initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 47

Numérotation du verset Ez. 47,1 
Et convertit me ad portam domus
interl.|  scilicet templi
et ecce aque egrediebantur subter limen {t. 3 : Erfurt, f. 230vb ; facsim., p. 316b} [Rusch, f. 230vb ] domus ad orientem
interl.|  non ad aquilonem vel occidentem
facies enim domus respiciebat ad orientem aque autem descendebant in latus templi dextrum
interl.|  id est
ad meridiem
interl.|  ex hoc patet sacras esse aquas et salvatoris significare doctrinam
interl.|  ubi sponsus convivas suos pascit et accubat
altaris
interl.|  non cuiuslibet loci
marg.|  AQUE  AUTEM etc. Rabanus MaurusRABANUS. Sunt et aque amare et pessime. Unde: quid vobis et vie Egypti ut bibatis aquas Gyon que hebraice Syor dicuntur id est turbide et scenose. Unde : dabo eis potum aquam fellis id est in qua draco habitat qui dixit : mea sunt flumina etc. Unde : intraverunt aque usque ad animam meam. Et alibi : forsitan aqua absorbuisset nos. Hec aqua alio nomine dicitur mara id est amaritudo in qua lignum crucis mittitur et amara in dulcia vertuntur. Lex enim Moysi si carnis sensu intelligatur amara est effodiens oculum pro oculo dentem pro dente vide in Thamar fornicationem et Osee iunctum fornicarie Hieremie perizoma Moysi uxorem Ethiopissam interfectionem Egyptii et huiusmodi que iuxta occidentem litteram amara sunt et lectorem non tam edificant quam destruunt.
marg.|  Aque autem descendebant. Vive scilicet Spiritus Sanctus unde : super aquam refectionis educavit me. De quibus dicitur : haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris et alibi : benedicite Domino de fontibus Israhel. Et alibi : me dereliquerunt fontem aque vive que scilicet sunt aque doctrine.
marg.|  AD  MERIDIEM  ALTARIS. Non ad aquilonem non ad occidentem. Nota quod aque iste que egrediuntur per portam orientis in tantum levas partes fugiunt ut a dextris altaris ad meridiem pergant.
Numérotation du verset Ez. 47,2 
et eduxit me per viam porte aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam que respiciebat ad orientem et ecce aque
interl.|  baptismi
redundantes a latere dextro
marg.|  ET  EDUXIT  ME  PER  VIAM. Significat quod statim ad portam orientalem pervenire non possumus nisi per viam porte aquilonis longo circumitu perveniamus ad eam. Nisi enim ventum frigidissimum calore fidei vicerimus et eius regiones calcaverimus secundum illud : Deus autem conteret sathanam sub pedibus nostris portam per quam egrediuntur aque et sunt a latere dextro ingredi non possumus.
Numérotation du verset Ez. 47,3 
cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos
marg.|  MILLE  CUBITOS. Rabanus MaurusRABANUS. Quod genere masculino cubitos non neutro cubita dicimus non ex grammatice imperitia sed propter simplices et ydiotas quorum in congregatione ecclesie maior pars est facimus.
marg.|  USQUE  AD  TALOS. Qui plante et calcaneo vicini qui patent morsibus colubri unde : ipse observabit calcaneum tuum et de Iuda proditore : magnificabit super me calcaneum suum.
marg.|  TRADUXIT  ME  USQUE. Rabanus MaurusRABANUS. Post remissionem siquidem peccatorum et inicia profectuum quando paululum ad altiora de terrenis conamur ascendere Domino genua flectimus cui omne genu flectitur celestium terrestrium et infernorum. Et omnis lingua confiteatur quia Dominus Hiesus Christus in gloria est Dei Patris etc.
