initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. Daniel**>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <38. Daniel**> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit Fabio Gibiino collaborante, post Mark Zier glossarum transcriptorem, Parisiis, 25 aprilis 2018. Glossa : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 3, Erfurt, f. 233ra-248vb ; facsim., p. 321a-352b. Textus Bibliae : Rusch => in apparatu Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 1341-1373. Fons principalis : CCSL75A  : Hieronymus, In Dn., CCSL 75A. Remerciements : Je remercie Mark Zier qui nous a gratieusement donné la transcription de la Glose de Daniel qu’il avait préparée à l’occasion de la préparation de ses travaux sur André de Saint-Victor. Nous l’avons révisée, complétée, adaptée, corrigée et annotée avec l’aide de Fabio Gibiino. Martin Morard 2018. <38.1> Incipit prologus sancti Hieronymi in Danielem prophetam   Fons : Hieronymus, Prologus in Dn., Weber, p. 1341-1342. De Bruyne, Préfaces, X : Prophetae maiores, n°1.4, p. 125-126. Cf. Repertorium biblicum, n° 493.  {t. 3 : Erfurt, f. 233ra facsim., p. 321a} Danielem prophetam iuxta Septuaginta interpretes Domini salvatoris Ecclesie non legunt, utentes Theodotionis editione, et hoc cur acciderit nescio. Sive enim quia sermo chaldaicus est et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt Septuaginta interpretes easdem lingue lingue] om. Weber lineas in translatione servare ; sive sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis chaldeam linguam sciente editus est liber est liber] inv. Weber , sive aliud quid cause extiterit ignorans, hoc unum affirmare possum quod multum a veritate discordet et recto iudicio repudiatus sit. Sciendum quippe Danielem maxime et Esdram hebraicis quidem litteris, sed chaldaico sermone conscriptos, et unam Ieremie pericopen, Iob quoque cum arabica lingua plurimam habere p. h.] inv. Weber societatem.  Denique et ego adolescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores eius eius] om. Weber rhetoricos, cum me in lingue huius pristinum pristinum Ed1462 Rusch ] pistrinum Weber reclusissem et multo sudore multoque tempore vix cepissem anhelantia stridentiaque verba resonare et quasi per cryptam ambulans, rarum desuper lumen aspicerem aspicerem] aspicere Weber , impegi novissime in Danielem et tanto tedio affectus sum ut desperatione subita omnem laborem veterem l. v.] inv. Weber voluerim contemnere. Verum, adhortante me quodam quodam] om. Weber Hebreo et illud mihi sua lingua crebrius suggerente suggerente] ingerente Weber  :"Labor omnia vicit improbus" Vergilius , Georgicon, 1.145-146., qui mihi videbar sciolus inter Hebreos Hebreos] eos Weber , cepi rursum discipulus esse Chaldaicus. Et, ut vere fatear, usque in in] ad Weber presentem diem magis possum sermonem chaldaicum chaldaicum] chaldeum Weber legere et intelligere quam sonare.  Hec idcirco refero refero] om. Weber ut difficultatem vobis Danielis ostenderem qui, apud Hebreos, nec Susanne habet historiam nec hymnum trium puerorum nec Belis draconisque fabulas quas nos, quia in toto orbe disperse sunt, veru anteposito easque iugulante subiecimus, ne videremur apud imperitos magnam partem voluminis detruncasse. Audivi ego quemdam de preceptoribus Iudeorum, cum Susanne derideret historiam historiam Ed1462 Weber ] historia cacogr . Rusch et a greco nescio quo eam eam] om. Weber diceret esse confictam, illud opponere quod Origeni Origeni] + quoque Weber Africanus Cf. Origenes , Epistula ad Iulium Africanum, § 2, PG 11, 49B . opposuit : etymologias has apo tou schinou schisai et apo tou prinou prisai etumologias... prisai] corr. , apo thoy chynoychyse et apo thoy prynoi pryse Rusch , ἐτυμο Λ ογίας has ἀπὸ τοῦ σχίνου σχίσαι καὶ ἀπὸ τοῦ πρίνου πρĩσαι Weber , de greco sermone descendere. Cuius rei intelligentiam nos intelligentiam nos] inv. Weber nostris hanc possumus dare ut, verbi gratia, dicamus de de] ab Weber arbore ilice dixisse eum"ilico pereas" et a lentisco"in lentem te comminuat angelus" vel"non lente pereas" aut"lentus - id est flexibilis per vitia per vitia] om. Weber - ducaris ad mortem" sive aliud quid ad arboris nomen conveniens. Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cavillabatur ut in camino estuantis incendii metro luderent et per ordinem ad laudem Dei elementa provocarent omnia p. o.] inv. Weber , aut quod miraculum divineque aspirationis indicium, vel draconem interfectum offa picis vel sacerdotum Belis machinas deprehensas que magna magna] magis Weber prudentia {t. 3 : Erfurt, f. 233rb ; facsim., p. 321b} sollertis viri quam prophetali essent spiritu perpetrata. Cum vero ad Abacuc pervenerat pervenerat Rusch ( om. apparatus Bruyne )] veniret Ed1462 , venerat Bruyne Weber et de Iudea ad Chaldeam raptum discophorum - id est discum ferentem cibum id est... cibum Rusch (tantum ?)] om. Ed1462 Clementina Bruyne Weber - lectitabat Cf. Dn. 14, 32-38. querebat exemplum ubi legissemus in toto Veteri Testamento quemquam sanctorum gravi volasse corpore et in puncto hore tanta terrarum spatia transisse. Cui cum quidam e nostris satis promptulus ad loquendum Ezechielem adduxisset in medium et diceret eum de Chaldea in Iudeam fuisse translatum, derisit hominem et ex ipso volumine demonstravit Ezechielem in spiritu fuisse fuisse] se uidisse Weber transpositum Ez. 8, 3.. Denique et Apostolum nostrum, videlicet ut eruditum virum et qui legem ab Hebreis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse 2Cor. 12, 2. : « Sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit ». His et talibus argumentis apocryphas in libro Ecclesie fabulas arguebat.  Super qua re lectoris arbitrio iudicium relinquens relinquens Rusch Bruyne ( plerique codd. )] derelinquens Ed1462 Weber , illud admoneo non haberi Danielem apud Hebreos inter prophetas, sed inter eos qui Hagiographa conscripserunt. In tres siquidem partes omnis ab eis Scriptura dividitur : in Legem, in Prophetas et in Hagiographa, id est in quinque et octo et undecim libros de quo non est huius temporis disserere.  Que autem ex hoc propheta, immo contra hunc librum, Porphyrius obiciat, testes sunt Methodius, Eusebius et et] om. Weber Apollinaris, qui multis versuum millibus eius vesanie respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, fundatis fundatis] undatis cacogr . Rusch pro me ad Dominum preces ut, quamdiu in hoc corpore corpore] corpusculo Ed1462 Bruyne Weber sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesie, dignum posteris. Presentium quippe iudiciis oblatrantium oblatrantium Ed1462 Rusch ] om. Bruyne Weber non satis moveor, qui in utramque partem aut amore labuntur aut odio odio] + Explicit prologus Ed1462 Weber . Codd. : Weber ; sparsim contuli : Ed1462 Bruyne <38.2 Prothemata in Danielem>  2. Danielem non iuxta Septuaginta interpretes sed iuxta Theodotione Christi legit Ecclesia, qui post adventum Christi incredulus fuit, licet eum quidam dicant Hebionitam qui altero genere Iudeus est quia ex parte matris. Codd. : Rusch .Non hab. De Bruyne , Préfaces , X : Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum , n° 493 sqq. Fons : Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 774.67-70 : « Illud quoque lectorem admoneo, danielem non iuxta lxx interpretes, sed iuxta theodotionem ecclesias legere, qui utique post aduentum christi incredulus fuit, licet eum quidam dicant ebionitam, qui altero genere iudaeus est ».  3. Susanne autem et Belis ac draconis fabula non habetur in hebreo sed pars est ibi prophetie Abacuc, « filii Iehu de tribu Levi » Dn. 13, 65., sicut iuxta Septuaginta interpretes in titulo eiusdem Belis fabule ponitur. Homo quidam erat sacerdos nomine Daniel filius Abda, conviva regis Babylonis. Danielem autem et tres pueros de tribu tribu sic Rusch ( facsim. )] ttibu cacogr . Rusch ( Graz ) Iuda fuisse Scriptura testatur. Istud autem scilicet homo quidam etc. Dixit Abacuc non ille qui fuit ex duodecim prophetis. Codd. : Rusch .Non hab. De Bruyne , Préfaces , X : Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum , n° 493 sqq. Fons : Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 773.53-774.58 : « Cui et eusebius et apollinaris pari sententia responderunt, susannae belis que ac draconis fabulas non contineri in hebraico, sed partem esse: prophetiae abacuc filii iesu de tribu leui, sicut iuxta lxx interpretes in titulo eiusdem belis fabulae ponitur: homo quidam erat sacerdos, nomine daniel filius abda, conuiua regis babylonis, cum danielem et tres pueros de tribu iuda fuisse, sancta scriptura testetur ».  4. Contra Danielem vicesimum secundum librum scripsit Porphyrius, nolens eum ab ipso cuius inscriptus est nomine esse compositum sed a quodam qui tempore Antiochi Epiphanes in Iudea fuit, nec tam ventura dixisse quam preterita narrasse et quod usque ad Antiochum dixerit veram historiam esse, si quid {t. 3 : Erfurt, f. 233va ; facsim., p. 322a} ultra opinatus fuerit mentitum esse quia futura nescierit. Sed Eusebius Cesariensis et Apollinaris et Methodius sufficienter ei responderunt. Codd. : Rusch . Cf. supra, prol. 38.1 § 4. Non hab. De Bruyne , Préfaces , X : Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum , n° 493 sqq. Fons : Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 771.1-77211 : « Contra prophetam danielem duodecimum librum scribit porphyrius, nolens eum ab ipso cuius inscriptus est nomine esse compositum sed a quodam qui temporibus antiochi, qui appellatus est epiphanes, fuerit in iudaea, et non tam danielem uentura dixisse quam illum narrasse praeterita; denique quidquid usque ad antiochum dixerit, ueram historiam continere, siquid autem ultra opinatus sit, quae futura nescierit esse mentitum: cui solertissime responderunt eusebius caesariensis episcopus tribus uoluminibus, octauo decimo et nono decimo et uicesimo, apollinaris quoque uno grandi libro, hoc est uicesimo sexto, et ante hos ex parte methodius ».  5. In anno tertio regni Ioachim qui et Eliachim qui regnavit in Iudea et Hierusalem annis undecim. Cui successit Ioachim filius suus cognomento Iechonias qui tertio mense regni sui captus est a ducibus Nabuchodonosor et ductus in Babylonem, cui successit patruus suus Sedechias, filius Iosie, cuius anno undecimo capta est Hierusalem et subversa. Fuit autem Ioachim pater qui scribitur per chim, et filius per chin. Inde in Mattheo, ubi minus videtur una generatio, ubi secunda thesseresse decas invenitur desinere, in Ioachim filio Iosie, et tertia incipit a Ioachin filio Ioachim, quod ignorans Porphyrius Mattheum nititur arguere falsitatis. Fons : Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 776.1-777.20 : « Anno tertio regni ioachim regis iudae, uenit nabuchodonosor rex babylonis hierusalem, et obsedit eam. ioachim filius iosiae, cuius tertio decimo anno prophetare orsus est hieremias, sub quo etiam holda mulier prophetauit, ipse est qui alio nomine appellatur heliachim et regnauit super tribum iuda et hierusalem annis undecim, cui successit in regnum filius eius ioiachin cognomento iechonias, qui tertio mense regni sui, die decima, captus a ducibus nabuchodonosor ductus que est in babylonem, et in loco eius constitutus est sedecias filius iosiae patruus eius, cuius anno undecimo hierusalem capta atque subuersa est. nemo igitur putet eundem in danielis principio esse ioachim, qui in hiezechielis exordio ioiachin scribitur: iste enim extremam syllabam 'chim' habet, ille 'chin' - et ob hanc causam in euangelio secundum matthaeum una uidetur deesse generatio, quia secunda tesseriscedecas in ioachim desinit filium iosiae et tertia incipit a ioiachin filio ioachim; quod ignorans porphyrius, calumniam struit ecclesiae, suam ostendens imperitiam, dum euangelistae matthaei arguere nititur falsitatem ».  6. Ioachim filius Iosie frater Sellum a Nabuchodonsor captus est, et in Babylonem ductus et cum eo Daniel, Misael, Ananias, et Azarias, et ab eodem Nabuchodonodosor Ioachim interfectus, et cadaver eius canibus et volucribus celi datum est, et impletum est in eo illud propheticum Ier. 22, 19. : « Sepultura asini sepelietur ». Ipse est etiam Ioachim qui et Eliachim Cf. 4Rg. (2Rg). 23, 34.. Quarto igitur regni eius anno Nabuchodonosor cepit regnare in Babylone sicut legitur in Ieremia propheta Ier. 25, 1. : « Verbum quod factum est ad Ieremiam in anno quarto regis Ioachim filii regis Iuda. Ipse est primus annus Nabuchodonosor regis Babylonis ». Anno vero octavo regni Ioachim et quarto Nabuchodonosor idem Ioachim potestati Nabuchodonosor se dedit Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 12., et in eadem deditione tribus tantum annis perseverans, rebellis existens ab ipso Nabuchodonosor captus et in Babylonem ductus et interfectus est. Idcirco dicitur in exordio Danielis prophete anno tertio regni Ioachim regis Iuda ascendit Nabuchodonosor in Hierusalem etc. Non hab. Hieronymus, I n Dn.  7. Daniel interpretatur iudicium iudicium] + Dei Edmaior. , sive quia in presbyterorum iudicio sententiam divine examinationis exhibuit dum, reperta eorum falsitate, Susannam ab interitu liberavit, sive quia quia] quod Edmaior. visiones et somnia quibus, per singula quedam enigmata futura monstrabantur, sagaci mente discernens aperuit, sive quidem sive quidem] siquidem Edmaior. et desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentie non bibit. Hic de Christo, cunctorum manifestior prophetarum, in prophetia sua claro sermone regna orbis pronuntiat, et tempus adventus Christi manifestissima predicatione annotat. Fons : Praefatio Theodulfiana, Edmaior. (Dn.), p. 13 ; De Bruyne, Préfaces, X : Prophete maiores, n° 1.5, p. 132 (cum aliis testibus).  Reges Persarum : Cyrus, Cambyses, Smerdes Smerdes Mo14 -1] om. Lf190 P15520 fratres magi, Darius filius Hystaspis Hystaspis] scrips. , Ydapsis Mo14 , Ytaspis P15220 , Ytapsis Lf190 , Xerxes filius Demetrii, Artabanus, Artaxerxes, Xerxes secundus, Sogdianus, Darius Nothus, Artaxerxes, Ochus, Darius filius Sarsame Darius III Codoman, filius Arsames, iuxta Diodorum ; cf. Diodorus Siculus , Bibliotheca historica, 17, 5, 5 : « Οὗτος [ὁ Δαρεῖος] δ' ἦν υἱὸς μὲν ᾿Αρσάνου τοῦ ᾿Οστάνου, ὃς ἦν ἀδελφὸς ᾿Αρταξέρξου τοῦ Περσῶν βασιλεύσαντος ».. Codd. : in capite libri : Mo14 , f. 1r (additio 13 saec., iuxta ed. Frisi , Memorie, 3, p. 25-26) ; in calce libri : Lf190, f. 210r ; St21-1 ( non contuli ) P15220 , f. 240v ; om. Rusch | Sarsame] corr. , Sarsamis Mo14 , Sarsami St21-1 Lf190 P15220  Reges Egypti : Ptolomeus filius Lagi Lagi] Lagii Lf190, Largii idest praem. Mo14-1, Philadelphus Philadelphus Mo14 ] + qui et theos Mo14 , Phidelphus P15220 , Evergetes, Philopator, Epiphanes, Philometor, Evergetes Physcon, Alexander qui a matre electus est, Dionysius, Cleopatra. Mo14 , f. 1r ( additio 13 saec., iuxta ed. Frisi , Memorie , 3, p. 25-26),  Reges Syrie : Seleucus Seleucus] + Nichanor St21 , Antiochus Soter, Antiochus Theos, Seleucus Callinicus Callinicus] scrips. , Galericus Lf190 Mo14 -1, Gallericus P15220 Vel, perperam, Seleucus Gallinicus aut Gallericus. , Seleucus Ceraunos Ceraunos] Ceranno Mo14 , Cerannos Lf190 , Antiochus magnus, Seleucus Philopator, Antiochus Epiphanes Epiphanes] scrips. , Epiphana Mo14 Lf190 P15220 , Antiochus Eupator Eupator Lf190 ] epulator Mo14 , Demetrius Soter, Alexander, Demetricus Demetricus P15220 ] Demetrii filii Mo14 , Demetrius Lf190 , Antiochus, Philippus Philippus] D./A./A./ praem. Lf190 , A.D.A. praem. Mo14 . Mo14 , f. 1r ( additio 13 saec ., iuxta ed. Frisi , Memorie , 3, p. 25-26), Capitulum 1 {t. 3 : Erfurt, f. 233va ; facsim., p. 322a} Anno tertio regni  ex quo cepit tributum reddere, in undecimo captivatus est a Nabuchodonosor Ioachim regis Iude Iude] Iuda Weber  filii Iosie cuius tertio decimo anno cepit prophetare Ieremias Cf. Ier. 1, 2-3. sub quo et Olda mulier prophetavit Cf. 4Rg. (2Rg.) 22, 14.. Fons : Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 776. 3-5.  Pater Ioachim per ‘m’, qui et Iechonias dictus est, et patri suo Ioachin successit in regnum Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 5-6..   {t. 3 : Erfurt, f. 233va ; facsim., p. 322a} ANNO TERTIO REGNI IOACHIM etc. Occiso Iosia a pharaone Nechao, populus Ioacath filium eius regem statuit, quem pharao vinctum duxit in Egyptum imposita mulcta terre, et pro eo Eliachim fratrem eius verso nomine Ioachim in regnum promovit, ut Regum Cf. 4Rg. (2Rg.) 23, 29-34. et Paralipomenon Cf. 2Par. 35, 20-26. testatur historia, huius tertio anno venit Nabuchodonosor et abstulit eum, et in loco eius Sedechiam posuit Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 17., de quo dictum est Ez. 12, 13 ut laud. Hieronymus, I n Is., lib. 5, cap. 13, § 1, CCSL 73, p. 161.14-15 = Hieronymus, In Ez., lib. 5, cap. 17, CCSL 75, p. 220.1110 : «  Et intrabis babylonem et non uidebis eam  ». Non hab. Sabatier , loc. cit.  :"In Babylonem duceris et non videbis eam". Viduatus enim fuit ab oculis a Nabuchodonosor. venit Nabuchodonosor rex Babylonis in in] om. La10 Weber Hierusalem et obsedit eam. Et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iude  cuius voluntate factum est non viribus hostium scilicet Nabuchodonosor et aliorum et partem vasorum   Et partem vasorum. Non omnia enim revolvas philosophorum libros, partem vasorum {t. 3 : Erfurt, f. 233vb ; facsim., p. 322b} idest dogmatum veritatis invenies. Sed quia mendacium iungunt veritati, non omnia vasa, sed partem habere memorantur. Multi namque heretici scientes aliquas auctoritates, et eas suis modulis exponentes auferunt a domo Dei partem vasorum ut in Boethio Cf. Boethius , De consolatione philosophiae, 1, prosa 1, linea 19 : « Eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant ». de philosophia qui vestes philosophie rapiebat. Libri enim sanctorum patrum vasa Dei esse dicuntur. Fons : Hieronymus, I n Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 778.30-41 : « Simul que animaduertendum secundum ἀναγωγὴν, quod rex babylonis non potuerit uniuersa dei uasa transferre et in idolo quod sibi finxerat collocare, sed partem uasorum templi dei, quae intellegenda sunt dogmata ueritatis; si enim cunctos philosophorum reuoluas libros, necesse est ut in his reperias aliquam partem uasorum dei - ut apud platonem: fabricatorem mundi deum; ut apud zenonem stoicorum principem: inferos et immortales animas, et unum bonum honestatem -, sed quia iungunt mendacium ueritati, et naturae bonum multis perdunt malis, ideo partem uasorum dei et non omnia uasa integra atque perfecta cepisse memorantur ». Non hab. Hieronymus. domus Dei  Ecclesie Codd. : La10 Rusch et asportavit ea in terram Sennaar  fetor dentium vel mendacium  Duran quidam fluvius esse dicitur iuxta quem gigantes turrim Babel fecerunt Cf. Gn. 11, 1-9..   Sennaar . Ubi campus Duran, ubi turris quam qui ab oriente moverant pedes suos usque ad celum edificare conati sunt unde a confusione linguarum locus Babylon, idest confusio dicitur. Gigantes enim turrim facere satagebant, montem monti apponentes quam Deus destruxit, unde dicta est Babylon, idest confusio. Fons : Cf. Hieronymus, I n Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 777. 25-778.30 : « Terra sennaar locus est babylonis in quo fuit campus dura et turris quam usque ad caelum hi, qui ab oriente mouerant pedes suos, aedificare conati sunt; unde et a confusione linguarum locus nomen accepit 'babylon', quae in linguam nostram transfertur 'confusio' ». Non inveni. in domum dei sui  Mercurii vel alterius dei et vasa  alias alias] coniec. , aias Rusch sententias veras tulit tulit La10 Rusch ] intulit Weber  diabolus vel philosophus vel hereticus in domum  mundum conventicula hereticorum thesauri dei sui.  idoli  heresis  ET VASA TULIT etc. Aliquam reverentiam Deo exhibuit cuius vasa in loco religionis sue posuit, et non omnia asportavit. Non hab. Hieronymus, I n Dn. Et ait rex Arphaxat Arphaxat] scrips. , Arfaxat Rusch , Asfanaz Weber  Nabuchodonosor  HIERONYMUS. Idest equorum domitor Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 128.29 : « Asfanez equorum domitor ». preposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israel et  id est de semine regio  David Codd. : La10 Rusch   Et de semine . Hinc arbitrantur hebrei Danielem et socios suos fuisse eunuchos, secundum quod Isaias dicit Ezechie Cf. Is. 39, 7. :"De semine tuo tollent et facient eunuchos in domo regis". Si autem de semine regio fuerunt, constat quia de semine David sed fortasse non coheret quod sequitur : et tyrannorum pueros in quibus non est macula , quia si essent eunuchizati, nulle eis gentes si nulla in eis macula. Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 779.51-57 : « Unde et arbitrantur hebraei, danielem et ananiam et misael et azariam fuisse eunuchos, impleta illa prophetia quae ad ezechiam per esaiam prophetam dicitur: et de semine tuo tollent, et facient eunuchos in domo regis. si autem de semine fuerunt regio, nulli dubium quin de genere fuerint dauid, nisi forte huic sensui illud contrarium sit quod sequitur. pueros (siue iuuenes) in quibus nulla esset macula: ut doceret eos litteras et linguam chaldaeorum ». et tyrannorum  nobilium Codd. : Rusch , om. La10 pueros in quibus nulla esset macula,  non vinculum Codd. : La10 , om. Rusch  mentis vel corporis Codd. : Rusch , om. La10  IN QUIBUS etc. Non videntur abscisi qui sine macula sunt. Quidam enim eunuchizantur aut vi aut infirmitate, quidam autem se castrant pro celesti curia vel patria Cf. Mt. 19, 12., et hi non abscisi nisi sola voluntate, et hi sunt sine macula sunt. Quidam... sine macula] om. La10 ( hom. ). Codd. : La10 ( sine lem .) Rusch Non hab. Hieronymus, I n Dn. decoros forma  propria verba ponit Codd. : La10 Rusch | ponit] om. La10 et  quod plus est Codd. : Rusch , om. La10 eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina,  «Disciplina est ordinata morum correctio ». Codd. : Rusch , om. La10   Cf. Augustinus (pseudo ), Manuale in : De anima et ejus ad sui et ad dei cognitionem et ad veram pietatem institutione libri quatuor, lib. 4, c. 16, PL 177, 165 << Cyprianus ( pseudo ), De duodecim abusivis saeculi, 57, ed. Hellemann, 1909, lin. 6-7 : « Disciplina vero est morum ordinata correctio et maiorum praecedentium regularum observatio ». Cf. Augustinus (pseudo ), Manuale in : De anima et ejus ad sui et ad dei cognitionem et ad veram pietatem institutione libri quatuor, lib. 4, c. 16, PL 177, 165 << Cyprianus ( pseudo ), De duodecim abusivis saeculi, 57, ed. Hellemann, 1909, lin. 6-7 : « Disciplina vero est morum ordinata correctio et maiorum praecedentium regularum observatio ». et qui possent stare in palatio regis  his insigniti digni sunt regio aspectu Codd. : La10 Rusch | sunt] om. La10 ut doceret eos litteras {t. 3 : Erfurt, f. 233vb ; facsim., p. 322b}   Litteras , scilicet liberales artes et linguam chaldaicam que quadam proprietate distat ab hebrea licet Abraham Iude venerit. Codd. : La10 Rusch | scilicet] om. La10   Non hab. Hieronymus, I n Dn. Non hab. Hieronymus, I n Dn. et linguam Chaldeorum.  Syram quia una est cum chaldea lingua Codd. : La10 Rusch | est lingua] om. La10  Philo arbitratur Philo arbitratur] Philosophi arbitrantur La10  ; cf. CCSL75A (p. 779.60 in apparatu ms. ΩJ : Sankt-Gall, Stiftsbibl. 189, p. 326.6 , saec. 8 ) : « philosophi arbitratur » linguam hebreorum esse chaldeam quia Abraham de Chaldeis Cf. Gn. 15, 7.. Sed quomodo pueri linguam quam noverant docerent docerent] docerentur La10  ? Forte, secundum quorundam opinionem, Abraham Chaldeorum et Hebreorum linguam habuit. Codd. : La10 Rusch   Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 779. 60-65 : « Philo arbitratur linguam hebraeorum ipsam esse chaldaeorum, quia abraham de chaldaeis fuerit; quod si recipimus, quaerendum est quomodo nunc hebraei pueri linguam quam nouerant doceri iubeantur, nisi forte iuxta quorundam opinionem duas abraham linguas, et hebraeorum et chaldaeorum, scisse dicamus ». Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 779. 60-65 : « Philo arbitratur linguam hebraeorum ipsam esse chaldaeorum, quia abraham de chaldaeis fuerit; quod si recipimus, quaerendum est quomodo nunc hebraei pueri linguam quam nouerant doceri iubeantur, nisi forte iuxta quorundam opinionem duas abraham linguas, et hebraeorum et chaldaeorum, scisse dicamus ».  Et intantum eos caros habuit, quod eundem cibum eundem potum quem sibi eis preparari precipiebat. Non hab. Hieronymus, I n Dn. Et constituit eis rex annonam  refectionem Codd. : La10 Rusch per singulos dies de cibis suis  propriis Codd. : La10 Rusch et  non de quolibet sed Codd. : Rusch , om. La10 de vino unde bibebat ipse. Et Et La10 Rusch ] Ut Weber enutriti tribus annis  anticipatio, quia iam dicit eos enutritos et dicturus est quomodo nutriti sunt postea steterunt in conspectu regis.  et quia precepit ergo factum est Fuerunt ergo inter eos  pueros de filiis Iude Iude La10 Rusch ] Iuda Weber  fuerunt enim alii multi Daniel  iudicium vel iudicat me Deus Ananias, Misael et Azarias. Et imposuit eis prepositus eunuchorum nomina  ET IMPOSUIT. Quos diabolus captivat, alio nomine vocat, iustum vocat iniustum, castum incestum, et huiusmodi. Non hab. Hieronymus, I n Dn.  Sicut pharao Ioseph Cf. Gn. 41, 45.. Noluit enim in terra captivitatis eos habere vocabula Iudee. Unde Ps. 136, 4. : « Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ? » Dominus autem in bonum mutabat antiqua nomina, et ex rebus imponit virtutum vocabula ut Abraham et Sare Cf. Gn. 17, 5 ; Gn. 17, 15., et in evangelio Dominus Simoni Petri nomen imposuit. Simon enim obediens dictus est, sed postea in fide Christi confirmatus est, et ad passiones tolerandas, et filios Zebedei non Boanergos ut quidam putant, sed Boanercercen, idest filios tonitrui appellavit. Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 780.70-79 : « Non solum praepositus siue magister eunuchorum et ut alii transtulerunt ἀρχιευνοῦχος sanctis immutat nomina, sed et pharao ioseph in aegypto appellauit 'somtophaneg', nolentes eos in terra captiuitatis uocabula habere iudaea - unde et propheta dicit in psalmo: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena? - porro dominus in bonam partem nomina mutat antiqua et ex rebus imponit uirtutum uocabula, ut abram appellaret abraham, et sarai saram; in euangelio quoque quondam simon petri nomen accepit et filii zebedaei appellati sunt filii 'tonitrui', quod non, ut plerique putant, 'boanerges' sed emendatius legitur 'banereem' ». Danieli Balthasar Balthasar La10 (textum biblicum ab hinc nondum contuli) Rusch ] + et Weber ,  HIERONYMUS. Idest capillus capitis Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.4 : « Baltasar capillus capitus ». Ananie  idest gratia Domini Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 128.29 : « Anania gratia dei ». Sydrac Sydrac hic et ubique Rusch ] Sedrac Weber (hic et ubique),  decor meus Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 130.20 : « Sidrach decorus meus ». Misaeli  populus meus Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.16 : « Misahel quae salus domini ». Misac  idest qui scit risus vel de gaudio Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.16-17 : « Misach qui risus vel de gaudio ». et Azarie  auxilium Domini Non hab. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum. Abdenago.  serviens taceo Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 128.29-129.30 : « Abdenago serviens taceo ». Proposuit autem Daniel   Constitutit eis rex annonam per singulos dies etc. proposuit autem Daniel etc.  PROPOSUIT AUTEM DANIEL. Qui de mensa regis non vult comedere ne polluatur, si sapientiam atque doctrinam Egyptiorum sciret esse peccatum numquam didicisset, didicit autem non ut sequatur, sed ut iudicet atque convincat. Si enim quis imperitus huius artis adversus mathematicos scribat, aut expers philosophie contra philosophos agat, quis etiam ridendus vel ridendo non rideat ? Hac ergo intentione discunt pueri chaldaicam doctrinam, qua Moyses Egyptiorum sapientiam. Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 780.84-781.91 : « Proposuit autem daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de uino potus eius. qui de mensa regis et de uino potus eius non uult comedere ne polluatur, utique si sapientiam atque doctrinam babyloniorum sciret esse peccatum, numquam acquiesceret discere quod non licebat; discunt autem non ut sequantur, sed ut iudicent atque conuincant - quomodo si quispiam aduersum mathematicos uelit scribere imperitus μαθήματος risui pateat, et aduersum philosophos disputans si ignoret dogmata philosophorum -. discunt ergo ea mente doctrinam chaldaicam, qua et moyses omnem sapientiam aegyptiorum didicerat ». in corde suo  non dictis, intentio enim prevalet verbis ne pollueretur  contra legem de mensa  cibis  quasi idolotito vel crapula regis, neque de vino  ebrietate potus eius, et  ideo rogavit prepositum prepositum] om. Weber eunuchorum ne contaminaretur.  ne cogeret eum contaminari cibis alienigenarum Dedit autem Deus gratiam Danieli g. D.] inv. Weber ,   danieli dico sicut et Ioseph qui magis pro alienis peccatis capti, id est captivati sunt, Ioseph pro fratum peccatis Cf. Gn. 37, 18-36. Daniel pro populo Hierusalem.  DEDIT AUTEM DEUS. Qui pro peccato maiorum ductus est in captivitatem {t. 3 : Erfurt, f. 234ra ; facsim., p. 323a} virtutum suarum recipit mercedem, proposuit enim in corde suo ne pollueretur de mensa regis, et viles cibos preposuerat regiis epulis. Ideo gratiam in conspectu principis eunuchorum a Deo promeruit unde datur intelligi, si quando diliguntur sancti ab infidelibus non eorum bonitatis esse sed Dei misericordie. Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 781.93-101 : « Qui propter peccata maiorum ductus est in captiuitatem, propter uirtutum suarum magnitudinem statim mercedem recepit: proposuerat enim in corde suo ne pollueretur de mensa regis, et epulis regiis praeposuerat uiles cibos; idcirco gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum accepit, domino largiente. ex quo intellegimus pro necessitate rerum siquando sancti diliguntur ab infidelibus, dei esse misericordiam non bonitatis hominum peruersorum ». et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. Et  ideo ait princeps eunuchorum {t. 3 : Erfurt, f. 234ra ; facsim., p. 323a} ad Danielem Danielem] Daniel Weber  :  quasi facerem quod precaris, sed timeo Timeo ego Dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum,  TIMEO EGO DOMINUM MEUM. Similiter quia Pilatus plus Cesarem timuit quam deum penas gehennales meruit, prius manus suas abluit dicens Cf. Mt. 27, 24. :"Mundus ego sum a sanguine iusti huius, vos videritis". Et iterum Cf. Io. 19, 10. :"An nescis quia potestatem habeo dimittere te ?" Non hab. Hieronymus, I n Dn. qui si viderit vultus vestros macilentiores pre ceteris adolescentibus  regio vescentibus cibo coevis vestris  quibus debetis sicut etate ita corpore et pulchritudine comparari  COEVIS. Ideo coevis apposuit. Solent enim iuniores maioribus pulchriores esse. Non hab. Hieronymus, I n Dn. condemnabitis caput meum regi.  reum capitis me facietis Et dixit Daniel ad Malasar Malasar] Malassar Weber  quia eunuchorum princeps non acquievit non tamen diffidit, alium precibus invadit, pulsat ut aperiatur ei Cf. Lc. 11, 9.. quem constituerat princeps eunuchorum  ex hoc potest facere quod petitur super Danielem Danielem] Daniel Weber Ananiam Misaelem Misaelem] Misael Weber et Azariam.  ideo poterat facere quod petebatur Tempta nos obsecro servos tuos diebus decem,  caute ambit, benevolentiam querit  TEMPTA NOS. Admirabilis fidei magnitudo, non solum sibi corpulentiam viliori esu ut per legumina promittit, sed et tempus statuit non temeritate sed fidei magnitudine qua regias dapes contempsit. Non hab. Hieronymus, I n Dn.  Conveniens probationi spatium nec breve nimis, nec nimis longum quod cito possit impetrare. Non hab. Hieronymus, I n Dn. et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum  que lex nostra non prohibet et  post hec contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et, sicut videris, sic facies cum servis tuis.  comparatione habita si videris non eque corpulentos et pulchros, concede nobis legumina. Qui, audito sermone huiuscemodi, temptavit eos diebus decem. Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores  quos panis satiabat qui de celo descendit Cf. Ex. 16, 4 ; Ps. 77, 24 ; Io. 6, 33 ; Io. 6, 59. et corpulentiores  decore pre omnibus pueris qui vescebantur cibo regio.  pinguedine Porro Malasar Malasar] Malassar Weber tollebat  sibi cibaria et vinum potus eorum  nequis hoc perciperet dabatque eis legumina. Pueris autem his dedit Deus scientiam  de celestibus et disciplinam  de terrenis in omni libro  docendo et sapientia,  discenda Danieli autem intelligentiam  extra alios, quia quod alii in fantasmate, hic mentis oculis aspiciebat omnium visionum et somniorum.  enigmatum quibus futura monstrantur Completis itaque diebus  triennio secundum preceptum regis post quos rex dixerat ut introducerentur,  pueri introduxit eos prepositus eunuchorum  Arphanaz  alias : arphaxat Arphaxat] scrips., Arphaxath Rusch in conspectu Nabuchodonosor. Cumque eis locutus e. l.] inv. Weber fuisset rex  temptando eorum sapientiam non sunt inventi tales  in sapientia de universis tales - de universis] inv. Weber  pueris ut Daniel Ananias Misael et Azarias.  quos panis vite et fons sapientie paverat et docuerat Et  ideo steterunt in conspectu regis.  quasi servituri Et omne verbum  quasi merito stant in conspectu regis quia omne verbum sapientie etc. sapientie  de divinis et intellectus  de mundanis quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos  ab aris et magos  magi qui de singulis philosophantur  ARIOLOS ET MAGOS. Alii sophistas et philosophos, non iuxta hanc philosophiam et sophisticam disciplinam quam greci pollicentur, sed doctrinam gentis barbare, qua usque hodie Chaldei philosophantur. Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 782.128-132 : « Pro 'hariolis' et 'magis' uulgata editio 'sophistas' et 'philosophos' transtulit: non iuxta hanc philosophiam et sophisticam disciplinam quam graecorum eruditio pollicetur, sed doctrinam gentis barbarae qua usque hodie chaldaei philosophantur ». {t. 3 : Erfurt, f. 234rb ; facsim., p. 323b} qui erant in universo regno eius. Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.  In honore, in sequentibus enim tertio anno Cyri regis visionem vidisse dicitur, defuncto enim Dario, cum Cyro fuit.  FUIT AUTEM. Dicendum est in sequentibus quomodo usque ad primum annum Cyri fuisse dicatur, postea tertio anno eiusdem et primo Darii fuisse legatur. Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 782.1133-783.137 : « Fuit autem daniel usque ad annum primum cyri regis. dicemus in consequentibus quomodo qui usque ad annum primum cyri regis hic fuisse describitur, postea tertio anno eiusdem cyri regis et primo darii fuisse memoretur ». Capitulum 2 In anno autem secundo regni Nabuchodonosor  In anno autem Sedechie etc.  postquam subdidit sibi exteras gentes  IN ANNO. Si post tres annos pueri igressi sunt in conspectu regis quomodo secundo anno hec somniasse nunc dicitur, hoc ita solvunt hebrei. Secundus annus hic dicitur, quo omnibus barbaris gentibus imperavit Assyriis, Egyptiis, Moabitis, et reliquis nationibus, non tantum Iudeis et Chaldeis. Unde Iosephus Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 10, 3 (195). : « Post annum secundum Egyptiace {t. 3 : Erfurt, f. 234rb ; facsim., p. 323b} captivitatis Nabuchodonosor vidit mirabile somnium et fugit ab eo ». Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. vidit Nabuchodonosor somnium  non sibi, sed Danieli et captivis Dei  SOMNIUM. Vidit rex impius somnium ut Daniele interpretante glorificetur Deus, et captivi Deo servientes inde habeant solacium. Sic et pharao Cf. Gn. 41, 1. non quia meruerunt, sed Ioseph et Daniel digni fuerunt qui interpretatione omnibus preferentur. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et conterritus est spiritus eius  moraliter quia carnalis non potest sustinere spiritalia et somnium effugit ab eo.  ut per eius inquisitionem virtus Dei ostenderetur et sancti eius aliquantulum refrigerarentur. Precepit ergo rex ut convocarentur arioli  ab aris  alii incantatores qui verbis agunt et magi  MAGI. Consuetudo autem et sermo communis, magos pro maleficis accipit. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.   Magi qui de singulis philosophantur. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et Chaldei  mathematici, astrologi  CHALDEI. Chaldei philosophi Chaldeorum, mathematici, scilicet quia secundum hanc artem, etiam reges et principes illius gentis omnia faciunt. Unde et in nativitate Domini primi ortum eius notaverunt, et in Bethleem venientes, puerum adoraverunt Cf. Mt. 2, 1-11.. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et malefici Chaldei - et - malefici] inv. Weber  ET MALEFICI etc. Qui victimis utuntur et sanguine et sepe contingunt corpora mortuorum. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. ut ut] et Weber indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent steterunt coram rege  non sederunt quia audire parati et dixit ad eos rex : Vidi somnium  umbram et quasi auram, et vestigia somnii retinebat ut aliis referentibus posset que viderat reminisci neque a mentientibus decipi. et mente confusus ignoro quid viderim. Responderuntque Chaldei regi Syriace : Rex in sempiternum vive. Dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus.  RESPONDERUNTQUE. Hucusque hebraice, ab hinc usque ad visionem tertii anni regis Balthasar quam Daniel vidit in susis hebraicis quidem litteris, sed lingua scripsit chaldaica quam syriacam vocat. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Et respondit rex et dixit et dixit] ait Weber Chaldeis : Sermo  somnium vel visio recessit a me. Nisi indicaveritis mihi  prius somnium et  post coniecturam eius  interpretationem quid scilicet portendat peribitis vos  PERIBITIS. Minatur penam proponit premia, ut si poterunt somnium dicere cuius non poterat recordari, credat etiam somnii expositionem, aliter interpretatio eorum non habeat fidem. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et domus vestre publicabuntur.  confiscate, scilicet de fisco erunt, scilicet de communitate regis. Fiscus enim saccus regius est. Si autem somnium et coniecturam eius narraveritis,  Si non terret pena, alliciant premia premia  in presenti et dona  in futuro et honorem multum accipietis a me.  inter vicinos et amicos Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi. Responderunt secundo et dixerunt : Rex somnium dicat servis suis et interpretationem eius indicabimus.  iterum benevolentia eum alliciunt Respondit rex et ait : Certe scio Certe scio] certo novi Weber quia tempus redimitis,  spatium vite  ambage verborum scientes quod a me recesserit sermo a me - recesserit] inv. Weber . Si ergo somnium non indicaveritis mihi  remanebat enim in eo aliquod somnii vestigium, ut si quis diceret illud agnosceret statim una est  firma sola de vobis  mihi sententia,  non aliquis pro vobis intercedet  hoc scilicet quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam conposueritis,  fingendo ut loquamini {t. 3 : Erfurt, f. 234va ; facsim., p. 324a} mihi, donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem interpretationem] + quoque Weber eius veram loquamini.  heret in proposito, stat in sententia, idem replicat Respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt : Non est homo super terram  super celum enim est qui hoc potest qui sermonem tuum rex possit implere ;  tandem compulsi Deum creatorem omnium recognoscunt sed neque regum quisquam magnus et potens  nedum servi regum possunt solvere verbum huiusmodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo. Sermo enim quem tu rex queris gravis est nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis quorum non est conversatio cum hominibus conversatio - cum hominibus] inv. Weber .  Confitentur arioli et omnis scientia secularis, prescientiam futurorum esse solius Dei non hominum, unde probatur prophetas spiritu Dei locutos, qui futura predixerunt. Quo audito rex in furore et in ira magna precepit ut perirent omnes  non de uno tantum precepit sapientes  non de stultis et leccatoribus Babylonis.  non de extranea patria Et egressa sententia  a rege sapientes interficiebantur.  preparabantur occidi, unde post sapientes ne perdas   {t. 3 : Erfurt, f. 234va ; facsim., p. 324a} SAPIENTES INTERFICIEBANTUR. Querunt hebrei cur Daniel et tres pueri non ingressi sunt ad regem cum aliis sapientibus, et cum eis iubentur perire, et sic solvunt : cum rex dona maxima et summum honorem promittebat ire noluerunt, ne dignitatem et divitias viderentur ambire. Aut forte Chaldei invidentes sapientie eorum et glorie, ingressi sunt soli, quasi soli premia recepturi, sed postea pene voluerunt habere consortes. Daniel autem et socii eius non venerunt ne premia ambire viderentur, vel propter invidiam ne forte Chaldei inviderent sapientie eorum. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Querebaturque Daniel et socii eius ut perirent. Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia  nesciens causam sui periculi, celaverant enim Chaldei questionem regis, ne Daniel et tres pueri preferrentur eis in expositione visionis. Non hab. Hieronymus, I n Dn. ab Arioch  ARIOCH, idest ad solitudinem redigens Cf. Hieronymus , Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.30-1 : « Arioch ad solitudinem redigens ». principe militie regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. Et interrogavit eum qui a rege  hanc scilicet potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis  a secreto esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli, Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.  