initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 8

Numérotation du verset Ez. 8,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1# ; facsim., p. 2#} [Rusch, f. 1# ] Et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea
interl.| interl.| fugiens frequentiam multitudinis||
et senes Iuda sedebant coram me
interl.| interl.| vel prophete verba audire cupientes vel insidiantes||
et
interl.| interl.| tunc||
cecidit
interl.| interl.| repente||
super me ibi
interl.| interl.| omne donum perfectum desursum est||
manus Domini Dei
interl.| interl.| operatio ut visionis sacramenta possem cognoscere||
marg.| marg.| ET FACTUM  EST IN  ANNO. Quinto anno transmigrationis Iechonie quarto mense quinta mensis superior visio facta est ad prophetam hec autem sexto anno eiusdem regis sexto mense quinta mensis id est a priore post annum et duos menses vel enim tanto spacio intermissa est prophetia vel que superior sermo comprehendit gesta sunt.||
marg.| marg.| IN ANNO  SEXTO. Hieronymus HIERONIMUS. Senarius ad fabricam mundi pertinet que sex diebus facta est in quinta mensis quinarius ad quinque sensus carnis qui terrena conspiciunt et nondum celestia contemplantur quia ad presbiteros Iuda dirigitur sermo ex quibus Septuaginta tenebant thuribula viginti quinque in templo adorabant solem.||
marg.| marg.| ET SENES  IUDA. Senes Iuda non Israel id est decem tribuum que prius captivate erant ad eos enim sermo est qui de tribu Iuda cum Iechonia ducti sunt in captivitatem.||
Numérotation du verset Ez. 8,2 
et
interl.| interl.| sic||
vidi et ecce similitudo
interl.| interl.| rei non res ipsa||
quasi aspectus ignis ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis
interl.| interl.| igne purgantur opera coitus que in lumbis signatur usque deorsum||
et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri
interl.| interl.| opera virtutum que a lumbis ad superiora consurgunt splendorem habent atque fulgorem||
marg.| marg.| AB ASPECTU  LUMBORUM. Hieronymus HIERONIMUS. Notandum autem quod nec ignis usque ad pedes nec splendor electri usque ad caput ducitur sed deorsum et sursum ut tam in peccatoribus quam in sanctis pro diversitate meritorum alius usque ad illud vel illud membrum alius usque ad illa vel illa perveniat et #quomodo qui sanctitatis perfectione tenent ad verticem usque perveniunt sic qui in peccati profundo iacent igneorum pedum plantas habent.||
Numérotation du verset Ez. 8,3 
et emissa similitudo manus
interl.| interl.| non ipsa manus in Deo enim nihil corporale est||
apprehendit me in cincinno capitis mei
interl.| interl.| #totum nostrum caput apprehendi non potest manu||
et elevavit me spiritus inter terram et celum et adduxit in Hierusalem in visione Dei
interl.| interl.| spiritu non corpore sicut possumus et celos et profunda maris et inferna conspicere singulorum scilicet rationes complecti cogitatione.||
iuxta ostium interius
interl.| interl.| unde possit alia cernere ||
quod respiciebat aquilonem
interl.| interl.| atrii exterioris||
interl.| interl.| a quo exardescunt mala a quo olla succensa||
ubi erat statutum idolum
interl.| interl.| baal||
zeli ad provocandam emulationem
interl.| interl.| Dei||
marg.| marg.| SIMILITUDO  MANUS. Humani scilicet corporis assueti ne paveat qui assumitur. Si enim in colubri vel aliarum bestiarum similitudine apprehendisset non immerito terruisset.||
marg.| marg.| ET ELEVAVIT ME. Hieronymus HIERONIMUS. prius a similitudine manus apprehenditur post a spiritu elavatur non statim ad celum sed inter terram et celum ut terrena interim relinquens festinet ad celum possumus autem dicere quod propheta propter bona opera similitudine manus Dei apprehensus sit et propter scientiam rerum spiritualium elevetur a Spiritu.||