Numérotation du verset Ez. 47,4 
rursumque mensus
interl.|  easdem aquas
est mille
interl.|  peccata que nobis per aquas baptismi remittuntur hec sunt initia profectuum
et transduxit me per aquam usque ad genua rursumque

rursumque] om. Weber
Numérotation du verset Ez. 47,5 
interl.|  post mille cubitos qui perveniunt ad talos
et mensus est
interl.|  in aqua scilicet
mille
interl.|  cubitos
et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille
interl.|  cubitos
torrentem
interl.|  cogitationum scilicet incentivum vel #[incenti]vorum
quem non potui pertransire
interl.|  mille quartos cubitos David tamen dicit : torrentem pertransivit anima nostra sed in hebreo habet: torrens pertransivit animam meam
quoniam intumuerant aque profunde
interl.|  torrentis
torrentis
interl.|  de quo : de torrente in via bibit. Et : converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro
qui non potest transvadari
marg.|  USQUE  AD  RENES. His gradibus pervenimus ad sublimia que tamen ipsa sublimia usque ad lumbos et renes perveniunt ut omnis libido in nobis truncetur et possideamus corporis sanctificationem sine qua nemo videbit Deum. Unde : a pedibus usque ad lumbos Deus cernitur igneus. Indigent enim igne et purgatione lumborum oper. Unde : lumbi mei impleti sunt illusionibus. Per hos enim nocte et die fantasiis illudit inimicus a lumbis vero usque ad caput et verticem preciosissimo metallo electri fulgore resplenduit ut nihil in se sordidum nihil habeat vilitatis.
marg.|  QUEM  NON  POTUI  PERTRANSIRE. Rabanus MaurusRABANUS. Nec propheta enim nec humana natura post lumbos torrentem cogitationum transire potest. Vel incentiva viciorum vir autem ille indutus baddim ductor prophete liquido potest transire qui peccatum non fecit nec iuventus est dolus in ore eius.
marg.|  Quis potest gloriari mundum se habere cor. Mundus enim in maligno positus est a puericia appositum est cor hominis ad malum ut ne homo unius diei a nativitatis exordio sine peccato sit. Unde : in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea. Non scilicet in iniquitatibus matris mee vel meis sed humane condicionis. Unde : regnavit mors ab Adam usque ad Moysen.
Numérotation du verset Ez. 47,6 
et dixit ad me
interl.|  vir predictus ductor Ezechielis monet in singulis prophetam ut diligentius intueatur et videat occulta misteria
certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis
interl.|  alii fluminis
marg.|  FILII  HOMINIS. Rabanus MaurusRABANUS. In figura scilicet salvatoris. Ezechiel enim interpretatur fortitudo Dei vel imperium vel filius hominis dicitur ad commonitionem fragilitatis humane ne obliviscatur condicionis sue dum magna ei monstrantur.
marg.|  AD  RIPAM. Rabanus MaurusRABANUS. Ut qui mediam profunditatem transire non poterat saltem ea que in ripis sunt recognoscat.
marg.|  TORRENTIS. Rabanus MaurusRABANUS. Torrens iste qui pre aquarum abundantia fertur more torrentis et suscipit pluvias a Septuaginta dicitur fluvius eo quod perpetuas aquas habeat non de pluviis hinc inde collectas sed vivo et perpetuo fonte manantes. De quo : fluminis impetus letificat civitatem Dei. Et alibi : flumen Dei repletum est aquis. Et : elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam.
Numérotation du verset Ez. 47,7 
cumque me convertissem
interl.|  alii convertisset
ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte
interl.|  que in paradiso variis pomis abundunt vel arbores
Numérotation du verset Ez. 47,8 
et ait
interl.|  ductor previus
ad me aque iste
interl.|  baptismi gratia vel evangelica doctrina
que egrediuntur
interl.|  de limine templi Domini
ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aque
interl.|  orentale id est mortuum in quo nihil vivere poterat et amarissimum quod grece asphaltum id est stagnum bituminis vocant
marg.|  AD  TUMULOS  SABULI  ORIENTALIS. Ut steriles frugiferos faciant irrigantes plana et deserta et hierichontini fontis sacramentum exprimentes quem Heliseus evangelio et apostolico curavit sale ut ubi prius sterilitas fuerat et mors ibi esset ubertas et vita.
