initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 5

Numérotation du verset Ez. 5,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 189va ; facsim., p. 234a} [Rusch, f. 189va ] Et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos
Numérotation du verset Ez. 5,2 
tertiam partem igni combures in medio civitatis iuxta completionem dierum obsidionis et assumens tertiam partem concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos
Numérotation du verset Ez. 5,3 
et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui
Numérotation du verset Ez. 5,4 
et ex eis rursum tolles et proicies in medio ignis et combures eos igni ex eo egredietur ignis in omnem domum Israel
Numérotation du verset Ez. 5,5 
hec dicit Dominus Deus ista est Hierusalem in medio gentium posui eam et in circuitu eius terras
Numérotation du verset Ez. 5,6 
et contempsit iudicia mea ut plus esset impia quam gentes et precepta mea ultra quam terre que in circuitu eius sunt iudicia enim mea proiecerunt et in preceptis meis non ambulaverunt
Numérotation du verset Ez. 5,7 
idcirco hec dicit Dominus Deus quia superastis gentes que in circuitu vestro sunt in preceptis meis non ambulastis et iudicia mea non {t. 3 : Erfurt, f. 189vb ; facsim., p. 234b} [Rusch, f. 189vb ] fecistis et iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro sunt non estis operati.
Numérotation du verset Ez. 5,8 
Ideo hec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
Numérotation du verset Ez. 5,9 
et faciam in te que non feci et quibus similia ultra non faciam propter omnes abominationes tuas
Numérotation du verset Ez. 5,10 
ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum
Numérotation du verset Ez. 5,11 
idcirco vivo ego dicit Dominus Deus nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis ego quoque confringam et non parcet oculus meus et non miserebor
Numérotation du verset Ez. 5,12 
tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos
Numérotation du verset Ez. 5,13 
et compleam furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo cum implevero indignationem meam in eis
Numérotation du verset Ez. 5,14 
et dabo {t. 3 : Erfurt, f. 190ra ; facsim., p. 235a} [Rusch, f. 190ra ] te in desertum et in opprobrium in gentibus que in circuitu tuo sunt in conspectu omnis pretereuntis
Numérotation du verset Ez. 5,15 
et eris opprobrium et blasphemia exemplum et stupor in gentibus que in circuitu tuo sunt cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in increpationibus ire
Numérotation du verset Ez. 5,16 
ego Dominus locutus sum quando misero sagittas famis pessimas in eos que erunt mortifere et quas mittam ut disperdam vos et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis
Numérotation du verset Ez. 5,17 
et immittam in vos famem et bestias pessimas usque ad internicionem et pestilentia et sanguis transibunt per te et gladium inducam super te ego Dominus locutus sum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_5)