subter porticus per gyrum
Numérotation du verset Ez. 46,24 
et dixit ad me hec est domus culinarum in qua coquent ministri domus Domini victimas populi




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 46), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_46)