marg.|  ET  SANABUNTUR  AQUE. Rabanus MaurusRABANUS. Miro modo aquis evangelicis aque sanantur mortue in quibus nihil potest vivere que non noverunt eum qui dicit : ego sum vita cuius torrentes habent curare pisces plurimos et vivant omnia ad que pervenerint ut piscatores stent super ripas ab Engadi usque ad Engallim. Engaddi fons vel oculus. Engallim in principio est maris mortui ubi Iordanis ingreditur. Engaddi ubi sanitur mare mortuum illud puto esse de quo Zacharias : in die illa egredietur aqua vivens de Hierusalem et medium eius in mare primum. Et Daniel : quattuor venti celi immittebantur in magnum mare. Et David : mirabiles elationes maris. Et : veni in profundum maris et tempestas demersit me. Rex Egyptius draco dicitur qui cubat in mari et ventilat fluminibus quasi cornibus suis. Et hoc mare magnum et spaciosum manibus. Quod nisi suscipiat in se aquam fluminis sive torrentis Dei quod in se habet mortificat. Hoc mare salsissimum et nimia amaritudine Christus sua morte curavit. Unde : Spiritus Domini super me eo quod unxit me evangelisare pauperibus misit me ut mederer contritis corde etc. Et Hieremie : sana me Domine et sanabor etc. Angeli quoque qui Iudeis preerant cum clamarent : sanguis eius super nos etc. et velum templi scissum est et omnia hebreorum sacramenta reserata Domino precipienti responderunt : curavimus Babilonem et non est sanata relinquamus eam scilicet urbem confusionis et viciorum.
Numérotation du verset Ez. 47,9 
et omnis anima vivens que serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aque iste et sanabuntur et vivent omnia ad que venerit torrens
interl.|  evangelicus
Numérotation du verset Ez. 47,10 
vivent et stabunt super illa piscatores
interl.|  quibus dicitur : faciam vos fieri piscatores hominum
ab Engaddi
interl.|  oculo scilicet vel fonte hedi qui pro peccatis semper offertur
usque ad Engallim
interl.|  fontem vitulorum qui Domino mactantur et vitulum cornua producentem et ungulas imatantur qui in typo Domini salvatoris ad altare mactatur
siccatio sagenarum erunt plurime species erunt piscium eius
interl.|  in mari quondam mortuo
sicut pisces maris magni
interl.|  mundi scilicet
multitudinis nimie
interl.|  humani generis
marg.|  PLURIME  SPECIES etc. Rabanus MaurusRABANUS. Hos pisces ad dextram partem Domino iubente traxit Petrus centum quinquaginta tres ut pre multitudine eorum retia rumperentur. Aiunt autem qui de animantium scripsere naturis centum quinquaginta tres esse piscium genera que omnia capta sunt ab apostolis dum nobiles et ignobiles pauperes et divites et omne genus hominum de mari huius seculi extrahunt ad salutem.
Numérotation du verset Ez. 47,11 
in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur
interl.|  qui enim in arca Noe non fuerit diluvio peribit. Similiter non salvantur quos hic fluvius non attingit
marg.|  IN  SALINAS  DABUNTUR. Pestilente flagellato stultus sapientior erit erudiunt enim bonos exempla peiorum. Vel iuxta illud: bonum et sal. Si autem infatuatum fuerit ad nihil est utile. Ut in perpetuum frugibus careant et virore quod et urbs post ruinam sale conspersa demonstrat.
Numérotation du verset Ez. 47,12 
et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo
interl.|  unde : folium eius non defluet et omnia quecunque faciet prosperabuntur
et non deficiet fructus eius per singulos menses afferet primitiva
interl.|  et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo
quia aque eius de sanctuario egredientur
interl.|  quasi ideo hec fient qui aque eius etc. Ne putemus riparum esse vel arborum aut messium tantarum frugum abundantium sed quia aque eius etc. non est enim volentis neque currentis sed Dei miserentis
et erunt fructus eius in cibum
interl.|  divinorum librorum sacramenta monstrat quorum alterum pertinet ad litteram alterum ad spiritum
et folia eius ad medicinam
interl.|  que moralem doctrinam content tribuunt sanitatem ut peccantium curent vulnera
marg.|  OMNE  LIGNUM  POMIFERUM. Hieronymus HIERONIMUS. Horum omnium lignorum principatum tenet lignum vite id est sapientia. De qua dicitur: lignum vite est his qui apprehenderint eam.