marg.| marg.| YDOLUM quod scilicet ad emulationem et zelum provocat Dominum unde : ipsi me provocaverunt ad zelum in eo quod non erat deus et ego provocabo eos ad zelum in gente que non est.||
Numérotation du verset Ez. 8,4 
et ecce ibi gloria Dei Israel secundum visionem quam videram in campo
marg.| marg.| ET ECCE  IBI  GLORIA ut sui scilicet presentia ydolum templumque destrueret unde : cito subversio templi sequitur unde Ysaias dicit quod lectus angustus duos capere non potest et pallium breve utrunque operire non potest. Quasi : que conventio Christi ad belial et templo Dei cum ydolis.||
Numérotation du verset Ez. 8,5 
et
interl.| interl.| post hec||
dixit ad me
interl.| interl.| vel Spiritus qui levavit me||
fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis
interl.| interl.| ibi enim statua est baal||
et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone porte altaris idolum zeli in ipso introitu
Numérotation du verset Ez. 8,6 
et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas
quas domus Israel facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes maiores
interl.| interl.| que intrinsecus latent||
marg.| marg.| FILI  HOMINIS  PUTAS. Hieronymus HIERONIMUS. Quasi ne me putes immerito templum destruere et civitatem meam relinquere aspice que faciunt hic nec putes in his esse scelerum finem ad huc maiora videbis.||
marg.| marg.| Hoc quoque de nostra civitate Hierusalem et de nostro templo potest intelligi quoniam sicut Ofni et Phinees ydolorum operamur scelera in tabernaculo Dei et fornicamur cum his que se militie et ministerio Dei voverunt et scrificiorum primitiva decerpimus dantes in usum clientium et famulorum et omnia lucri causa facimus. Si autem tanta sunt que videmus quanto maiora sunt que nostros effugiunt visus.||
Numérotation du verset Ez. 8,7 
et introduxit me ad ostium atrii et vidi
interl.| interl.| in visione||
et ecce foramen unum in pariete
Numérotation du verset Ez. 8,8 
et dixit ad me fili hominis fode parietem et cum perfodissem parietem apparuit ostium unum
marg.| marg.| FODE  PARIENTEM ut amplius scilicet facias foramen quod vidisti quo aperto videas que exterius positus non vidisti. In hoc ostenditur tam in ecclesiis quam in singulis nobis per parva vicia maiora monstrari et quasi per foramina ad abominationes maximas perveniri. Ex fructibus enim arbor cognoscitur sicut ex abundantia cordis os loquitur pro signo sunt interioris hominis verba erumpentia unde : libidinosum aliquando turpis sermo demonstrat avariciam latentem parvule rei cupido signat. Minoribus enim maiora monstrantur vultuque et oculis dissimilari non potest conscientia dum luxuriosa et lasciva mens lucet in facie et secreta cordis motu corporis et gestibus indicantur unde : heu difficile est crimen non prodere vultu.||
Numérotation du verset Ez. 8,9 
et dixit ad me ingredere et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic
Numérotation du verset Ez. 8,10 
et ingressus vidi
interl.| interl.| in visione||
et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum
marg.| marg.| ET ECCE  OMNIS  SIMILITUDO non solum ydolum zelis erat in introtu porte sed omnes templi parietes diversis ydolorum imaginibus pingebantur ut nulla esset bestia quam non parietis pictura monstraret hoc in fanis gentilium usque hodie cernimus ubi omnia bestiarum genera adorat stulta religio unde Virgilius : omnigenumque deum monstra.||