UT TEMPUS DARET. Non ut sagacitate mentis occulta prequireret, sed ut Dominum occultorum obsecraret. Alios sibi in preces adiungit, ne videatur presumere de privilegio sui meriti, et quorum est commune discrimen, fiat communis oratio. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Et ingressus est domum suam, Ananieque et et] om. Weber Misaeli et Azarie sociis suis indicavit negotium  Moraliter. Ne sis sapiens tibi soli, omnibus proficere debes, et alios tecum docere. Codd. : P15220 ; Rusch | omnibus... docere] om. P15220 ut quererent  secum secum] coniec. , ecum cacogr . Rusch misericordiam a facie Dei celi, super sacramento isto  occulto somnio quo sacra futura signantur Non hab. Hieronymus, I n Dn. et  quo invento non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.  "diligit inimicos, benefacit odientibus, orat pro persequentibus" Cf. Mt. 5, 44.. Tunc {t. 3 : Erfurt, f. 234vb ; facsim., p. 324b} Danieli mysterium per visionem nocte m. - per visionem nocte] inv. Weber revelatum est.  a Deo  TUNC DANIELI etc. Somnium regis discit suo somnio, immo et somnium et interpretationem eius Dei revelatione cognoscit, quod demones ignorabant, sapientia seculi scire non poterat Daniel quod fuerat cunctis ignotum retroactis generationibus cognoscit Deo revelante mysterium. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Et  ideo benedixit Daniel Deum celi benedixit Daniel Deum] Daniel benedixit Deo Weber  non ingratus est, Deo imputat non sibi Non hab. Hieronymus, I n Dn.  ad differentiam eorum deorum qui versantur in terra, et demoniacis artibus et prestigiis terrenos deludunt. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  DEUM CELI etc."Dii enim qui non fecerunt celum et terram peribunt" Ier. 10, 11.. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a seculo et usque in seculum Cf. Ps. 112, 2., quia sapientia  qua cognoscuntur mysteria et fortitudo  regnorum eius sunt,  non hominum, non demonum, non regum et ipse  non alius mutat tempora et etates,  nota quia generali disputatione preparat auditorem iam innuens somnium esse de mutatione regnorum Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  ET IPSE MUTAT. Ne miremur ergo si quandoque cernimus reges regibus et regnis regna succedere, que omnia fiunt Dei arbitrio, qui causas omnium novit, qui concidit omnia, et malos reges patitur suscitari, ut puniant malos et emendent bonos. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. transfert regna atque constituit, dat sapientiam sapientibus  unde Prv. 1, 5. : « Audiens sapiens sapientior erit », et Mt. 13, 12. : « qui habet dabitur ei, et qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo ». et scientiam intelligentibus disciplinam.  diligentibus correctionem morum Non hab. Hieronymus, I n Dn.  DAT SAPIENTIAM. Sapientia de celestibus, scientia de terrenis, disciplina ordinata morum correctio. Prius per disciplinam corrigimur, deinde scimus et post sapimus. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Ipse revelat profunda et abscondita  IPSE REVELAT. Cui revelat Deus profunda admiratur et dicit Rm. 11, 33. : « O altitudo divitiarum, sapientie et scientie Dei ». Iste inhabitante in se Spiritu sancto « scrutatur profunda Dei » 1Cor. 2, 10. et in profundo anime sue altissimos puteos fodit, et terram egerit, que aquas operit,"bibit aquam de vasis suis et de fonte puteorum suorum" Cf. Prv. 5, 15.. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et novit in tenebris constituta  ignorantia  NOVIT IN TENEBRIS. Tenebre : ignorantia, lux : scientia atque doctrina. Deum enim perversa non latent recta ambiunt et adherent. Vel tenebre mystica {t. 3 : Erfurt, f. 234vb ; facsim., p. 324b} et profunda. Unde in Parabolis Prv 1, 6 ( Vetus latina) ut laudat Hieron. ; cf. Prv. 1,6  : « Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum ». :"Intelligit parabolam et tenebrosum sermonem". Et in Psalmo Ps. 17, 12-13. : « Aqua tenebrosa in nubibus aeris, pre fulgore in conspectu eius ». Qui enim terrena deserit et ad excelsa conscendit, quasi avis tenuissimum erem etheraque desiderat, et nubes efficitur ad quam veritas Dei pervenit, que per sanctos pluere consuevit, hec talis repletus multitudine scientie, habet multas aquas tenebrosas, et caligine involutas, quas solus Moyses Cf. Ex. 33, 11. et sui conformes ingreditur, et facie ad faciem Deo loquitur, de quo Ps. 17, 12. : « Posuit tenebras latibulum suum ». Fons : Hieronymus, Commentarii in Danielem, lib. 1, c. 2, CCSL 75A, p. 788.252 sqq. sententialiter : « Quod que sequitur: nouit in tenebris constituta, et lux cum eo est, tenebrae significant ignorantiam, lux scientiam atque doctrinam: itaque deum ut peruersa non caelant, ita recta ambiunt atque circumdant; siue ita interpretandum est, quod tenebrosa mystica quaeque et profunda significent, iuxta illud quod legimus in prouerbiis: intelleget quoque parabolam, et tenebrosum sermonem; hoc ipsum significat quod in psalmis legimus: tenebrosa aqua in nubibus aeris: qui enim ad excelsa conscendit et, terrena deserens, instar auium tenuissimum aerem et aetheria quaeque desiderat, iste nubes efficitur ad quam ueritas dei peruenit et quae super sanctos pluere consueuit, repletus que scientiae multitudinem habet multas aquas in corde suo tenebrosas et inuolutas caligine quam solus moyses ingreditur, et loquitur deo facie ad faciem, de quo scriptum est: posuit tenebras latibulum suum ».  Noverat illud quod patriarche fodiebant puteos, et allophyli nocte terra ingerebant, et patriarche iterum fodiebant usque ad inventam aquam. Sic quelibet fidelis anima vigilare debet propter insidias diaboli, ut ad aquam vivam Christum scilicet possit pervenire. Somnolentiam quarum scilicet animarum increpat propheta David scilicet dicens Ps. 4, 3. : « Filii hominum usquequo gravi corde ». Memores enim esse debemus scintillule divine, et imaginis nobis impresse, de qua idem David Ps. 4, 7. : « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine ». Non hab. Hieronymus, I n Dn. et lux cum eo est Cf. Ps. 138, 2..  sapientia atque scientia Tibi  ergo Deus patrum nostrorum confiteor  ne videatur sui meriti, refert hec ad patrum iustitiam et Dei veritatem qui seminis eorum etiam in captivitate miseretur Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. atque laudo quia sapientiam  exponendi et fortitudinem  patiendi dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi  soli que que] coniec. , qu cacogr . Rusch rogavimus te  nos quattuor. Arrogantiam fugit ne solus impetrasse videatur, et gratias agit quia mysterium somnii solus intelligit. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. quia sermonem regis aperuisti nobis. Post hec Daniel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis,  SAPIENTES. Imitatur Domini clementiam pro persecutoribus orans. Nec vult eos perire pro quibus erat ipse periturus si occiderentur. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas. Introduc me in conspectu regis et solutionem narrabo narrabo] enarrabo Weber regi e. r.] inv. Weber .  INTRODUC. Arrogantiam vitat, quia ipse recto itinere posset ire, et ideo vult introduci. Non hab. Hieronymus, I n Dn. Tunc Arioch festinus introduxit  quantum ad laudem Danielem  ad quem nihil ad regem et dixit ei : Inveni hominem   INVENI HOMINEM etc. Dei gratiam ad suam refert diligentiam et se invenisse dicit, cum Daniel se ultro obtulerit, et morem nuntiorum ostendit qui cum bona nuntiat sua volunt videri. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. de filiis transmigrationis Iude qui solutionem regi annuntiet.   DE FILIIS TRANSMIGRATIONIS . Non quod de filiis Iude, id est de regali stirpe sit Daniel non, sacerdos, sicut in fine continet belis fabula. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Respondit rex et dixit Danieli cui nomen erat Balthasar : Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius ?  ordinem somnii servat  PUTAS NE VERE. Servat ordinem questionis, prius somnium quod magi ignorabant post interpretationem somnii querit, ut cum que viderat recognoverit credat interpretationem somnii que variam recipit coniecturam. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Et respondens Daniel coram rege ait : Mysterium  nota omne occultum posse vocari mysterium quod rex  MYSTERIUM QUOD REX. Aufert regi pravam suspicionem, ne existimet inveniri posse humana solertia quod solius Dei habet notitia. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. interrogat sapientes magi et arioli et aruspices nequeunt nequeunt] non queunt Weber indicare regi.  admirabilis simplicitas, innocentes ostendit qui eius mortem querebant, nec enim nocendum est nocentibus. Non hab. Hieronymus, I n Dn.  qui extra inspiciunt et ex his futura predicant Non hab. Hieronymus, I n Dn. {t. 3 : Erfurt, f. 235ra ; facsim., p. 325a} Sed est Deus in celo revelans mysteria,  quasi : frustra queris ab hominibus in terra quod solus Deus novit in celo Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.   {t. 3 : Erfurt, f. 235ra ; facsim., p. 325a} SED EST DEUS. Non dii, vigilanter retrahit a multorum deorum opinione. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor  absque adulatione veritati associata blanditur ei ut regi Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. que ventura sunt novissimis temporibus.  Complenda, modo cepta et horum omnium in fine erit generalis completio Non hab. Hieronymus, I n Dn.  QUE VENTURA. Aut ex quo Danieli somnium revelatum est usque ad consummationem mundi, aut certe universa interpretatio somnii ad finem tendit, in quo imago et statua que videtur conterenda est. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Somnium tuum et visiones  somnia et visiones pro eodem hic accipit  SOMNIUM TUUM. Sex sunt somniorum maneries, duo sunt que etiam nemo sanctus vitare potest ex nimia ventris inanitate et nimia ingurgitatione, tertium ex illusionibus nocturnis inimici, quartum ex premissa cogitatione illusione secuta, quintum per revelationem sancti Spiritus, que multis fit modis, sextum ex cogitationibus premissis vel ex curis ad caput nostrum Christum vel Ecclesiam vel ad membra pertinentibus revelatione subsecuta. Non hab. Hieronymus, I n Dn. capitis tui  CAPITIS. Mentis scilicet de quo cogitatio, vel caput Christus nos membra, iste pastor nos grex. Unde scriptum est Non inveni  : Illuc perveniat infirmitas gregis, quo precessit pastoris firmitas Non hab. Hieronymus, I n Dn.  CAPITITIS TUI etc. Non dicit oculorum ne quid putaremus esse corporeum sed capitis. Unde in parabolis Qo. (Ecl.) 2, 14. : « Oculi sapientis in capite », idest in principali cordis. Unde Mt. 5, 8. : « Beati mundo corde » etc. et « quid cogitatis mala in cordibus vestris ? » Cf. Lc. 5, 22.. Alii hac occasione secundum Platonem Cf. Plato, Respublica, Δ, 439d ; Timaeus, 73 b-d. in cerebro suspicantur esse sapientiam. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. in cubiliculo cubiculo] cubili Weber tuo  locum designat ut magis credatur huiuscemodi sunt. Tu rex cepisti cogitare c. c.] inv. Weber in stratu tuo quid esset futurum post te te] hec Weber ,  alias : post hec  TU REX. Indicat causam somnii quia scilicet Deus regi futura mysteria revelavit, quia scire futura voluerit, et ut divine inspirationis miretur gratiam non modo quod in somnio viderit, sed quod ante cogitaverit exponit. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  TU REX. Considerandum est quod somnia quibus futura significantur et quasi per nubilum veritas demonstratur, non patent coniectoribus et mundi sapientibus, sed solius Dei notitie reservantur. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et qui revelat mysteria ostendit tibi que futura sunt,  ET QUI REVELAT MYSTERIA OSTENDIT TIBI."Qui scilicet facit solem suum oriri super bonos et malos" Cf. Mt. 5, 45., cuius tanta est clementia ut etiam Nabuchodonosor dispensationis sue que mundum regit mysterium revelaret per Danielem. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  HIERONYMUS. Interrogemus eos qui diversas asserunt esse naturas, cuius Nabuchodonosor {t. 3 : Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 325b} nature intelligant aut bone aut male. Si bone, cur impius dicitur ? Si male - quod verum est - secundum illos qui dicunt naturas bonas et malas, sed omnes bone inquantum creature Dei sunt, cur malo atque terreno Deus sua mysteria revelavit ? Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. mihi quoque  MIHI QUOQUE. Quasi non putes, futurorum notitiam humana solertia posse conprehendi. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  MIHI QUOQUE. Sapientes Babylonis excusat et invidiam evitat, ne putet eum qui dicturus est ex propria habuisse sapientia. non in sapientia que est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tue scires.  regem honorat, quasi diceret : huius revelationis desiderium tuum causa est, quia voluisti futura cognoscere Tu rex videbas,  ecce somnium Nabuchodonosor  quasi fantasia et ecce quasi statua una grandis.  ad totum pertinet hoc  alii imaginem, quasi similitudinem futurorum Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  GRANDIS est. Totum ad magnum et sublime etc. Statua illa magna et statura sublimis stabat contra te,  in conspectu tuo et intuitus  vultus eius eius] + erat Weber terribilis  vel eam videre erat terribile Huius statue caput  Chaldeorum regnum  HUIUS STATUE. Dividit regna sicut regnata sunt a regibus. Non hab. Hieronymus, I n Dn. erat ex auro optimo,  propter divitias pectus autem et brachia de argento.  Medorum atque Persarum Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Porro venter et femora ex aere,  EX AERE. Macedonum quod famosissimum virtute Alexandri et comparatur aeri quod resonat plusquam cetera metalla. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. tibie autem ferree,  regnum Romanorum Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. pedum autem quedam pars ferrea erat f. e.] inv. Weber , quedam fictilis.  quia regnum erat divisum Videbas ita donec abscisus est de monte de monte] om. Weber lapis sine manibus,  ABSCISUS EST DE. Christus"lapis quem reprobaverunt edificantes" id est Iudei"hic factus est in caput anguli" Cf. Ps. 117, 22 ; Mt. 21, 42 ; Mc. 12, 10 ; Lc. 20, 17 ; Act. 4, 11 ; 1Pt. 2, 7.. et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus, et comminuit eos.  bene in pedibus primum, quia quando natus est Dominus imperabant Romani in quibus omne terrenum imperium confregit. Non hab. Hieronymus, I n Dn.  et ita Tunc contrita sunt pariter, ferrum testa, aes, argentum et aurum, et redacta quasi in favillam estive aree, que rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis. Lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus, et implevit universam terram.  «De plenitudine enim eius nos omnes accepimus » Io. 1, 16..   et implevit universam terram, ut per Constantinum qui licentiam dedit toto orbi ut Deo servirent. Non hab. Hieronymus, I n Dn. {t. 3 : Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 325b} Hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te rex.  rex sapiens tacitus omnia auscultat veritatem recognoscens Non hab. Hieronymus, I n Dn. Tu rex regum es et Deus celi  cui omnia debes, non idolis vanis et surdis regnum et fortitudinem  contra inimicos et imperium  in subditos et gloriam  apud extraneos dedit tibi  in terra ista et omnia in quibus habitant  ut breviter omnia comprehendam filii hominum et bestie agri et volucres et volucres] volucresque Weber celi  aeris dedit  non meritis tuis, sed gratis in manu tua  potestate et sub dicione tua  quia non contradicunt universa constituit. Tu ergo rex es Tu ergo rex es] Tu es ergo Weber caput aureum,  primum regnum scilicet Babyloniorum auro pretiosissimo comparatur Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et post te consurget regnum aliud minus te argenteum argenteum] om. Weber ,  Medorum atque Persarum quod argento comparatur, priore minus sequente maius Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universe terre,  ET REGNUM TERTIUM. Alexandrum significat et regnum Macedonum et successorum, quod iure aeneum quia inter omnia metalla es vocalius, et tinnit clarius, et sonus eius longe lateque diffunditur, quod non solum potentiam regni, sed etiam eloquentiam greci sermonis ostendit. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et regnum quartum erit velut ferreum.  Romanorum quod comminuit et domat omnia tandem domatur. Quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia hec et conteret - omnia hec] inv. Weber .  predicta regna Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testeam testeam] teste Weber figuli et partem ferream, regnum divisum erit  quod hodie impletum est, sicut enim in principio Romano imperio nihil fortius fuit aut durius ita in fine nihil debilius Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. quod tamen de plantario ferri orietur  quia a principio forte et durum Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. secundum quod  iuxta quod vidisti ferrum mixtum  debilius teste ex luto  alias teste et luto et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum. Quod Quod] quia Weber autem vidisti ferrum mixtum teste ex luto  alias : teste et luto commiscebuntur quidem humano semine,  id est homines erant ex priori semine descendentes ut testa et lutum Non hab. Hieronymus, I n Dn. sed non adherebunt sibi sicuti ferrum non potest misceri non potest - misceri] inv. Weber teste  quia discordes, nec tante virtutis quante priores et ab illis degeneres Non hab. Hieronymus, I n Dn. In diebus autem regnorum illorum  IN DIEBUS AUTEM. His regnis precurrentibus, regnum Christi et prenuntiatum est et venit. Non hab. Hieronymus, I n Dn. suscitabit Deus celi  pater regnum  filii sui et Ecclesie quod in eternum non dissipabitur,  «Et regni eius non erit finis » Lc. 1, 33.. et regnum eius alteri non tradetur.  unde Is. 48, 11. :"Et gloriam meam non dabo alteri". Comminuet et consumet universa regna  comparatione sui regni   COMMINUET . Regnum mundi ideo conteret Christus, ut suum ibidem edificet. Unde Petro dictum est Cf. Act. 10, 13 :"Macta et manduca", scilicet incorpora tibi, idest omnes fac tibi conformes. Non hab. Hieronymus, I n Dn.  Cum Moyses Cf. Ex. 32, 19. descendisset de monte et invenisset Iudeos qui fecerant vitulum conflatilem, precibus hoc consecutus est ab eis, ut destrueretur, et combussit eum intantum quod pulvis factus est, et postea dedit omnibus aquam ut biberent, quod significat baptismum et penitentiam. Aqua enim in baptismo abluimur igne conscientie, vel materiali purgamur, vel Spiritu sancto qui vetus ignis dicitur. Non hab. Hieronymus, I n Dn. hec  ut et ipsum stabit {t. 3 : Erfurt, f. 235va ; facsim., p. 326a} in eternum.  cetera transitoria Secundum quod vidisti  quasi hoc in visione tibi significatum est quod de monte  de superba gente Iudeorum abscisus est  materiali carne lapis  Christus, de quo Cf. Ps. 117, 22 ; Mt. 21, 42 ; Mc. 12, 10 ; Lc. 20, 17 ; Act. 4, 11. :"Lapidem quem reprobaverunt edificantes hic factus est in caput anguli". sine manibus  absque viri semine genitus de virgine qui, contritis omnibus regnis, factus est mons magnus et implevit universam terram, de quo Is. 2, 3 ; Mi. 4, 2. : « Venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob ». Non hab. Hieronymus, I n Dn.   {t. 3 : Erfurt, f. 235va ; facsim., p. 326a} LAPIS SINE MANIBUS. Hec impius Porphyrius et Iudei ad populum referunt Iudeorum quem in fine seculorum volunt esse fortissimum, et omnia regna comminuere, et regnare in eternum. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et comminuet comminuet] comminuit Weber testam et ferrum  primum Romanum imperium sub quo natus est Christus Non hab. Hieronymus, I n Dn. et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi que ventura sunt postea, et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.  Item revelationem somnii non meriti sui esse dicit, sed ut manifestum fieret regi, solum Deum esse colendum Tunc rex Nabuchodonosor  TUNC REX NABUCHODONOSOR. Hoc superbus calumniatur Porphyrius, quod rex superbissimus captivum adoraverit, tamquam et Lycaones ab magnitudinem signorum; Paulo et Barnabe voluerunt hostias immolare Cf. Act. 14, 10-12., ergo error gentilium qui omne quod super se est, deos putant, scripture non debet imputari que simpliciter refert universa que gesta sunt. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. cecidit in faciem suam  potuit fieri, ut novitate rerum percussus nesciens caderet  CECIDIT IN FACIEM. Qui cadit in faciem , videt quo cadat, qui autem retro cadit nescit quo cadit. Unde crediditur quod Eli sacerdos Domini perditus sit qui retro cecidit. Non hab. Hieronymus, I n Dn. et Danielem adoravit et hostias et incensum precepit  preparari vel portari ut sacrificaretur sacrificaretur] sacrificarent Weber ei. Loquens ergo rex ait Danieli : Vere Deus vester  non nostri  VERE DEUS VESTER. Possumus dicere, quod ipse rex aperit quare Danielem adoret et hostias immolari precipiat et quem et cui dicens : V ere Deus vester etc. Non tam, scilicet Danielem, quam in Daniele deum adorat, qui mysteria revelat, quod etiam Alexandrum magnum in pontifice Ioiade fecisse legimus Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 11, 5 (211-212). , vel forte rei magnitudine confusus stupore ignorat quid faciat, et qui verum Deum non intelligit servum eius adorat. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Deus deorum  omnium est et Dominus regum,  quasi celi et terre  quia revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc.  hoc in te probatur Tunc rex Danielem Danielem] Danihelum Weber in sublime extulit,  hec est causa somnii  TUNC REX DANIELEM. Hoc quoque Porphyrius reprehendit quod, scilicet Daniel munera non recusavit, et honorem Babylonium suscepit, nec considerat regem ideo somnium vidisse, et interpretationem Danieli revelatum esse ut Daniel hac occasione cresceret, et in captivorum consolationem princeps omnium fieret Chaldeorum, et Dei potentia fieret manifestata, sic exaltatus est Ioseph apud pharaonem Cf. Gn. 41, 10., Mardocheus apud Assuerum Cf. Est. 8, 2., ut, scilicet captivi aliquod haberent solacium, videntes hominem sue gentis principem Egyptiorum vel Chaldeorum. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et munera multa et magna dedit ei. Et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et prefectum et magistrum et magistrum] magistratum Weber super cunctos sapientes Babylonis. Daniel autem postulavit a rege et constituit constituit] + eum Weber  rex   {t. 3 : Erfurt, f. 235vb ; facsim., p. 326b} DANIEL AUTEM POSTUALUIT. Non obliviscitur in mercede quos socios habuit in prece et in periculi anxietate. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. super omnia opera omnia opera] omnes Weber provincie Babylonis Sydrac, Misac et Abdenago. Ipse autem Daniel erat in foribus regis.  a latere regis non recedens, honoratus familiaris Non hab. Hieronymus, I n Dn. Capitulum 3 Nabuchodonosor rex fecit  quasi dicit : non fuit memor beneficii a Deo habiti  NABUCHODONOSOR REX FECIT. Veritatis preceps oblivio, qui servum Dei quasi Deum adoravit, ut adoraretur, statuam sibi fieri iussit auream, et infiniti ponderis ut stuporem ingerat cernentibus et adoretur facilius, datur etiam barbaris salutis occasio, ut qui in somnii revelatione per Danielem unius Dei potentiam cognoverant, in trium puerorum fortitudine discant mortem debere contemnere, et idola non colere.  Quisquam avariciam suam colit quod idolorum servitus est, quia iste argentum et aurum colebat, et avaricia erat, et idolorum servitus. statuam auream  beneficii memoria fugax, maleficii quasi lappa tenax altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Duran Duran Rusch ] Duram Weber ,  Theodotio : Dorcas , Symmachus : D uran , Septuaginta : peribolon, latine : vinarium vel conclusum Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. provincie Babylonis. Itaque Nabuchodonosor rex  ITAQUE NABUCHODONOSOR. Excelsa periculosius stant et citius corruunt, principes autem congregantur ad adorandum statuam, ut postea subditi non renuant, divites autem et potentes, ne divitias aut potentiam perdant, obedire non tardant quorum exemplum subditi sequi non dubitant. misit ad congregandos satrapas,  principes : lingua Philistinorum vel Alophilorum. magistratus et iudices, duces duces] + et Weber , tyrannos et prefectos, omnesque principes regionis regionis] regionum Weber  quibus regi consentientibus facile consentit populus ut convenirent ad dedicationem  ad orationem {t. 3 : Erfurt, f. 235vb ; facsim., p. 326b} statue quam erexerat Nabuchodonosor rex. Tunc congregati sunt  sicut preceptum est satrape, magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem  ad orationem statue quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statue,  congregati admirantes quam posuerat Nabuchodonosor rex rex] om. Weber , et preco clamabat valenter :  magna voce Vobis dicitur populis et et] om. Weber tribubus et linguis.  non quod in campo Duran omnes populi omnium nationum potuerunt congregari, sed in principibus cunctarum gentium creduntur omnes adorasse. In hora qua audieritis sonitum tube et fistul et cithare, sambuce et psalterii et symphonie et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex.  CADENTES ADORATE. Nemo Deum cadens adorat. Demones autem et idola adorant cadentes sicut hic et in evangelio Mt. 4, 9. : « Hec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me ». Sciendum quoque hereticos qui fulgore eloquentie secularis falsa dogmata componunt auream statuam facere et quantum in eis est persuasione alios compellunt idolum falsitatis adorare. Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.  precepto penam si quis non fecerit addit Post hec igitur  quia, precepit, et minas addidit statim ut audierunt omnes populi  in principibus sonitum tube et et] om. Weber fistule et cithare, sambuce et psalterii, et symphonie et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi,  tam mente quam corpore qui autem in Apocalypsi Cf. Apc. 7, 11. Deum adorant in faciem cadunt. tribus et lingue, adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex. Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldei, accusaverunt Iudeos.   IUDEOS quos sibi prepositos invidebant, et offendebantur religione eorum, et aversione idolorum, nati nati] corr. , nacti cacogr . Rusch ergo occasionem, criminantur eos apud regem.  Non statim dicunt ut eos interficiat sed eos primum in odium contra regem protrahunt. Dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex in eternum vive. Tu rex posuisti decretum  quod non licet violare ut omnis homo  neminem excepisti qui audierit sonitum tube, fistule et cithare, sambuce et psalterii et symphonie et universi generis musicorum,  hec omnia fiebant ut statuam honorarent, et populus citius seduceretur. prosternat se et adoret statuam auream. Si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentis ardentis] ardentem Weber  quasi etiam pena predicta non moventur illi Sunt ergo viri Iudei quos constituisti  quos nobis preposuisti  SUNT ERGO VIRI. Invidiose quasi quos captivos et servos principes fecisti, id est nobis preposuisti in superbiam elati precepta tua contempserunt. super opera regionis Babylonie Sydrac, {t. 3 : Erfurt, f. 236ra ; facsim., p. 327a} Misac et Abdenago, viri isti  quos honorasti te inhonorant, ingrati immemores beneficii contempserunt, rex, decretum tuum, deos tuos non colunt,  quasi etiam in deos redundat iniuria   {t. 3 : Erfurt, f. 236ra ; facsim., p. 327a} DEOS TUOS NON COLUNT. Patet quod alii sunt dii Nabuchodonosor, aliud statua quam in cultum sui iussit erigi. Alii dicunt Scripture sacre esse consuetudinem ut unum idolum pluraliter appellet. Unde Cf. Ex. 32, 4. :"Isti sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti", et in libro Regum Cf. 3Rg.(1Rg.) 12, 28.  Ieroboam ponens aureum vitulum in Bethel idola fecisse memoratur, e contra multa demonia singulariter sicut in evangelio Cf. Mt. 5, 9 ; Lc. 8, 30. legio dicuntur. et statuam auream quam erexisti non adorant. Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira  pessimis consultoribus precepit ut adducerentur Sydrac, Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis.  SYDRAC MISAC. De Daniele non fit mentio quia regi assistebat qui propriam statuam non adorabat. Pronuntiansque rex Nabuchodonosor r. N.] inv. Weber ait eis : Verene  sicut dicitur Sydrac, Misac, et Abdenago, deos meos  ut supra non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis ? Nunc ergo si estis parati  obedire quacumque hora audieritis  quamvis in furore preceperit adduci, dat tamen spatium corrigendi, et quod caros eos habeat ostendit. sonitum tube, fistule fistule] + et Weber , cithare, sambuce, psalterii et symphonie, omneque genus omneque genus] omnisque generis Weber musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci, quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis. Et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea ?  Mira oblivio. Ille potest eripere, cuius servum paulo ante adorasti, quem Deum verum et Dominum regnum esse predicasti. Respondentes Sydrac, Misac, et Abdenago, dixeruntque dixeruntque] dixerunt Weber regi Nabuchodonosor : Non oportet oportet] opportet Rusch nos de hac re respondere tibi.  NON OPORTET. Quasi non necesse est audire verba, quorum iam rebus ipsis fortitudinem probabis atque constantiam, et in nobis Dei virtutem. Ecce enim Deus noster  qui verus non tui qui falsi  ECCE ENIM DEUS. Efficitur materia fortitudinis quod putabatur esse terroris, non in longum differunt, in presentiarum pollicentur sibi auxilium : E cce enim Deus etc. quem colimus potest nos eripere n. e.] inv. Weber  POTEST NOS ERIPERE. Quasi si non eripit iuste promissionis est, non eius infirmitatis. Quasi diceret : Bene potest facere ut eripiamur sed si non vult eripere non meruimus liberari, et nostris precedentibus meritis permittit nos flagellari. de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare.  quecumque tormenta inferas  REX LIBERARE. In hebreo non habetur ‘rex’, ne impio adulari aut regem credantur vocare qui ad iniqua compellit, vel ne videantur regem ad sanguinis sui effusionem procaciter provocare, sic debitum honorem reddunt ei ne ledatur cultus Dei. Quod si noluerit,  vigilanter, non contrarium ponunt scilicet si non potuerit, sed si noluerit ut non impossibilitatis sed voluntatis Dei sit, si perierint notum sit tibi s. t.] inv. Weber rex quia deos tuos non colimus,  dii coluntur, statue adorantur  QUIA DEOS TUOS. Ordine prepostero quod ad ultimum sic respondent : non oportet etc.. Quasi : Certum est quod habemus Deum qui potest liberare, demum responderunt sic ad primum et secundum : Deos tuos non colimus et statuam tuam non adoramus. et statuam auream quam erexisti non adoramus.  qui veri Dei sumus cultores et adoratores, unde hi principes et iudices mundi ideo placent Nabuchodonosor. Imperatorum vero statuas adorantes, Deo displicent. Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et  ideo aspectus faciei illius immutatus est   aspectus faciei immutatus dicitur in malum et commutatio dicitur in bonum. Unde quidam {t. 3 : Erfurt, f. 236rb ; facsim., p. 327b} Psalmi Ps. 44, 1 ; Ps. 68, 1 ; Ps. 79, 1. intitulantur : « Pro 1Rg. (1Sm.) 1, 18. his qui commutabuntur ». Quod tamen quidam accipiunt in malum. De Anna etiam legitur : « Vultus eius non sunt amplius in diversa mutati ». super Sydrac, Misac et Abdenago et  furore accensus precepit ut succenderetur fornax septuplum  ut magis terreat  ET PRECEPIT UT SUCCENDERETUR. Quasi simplex ignis non sufficiat, sed furor et ira, insanie proxima modum tenere non potest et putat multiplicis pene comminatione terrere quos constanter videt resistere. quam succendi consueverat, et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sydrac, Misac {t. 3 : Erfurt, f. 236rb ; facsim., p. 327b} et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis ardentis] ardentem Weber . Et confestim viri illi vincti cum bracis suis  Theodotio dixit « saraballis » quod Chaldeum est et significat crurium et tibiarum tegmina, idest bracas. et tiaris  grecum est genus pallioli est vel pilei et calciamentis et vestibus  vincti et vestiti, nam iussio regis urgebat nec licebat spoliare eos missi sunt in medium medium] + fornacis Weber ignis ardentis.  fornacis Nam iussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos qui miserant Sydrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis.  anticipatio est, quia hoc in sequenti plenius dicetur  VIROS. De quibus scilicet premissum est : Et viris fortissimis de exercitu etc., non fortuitu quoscumque perdidit, sed fortissimos et ad bella promptissimos, ut non solum de miraculo pertinesceret sed etiam exercitus sui claudem sentiret. Viri autem hi tres, id est Sydrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino camino] camini Weber ignis ardentis colligati.  precipites quia ligati, sed ardent vincula et vinctos flamma non tangit Que sequuntur in hebreis voluminibus non reperi. ÷ Et ambulabant in medio flamme,  Soluti exustis vinculis. Ignis beneficii obsequium contulit, iniuriam non intulit.  ET AMBULABANT. Ab hinc que sequuntur usque ad finem cantici trium puerorum non habent Hebrei. laudantes Deum  liberatorem suum et benedicentes Domino. ÷ Stans autem Azarias,  fortis in adversis, stare enim fortium est oravit sic : Aperiensque os suum  quasi sapientie thesaurum, sicut etiam mundus aperiens os suum thesaurum absconditum. in medio ignis  ubi alii timore morientur ait : ÷ Benedictus es Domine Deus patrum nostorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in secula,  BENEDICTUS ES. Due sunt benedictiones : Una de nobis ad Deum quod est eum laudare, et altera de Deo ad nos quod est dare remissionem peccatorum et multiplicationem bonorum. Et hec est ros matutinus.  BENEDICTUS ES DOMINE. Quibuscumque premamur angustiis, hec toto cordis affectu dicamus, et quidquid nobis adversi acciderit iuste nos sustinere non dubitemus. Unde Ps. 96, 8. : « Exultaverunt filie Iude in omnibus iudiciis tuis, Domine ». ÷ quia iustus es in omnibus que fecisti nobis, et universa opera tua vera, et vie tue recte,  humilitas et iustitia et omnia iudicia tua vera.  duo sunt iudicia : Unum occultum in vita, sed alterum apertum in die magni iudicii. ÷ Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia que induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Hierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia hec propter peccata nostra. ÷ Peccavimus  in nobis  alias : in nos  PECCAVIMUS. Nec peccaverant nec eius etatis erant, quando abducti fuerunt quod sic pro vita ante acta punirentur; hec ergo ex populi persona dicuntur, sicut illud Apostoli Rm. 7, 19. : « Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi » etc.  Quasi nec pro ipsis adultis hoc dici potest, quia mandata implebant eis per Spiritum sanctum revelata.  Qui propter peccata nostra captivantur improperatur eis Deus eorum tamquam impotens liberare. enim et inique egimus  in proximos recedentes a te et deliquimus in omnibus ÷ et precepta tua non audivimus,  Iam in eis per Spiritum sanctum revelata erant Dei mandata  Inde patet quod in eorum persona non dicitur nec observavimus, nec fecimus  et si aliquo modo fecimus sicut preceperas nobis, ut bene esset  corpore et anima nobis e. n.] inv. Weber .  facientibus ÷ Omnia ergo que induxisti super nos et universa que fecisti nobis, in in] om. Weber vero iudicio fecisti.  «Iustus es Domine et rectum iudicium tuum » Ps. 118, 137.. ÷ Et  sic tradidisti {t. 3 : Erfurt, f. 236va ; facsim., p. 328a} nos  non ipsi tradiderunt nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum  in nos et pessimorum,  in se prevaricatorumque  in te et regi iniusto  Nabuchodonosor et pessimo ultra omnem terram.  terrenos ÷ Et nunc non possumus aperire os.  contra iustitiam tuam vel contra hostes. Confusio et opprobrium facti sumus servis tuis  id est illis qui te colunt scilicet bonis infertur, confusio et opprobrium propter nos et his qui colunt te.  sed   {t. 3 : Erfurt, f. 236va ; facsim., p. 328a} Quidam hunc locum ad celestem Hierusalem referunt Cf. Hbr. 12, 22., quasi anime de celo ad terram delapse in loco lacrimarum et confusionis, antiqua peccata plangant, sed hoc non recipit Ecclesia. ÷ Ne quesumus  quia propter nos Deus eorum blasfematur tradas nos  hostibus in perpetuum propter nomen tuum,  «Non nobis Domine non nobis, sed sed nomini tuo da gloriam » Ps. 113, 9.. et ne dissipes testamentum tuum,  Legem. Lex enim dissipatur quando cultores Dei cruciando lacerantur. ÷ neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum  hominem pro homine offert et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum,  scilicet Iacob, qui postea Israel, id est vir videns Deum vocatus est Cf. Gn. 32, 28. ÷ quibus locutus es pollicens  pro homine rem quod multiplicares semen eorum  quasi : Quomodo imples promissionem sicut stellas celi  in bonis et sicut arenam  in infructuosis que est in litore maris. ÷ Quia Domine  quasi : quis quorsum hec imminuti sumus  numero afflicti corpore plusquam omnes gentes, sumusque humiles  viles in universa terra hodie propter  iuste scilicet peccata nostra. ÷ Et  quia non est in tempore hoc princeps et propheta et dux  ET NON EST IN TEMPORE HOC PRINCEPS, ET PROPHETA ET DUX. Moraliter. Hoc hodie et quotidie nobis est plorandum, qui propter peccata nostra penuriam patimur verorum pastorum et innumeris afflicti persecutionibus, dignum Deo sacrificium non reddimus. neque holocaustum,  totum incensum neque sacrificium,  partim incensum neque oblatio, neque incensum,  ita manfestius ut primum neque locus primitiarum coram te, ÷ ut possimus invenire  per hoc sicut ante misericordiam tuam tuam] om. Weber sed in anima contrita  SED IN ANIMA CONTRITA. Hac occasione et ex eo quod sequitur : Benedicite spiritus et anime iustorum Domino . Et huiusmodi volunt quidam excepto Spiritu sancto, alium spiritum et aliam animam esse in homine, sed laborandum eis est, quomodo absque carne et Spiritus sancti gratia, due substantie et duo interiores homines in una dicantur esse substantia.  SED IN ANIMA. Quidam dicebant in corpore esse duas animas, animam et spiritum. et spiritu humilitatis Cf. Ps. 50, 19.  Spiritu sancto qui est dator humilitatis suscipiamur.  id est suscipiamur tamquam si nobis sint boni prelati, nos boni filii. ÷ Sicut in holocausto holocausto] holocaustum Weber  hoc solum poscimus arietum  prelatorum et taurorum,  quorum cornibus ventilantur inimici de quibus Mt. 22, 4. : « Tauri mei et altilia occisa ». et sicut in milibus agnorum  filiorum arietum pinguium,  caritate et sapientia unde Ps. 62, 6. : « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea ». sic fiat sacrificium nostrum hodie in conspectu tuo hodie – in c. t.] inv. Weber  luce conscientie ut  expositio placeat tibi  Christo quoniam  quasi : ita fiet quoniam non est confusio confidentibus in te sic fiat... tibi] cf. Hesbert, Antiphonale missarum sextuplex, offertorium § 26bis, 179 : « Sicut in holocausto arietum et taurorum, et sicut in milibus agnorum pinguium : sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi : quia non est confusio confidentibus in te, Domine. Et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam, Domine : ne cunfundas nos, sed fac nobis iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae ».. ÷ Et nunc  quod ante non sequimur te  iubentem in toto corde  penitentes et timemus te,  sicut filii et querimus faciem tuam.  misericordiam et gratiam non aliud ÷ Ne confundas {t. 3 : Erfurt, f. 236vb ; facsim., p. 328b} nos,  ab expectatione nostra sed fac nobiscum  quia et nos tecum, Deus operatur nobiscum ut operemur. iuxta mansuetudinem tuam  non merita nostra et secundum multitudinem misericordie tue,  contra multa peccata miserie nostre ÷ et  sic erue nos  ab inimicis in mirabilibus tuis  qui facis mirabilia et  sic da gloriam nomini tuo, Domine,  «Non nobis Domine non nobis » Ps. 113, 9. etc. ÷ et confundantur omnes  nobis liberatis qui ostendunt servis tuis mala. Confundantur in omni potentia tua  cui nullus resistit et robur eorum  in quo confidunt conteratur,  contritione ÷ et scient et scient] sciant Weber  contriti quia tu es Dominus es Dominus] Domine Weber Deus solus  non alius et gloriosus super orbem terrarum. ÷ Et  tamen non cessabant qui miserant miserant] immiserant Weber eos ministri regis succendere fornacem, napta et stupa et pice et malleolis,  virminibus vel sarmentis arentibus, ut aiunt.   {t. 3 : Erfurt, f. 236vb ; facsim., p. 328b} NAPTA. Sallustius historiarum dicit quiddam genus fomitis apud Persas quo maxime nutriantur incendia. Alii ‘ossa olivarum’ arefacta cum amurca, unde et grecum piran dicitur, eo quod ignem nutriat, qui grece pyr dicitur. Plinius dicit eam circa Babylonem modo liquidi bituminis profluere et nutriendis ignibus amicam esse, ut etiam longe admota, ignem corripiat. ÷ et effundebatur flamma super fornacem  forte vento impulsa cubitis quadraginta novem,  quod geometrica regula deprehensum est ÷ et erupit et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldeis. ÷ Angelus autem Domini Domini Rusch  ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 1409, 1407 : reminiscentia)] om. Weber  aspiratio divina  verbum Dei  ANGELUS AUTEM. Moraliter. Anima oppressa et variis perturbationibus occupata cum desperat auxilium humanum et tota mente convertitur ad Deum. Descendit ad eam angelus Domini , idest divinus sermo et extinguit ardentes sagittas diaboli, et incendia cordis nostri, ne extinguamur.  GREGORIUS. Antiquus hostis licet innumeras ciborum concupiscentias nostris obtutibus opponat, quibus libidinis fervor in his crescat divinis tamen mentibus superni gratia spiritus insibilat, et a carnalis concupiscentie estibus illese perdurant, ut etsi usque ad tentationem cordis flamma ardeat, usque ad consensum tamen tentatio non exurat. Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 30, cap. 18.58-63, CCSL 143B, p. 1531 : « Hinc est quod rex babylonis succendi fornacem iubet, naphthae, stuppae, picis et malleoli ministrari congeriem praecipit; sed tamen abstinentes pueros hoc igne minime consumit, quia antiquus hostis licet innumeras ciborum concupiscentias nostris obtutibus opponat, qua libidinis ignis crescat, bonis tamen mentibus superni spiritus gratia insibilat; et a carnalis concupiscentiae aestibus illaesae perdurant, ut etsi usque ad temptationem cordis flamma ardeat, usque ad consensum tamen temptatio non exurat ». descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem  cordis et excussit flammam ignis  diaboli de fornace, ÷ et fecit medium fornacis quasi ventum  suavem aspirationem roris flantem  refrigerantem eos vel animam et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quicquam molestie intulit.  Rationem. Dicunt enim Lc. 22, 42. : « Non mea voluntas sed tua fiat ». ÷ Tunc hi tres quasi ex uno ore  unanimiter  TUNC HI TRES."Ubicumque duo vel tres congregati fuerint in nomine meo" Cf. Mt. 18, 20. etc. Sine fide Trinitatis nemo auditur. laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes : ÷ Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum,  quorum meritis non nostris liberamur et laudabilis et gloriosus et gloriosus] om. Weber et superexaltatus in secula.  omnia Et benedictum nomen glorie tue sanctum, et laudabile et superexaltatum in omnibus seculis. ÷ Benedictus es in templo sancto  in celo glorie tue et superlaudabilis et supergloriosus in secula. ÷ Benedictus es in throno  pio corde regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in secula. ÷ Benedictus es qui intueris abyssos  cui omnia secreta nuda et sedes super {t. 3 : Erfurt, f. 237ra ; facsim., p. 329a} cherubin  plenitudinem scientie, scilicet caritatem : « Plenitudo enim legis est dilectio » Rm. 13, 10..   {t. 3 : Erfurt, f. 237ra ; facsim., p. 329a} Cherubin plenitudo scientie interpretatur. et laudabilis et superexaltatus in secula. ÷ Benedictus es in firmamento celi et laudabilis et gloriosus in secula. ÷ Benedicite  generaliter omnia  nos pro omnibus opera Domini Domino,  primo generaliter  BENEDICITE OMNIA OPERA. Nos pro omnibus quia cum videmus aliquid in mundo pulchrum et honestum inde Deum laudare et ei referre gratias debemus. laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite  particulariter angeli Domini Domini] om. Weber Domino, laudate et superexaltate eum in secula.  ostendunt se congaudere Dei laudibus, quem admirantur et laudant in omnibus. ÷ Benedicite celi Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite aque aque] + omnes Weber  unde Ps. 148, 4-5. :"Aque que super celos sunt laudent nomen Domini". que super celos sunt  inferiores et superiores Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite omnes virtutes Domini Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite sol et luna Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite stelle celi Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite omnis imber et ros Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite omnis spiritus Dei Dei] om. Weber Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite ignis et estus Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite frigus et estas estas] estus Weber Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite rores et pruina Domino, laudate et superexaltate eum in secula ÷ Benedicite gelu et frigus Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite glaties et nives Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite noctes et dies Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite lux et tenebre Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite fulgura et nubes Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicat  specialiter terra Domino Domino] Dominum Weber , laudet et superexaltet eum in secula. ÷ Benedicite montes et colles Domino, laudate et superexaltate {t. 3 : Erfurt, f. 237rb ; facsim., p. 329b} eum in secula. ÷ Benedicite universa germinantia in terra Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite fontes Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite maria et flumina Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite cete et omnia que moventur in aquis Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite omnes volucres celi Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite omnes bestie et pecora Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite filii hominum  pro his omnibus  omnium Domino, laudate et superexaltate eum in secula.  supereminere credentes omni creature. ÷ Benedicat Benedicat] Benedic Weber  specialiter Israel Domino, laudet et superexaltet laudet et superexaltet] laudate et superexaltate Weber eum in secula. ÷ Benedicite sacerdotes Domini Domino,  excellentes quia sunt et sacerdotes Baal laudate et superexaltate eum in secula.  credentes supereminere omni creature ÷ Benedicite servi Domini Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite spiritus  quibus discernimus et anime  quibus vivificamur iustorum  «Non est speciosa laus in ore peccatoris » Sir. (Eccli.) 15, 9.. Domino, laudate et superexaltate eum in secula. ÷ Benedicite  «Beati pauperes spiritu » Mt. 5, 3.. sancti et humiles corde  corde non hypocrisi, unde Mt. 11, 29. : « Discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris ». Domino, laudate  omnia et superexaltate eum in secula.  In vobis verbis et factis et exaltatum predicate ÷ Benedicite  presenti beneficio  quasi omnes benedicant, sed vos precipue. Anania, Azaria, Misael Misael] et praem. Weber Domino, laudate et superexaltate eum in secula. Qui eruit vos vos] nos Weber de inferno  ne mortui descendentis ad inferos   {t. 3 : Erfurt, f. 237rb ; facsim., p. 329b} QUI ERUIT VOS DE. Si enim morerentur quantumcumque boni essent ad inferos descenderent. et salvos fecit de manu  de potestate mortis, et liberavit de medio ardentis flamme et de medio ignis eruit vos vos] nos Weber . ÷ Confitemini  ergo Domino  exemplo nostro  CONFITEMINI DOMINO. Generali laudatione premissa qua omnis creatura laudare Dominum debeat per partes adhortatur singula, angelos, celos, aquas etc., et post omne genus hominum, Israelem et eius sacerdotes, et servos Domini, spiritus et animas iustorum, ete tandem Ananiam, Azariam et Misael, qui ad laudem Dei presenti beneficio provocantur. Omnis autem creatura, non voce sed opere laudat Deum quia ex creaturis creator intelligitur Cf. Rm. 1, 20. et in singulis Dei magnificentia demonstratur. quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius. ÷ Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum, laudate et confitemini ei ei] om. Weber quia in omnia secula misericordia eius. Hucusque in hebreo non habetur in hebreo - non habetur] inv. Weber et que possumus possumus] posuimus Weber de Theodotionis editione translata sunt. Tunc Nabuchodonosor rex  visio tanto miraculo obstupuit obstupuit] obstipuit Weber  punitis principibus rex corripitur, ut vivens glorificet Deum. et surrexit {t. 3 : Erfurt, f. 237va ; facsim., p. 330a} propere et ait optimatibus suis :  quorum suggestione hoc fecerat  fortissimis exercitus de quibus supra dictum est Nonne tres  tantum viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi dixerunt r. d.] inv. Weber  : Vere rex. Respondit rex rex] om. Weber et ait :  ut hoc subinferret interrogabat Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes  cum tantum tres miserit et ligatos in medio ignis et nihil corruptionis in eis est,  quam sapiens ignis vincula combussit corpora servavit et species quarti similis filio Dei.  angeli secundum Septuaginta, vel ut alii arbitrantur : Christi, quamvis queratur quomodo rex impius videre Dei filium potuerit.  ET SPECIES QUARTI SIMILIS FILIO. Iuxta Simmachum : Species autem quarti similitudo filiorum Dei, in quo angeli significantur, qui et dii et Dei filii nuncupantur, iste angelus sive Dei filius Christus est qui ad inferni fornacem descendit in quo sanctorum anime tenebantur nec urebantur ut ab inferis liberaret qui"angelus magni consilii" Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius». est. Tunc accessit Nabuchodonosor  non premittit nuntios ad ostium fornacis ignis ardentis et ait : Sydrac, Misac et Abdenago,  humiliter orat ut exeant, quos superbe intrusit, « hec est mutatio dextere excelsi » Ps. 76, 11.. servi Dei excelsi vivi vivi] om. Weber ,  non idolorum surdorum et mutorum egredimini et venite.  soluti qui ligati missi Statimque egressi sunt Sydrac, Misac et Abdenago de medio ignis.  nec reluctantur mittendi, nec contradicunt exituri Et congregati satrape et et] om. Weber magistratus et iudices et potentes regis, contemplabantur  admirantes viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, etiam etiam] et Weber saraballa saraballa] sarabara Weber  brache eorum non fuissent immutata,  nedum usta et  etiam odor ignis non transisset per eos. Et  etiam erumpens  in laudem Dei Nabuchodonosor ait : Benedictus Deus eorum Sydrac, Misach et Abdenago, qui misit angelum suum  angelum vocat quem supra similem filio dei dixit.  ET ERUMPENS NABUCHODONOSOR. Rursum Deum confitetur, idola damnat, pueros laudat, qui verum Deum adorant, et illi soli serviunt. et eruit servos suos qui qui] quia Weber crediderunt in eum eum] eo Weber , et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua,  ad supplicia et et] om. Weber ne servirent et et] + ne Weber adorarent omnem Deum, excepto deo suo.  alias : solo A me ergo positum est hoc decretum,  A ME ERGO POSITUM. Quidam hoc pessime ad diabolum referunt, asserentes quod in consummatione seculi etiam ipse recipiat veram Dei notitiam, et omnes cohortetur ad penitentiam, et hunc volunt esse regem Ninive Cf. Ion. 3, 6., qui novissime descendat de throno superbie sue et humilitatis premia consequatur et penitentiam agat. ut omnis populus et tribus et lingue lingue] lingua Weber , quicumque locutus quicumque locutus] quecumque locuta Weber fuerit blasphemiam contra Deum Sydrac, Misac et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur, neque enim est Deus alius qui possit ita salvare. Tunc rex promovit Sydrac, {t. 3 : Erfurt, f. 237vb ; facsim., p. 330b} Misac et Abdenago in provincia Babylonis.  TUNC REX PROMOVIT. Qui dicunt supra tres pueros, non iudices provinciarum sed prefectos fuisse singulorum operum, hic primo volunt eos provinciarum iudices constitutos. Nabuchodonosor rex, omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.  NABUCHODONOSOR. Epistola Nabuchodonosor in prophete volumine ponitur ut non fictus ab alio postea liber, sicut sichofanta mentitur, sed ipsius Danielis esse credatur.  Videtur hec epistola post {t. 3 : Erfurt, f. 237vb ; facsim., p. 330b} visionem arboris missa et mutationem septem annorum. Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi predicare. Signa eius quia magna sunt, et mirabilia eius quia fortia, et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem. Capitulum 4 Ego Nabuchodonosor  hoc totum est de epistola  EGO NABUCHODONOSOR. HIERONYMUS. Historia est manifesta nec magna indiget expositione ad offensam enim Dei dicitur Nabuchodonosor in amentiam versus septem annis inter bruta animalia, herbis et radicibus vixit, et postea in regnum restitutus, laudavit et glorificavit regem celi, quia"omnia opera eius iusta, et omnes vie eius iudicia, qui superbos humiliat" Cf. Dn. 4, 34.. Sed quia volunt quidam per Nabuchodonosor contrariam intelligere fortitudinem, de qua Lc. 10, 18. : « Videbam Satanan sicut fulgur de celo cadentem ». Et in Apocalypsi Apc. 12, 3-4. : « Draco cadens in terram tertiam partem stellarum secum trahit ». Et Isaias Cf. Is. 14, 12. :"Quomodo cecidisti lucifer qui mane oriebaris ?". Asserunt non potuisse fieri ut homo nutritus deliciis septem annis feno vixerit, et absque corporis laceratione inter bestias tam diu fuerit. Querunt autem obiiciendo si alter ei successit cuius vecordie fuerit si ei ab imperio cessit quod tantum possedit, aut quomodo per tantum tempus imperium illi servatum sit, et sine rege fuerit, cum presertim nihil tale contineant historie Chaldeorum, nec possint hec silentio preteriisse qui minora scripserint. Hec omnia ingerunt ut cum historia non steterit per Nabuchodonosor significetur diabolus, quod nos non recipimus, ne omnia que legimus umbra et fabule videantur. Quis enim amentes quasi bruta animalia in agris et siluestribus locis nesciat vivere ? Et multo incredibiliora hominibus accidisse, et grece et romane tradunt historie cum Scillam quoque et chimeram, hydram et centauros, et multa huiuscemodi narrent fabule, quid mirum si ad ostendendam Dei potentiam et regum humiliandam superbiam, Nabuchodonosor hec pertulerit ? in domo mea quietus eram in domo mea - quietus e.] inv. Weber , et florens in palatio meo  mundo secundum eos qui per Nabuchodonosor diabolum intelligunt qui dicit Cf. Mt. 4, 9. :"Hec omnia tibi dabo si prodicens adoraveris me". Et alibi dicitur Cf. 1Io. 5, 19. : « Mundus in maligno positus est ». Somnium vidi quod perterruit me, et cogitationes mee in stratu meo,  Respondeant quod somnium vidit diabolus nisi forte quidquid in mundo est umbra videtur et somnium. et visiones capitis mei  mentis non oculorum ad gloriam enim servorum Dei revelantur mysteria illi. conturbaverunt me. Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi. Tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et haruspices, et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi.  quia solius Dei est hoc Donec collega  familiaris ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Balthasar secundum nomen Dei mei  sic enim vocabatur Deus Nabuchodonosor  DONEC COLLEGA INGRESSUS. Septuaginta. Nescio qua ratione hec preterierunt, hac ergo de causa et similibus translatio eorum est repudiata et Theodotionis vulgo celebrata que et hebraice veritati et ceteris translatoribus convenit. qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso, et somnium coram eo locutus sum :  non mirum si errat Nabuchodonosor, more gentilium et quidquid super se cernit non deum sed deos arbitratur. Balthasar princeps ariolorum  alii incantatorum, non mirum si princeps ariolorum omnium constitutus sit, qui ad preceptum regis sapientiam didicerat Chaldeorum, et decuplum sapientior inventus est. quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum  secretum non est impossibile tibi, visiones somniorum meorum quas vidi et  id est solutionem earum narra mihi mihi] om. Weber . Visio capitis mei in cubili meo videbam, et ecce arbor  Nabuchodonosor in {t. 3 : Erfurt, f. 238ra ; facsim., p. 331a} medio terre et altitudo eius nimia.  ET ALTITUDO EIUS. De huiusmodi propheta Ps. 36, 35. : « Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani ». Qui non virtutum magnitudine sed superbia elevantur, ideo exciduntur et corruunt.   {t. 3 : Erfurt, f. 238ra ; facsim., p. 331a} Queramus ab eis qui in hac visione historiam non recipiunt, quis sit iste Nabuchodonosor qui somnium viderit, quis Daniel qui somnium exposuerit et ventura predixerit, et quomodo Daniel qui secundum eos sancta intelligitur fortitudo a Nabuchodonosor princeps ariolorum constituitur et collega illius appellatur. Et Et] om. Weber magna arbor et fortis et proceritas eius  excellentia regis contingens celum. Aspectus illius erat usque ad terminos universe terre.  ASPECTUS ILLIUS. Theodotion : Dominatio. Quod contemptores historie calumniantur, quia Nabuchodonosor orbem terrarum minime possederit qui orientis tantum provincias tenuit, sed nos hec omnia hyperbolice dicta accipimus et ob superbiam regis impii qui in Isaia Cf.Is. 14, 13-14. tantum gloriatur ut iactet se regere celum et orbem terrarum quasi nidum et ova volucrum. Folia eius  decus regni pulcherrima et fructus  divitie eius nimius, et esca  quos alebat universorum in ea. Subter eam habitabant animalia  simplices et bestie,  feroces et in ramis eius conversabantur volucres celi,  leves, mendaces et ex ea vescebatur omnis caro. Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil  VIGIL. Theodotion : angelus. Vigilant enim angeli semper ad Dei officium parati. Nos quoque crebris pernoctationibus eos imitari debemus. De ipso quoque dicitur Ps. 120, 4. : « Non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel ». In sequentibus quoque dicitur : In sententia vigilum , id est angelorum. et sanctus de celo descendit, Et Et] om. Weber clamavit fortiter et sic ait : Succidite arborem et precidite ramos eius, excutite folia eius et dispergite fructus eius, fugiant bestie que subter eam sunt, et volucres de ramis eius. Verumtamen germen radicum eius in terra sinite  notat regem deponendum sed illi servandum regnum et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis que foris sunt,  temptatione durissima, vel sicut insanus et rore celi tingatur, et cum feris pars eius in herba terre. Cor eius ab humano commutetur, et cor fere detur ei, et septem tempora  anni  ET SEPTEM TEMPORA. Quidam mentiuntur quod septem anni in septem menses mutati sunt oratione Danielis. mutentur super eum.  anniversario cursu  quia sic oportet fieri In sententia vigilum  angelorum quorum gentes opprimebat quorum sermo et petitio erat ut deponeretur decretum est, et sermo sanctorum et petitio  eorum apud Deum donec cognoscant  in eo viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum eum] eo Weber . Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex N. r.] inv. Weber . Tu ergo Balthasar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi, tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est. Tunc Daniel, cuius nomen Balthasar, cepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi hora una et cogitationes eius conturbabant eum.  ET COGITATIONES. Quia intelligebat somnium regi contrarium esse, et cordis timorem pallore vultus signabat. Pro rege enim non ingratus dolebat qui ei plurimum detulerat, et ne videatur insultare ei ait : Domine mi etc. Respondens autem rex ait : Balthasar somnium et interpretatio eius non conturbent te.  BALTHASAR SOMNIUM. Videns eum perterritum, nec contra se velle dicere aliquid sinistrum, cohortatur ut vere et simpliciter quod intelligit eloquatur. Respondit {t. 3 : Erfurt, f. 238rb ; facsim., p. 331b} Balthasar et dixit : Domine mi, somnium his qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. Arborem quam vidisti sublimem atque robustam,  absque regis iniuria explicat veritatem, et ne videatur superbe arguere exponit altitudinem potentie. cuius altitudo pertingit ad celum  presumptione tua et aspectus illius in omnem terram, et rami eius  principes pulcherrimi et fructus eius nimius et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestie agri et in ramis eius commorantes aves celi, tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad celum,  hyperbole et potestas tua in terminos universe terre. Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendentem descendentem] descendere Weber de celo et dicere : succidite arborem et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris,  VINCIATUR FERRO ET. Querunt a nobis qui historie contradicunt, quomodo ferro et aere vinctus fuerit, aut quis eum ligaverit {t. 3 : Erfurt, f. 238rb ; facsim., p. 331b} cum perspicuum sit omnes furiosos, ne aliquos occidant catenis religari. et rore celi conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora commutentur super eum.  alias : super eam Hec est interpretatio sententie Altissimi  non mee  qui omnia potest  HEC EST INTERPRETATIO. Austeritatem sententie, verborum temperat blandimentis et mala relevat promissis. Unde : R egnum tuum tibi manebit . que pervenit super Dominum meum regem. Eicient  homines te  insanum ab hominibus et cum bestiis ferisque ferisque] feris Weber erit habitatio tua, et fenum ut bos comedes, sed sed] om. Weber et rore celi infunderis. Septem quoque tempora  anni mutabuntur  evoluti super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit det illud. Quod autem precepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris, regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse celestem.  REGNUM TUUM TIBI. Hoc quoque calumniatores accusant mirantes quod post efferationem, post tanta tormenta, post feni et herbarum alimenta Deum confiteatur, et sit qui fuerat. Sed respondeant quomodo congruat, ut angeli qui numquam corruerunt, eum habeant principem qui per penitentiam sit reversus. Quamobrem rex consilium meum  prescientia  QUAMOBREM. Quamvis Deus predixerit, cuius prescientia non potest mutari, hortatur tamen ad eleemosynam et pauperum misericordiam, quia nesciebat an esset dei comminatio, quia et Ezechie Cf. Is. 38, 5. et Ninivitarum Cf. Ion. 3, 4. sententia mutata est, non iudicii vanitate, sed eorum mutatione qui conversi veniam meruerunt. Ieremie Cf. Ier. 18, 7-9. quoque dicit Dominus se mala super gentem inferre et si bona fecerit minas clementia commutare insuper bona se daturum promittit, sed si mala fecerit dicit se suam mutare sententiam non in homines sed in opera que mutata sunt. Neque enim Deus hominibus irascitur sed vitiis, que cum in homine non fuerint non quod mutatum est punit. Intendit enim peccata punire, homines salvare.  