marg.|  PRIMITIVA.  SEPTUAGINTA. fructus eius. In renovatione sui primitiva dabit ut scilicet omnes credentium fructus primitie sint et singuli menses singulis apostolis deputentur.
marg.|  ET  FOLIA  EIUS etc. Rabanus MaurusRABANUS.  SEPTUAGINTA. Ascensio eius ad sanitatem ut scilicet post cibos fructuum verborum monitis ad celestia conscendamus
Numérotation du verset Ez. 47,13 
hec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israel quia Ioseph duplicem funiculum
interl.|  quasi due tribus
habet
marg.|  QUIA  IOSEPH  DUPLICEM. Hieronymus HIERONIMUS. Subtracta tribu Levi que Domini mancipata est servitio tribus Ioseph divisa est in duas Effraim et Manassem. Que dixit ad Iosue : quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tante multitudinis etc.
Numérotation du verset Ez. 47,14 
possidebitis autem eam singuli eque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hec vobis in possessionem
marg.|  POSSIDEBITIS  AUTEM etc.  EQUE. Equa spacia terre scilicet secundum multitudinem suam nec arbitrio dividentis. Sed sorte que Domini potestate consistit. Ipse quoque Iosue divisor terre non propriam sibi separavit ne terram optimam sibi elegisse videretur sed ab omnium tribuum principibus accepit.
Inter descriptionem terre duodecim tribuum Iosue filii Nun et que nunc per Ezechielem fieri imperatur hoc interest quod ibi in tribubus sorte terra dividitur hic imperio Domini delegatur. In numerorum quoque libro omnis terra promissionis in quattuor plagas brevi sermone dividitur.
Numérotation du verset Ez. 47,15 
hic est autem terminus terre ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon
interl.|  in cunabula meroris
venientibus Sadada
interl.|  latus eius
marg.|  HIC  EST  AUTEM  TERMINUS  TERRE etc. Rabanus MaurusRABANUS. Septentrionalis plaga incipit a mari magno et per viam Ethalon quod interpretatur in cunabula meroris per penitentiam scilicet venit ad Sadada ubi est ex latere declinatio. Intelligimus enim impendentem nobis Emath indignationem scilicet Domini sive Emath veritate comperta aperiuntur nobis putei Berotha quos foderunt principes Abraam Ysaac et Iacob longoque circumitu pervenimus ad montes Sabarim qui positi sunt inter Damascum id est sanguinem cilicii et confinium Emath id est veritatis. Sicut enim per merorem declinamus mala imminentia et ex latere devitamus. Sic post sanguinem et cilicium vite sanguinarie antequam veniamus ad confinia Emath circumimus et pervenimus ad montes. De quibus dicitur : montes in circumitu eius qui locus dicitur atrium tycon id est medium iuxta terminos auran id est iracundiam ut dicamus : iram Domini sustinebo quoniam peccavi ei. Et a mari usque ad terminos Damasci. In quo et Paulus a furore iudaico et effusione ecclesiastici sanguinis lumen cecitate conspexit. Et assumpto cilicio per secutionis veteris evangelium predicavit ut perveniret ad atrium fontis eterni et in aquilone quondam positus apprehenderet terminum veritatis.
Numérotation du verset Ez. 47,16 
Emath
interl.|  furor
interl.|  que nunc Epiphania ab Antiocho Epiphane
Berotha
interl.|  putei
Sabarim
interl.|  circumitus montium
que est inter
interl.|  id est confinium
medium
interl.|  alias : terminum

medium] terminum Weber
Damasci
interl.|  sanguinis sacci et osculi sive poculi
et confinium Emath domus
interl.|  Simachus : atrium medium
Atticon
interl.|  medium
que est iuxta terminos Auran
interl.|  alii Aserenon id est atrium fontis
Numérotation du verset Ez. 47,17 
et erit terminus a mari usque ad atrium Enon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis

Enon] Aenon Weber
Numérotation du verset Ez. 47,18 
porro plaga orientalis de medio Auran
interl.|  que est opidum Damasci in solitudine
et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terre Israel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem
marg.|  PORRO  PLAGA  ORIENTALIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>.  ALLEGORICE. Post terminos aquilonis longo circumitu per Ethalon et Sadada et Berotha Sabarim quoque et Thicon et Auran et Damascum et atrium Enon ad Emath usque pervenitur. Pervenit orientalis plaga de medio iracundie scilicet Auran et de medio Damasci sanguine scilicet penitentie et de medio Galaad id est revelationis vel tumuli testimonii ut post iram et penitentiam spem salutis ostendat et de medio terre Israel que visionem continet pacis usque ad dulcissima flumina Iordanis pertingat que longe separato mari lumen orientis consequitur ut fluvio Iordanis (qui interpretatur rivus iudicii) et termino torrentis finiatur.