marg.| marg.| ET ECCE  OMNIS  SIMILITUDO. In nostri quoque templi parietibus ydola pingimus quando viciis subiacemus et in corde nostro peccatorum conscientiam pingimus et imagines diversas de quibus dicitur : Domine in civitate tua imaginem eorum dissipabis et alibi : verumtamen in imagine perambulat homo. Nullus enim homo est qui aliquando non habeat imaginem aut sanctitatis aut peccati unde de #furoris dicitur : furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surde etc. et de hominibus nequam : generatio viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira ? et de versipelli : ite dicite vulpi illi et de amatoribus feminarum : equi insanientes in feminas. De brutis quoque et vecordibus : nolite fieri sicut equus et mulus et multa huius generis.||
Numérotation du verset Ez. 8,11 
et septuaginta viri de senioribus domus Israel et Hiezonias
interl.| interl.| nominatim quasi princeps sacerdotum designatur qui religione amissa in templo Dei colebat ydola||
filius Saphan
interl.| interl.| scilicet iudicii et condemnationis||
stabat in medio eorum
interl.| interl.| firmus in scelere||
stantium
interl.| interl.| in malo obstinatorum||
ante picturas
interl.| interl.| quas adorabant||
et unusquisque habebat thuribulum
interl.| interl.| ad sacrificandum||
in manu sua et vapor nebule de thure consurgebat
interl.| interl.| surgens ex thure offerentium sacrilegia demonstrabat ||
marg.| marg.| ET SEPTUAGINTA  VIRI. Hieronymus HIERONIMUS. Orandum nobis est ne seniores domus Israel septenarium numerum qui sanctus est septem decadibus multiplicantes stent in erroribus suis et adorent picturas ydolorum vaporque sacrilegii ascendat resistens Deo.||
marg.| marg.| ET SEPTUAGINTA  VIRI. Signat quod non omnes presbiteri hec faciebant sed forsitan aliis peccatis subiacebant.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Cum viderimus plebem pessimam congregatam de qua : odivi ecclesiam malignantium et peiores plebe prepositos et principem nequiorem qui perfectus plebi et presbiteris dicamus Iechoniam stantem ante picturas et singulos tenere thuribula non Dei maiestatem sed proprias sententias adorantes nec odorem bonum ad Deum sed fetorem ad ydola pervenire.||
Numérotation du verset Ez. 8,12 
et dixit ad me certe vides
interl.| interl.| vel audisti||
fili hominis que seniores domus Israel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui
interl.| interl.| quasi ex istis ostenditur quid unusquisque faciat in cubili suo||
dicunt enim non videt Dominus nos
interl.| interl.| multi putant Dominum talia non curare et ad illum vicia nostra non pervenire||
dereliquit Dominus terram
marg.| marg.| VIDES  FILI. Hieronymus HIERONIMUS. Secundum anagogen possumus intelligere principes ecclesiarum in tenebris facere quod turpe etiam est dicere hic est absconditus homo de quo dicitur : intra in cubiculum tuum et qui videt in abscondito reddet tibi.||
marg.| marg.| NON  VIDET. Si Dominum presentem et omnia videntem et vindicantem cogitaremus aut vix aut nunquam peccaremus.||
marg.| marg.| DERELIQUIT  DOMINUS.  HIERONIMUS hoc etiam philosophorum est qui ex siderum cursu atque constantia suspicantur provide regi celestia et contemni terrena quasi nihil recti iuxta ordinem geratur in terris.||
Numérotation du verset Ez. 8,13 
et dixit ad me adhuc conversus videbis abominationes maiores quas isti faciunt
marg.| marg.| ET DIXIT AD ME. Hieronymus HIERONIMUS. Post principum et eniorum vicia inducuntur #mulieres amatorem plangentes societate eius private et exultantes si potuerint obtinere. Qui vero gentiles fabulas subtiliter interpretantur interfectionem et resurrectionem Adonidis planctu et gaudio prosequentes quorum alterum in seminibus que moriuntur in terra alterum in segetibus quibus semina mortua renascuntur ostendi putant. Nos quoque eos qui ad seculi bona vel mala vel contristantur vel exultant mulieres dicimus molli et effeminato animo et plangere Thamuth id est que in mundo dicunt pulcerrima.||
Numérotation du verset Ez. 8,14 