Fecit Nabuchodonosor, iuxta Danielis consilium misericordias in pauperes, et idcirco usque ad mensem duodecimum dilata est sententia, sed quia gloriatur dicens : Nonne hec est Babylon  ? etc. Bonum misericordie perdidit malo superbie.  Propter humilitatem adhuc per annum mansit in regno, et quia benefecerat pauperibus secundum consilium Danielis, sed elatus in superbia statim eiectus versus est in insaniam.  In Ieremia Cf. Ier. 29, 7. precipitur populo Iudeorum ut orent pro Babyloniorum pace quia in pace eorum est pax captivorum. placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum, forsitan ignoscet Deus Deus] om. Weber delictis tuis.  FORSITAN IGNOSCET. Daniel prescius futurorum de Dei sententia dubitabat, in quo apparet eorum intolerabilis {t. 3 : Erfurt, f. 238va ; facsim., p. 332a} temeritas qui audacter peccatoribus veniam pollicentur. Nemini tamen desperandum quia et Nabuchodonsor si fecerit bona indulgentia promittitur. Omnia hec hec] om. Weber venerunt super Nabuchodonosor regem. Post finem  annum, scilicet mensium duodecim in aula Babylonis deambulabat. {t. 3 : Erfurt, f. 238va ; facsim., p. 332a} Responditque rex et ait : Nonne hec est Babylon civitas civitas] om. Weber magna quam ego edificavi in domum regni, in robore fortitudinis mee et in gloria decoris mei ?  his que secum in animo voluebat ob ea que sibi dicta fuerant a Daniele. Cum adhuc esset sermo e. s.] inv. Weber in ore regis,  qui per se regnare volunt  CUM ADHUC ESSET. Arrogans gloriatio statim punitur. Nec sententia differtur, ne misericordia in pauperes anime profuisse videatur, in superbia statim regnum perdidit, quod aliquam diu in misericordia detinuit, quia de magnitudine operis sui tumuit ultra homines, factus est infra homines. vox de celo ruit :  quasi pondus Tibi  non alii dicitur Nabuchodonosor rex, regnum tuum transibit a te  vox aperta premittitur ut a Domino vindicta immissa sciatur et ab hominibus te eicient,  tamquam insanum et cum bestiis  domesticis atque atque] om. Weber feris  natura erit habitatio tua, fenum quasi bos comedes  non vere et septem tempora mutabuntur super te, donec scias  magna miserie consolatio quod dominetur Excelsus in regno hominum  super omnes gentes, « sine cuius nutu nec folium arboris cadit » Hieronymus , Vita sancti Pauli eremite, § 16, PL 23, col. 28.22 : « Nec mora, in laudationem christi effusus, quod muta quoque animalia deum esse sentirent, ait: domine, sine cuius nutu nec folium arboris defluit, nec unus passerum ad terram cadit, da illis sicut tu scis ». . et cuicumque voluerit det illud.  "Omnis potestas a Deo est" Cf. Rm. 13, 1.. Eadem hora  ut sciret esse superbie penam sermo  Dei completus est super Nabuchodonosor, et et] om. Weber ex hominibus abiectus est  mente captus et fenum ut bos comedit, et rore celi  quia celo tantum tegebatur corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum  alarum crescerent, et ungues eius quasi ungues avium. Igitur post finem  septem annorum dierum  predictorum a Domino ego Nabuchodonosor oculos meos  mentis et corporis ad celum levavi,  ubi Deus, unde Mt. 6, 10. : « Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra ». et sensus meus redditus est mihi,  ET SENSUS MEUS REDDITUS. Ostendit sensum se amisisse, non formam humanam quod quidam putant ex eo quod sequitur : F igura mea reddita est mihi. et  ideo Altissimo benedixi,  qui dominatur in regno hominum et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius  experto credite potestas sempiterna et regnum eius in generatione generatione] generationem Weber et generationem,  In omnia tempora vel legis vel evangelii. Potuit enim Nabuchodonosor sensu primo recepto etiam hoc non ignorare. et omnes habitatores terre apud eum in nihilum reputati sunt. Iuxta voluntatem enim suam  IUXTA VOLUNTATEM. In hoc sicut homo loquitur tamquam non secundum iustitiam agat sed secundum voluntatem, et dum potentiam Dei predicat iustitiam eius videtur arguere quasi immerito penas sustinuerit. facit tam in virtutibus celi quam in habitatoribus terre et non est qui resistat manui eius  potentie eius et dicat ei : quare fecisti ? In ipso tempore  quo cognovi eum scilicet sensus meus  quem amiseram reversus est ad me et ad honorem regni mei decoremque perveni, et figura mea  reformatio sensus  humana quam insanus visus est amisisse reversa est ad me et optimates mei  OPTIMATES MEI. Secundum eos qui historie contradicunt omnes angeli requirent diabolum in regnum restituendum, et maior fiet eius gloria qui contra Dominum superbivit, quam eorum qui obedierunt ei, et fecit mala ut haberet bona.  Tanta erat nequitia Evilmerodach Evilmerodach] scrips. , Evilmoradach Rusch quod omnes requirebant illum. Unde et postea positus est a patre in carcere Cf. 4Rg. (2Rg.) 25, 27 ; Ier. 52, 31.. et magistratus mei {t. 3 : Erfurt, f. 238vb ; facsim., p. 332b} requisierunt me, et in regno meo constitutus sum et magnificentia mea amplior addita est mihi. Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico regem celi, quia omnia opera eius vera et omnes omnes] om. Weber vie eius iudicia Cf. Apc. 15, 3., et gradientes in superbia potest humiliare.  Intellexit se pro superbia punitum et iuste humiliatum. Capitulum 5 Balthasar rex  BALTHASAR REX. Non filius Nabuchodonosor ut vulgo creditur sed ut ait Berosius qui Chaldeam scribit historiam et qui eam sequitur Iosephus Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 11, 2 (229-232)., post Nabuchodonosor qui regnavit annos quadraginta quattuor seccessit Evilmerodach Evilmerodach] scrips. , Evilmoradach Rusch filius eius. De quo scribit Ieremias Cf. Ier. 52, 31. quod in primo regni sui anno levaverit caput Ioachim regis Iudee, et eduxerit eum de domo carceris. Huic successit filius eius Regusar qui habuit filium Laborsordech patrem huius Balthasar quo a medis et Persis occisio destructum est regnum Chaldeorum, et Darius sucessit, hoc Xenophon Cf. Xenophon , Cyropaedia, 7, 1-8. in Cyri maioris scribit infantia, et Pompeius Trogus Cf. Iunianius Iustinus , Epitoma historiarum Philippicarum Pompei Trogi, lib. 1, cap. 6, § 6, ed. O. Seel, 1985, p.9.23 : « In eo proelio Astyages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit nepotem que in illo magis quam victorem egit, eum que maximae genti Hyrcanorum praeposuit ». hunc Darium alii Astyagen Astyagen] scrips. , Astiagen Rusch , alii Astyagis filium putant. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 5, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. fecit grande convivium optimatibus suis mille  alii : bibebat ipse rex vinum coram cunctis principibus quos vocaverat. et unusquisque secundum suam bibebat etatem.  quia secundum etatem erant in convivio ordinati vel nemo ultra vires bibere cogebatur. Precepit autem autem] ergo om. Weber rex   {t. 3 : Erfurt, f. 238vb ; facsim., p. 332b} PRECEPIT AUTEM. Tradunt Hebrei quod irritam putans Dei promissionem qua Ieremias Cf. Ier. 25, 11-12. captivitatem Iudeorum dixerat relaxandam cuius et Zacharias Cf. Zac. 1, 12-17. in principio meminit, quasi spei vane insultans captivorum fecerit grande convivium et attulerit vasa in medium, in quo statim divinum apparuit iudicium. iam temulentus  TEMULENTUS. Et ideo oblitus eorum que contigerant Nabuchodonosor.  Tropologice. Quicumque hereticus vel alius verba prophetarum assumit et ad sensum suum abutitur Scripture sacre testimoniis et dat bibere his quos decipit, et cum quibus a Deo recedens fornicatur vasa templi tollit et inebriatur in eis, et non Deum cuius vasa sunt. Sed deos laudat aureos , idest seculari scientia compositos, argenteos eloquii venustate et rethorica arte constructos aereos ferreos quod, scilicet fabule tradunt, et carmina poetarum multam elegantie vel stultitie habentes differentiam. De quibus quia penitus inepta traduntur lapidei vel ignei merito dicuntur, hos omnes Deuteronomium in duas partes dividit Cf. Dt. 27, 15. :"Maledictus qui facit sculptile et conflatile scilicet opus manuum artificis, et ponit illud in abscondito"; abscondunt enim omnes heretici mendaciorum suorum dogmata « ut sagittent in obscuro rectos corde » Ps. 10, 3.. ut afferrentur vasa aurea et argentea que asportaverat Nabuchodonosor pater eius  proavus de templo quod fuit in Hierusalem ut biberent in eis rex et optimates eius, uxoresque et concubine eius eius] om. Weber Tunc allata sunt vasa aurea que asportaverat de templo quod fuerat in Hierusalem, et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et concubine eius eius] illius Weber . Bibebant vinum  erroris et laudabant  insultantes Deo Iudeorum deos suos  quibus victoriam prebentibus bibebant in vasis Domini aureos  philosophicos sensus et argenteos  eloquii venustate et aereos  carmina poetarum et ferreos, ligneosque et lapideos.  inanes gentilium inventiones In eadem hora  IN EADEM HORA. Sic supra dictum est de Nabuchodonosor Dn. 4, 28. : « Cum adhuc esset sermo in ore regis Nabuchodonosor », ob aliud videant illata supplicia.  Dum vasa fuerunt in idolio Babylonis, non iratus est Dominus, quia videbantur secundum opinionem suam ea cultui consecrasse divino. Sed postquam humanis usibus divina contaminantur mox sacrilegium pena consequitur. apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum  ut melius appareat et manus et quod scribitur in superficie parietis aule regie  ut ad regem pertinere intelligatur et rex aspiciebat articulos manus scribentis. Tunc facies regis f. r.] inv. Weber commutata est  verbum commutationis etiam in malo accipitur et cogitationes eius conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur,  nimio terrore et genua eius ad se invicem collidebantur. Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos Chaldeos et haruspices.  Oblitus eorum que Nabuchodonosor acciderant antiquum sue gentis sequitur errorem magos vocat et Chaldeos et haruspices , non Dei prophetam. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis : Quicumque legerit scripturam {t. 3 : Erfurt, f. 239ra ; facsim., p. 333a} hanc, et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur   {t. 3 : Erfurt, f. 239ra ; facsim., p. 333a} PURPURA VESTIETUR. Apud Iudeos reges unctio facit, apud gentiles quattuor insignia scilicet purpura, fibula annulus, et dyadema, unum horum sine aliis concessum non dabat honoris plenitudinem sed participium. et auream torquem habebit in collo  quod summe dignitatis erat et tertius in regno meo erit.  post me vel unus de tribus principibus  tertiam partem regni habens Tunc, ingressi omnes sapientes regis, non potuerunt scripturam legere nec interpretationem indicare regi. Unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est sed et optimates eius turbabantur. Regina autem  REGINA AUTEM. Iosephus Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 11, 2 (237). : avia. Origenis : mater Balthasar. Unde potest nosse preterita que rex ignorabat, erubescat ergo Porphyrius qui eam regis uxorem somniavit, et eam plus scire quam maritum illudit. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 5, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. pro re que acciderat regi et optimatibus eius, domum convivii ingressa est, et proloquens ait : Rex in eternum vive. Non te conturbent cogitationes tue neque facies tua immutetur.  quia Est vir in regno tuo qui spiritum deorum sanctorum habet in se  preter Symmachum qui veritatem Chaldeam secutus est, ceteri spiritum Dei interpretati sunt et, in diebus patris tui, scientia et sapientia invente sunt in eo.  Ubique sunt virtuti sua premia, unde Danielem femina barbara tantis laudibus predicat Nam et rex Nabuchodonosor  huius regi gratia pater tuus  proavus, more Scripture que avos et deinceps patres appellat. principem magorum incantatorum Chaldeorum et haruspicum constituit eum. Pater, inquam, tuus o rex, quia spiritus amplior et prudentior prudentior] prudentia Weber intelligentiaque et et] om. Weber interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum invente sunt in eo. Hoc est in Daniele Daniele] Danielo Weber cui rex imposuit imposuit] posuit Weber nomen Balthasar. Nunc itaque Daniel vocetur et interpretationem narrabit. Igitur introductus est Daniel coram rege ad quem prefatus rex ait : Tu es Daniel de filiis captivitatis Iude,  argumentum a natura, quasi : Tu es de illis qui futura predicere consueverant. quem adduxit rex pater meus de Iudea ?  cui vera dixisti Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas  in quo potes et scientia  secularium intelligentiaque  occultorum ac sapientia  divinorum ampliores invente sunt in te.  quam in aliis Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi ut Scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi, et nequiverunt sensum sermonis {t. 3 : Erfurt, f. 239rb ; facsim., p. 333b} huius edicere. Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere. Si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris. Ad que respondens Daniel ait coram rege : Munera tua sint tibi,   {t. 3 : Erfurt, f. 239rb ; facsim., p. 333b} MUNERA TUA. Imitemur Danielem regis dignitatem et munera contemnentem, iam tunc illud evangelicum sequentem Mt. 10, 8. : « Gratis accepistis gratis date », ad hoc tristia nuntiantem, inde censerat dona suscipere. et dona domus tue alteri da ; scripturam autem legam tibi rex,  gratis  gratis acceperat gratis dabat Cf. Mt. 10, 8. et interpretationem eius ostendam tibi. O rex, Deus altissimus regnum  O REX DEUS ALTISSIMUS. Proavi sui exemplum ponit, ut Dei iustitiam doceat, et ob similem superbiam etiam pronepotem similia sustinere ostendat. et magnificentiam gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo, et propter magnificentiam quam dederat ei, universi populi tribus et lingue tremebant et metuebant eum. Quos volebat interficiebat et quos volebat percutiebat, quos volebat exaltabat et quos volebat humiliabat.  QUOS VOLEBAT. Si quod volunt reges faciunt ubi providentia Dei, ubi preceptum, ubi illud Prv. 21, 1. :"Cor regis in manu Dei" etc. Sed regem sanctum quemque dicimus, in cuius mortali corpore non regnat peccatum, et cuius cor servatur, quia in manu Dei est. Quod autem in manu Patris est non rapiet quisquam ex ea Cf. Io. 10, 28-29., quod rapitur intelligitur in ea non fuisse. Quando autem elevatum est cor eius et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui et gloria eius ablata est, et a filiis hominum eiectus est. Sed et cor eius cum bestiis positum est et cum onagris erat habitatio eius. Fenum quoque ut bos comedit et rore celi corpus eius infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet haberet] habeat Weber Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit suscitabit super illud. Tu quoque filius eius Balthasar non humiliasti cor tuum, cum scires hec omnia,  de Nabuchodonosor cuius exemplo corrigi debuisti, sciens quod « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam » Iac. 4, 6..  TU QUOQUE FILIUS. Hec quidam referunt ad Antichristum dicentes quod imitans superbiam patris sui diaboli contra Deum erectus sit. Sed querimus ab eis quis sit Daniel qui ei scripturam Dei interpretatus sit, qui Medi et Perse, qui eum occiderunt, et in regnum successerunt. Nulli enim dubium, quin post Antichristum sancti regnaturi sint. sed adversum Dominatorem celi elevatus es et vasa domus eius  que Nabuchodonosor in templo Dei sui reverenter posuerat allata sunt coram te, et tu et optimates tui  non tu solus et uxores tue et  quod peius est concubine tue tue] om. Weber vinum bibistis in eis.  divinis usibus consecratis Deos quoque argenteos et aureos et aereos ferreos ligneosque et lapideos qui non vident neque {t. 3 : Erfurt, f. 239va ; facsim., p. 334a} audiunt neque sentiunt laudasti.  bibens in vasis veri Dei Porro Deum, qui habet flatum  spiritum tuum in manu sua  potestate et omnes vias tuas,  opera, cogitationes non glorificasti. Idcirco ab eo missus est articulus manus que scripsit hoc quod exaratum est.  in pariete Hec est autem scriptura que digesta est : Mane  numerus thecel thecel] scrips. hic et ubique, thetel Rusch  appensio phares.  divisio   {t. 3 : Erfurt, f. 239va ; facsim., p. 334a} Mane thecel : primum pertinet ad terminationem regni, secundum ad terminationem vite regis, tertium ad translationem regni. Et hec interpretatio sermonis. Mane : numeravit Deus regnum tuum  Cum mane numerum, thecel appensionem, phares divisionem sonaret, non solum fuit opus lectione sed et interpretatione. et complevit  finivit illud ; thecel : appensus appensus] appensum Weber es in statera  iudicii Dei vel iustitie et inventus es minus habens ;  quam putares  ut ante gladius occidat quam natura dissolvat, unde Cf. Ps. 54, 24. :"Viri impii non dimidiabunt dies suos". phares : divisum est regnum tuum et datum est Medis et Persis.  In Medos et Persas. Cyrus enim rex Persarum adiuncto Dario avunculo suo subvertit imperium Chaldeorum. Tunc iubente rege indutus est Daniel purpura,  TUNC IUBENTE. Accepit Daniel insignia ut sic successuro Dario notus fieret, et ab eo honoratus, populo Dei subvenire posset.  TUNC IUBENTE. Non mirum si quamvis audiens tristia, premium solverit, cum ventura que audierat non statim credidit, Dei enim prophetam honorando, se putavit veniam promereri, non tamen obtinuit, quia sacrilegium maius fuit quam veneratio hominis Dei. et circumdata est torques aurea collo eius, et predicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. Eadem nocte  EADEM NOCTE. Iosephus Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 11, 2 (232-233). dicit obsessa Babylone a Medis et Persis, Balthasar regem Babylonis venisse in tantam oblivionem sui ut celeberrimum convivium iniret, et in templi biberet vasis, et obsessus epulis vacaret. Unde potest stare historia quod eadem nocte sit captus et iugulatus, dum omnes aut visionis interpretationisque miraculo territi, aut celebritate aut ebrietate convivii occupati essent.  EADEM NOCTE. Hinc Isaias Is. 13, 17-18. : « Ecce ego suscitabo super eos Medos » etc. et Ieremias Ier. 51, 33. : « Filia Babylonis quasi area, tempus triture eius; adhuc modicum et veniet tempus messionis eius ». Quod autem in convivio capta sit Isaias Is. 21, 4-5. aperit sic : « Babylon dilecta mea sancta est mihi in miraculum. Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes ; surgite principes, arripite clipeum ». interfectus est Balthasar rex Chaldeus et Darius Medus  veneratione etatis et propinquitatis regni successit in regnum annos natus sexaginta duos.  Manus Medorum quam Persarum regnum et Cyri avunculus qui prior erat iure nature successor esse debuit. Capitulum 6 Placuit Dario et constituit super super] supra Weber regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo,  PLACUIT DARIO. Quod autem ordo preposterus est ut ante sub Dario quam sub Balthasar narretur historia quod in sequentibus aperitur, cum Balthasar a Dario sit occisus, hec est causa quod statim historiam historie copulavit. In fine enim superioris dixit visionis Dn. 5, 31. : « Et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duo ». Sub hoc igitur Dario hec gesta sunt.  Iosephus Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 11, 4 (248-249). dicit de {t. 3 : Erfurt, f. 239vb ; facsim., p. 334b} huiusmodi : « Darius qui Babyloniorum destruxit imperium iuvante et pariter dimicante Cyro propinquo, annum vite agebat sexagesimum secundum quando cepit Babylonem, eratque filius Astyagis qui apud grecos alio vocatur nomine Assuerus. Tulitque secum Danielem prophetam et unum fecit in tribus principibus qui preerant regno eius ». Ex quo patet Darium secum Danielem in mediam abduxisse, et eo honorare quo Balthasar eum prefecerat habuisse, nec dubium eum signum audisse quod accidit Balthasar, et interpretationem Danielis et quomodo regnum medorum et Persarum predixit. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 6, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et super eos principes tres ex quibus Daniel unus erat, ut satrape illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum. Unde principes  duo cum quibus tertius prepositus erat et satrape  centum viginti querebant occasionem  invidia stimulante ut invenirent Danieli ex latere regis regis] regni Weber ,  alia littera : querebant, ut invenirent occasionem Danieli ex latere regis.   Ex latere regis qui scilicet familiarem et collegam fecerat eum  EX LATERE REGIS. Hebrei suspicant latus regis esse reginam, vel concubinas que ex latere dormiunt, querebant ergo ut aiunt occasionem in sermone, tactu, nutu, internuntio. Nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt , quia eunuchus erat. Hoc illi dicunt qui unius verbi occasione longas fabulas texere consueverunt. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 6, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. nullamque causam et suspicionem reperire {t. 3 : Erfurt, f. 239vb ; facsim., p. 334b} potuerunt, eo quod fidelis esset  in omnibus et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo. Dixerunt ergo viri illi : Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui.  felix conversatio in qua inimici culpam non reperiunt nisi in lege quam custodit Tunc principes et satrape  quod veritate non poterant, mendacio moliuntur subripuerunt regi,  falsa latenter suggesserunt.  celantes enim cogitationes suas, quasi honorando regem Danieli moliuntur insidias. et sic locuti sunt ei : Dari Dari] Darie Weber rex in eternum vive. Consilium inierunt cuncti principes regni tui tui] om. Weber , magistratus et satrape senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum, ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te rex mittatur in lacum leonum. Nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum  vel : edictum ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prevaricari cuiquam liceat.  A MEDIS ET PERSIS. Perspicuum est unum regnum fuisse sub Dario et Cyro Medorum atque Persarum, quia Cyrus nepos Darii ex filia. Unde Daniel modo sub hoc modo sub illo fuisse dicitur. Porro rex Darius proposuit edictum et statuit. Quod cum Daniel comperisset,  QUOD CUM DANIEL. Hinc discimus ne periculis temere nos offeramus sed quantum in nobis est insidias declinemus. Daniel enim non passim contra regis imperium agebat, sed domi et in abscondito veri regis obsequitur imperio. id est constitutam legem, ingressus est domum suam,  DOMUM. Domata latine dicuntur menia vel tecta vel solaria, et auleta vel cenacula, Dominus in cenaculo Pasca celebrat, super centum viginti animas Spiritus descendit in cenaculo Cf. Act. 1, 13-15 ; Act. 2, 1-5.. Daniel quoque regis iussa contemnens non in humili sed in excelso orat et secundum preceptum Dei Cf. Dt. 12, 5-11. et consilium Salomonis Cf. 3Rg. (1Rg.) 8, 29 ; 2Par. 7, 15. qui contra templum orandum esse dicit. et fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalem  ubi visio pacis tribus temporibus  tertia, sexta, nona  TRIBUS TEMPORIBUS. Hora tertia descendit super apostolos Spiritus sanctus Cf. Act. 2, 4-15., sexta volens Petrus comedere ad orationem in cenaculum ascendit Cf. Act. 10, 9-10., et Petrus et Iohannes ascendebant in templum ad {t. 3 : Erfurt, f. 240ra ; facsim., p. 335a} horam orationis nonam Cf. Act. 3, 1.. His tribus temporibus orabat Daniel in die flectebat genua sua et adorabat, et confitebatur coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. Viri ergo ergo] igitur Weber illi, curiosius inquirentes, invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum, et accedentes locuti sunt regi super edicto : Rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta nisi a te rex mitteretur in lacum leonum ?  generaliter inducunt ut rex propria concessione teneatur ne aliter super Danielem statuat quam fuerat ante locutus Ad quos quos] quod Weber respondens rex ait : Verus est est] om. Weber sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod prevaricari non licet.  Sepius notandum unum esse regnum Medorum atque Persarum, ut salvemus quod Daniel nunc sub Dario nunc sub Cyro fuisse memoratur. Tunc respondentes dixerunt coram rege : Daniel de filiis captivitatis Iude  quasi quod magis intolerabile non curavit  captivus de lege tua  que omnibus veneranda  etiam regis et de edicto {t. 3 : Erfurt, f. 240ra ; facsim., p. 335a} quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.  deum suum Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est,  vidit se propria voce captum et invidiam causam esse insidiarum et pro Daniele posuit cor  totam intentionem ut liberaret eum,  non auctoritate ne contra legem facere videretur sed ratione atque consilio vult Danielem liberare et usque ad occasum solis laborabat ut erueret eum.  ET USQUE AD OCCASUM. Tanta regi liberandi eum cupiditas erat ut quamvis potentissimus usque ad occasum solis cibum non capiat, tanta illis in malo pertinacia, ut nec voluntate regis moveantur nec iniuria. Viri autem illi intelligentes regem  quod vellet eum eripere dixerunt ei : Scito rex quia lex Medorum atque Persarum est est] om. Weber ut omne decretum quod constituit rex  Quasi : Noli frustra laborare, quod constituisti, non potes immutare, lex universalis falli non potest. non liceat immutari.  cuique Tunc rex precepit  famulis et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli : Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te.  DEUS TUUS QUEM. Cedit multitudini et adversariis consentientibus non audet negare mortem amici, et quod ipse obtinere non potest potentie Dei committit, non ambigue loquitur audacter affirmat, Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te , audierat tres pueros quamvis inferiores flammas vitisse Babylonicas, et Danieli mysteria multa revelata. Allatusque est lapis unus et positus est super os laci, quem obsignavit rex annulo suo,  credit eum potentie Dei et annulo optimatum suorum ne quid fieret contra Danielem Danielem] Daniel Weber .  ne quid suspicionis contra eos habere videretur, et quasi non confidens de Dei potentia, pro amico aliquid machinaretur, et ut clarius eluceat virtus liberantis.  NE QUID FIERET. Qui de leonibus securus est, de hominibus pertimescit, ne quid contra Danielem moliantur inimici. Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt allati allati] illati Weber coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.  ET ABIIT REX IN. Quanta benevolentia nec nocte nec die cibum capit, nec dormit, cum propheta periclitante quasi uno pendet affectu, nos ergo pro peccatis propriis quanto magis debemus vigiliis et ieiuniis Deum ad misericordiam flectere, cum rex Deum nesciens, hoc facit pro eo quem vult a periculo liberare.  Lacus latine aquarum dulcium congregatio ut Benacus lacus et alii, quod greci limnen limnen] coniec. , lūim cacogr . Rusch , idest stagnum vocant. Tunc rex primo diluculo consurgens festinus  quia credidit eum vivere quem Deo vivo crediderat. ad lacum leonum perrexit,  depressam in alto foveam, vel arcutem cisternam. appropinquansque lacui,  oblitus regii fastus victor ad captivum, Dominus currit ad servum. Danielem voce lacrimabili inclamavit,  affectum cordis et voce indicat et lacrimis et affatus est eum :  cum lacrimis Daniel serve Dei viventis,  ad differentiam deorum gentilium, qui sunt simulacra hominum mortuorum. Deus tuus cui tu servis semper putasne valuit te liberare a leonibus ?  PUTAS. Non dubitat qui superius dixit : Deus tuus liberabit te , sed in ambiguo sententiam temperat, ut cum Daniel incolumis apparuerit quanto res incredibilior, tanto adversus principes iustior sit indignatio. Et Daniel regi respondens ait : Rex in eternum vive.  honorantem se honorat et ei vitam eternam orat Deus meus misit angelum suum  DEUS MEUS MISIT. Idem dicat qui eruitur a faucibus invisibilium leonum, idest de lacu leonum inferni. et conclusit ora leonum,  ET CONCLUSIT ORA. Non mutata est feritas aut rabies leonum, sed ab angelo conclusa, quia precesserant prophete bono opera, ut non tam gratia, quam iustitie retributio in hac liberatione notetur. et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me, {t. 3 : Erfurt, f. 240rb ; facsim., p. 335b} sed et coram te rex delictum non feci. Tunc vehementer rex v. rex] inv. Weber gavisus est super eum eum] eo Weber , et Danielem precepit educi de lacu lacu Rusch (h om. )] + eductusque est Daniel de lacu Weber , et nulla lesio inventa est in eo quia credidit Deo suo.  "fides vincit mundum" Cf. 1Io. 5, 4. Iubente autem rege, adducti sunt viri illi qui accusaverunt accusaverunt] accusaverant Weber Danielem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum,  neque enim lex equior ulla est quam necis artifices arte perire sua. et non pervenerunt usque ad pavimentum laci  ibi erant forsitan gradus ascensionis donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt.  ubi patet Danielem servatum esse Dei potentia, non leonum voluntate vel segnitie Tunc Darius rex scripsit universis populis et et] om. Weber tribubus et linguis habitantibus in universa terra : Pax vobis multiplicetur.  TUNC DARIUS. Sicut per Nabuchodonosor, ita in hoc loco quidam per Darium contrariam interpretantur fortitudinem que omnes vocet ad penitentiam, et queritur utrum in isto mundo futurum sit an in altero, vel post alios mundos. Sed hoc deliramentis imputantes dicimus apud barbaras nationes per servos Dei signa fieri ut predicetur cultus et religio unius Dei. A me ergo ergo] om. Weber constitutum est decretum  ut pax vobis multiplicetur ut in universo imperio et regno meo tremiscant tremiscant] tremescant Weber et paveant Deum Danielis.  hic est miraculorum fructus, ut nomen Dei exaltetur. Ipse est enim Deus vivens  alii mortui et eternus in secula,  alii transitorii et regnum eius non dissipabitur, et potestas  honor eius usque in eternum. Ipse est est] om. Weber liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in celo et in terra  in quo probatur verus Deus qui liberavit Danielem de manu  alias : de lacu leonum. Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii  in Chaldea in summo honore regnumque Cyri Perse.   {t. 3 : Erfurt, f. 240rb ; facsim., p. 335b} PORRO DANIEL. Quod supra in fine prime visionis legitur Dn. 1, 21. : « Fuit autem Daniel usque ad primum annum Cyri regis », non vite eius tempus accipiendum est. Cum in ultima visione legamus Dn. 10, 1. : « Anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Danieli, cognomento Balthasar ». Sed hoc significatur quod usque ad primum annum Cyri regis qui Chaldeorum destruxit imperium, Daniel potens fuerit in Chaldea post a Dario in Medos translatus est. Capitulum 7 Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit. Visionem Visionem] Visio autem Weber capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone comprehendit summatimque perstringens ait :  ANNO PRIMO. Hec pericope et sequens priores sunt iuxta historiam, quam due superiores Cf. Dn. 1-4 ; Dn. 5-6.. Hec enim et sequens primo et tertio anno Balthasar regis accidisse memorantur. Illa autem que ante superiorem lecta est, novissimo die regni eius, et hoc non solum in Daniele sed in Ieremia Cf. Bar. 1, 11-12. quoque et Ezechiele legimus. Sed in superioribus historie ordo sequitur, quid sub Nabuchodonosor et Balthasar et Dario sive Cyro mirabilium signorumque acciderit. In his vero narrantur somnia, que singulis visa temporibus quorum solus propheta conscius, et ideo nullam habent apud barbaros, signi vel revelationis admirationem. Scribuntur autem ut apud posteros eorum memoria perseveret. Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti celi  quia quisque angelus pro eo regno orat vel agit quod ei commissum est.  QUATTUOR VENTI. Quattuor angelice virtutes que regnis in quadripartito mundo positis presunt, potestates scilicet contrarie, quia secundum uniuscuiusque gentis meritum potestas vel bona vel mala preponitur, sicut in Daniele Michael dicitur princeps hebreorum Cf. Dan. 12, 1.. In Isaia Is. 14, 12. de principe Babylonis : « Quomodo cecidisti de celo ». In Ezechiele Ez. 28, 14. de principe Cyri : « Tu cherub extentus et protegens ». De principe Egyptiorum Ez. 29, 3. : « Draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum ». Generaliter de malis potestantibus Eph. 6, 12. : « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates » etc. Pugnabant inter se quia regna sibi promissa faciunt pugnare. Regna vocat bestias pro crudelitate diversas, quia locis moribus et potentia distant.  Quattuor de hominis angelis qui et malos monent bene agere angelice potestates quibus principalia regna commissa sunt. Unde Dt. 32, 8-9. : « Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel. Pars autem Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius ». {t. 3 : Erfurt, f. 240va ; facsim., p. 336a} pugnabant in mari magno,   {t. 3 : Erfurt, f. 240va ; facsim., p. 336a} PUGNABANT IN MARI. In mundo scilicet falsis et a maris fluctibus redundante. Unde Mt. 13, 47. : « Simile est regnum celorum sagene misse in mare ». Unde et draco « rex dicitur omnium que in aquis sunt » Iob. 41, 25.. Et David dicit Ps. 73, 14. : « Tu confregisti capita draconum in aquis ». Et Amos propheta Cf. Am. 9, 3. :"Si descenderit in profundum maris, ibi mandabo draconi et mordebit eum". et quattuor bestie  quid he bestie significent angelo exponendum servamus  regnorum feritas atque crudelitas bestiarum nominibus significatur. grandes  pro regia crudelitate ascendebant de mari diverse inter se. Prima quasi leena et alas  regna subiecta quibus imperabat et volitabat  PRIMA QUASI LEENA. Nota ordinem, quod in imagine caput aureum dicitur hec leena. Regnum Babylonicorum propter sevitiam vel luxuriam, non leena sed leo dicitur. Aiunt Cf. Plinius Maior , Naturalis historia, lib. 8, § 42, ed. Ian-Mayhoff, 1892-1909, p. 91.15 sqq. : « Leoni praecipua generositas tunc, cum colla armos que vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae. magna his libido coitus et ob hoc maribus ira ». enim qui de bestiarum scripsere naturis leenas ferociores esse, maxime si catulos nutriant et semper in coitum gestire. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 7, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. habebat aquile.  ut leo inter bestias, sic aquila inter aves regnum tenet, et regnum Assyriorum diu duravit sicut aquila inter aves multo tempore vivit.  ET ALAS HABEBAT AQUILE. Propter superbiam regni potentissimi cuius princeps ait, in Isaia Cf. Is. 14, 13. :"In celum conscendam. Super astra celi ponam thronum meum et similis ero altissimo". Unde dicitur ad eum Cf. Is. 14, 14. :"Si alte ut aquila feraris inde detraham te in abyssum". Aspiciebam donec divulse divulse] evulse Weber sunt ale eius  leene vel aquile et sublata est de terra,  subverso imperio Chaldeorum, unde sequitur : Et super pedes quasi homo etc. et super pedes quasi homo stetit et cor hominis hominis] eius Weber datum est ei.  ET SUPER PEDES. Si de Nabuchodonosor legitur clarum est quia postquam perdidit regnum et potentia ei sublata est, rursum in pristinum statum restitutus est sed non leenam, sed hominem se esse didicit et cor quod amiserat recepit.  Si generaliter de regno chaldeorum sentiendum est quod occiso Balthasar et Medis Persisque succedentibus Babylonii homines se et humiles, fragilisque nature esse senserunt. Et ecce bestia alia similis urso  qui victu parcissimus fortis severus  ET ECCE BESTIA ALIA, id est regnum Persarum quod ob duritiam et ferocitatem urso comparatur. Rigidum enim et victu parcum in morem Lacedemoniorum fuit, ita ut in pulmento sale uteretur et cardomomo. Bestia similis urso in visione statue pectus et brachia habet de argento. in parte stetit,  IN PARTE STETIT, quia ut aiunt hebrei contra Israel nihil crudele gessit. Unde in Zacharia Cf. Za. 1, 8 ; Za. 6, 3. dicuntur equi albi. et tres  Tria regna adunata : Medorum, Persarum, Chaldeorum. ordines  alii : versus  ET TRES ORDINES. Tres principes, sicut Balthasar et Darius tres principes habuerunt, qui centum viginti satrapis prefuerunt. Alii tres reges Persarum post Cyrum fuisse autumant sed non nominant, nos vero post Cyrum, qui regnavit annis triginta, scimus regnasse Cambysem filium eius, et fratres magos, deinde Darium cuius secundo anno reedificari ceptum est templum, quintum Xersen Darii filium, sextum Arthabanum, septimum Artaxerxen qui longimanus cognominatus est, octavum Xersen, nonum Sogdianum, decimum Darium cognomento Nothum, undecimum Artaxerxen qui et Mennon, duodecimum Ochum, tredecimum Arsen Nothi filium, quattuor decimum Darium, Sarsame Sarsame] corr. cum CCSL75A ( p. 853.824 in apparatu : codex Autun, Séminaire, 17, saec. 9 : Sarsamae ) plerisque codd ., Sarsante cacogr . Rusch , Arsami CCSL75A ( p. 841.518 ) Andrea de Sancto Victore ( Expositio super Danielem, CCCM53F, p. 77.79 etc .) filium, qui superatus est ab Alexandro rege Macedonum. Quomodo ergo tres reges Persarum fuisse dicimus, nisi forte ex his aliquos cligamus fuisse seuissimos quos ex historiis non habemus, ergo tres ordines in ore regni Persarum, et in dentibus tria regna accipiamus Babyloniorum Medorum, atque Persarum, que in unum redacta sunt, quod autem sequitur Dn. 7, 5. : « Et sic dicebant ei : Surge comede carnes plurimas ». Tempus illud significat quo ab Assuero quem Septuaginta Artaxerxen vocant ad suggestionem Aman Agagite una die omnes Iudei iussi sunt trucidari, et pulchre, non ait devorabit eos, sed sic dicunt ei : « Surge comede carnes plurimas » Dn. 7, 5. ut tantum fuerit conatus, sed non secutus rei exitus. erant in ore eius et in dentibus eius, et sic dicebant ei :  Aman et amici eius Surge  Assuere comede carnes plurimas.  Iudeos Post hec hec] hoc Weber aspiciebam, et ecce alia quasi pardus,  qui preceps fertur in sanguinem et saltu ruit in mortem.  QUASI PARDUS. Regnum Macedonum, de quo in statua Dn. 2, 32. : « Venter et femora eius ex aere ». et alas habebat quasi avis quattuor super se,  ET ALAS. Alexandri enim victoria nihil velocius fuit qui ab Illyrico et Adriatico mari usque ad Indicum oceanum, et Phison fluvium, non tam bellis quam victoriis cucurrit, et septem annis Europe partem et totam sibi Asiam subiugavit. Pardus quoque varii coloris regna diversa significat Alexandro subdita. et quattuor capita erant in bestia  successores eius significat : Ptolomeum, Seleucum, Philippum et Antigonum. et potestas  quasi non fortitudo Alexandri, sed Dei voluntas hoc fecit. data est ei.  a Deo Post {t. 3 : Erfurt, f. 240vb ; facsim., p. 336b} hec hec] hoc Weber aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis  ET ECCE BESTIA QUARTA TERRIBILIS. Romanum scilicet imperium, de quo in statua Dn. 2, 33. : « Tybie feree et pedum quedam pars ferrea quedam fictilis ». Ferri autem nunc meminit : D entes ferreos habebat etc.   {t. 3 : Erfurt, f. 240vb ; facsim., p. 336b} ET ECCE BESTIA QUARTA TERRIBILIS. Mirum quod supra leenam ursum et pardum in tribus regnis posuerit et Romanum nulli bestie comparavit, nisi forte ut formidolosam faceret bestiam vocabulum tacuit, et quidquid in bestiis ferocius cogitamus hoc Romanos intelligamus. Hebrei autumant, quia quod hic tacitum est in Psalmo dictum est Cf. Ps. 79, 14 (Ps-H) : « Vastavit eam aper de silva et omnes bestie agri depaste sunt eam » ; Ps-R=Ps-G : « Exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam ».  :"Vastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam". Pro quo in hebreo habetur Cf. Ps. 79, 14. :"Omnes bestie laceraverunt illam", quia in imperio Romanorum fuerunt omnia simul regna que prius fuerunt separata. atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat magnos,  principes fortissimos comedens atque comminuens,  quia omnes nationes ab eis interfecte vel tributo vel servituti subiecte et reliqua pedibus suis conculcans.  exactione tributorum Dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam,  In prioribus bestiis singula fortitudinum signa, in hac omnia fuerunt. et habebat cornua decem.  dicunt in adventu Antichristi decem reges orbem Romanorum esse divisuros  quia ipse autor transgressionis est  ET HABEBAT CORNUA. Porphyrius duas posteriores bestias Macedonum et Romanorum, in unum Macedonum miscet regnum et dividit : Pardum volens intelligi Alexandrum ipsum, bestiam autem dissimilem ceteris quattuor Alexandri successores, et deinceps usque ad Antiochum cognomento Epiphanem decem reges sevissimos enumerat, quos non unius ponit regni, verbi gratia Macedonie, Syrie, Egypti, Asie, sed de diversis regnis unum regnum efficit per ordinem, ut scilicet quod scriptum est : Os loquens ingentia , non de Antichristo sed Antiocho accipiatur. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 7, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum,  Antichristus, ignobilis, obscuro loco natus  ET ECCE CORNU. Frustra Porphyrius hoc Antiochum Ephiphanem suspicatur quod post decem cornua ortum est, et de decem tria evulsa sunt : sextum Ptolomeum Philometorem et septem Ptolomeum Evergetem, et Artarxiam Artarxiam] scrips. , Artharsiam Rusch regem Armenie, quorum Ptolomeus prior multo antequam Antiochus nasceretur mortuus est. Contra Artarxiam vero, Antiochus dimicavit sed ille in regno pristino permansit. Dicamus ergo quod in consummatione mundi, quando Romanorum regnum destruetur, futuri sunt decem reges qui inter se dividant orbem Romanum, et undecimum surrecturum esse regem parvulum, et tres reges de decem superaturum, idest Egyptum, Africanum, Ethiopum, sicut in sequentibus clarius patebit, quibus interfectis septem alii victori colla submittent. et tria de cornibus primis evulsa sunt  tres reges primo Antichristus humiliabit regem Egypti, Africe, Ethiopie a facie eius.  a presentia potestatis eius Et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia.  