marg.|  GALAAD. Qui est mons Libani collibus copulatus in sorte Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse terminus Phenicis et Arabie ad quem perveniens Iacob de Carram a Laban comprehensus est. Finis autem huius plage Iordanis fluvius et mare orientale scilicet mortuum in hoc loco non lingua maris rubri intelligitur.
Numérotation du verset Ez. 47,19 
plaga autem australis meridiana
interl.|  scilicet
a Thamar
interl.|  incipit scilicet
interl.|  que est urbs in solitudine que hodie dicitur Palmira hebraice Thamar id est palma
usque ad aquas Contradictionis Cades
interl.|  que est in deserto maris rubri
et torrens usque ad mare magnum
interl.|  quod Egypti et Palestine clauditur #litoribus
et plaga ad
interl.|  scilicet
meridiem
interl.|  usque
australis
marg.|  PLAGA  AUTEM  AUSTRALIS. Rabanus MaurusR<ABANUS>. Post plagam aquilonis et orientis cum ortus fuerit nobis sol iusticie accipimus meridianam plagam cum totum nobis desuper lumen infunditur et cum Abraam inimus convivium et vino inebriamur quod letificat cor hominis cum Ioseph et fratribus suis. Incipit autem ista possessio a Thamar id est a palma victoriaque viciorum usque ad aquas pertingens contradictionis. Semper enim virtutibus contradicitur.Unde et predicationi evangelice Iudei contra Paulum disserentes in toto orbe asserunt contradici. Et alibi : in signum cui contradicetur. Omnis autem contradictio sanctitas est quod interpretatur Cades. Unde : commovebit Dominus desertum Cades quod scilicet primum non habebat Domini sanctitatem sed concussum est atque commotum ut reciperet hospitem Domini qui dicit : super quem requiescet spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem sermonem meum. Post desertum Cades usque ad mare magnum in meridie plage australis torrens est supradictus qui non de terra sed de celo habet aquas diversarum virtutum varietate collectas.
Numérotation du verset Ez. 47,20 
et plaga maris
interl.|  occidentalis scilicet
mare magnum
interl.|  est
a confinio per directum donec venias Emath hec est plaga maris
marg.|  PLAGA  MARIS. Rabanus MaurusRABANUS.  ALLEGORICE. Occidens semper in mari est semper in salo semper in fluctibus ubi quotidie naufragia suscitantur et miserorum neces et divitiarum et mercium amissio et tamen cum hec omnia patientia fregerimus veniemus per directum ad Emath id est Domini veritatem qui victis persecutionibus eterna nobis premia repromisit.
Numérotation du verset Ez. 47,21 
et dividetis terram istam vobis per tribus Israel
Numérotation du verset Ez. 47,22 
et mittetis eam in hereditatem
interl.|  non est enim distinctio Iudei et Greci omnibus equa debetur hereditas unaque possessio est Israeli et advene
vobis et advenis
interl.|  suggillatur supercilium Iudeorum qui gentes despiciunt
qui accesserint ad vos qui genuerint filios
interl.|  bona opera scilicet
in medio vestrum
interl.|  et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel
et erunt vobis sicut indigene
interl.|  concorporales et coheredes
inter filios Israel
interl.|  Deum videntes
vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israel
Numérotation du verset Ez. 47,23 
in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus
interl.|  secundum opera scilicet sua recipient




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 47), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_47)