et introduxit me per ostium porte domus Domini quod respiciebat ad aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem
interl.| interl.| alii Thamuth||
marg.| marg.| ET ECCE  IBI  MULIERES  SEDEBANT  PLANGENTES  ADONIDEM quem scilicet hebrei et syri Thamuth vocant unde quia iuxta gentilem fabulam in mense iulio amasius veneris et pulcerrimus iuvenis occisus et redivivus narratur eundem iulium mensem eodem nomine vocant et ei anniversariam solennitatem celebrant in qua a mulieribus quasi mortuus plangitur et quasi reviviscens canitur atque laudatur.||
Numérotation du verset Ez. 8,15 
et dixit ad me certe vidisti fili hominis adhuc conversus videbis abominationes maiores his
interl.| interl.| predictis||
marg.| marg.| ABOMINATIONES  MAIORES. Omnes hereticos peiores esse prioribus id est ydolo zeli pictisque in pariete figuris animalium et plangentibus Adonidem mulieribus per quem ydolatria et voluptas monstratur sciet qui prophetam dicentem intelligit : Tu autem odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum et alibi : verterunt contra me scapulas. Non ignoramus Martionem et alios hereticos qui vetus laniant testamentum contempto creatore id est Deo alium quendam novum deum colere et adorare quem de corde suo finxerunt. Omnesque nostri temporis heretici qui Dei Filium predicant creaturam et tamen eum adorant relicto divinitatis templo et post tergum habito confitentur se adorare creaturam. Nos autem sic adoramus solem iusticie ut Deum adoremus in templo veteris testamenti ubi lex et prophete ubi cherubim et propiciatorium.||
Numérotation du verset Ez. 8,16 
et introduxit me in atrium domus Domini interius et ecce in ostio templi Domini inter vestibulum et altare quasi viginti quinque viri dorsa habentes
interl.| interl.| contemnentes creatorem||
contra templum Domini et facies ad orientem
interl.| interl.| contra quod Dominus orare percepit ubicunque homines essent ne more gentium adorarent contra orientem||
et adorabant ad ortum solis
interl.| interl.| adorantes scilicet creaturam||
marg.| marg.| QUASI  VINGINTIQUINQUE  VIRI. Signat vigintiquinque viros qui in quadrum solida statione fundatis sunt et a quinque sensibus per quinquies quinque figuram efficiunt quadranguli non solum templum habere post tergum sed instar ydolorum applicare ad nares suas ramum palmarum scilicet que grece Bacce dicuntur ut per hoc eos ydola adorare significet.||
Numérotation du verset Ez. 8,17 
et dixit ad me certe vidisti fili hominis numquid leve est hoc domui Iuda ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic quia replentes terram iniquitate conversi sunt ad irritandum me et ecce applicant ramum ad nares suas
marg.| marg.| QUIA  REPLENTES  TERRAM. Heretici quorum qui repleverunt terram iniquitate et conversi sunt ad falsi nominis scientiam ut Dominum ad iracundiam provocarent ydola qui finxerunt adorare non metuunt.||
Numérotation du verset Ez. 8,18 
ergo
interl.| interl.| pro his omnibus||
et ego faciam in furore non parcet oculus meus nec miserebor et cum clamaverint ad aures meas voce magna non exaudiam eos
marg.| marg.| ERGO ET  EGO  FACIAM IN. Non quod crudeliter agat sicut mentiuntur heretici. Simile enim ait Paulus quem boni Dei cultorem dicunt si venero non parcam. Qui enim non intelligunt quid sibi prosit et frequenter deprecantur expedit eis ut non exaudiantur unde orantes dicimus . Fiat voluntas tua non nostra. Magne felicitatis est ad persens misericordiam non mereri. His ergo quis sunt de domo Iuda et a confessione ecclesie recesserunt non parcet Dominus cum clamaverint voce magna unde : clamor eorum pervenit ad me etc. non exaudiet eos ut malis coacti intelligant quod fecerunt.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_8)