ET ECCE OCULI QUASI OCULI. Ne putemus eum secundum opinionem quorundam vel diabolum esse, vel demonem, sed unum de hominibus in quo totus Satanas corporaliter est habitaturus.  Est enim homo filius perditionis qui extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus Cf. Mt. 19, 28 ; Lc. 22, 30.. Aspiciebam donec throni positi sunt,  Simile Iohannes in Apocalypsi Cf. Apc. 4, 1-6. :"Post hec statim fui in spiritu" etc. usque :"Que sunt septem spiritus Dei".  THRONI POSITI SUNT. Angelice virtutes vel viginti quattuor seniores quos Iohannes Cf. Apc. 11, 16. describit, vel sicut Dominus apostolis ait Mt. 19, 28 ; Lc. 22, 30. : « Sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel ». Angeli enim Domini et omnes electi Dominum in iudicio comitabuntur, et erunt thron i Dei, quia in illis sedebit.   Throni . Quos Iohannes viginti quattuor thronos dicit, de quibus Paulus Col. 1, 16. : « Sive throni, sive Dominationes », et in evangelio Mt. 19, 28 ; Lc. 22, 30.  : « Sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel ». et antiquus dierum sedit.  severus iudex et verus  ANTIQUUS DIERUM. qui apud iohannem solus in throno sedet  A ntiquus dierum . Pater scilicet. Licet enim persona Filii in iudicio appareat, non deerit tamen Pater vel Spiritus sanctus. Et Pater est a se, Filius a Patre, et quidquid habet imputatur ei a quo est.  Sedens autem et vetustus dierum dicitur Deus, ut eterni iudicis habitus demonstretur. Senex quoque describitur, ut maturitas sententie comprobetur. Vestimentum eius  excellentia deitatis  VESTIMENTUM EIUS. Salvator transfiguratur in monte « et gloriam divine maiestatis assumens, in candidis vestibus videtur » Mt. 17, 2 ; Mc. 9, 2-3 ; Lc. 9, 29.. quasi nix candidum et capilli capitis eius quasi lana munda.  purum ostenditur sincerumque iudicium et nullam personam in iudicando recipiens. Thronus {t. 3 : Erfurt, f. 241ra ; facsim., p. 337a} eius  THRONUS EIUS. Ut peccatores tormentorum magnitudine pertimescant, et iusti salventur, « sic tamen quasi per ignem » 1Cor. 3, 15..   {t. 3 : Erfurt, f. 241ra ; facsim., p. 337a} Thronus Dei moraliter - ut ait Gregorius Non inveni. - sunt monachi et eremite qui in uno loco degentes Deo militare student, nec per loca discurrunt, quorum quietis cordibus insidet Deus qui bene flamma ignis dicuntur, quia dilectione Dei et proximi et desiderio patrie celestis inflammantur. Non hab. Hieronymus, I n Dn. flamme ignis accensus accensus] om. Weber ,  ut malos puniat, bonos purget. rote eius ignis accensus,  velocitas iudicii in peccatores  ROTE EIUS. Alii : currus . Ezechiel Cf. Ez. 1, 14-15. quoque Dominum sedentem quadrige inducit, et omnia Dei flamma sunt, de quo alibi Hbr. 12, 29. Cf. Dt. 4, 24. : « Deus noster ignis consumens est », ut ligna, fenum, stipulam, arsura in die iudicii noverimus Cf. Io. 15, 6., et in Psalmo Ps. 96, 3. : « Ignis ante ipsum precedit et inflammavit in circuitu eius ».   Rote eius  : predicatores, apostoli scilicet et eorum successores, qui summa celebritate mundum predicando peragraverunt, qui bene ignis accensus dicuntur, de quo dicitur Lc. 12, 49. : « Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut accendatur ». Non hab. Hieronymus, I n Dn. fluvius igneus  severitas iudicii rapidusque egrediebatur a facie eius.  ut peccatores traheret in gehennam Millia milium ministrabant ei  MILLIA MILIUM. Non quod tantus numerus sit servorum die, sed quia humanus sermo maiorem exprimere non potuit.  MILLIA MILIUM. Hec sunt millia et he miliades, de quibus in psalmo Ps. 67, 18. : « Currus Dei decem milibus multiplex » etc. Et alibi Cf. Ps. 103, 4. :"Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis". Duplex angelorum officium est : alii premia iustis retribuunt, alii singulis presunt cruciatibus.  MILLIA MILIUM. GREGORIUS. Supernorum civium numerus et infinitus et definitus est Deo numerabilis, et nobis innumerabilis. Quamvis aliud est assistere, aliud amministrare. Assistunt enim alie procul dubio potestates que ad querendam hominibus pacem et nuntiandam non exeunt. Ministrant vero hi qui ad explenda officia nuntiorum veniunt, sed tamen et ipse contemplatione ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant quam qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi definitus ministrantium vero indefinitus ostenditur. Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 17, cap. 13.5-15, CCSL 143A, p. 863 : « Supernorum ciuium numerus infinitus et definitus exprimitur, ut qui deo est numerabilis, esse nobis innumerabilis demonstretur. Quamuis aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt enim illae procul dubio potestates quae ad quaedam hominibus nuntianda non exeunt. Ministrant uero hi qui ad explenda officia nuntiorum ueniunt, sed tamen ipsi quoque contemplatione ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant, quam hi qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi definitus, ministrantium uero indefinitus ostenditur ». et decies centena millia assistebant ei. Iudicium sedit  ordo iudicantium  IUDICIUM, scilicet verum propter humiliandam superbiam. Ideo Romanum regnum delebitur, quia cornu illud loquebatur grandia. et libri aperti sunt.  ordo iudicii  ET LIBRI APERTI. Conscientie et opera singulorum in utraque parte vel bona {t. 3 : Erfurt, f. 241rb ; facsim., p. 337b} vel mala omnibus revelantur. Bonus liber est viventium, malus qui in accusatoris manu qui est inimicus et vindex de quo Apc. 12, 10. : « Accusator fratrum nostrorum ». Liber iste terrenus est, de quo propheta Ier. 17, 13. : « In terra scribentur ». Aspiciebam propter vocem sermonum grandium  Antichristi quos cornu illud loquebatur,  contra Deum et vidi quoniam interfecta esset bestia et perisset corpus eius Cf. Apc. 17, 16 ; Apc. 19, 20.  omnes mali  Sicut Christus est caput omnium bonorum ita Antichristus omnium malorum.  ET VIDI. In uno imperio propter Antichristum blasfemantem omnia regna simul deleta sunt et non erit terrenum imperium, sed sanctorum conversatio et adventus Filii Dei triumphantis de quo dicitur : Et ecce cum nubibus celi quasi filius hominis veniebat , qui scilicet in somnio Nabuchodonosor lapis scribitur Dn. 2, 34 ; Dn. 2, 45. : « Abscissus de monte sine manibus » etc., qui comminuit testam, ferrum, aes, argentum et aurum. Nunc sub persona filii hominis introducitur, ut assumptio carnis humane in Filio Dei significetur, unde Act. 1, 11. : « Viri Galilei quid statis aspicientes in celum hic Iesus » etc. et traditum esset ad comburendum igni,  gehenne  tunc enim omnia regna finientur aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vite  quibus vivant sub Antichristo constituta essent  a Deo eis  electis usque ad tempus et tempus.  quamdiu durabit persecutio, breviati enim sunt dies illi propter electos Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus celi quasi filius hominis veniebat, Cf. Mt. 24, 30 ; Mt. 26, 34 ; Mc. 13, 26 ; Lc. 21, 27.  qui apud Iohannem Apc. 5, 5. : « Leo de tribu Iuda, radix David dicitur ».  ASPICIEBAM ERGO. Unde Apostolus Phil. 2, 6-8. : « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo » etc. In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, « humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis ».  Respondeat Porphyrius, cui hoc possit hominum convenire, aut quis sit hic tam potens quod"omnes gentes serviant ei" Cf. Ps. 71, 11., qui cornu parvum quod Antiochum interpretatur confregit atque contriverit. Si dicit quod a Iuda Machabeo sit superatus, doceat quomodo cum nubibus celi veniat quasi filius hominis, et usque ad antiquum dierum perveniat et detur potestas et honor et regnum et quomodo"omnes populi tribus et lingue servient ei" Cf. Ps. 71, 11., et"potestas eius potestas eterna" Cf. Dn. 4, 31. sit que nullo fine claudatur. et usque ad antiquum dierum pervenit,  «A summo celo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius » Ps. 18, 7..  per omnia equalis Patri et in conspectu eius obtulerunt eum.  in cruce Et dedit ei  Pater potestatem  «Data est mihi omnis potestas » Mt. 28, 18..  «Nomen quod est super omne nomen » Phil. 2, 9.. et honorem et regnum, et omnes populi tribus et lingue ipsi servient.  «Omnes gentes servient ei » Ps. 71, 11.. Potestas eius potestas eterna que non auferetur,  "Potestati eius quis resistit" Cf. Rm. 13, 2.. et regnum eius quod non corrumpetur.  «Et regni eius non erit finis » Lc. 1, 33.. Horruit  his visis spiritus meus.  hominis  quia Ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei  mentis conturbaverunt me. Accessi  ergo ad unum de assistentibus  cuius videram imaginem et veritatem  intelligentie querebam ab eo de omnibus his.  visis Qui dixit mihi interpretationem  expositionem sermonum et edocuit edocuit Rusch Edmaior. Weber ] docuit Edmaior. (Θ Φ) ΩMJ Ed1455 Clementina etc. me. He quattuor bestie magne quattuor – b. m.] inv. Weber , quattuor sunt regna que sunt regna que] regna Weber consurgent de terra  quia terrena  DE TERRA quia terrena :"Omne autem terrenum revertitur in terram" Cf. Qo. (Ecl.) 3, 20.. Sancti non accipient terrenum sed celeste. Cesset ergo mille annorum fabula. Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi,  post regna mundi finita, post mortem Antichristi et obtinebunt {t. 3 : Erfurt, f. 241rb ; facsim., p. 337b} regnum usque in seculum et seculum seculorum.  Machabei non obtinuerunt regnum in perpetuum Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, que que] quia Weber erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis. Dentes et ungues eius ferrei, comedebat  ergo et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat. Et de cornibus decem que habebat in capite, et de alio quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua, et de cornu illo quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris. Aspiciebam, et ecce cornu illud  Antichristus faciebat bellum adversus sanctos et prevalebat eis,  corporibus vexandis donec venit antiquus dierum,  venerandus iudex et iudicium  victoriam iudicii dedit sanctis excelsi, et tempus  iudicii advenit et regnum obtinuerunt sancti.  in eternum Et sic ait : Bestia quarta regnum quartum  Romanum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis,  precedentibus et devorabit  gladio universam terram et conculcabit  tributo et comminuet eam.  a potentia Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt,  tempore Antichristi et alius  Antichristus consurget post eos et ipse potentior erit prioribus, et tres reges  Egypti, Ethiopie, Libye humiliabit.  sibi Et sermones contra excelsum loquetur,  ET SERMONES CONTRA. Simmachus : Sermones quasi Deus loquetur. Ut qui assumit Dei potentiam; verba quoque divine maiestatis assumat. et sanctos altissimi conteret  ET SANCTOS ALTISSIMI. Superabit enim sanctos in tantam elatus superbiam, ut leges et cerimonias mutare conetur,"extollens se super omne quod dicitur Deus" Cf. Th. 2, 4. aut quod colitur. et putabit quod possit mutare tempora et leges,  MUTARE TEMPORA. Temporalia scilicet vel ordinem et cursum temporum. et tradentur  a Deo  puniendi  sancti in manu  potestate eius usque ad tempus  annum et tempora  Duos annos iuxta proprietatem hebraicam. Habent enim dualem numerum. et dimidium temporis  sex menses  DIMIDIUM TEMPORIS. Unde Mt. 24, 22. : « Nisi abbreviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro ». Et iudicium  iudicantes sedebit ut auferatur potentia,  Antichristo, idest cornu parvulo et conteratur  amisso regno et dispereat usque in finem.  in perpetuum Regnum  Christi autem et potestas et magnitudo regni que est subter  vel : super {t. 3 : Erfurt, f. 241va ; facsim., p. 338a} omne celum  quasi regnum celeste detur populo sanctorum  commune bonum Altissimi,  Christi cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.  sancti vel reges quicumque velint nolint :"omnis enim potestas a Deo est" Cf. Rm. 13, 1.. Hucusque finis verbi. Ego Daniel   {t. 3 : Erfurt, f. 241va ; facsim., p. 338a} EGO DANIEL. Hactenus liber Danielis Chaldea syroque sermone scriptus est, que sequuntur usque ad finem voluminis hebraice. multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea  corporis et mentis mutata est in me. Verba Verba] Verbum Weber autem in corde meo conservavi.  Simile Lc. 2, 19. : « Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo ». Capitulum 8 Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi.  ANNO TERTIO REGNI. Precedens visio prior, quia in primo anno regni Balthasar, hec in tertio, unde : P ost id quod videram in principio . Ego Daniel post id quod videram  anteriorem visionem scilicet in principio  primo anno regni Balthasar vidi in visione mea cum  scilicet essem in Susis  id est equitatio vel revertens  CUM ESSEM IN SUSIS. Susis metropolis est regionis Elamitarum in qua Daniel secundum Iosephum Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 11, 7 (264-265). : « Turrim extruxit excelsam, quadro lapide edificatam, tanteque magnitudinis ac pulchritudinis ut usque in presens nova esse videatur, et in ea regum Persarum ac medorum conduntur reliquie et custos sive edituus et sacerdos Iudeus est ». Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. castro  quia metropolis tante firmitatis est ut castrum esse videtur quod est in Elam regione Elam] scrips. hic et ubique , Helam Rusch | regione] civitate Weber ,  idest secularia vel sempiterna   IN ELAM vel ut Simmachus ait : civitate , a qua regio nomen accepit, et ab Elam Elamite, ut a Babylone Babylonia, pro qua Septuaginta Elamaidem regionem interpretati sunt. In civitate autem Elam omnia loca que ad eam pertinent esse dicuntur. vidi autem in visione esse me super portam  eiusdem castri Ulai Ulai] scrips. hic et ubique cum Weber , Ulay hic et ubique Rusch ,  idest palus a palude sive dolor femoris aut umbraculi  SUPER PORTAM ULAI. Pro quo Aquila : super Ubal Ulai . Theodotio : super Ubal . Simmachus : super paludem Ulai . Septuaginta : iuxta portam Ulai . Est autem Ulai nomen porte sive loci, ut Troiecea porta Rome Carmentalis. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et levavi oculos meos et vidi.  ET LEVAVI OCULOS. Quamvis in visione in umbra, scilicet et imagine hec videantur, tamen nec ipsa quidem videre possumus, nisi oculis elevatis. Et ecce aries unus stabat  regnum Medorum et Persarum  ET ECCE ARIES UNUS. scilicet Darius avunculus Cyri, qui post Astyagem patrem regnavit in Medis. ante paludem  ulay vel portam que hebraice ubal habens cornua excelsa,  Darium et Cyrum et unum excelsius altero atque succrescens.  Cyrus qui regnum circumquaque dilatavit  ET UNUM EXCELSIUS ALTERO. Cyrus, scilicet qui post Astyagem avum maternum cum avunculo Dario, Medis imperavit et Persis. Postea vidi arietem cornibus ventilantem  caput agitantem et ventum moventem  POSTEA VIDI ARIETEM. Non ipsum arietem, Cyrum vel Darium, sed eiusdem regni arietem id est Darium alterum qui ultimus rex Persice potentie fuit quem Alexander Philippi superavit, quod autem Darius iste potentissimus fuerit grece et latine et barbare testantur historie. contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestie non poterant resistere ei,  Alexandro neque liberari de manu  potentia eius, fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est. Et ego  Daniel intelligebam.  regnorum mutationem priori visione provocatus  INTELLIGEBAM. Ex superioribus visionibus in quibus secundum regnum {t. 3 : Erfurt, f. 241vb ; facsim., p. 338b} per argentum significatum est, etiam non intelligitur quod Medorum et Persarum corruat imperium. Ecce autem hircus caprarum  regnum Grecorum  ECCE AUTEM HIRCUS. Alexander rex grecorum, qui subversis Thebis, in Persas arma corripuit et apud gravicum fluvium inito certamine, Darii duces superavit, et tandem ipsum percussit arietem, et duo eius cornua confregit, Medos scilicet et Persas misitque eum sub pedibus suis et utrumque cornu suo subiugavit imperio. veniebat ab occidente  Macedonia super faciem totius terre,  quia pro situ illius terre plaga est occidentalis et non tangebat terram.  nimia velocitate, quia magis victoriis cucurrit quam bellis Porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos  Alexander qui regnum Medorum atque Persarum, in Dario ditissimo, Sarsame filio, impetu quodam destruxit. et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram  Darium, filium Sarsame, in quo Medorum atque Persarum regnum destructum est. {t. 3 : Erfurt, f. 241vb ; facsim., p. 338b} stantem ante portam,  quasi immobilem et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis sue. Cumque appropinquasset prope arietem  Darium scilicet efferatus est in eum, et percussit arietem et comminuit duo cornua eius  Medos et Persas et non poterat aries resistere ei.  Alexandro Cumque eum  vinctum misisset in terram conculcavit, et nemo  amicorum quibat liberare arietem de manu eius. Hircus autem caprarum magnus factus est  subiugato orbe nimis.  subito Cumque crevisset fractum est  morte cornu magnum  ipse Alexander et orta sunt cornua quattuor subter illud per quattuor ventos celi.  per quattuor climata mundi  ET ORTA SUNT CORNUA. Ipso in Babylone mortuo tricesimo secundo etatis sue anno, surrexerunt pro eo quattuor duces eius Egyptum tenuit Ptolomeus Lagi filius, Macedonas Philippus qui et Arideus frater Alexandri, Syriam et Babylonem et omnia regna orientis Seleucus Nicanor, in Asia regnavit Antigonus. De uno  Seleuco autem ex eis egressum est cornu unum modicum,  Antiochus Epiphanes filius Seleuci qui et Philometor qui nesciente senatu per dolum cepit imperium cum obses fuisset Rome, et contra Ptolomeum Philometorem dimicavit, et contra Egyptios, scilicet hoc est contra meridiem . et factum est grande contra meridiem  Egyptios et contra orientem  eos, scilicet qui in Perside res novas moliebantur ad extremum contra Iudeos dimicans et contra fortitudinem.  Dei  populum Dei, qui in ipso fortis est. Et magnificatum est  dum capta Iudea ingressus est Hhierosolimam, et in templo Iovis Olympii simulacrum posuit Cf. 1Mcc. 1, 57. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. usque ad fortitudinem celi,  id est filios Israel qui angelorum vallabantur custodia et deiecit de fortitudine et de stellis, et conculcavit eas.  Plures enim sanctorum idolatrie subiecit, et quasi stella celi conculcavit pedibus suis, populum quoque et urbem vastavit.  ET DEIECIT DE FORTITUDINE. Sub Antiochi specie de principe tenebrarum dicitur : deiecit de fortitudine et de stellis , quod sit cum ullos luce iustitie resplendentes et virtute operum robustos frangit qui usque ad principem fortitudinis magnificatur, quia contra ipsum autorem virtutis extollitur, iuge scilicet sacrificium tollit id est quia studium conversationis Ecclesie in eis quos ceperit interrumpit.  Anno centesimo quadragesimo et tertio a Seleuco qui primus post Alexandrum regnavit in Syria ingressus est Antiochus Hierosolimam et universam vastavit, ac tertio post anno reversus in templo Iovis statuam posuit. Et usque ad principem fortitudinis  ipsum Deum cuius sanctos persecutus est vel Iudam Machabeum magnificatum est,  opinione sua et homium et ab eo tulit iuge sacrificium,  quod mane offerebatur et vespere et deiecit locum sanctificationis eius.  Hierusalem et templum ponens in templo statuam Iovis Olympii. Robur autem  quasi non sua virtute sed Dei  ROBUR AUTEM. Quia nisi pereuntium merita exigerent, eos qui recte credebant obtinere adversarius nequaquam posset. Veritas in terra prosternitur , quia fides tunc rerum celestium ad desiderium victe temporalis inclinatur. Et prosperabitur et faciet, quia tunc non solum etiam reproborum mentibus, sed etiam in electorum corporibus crudelitate inestimabili sine qualibet obiectione crassatur. Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 32, cap. 15, CCSL 143B, p. 1649.113-120 : « Robur uero ei propter peccata contra iuge sacrificium datur, quia nisi pereuntium merita exigerent, eos qui recti credebantur, obtinere aduersarius nequaquam posset. Veritas in terra prosternitur, quia fides tunc rerum caelestium ad desiderium uitae temporalis inclinatur. Et faciet et prosperabitur, quia tunc non solum in reproborum mentibus, sed etiam in electorum corporibus crudelitate inaestimabili, sine qualibet obiectione grassabitur ». datum est  a Deo ei ei] om. Weber  Antiocho contra iuge sacrificium  facit Deus regnare hominem propter peccata prosternetur . propter peccata,  populi et  ita prosternetur veritas in terra  cultu idolorum crescente, religio Dei decrevit et prosperabitur  opinione sua  ut etiam legem Dei comburendam quereret et circumcisionem prohiberet et faciet et p. – et f.] inv. Weber .  secundum cor suum Et audivi unum de sanctis loquentem,  angelum quemlibet tacito nomine et dixit unus sanctus alteri  angelo nescio cui loquenti : Usquequo visio  hec scilicet complebitur, id est quanto spatio complebitur, ex quo ceperit compleri  USQUEQUO. Quidam hoc ad Antichristum referunt et quod sub Antiocho in typo factum est, sub illo dicunt esse complendum. {t. 3 : Erfurt, f. 242ra ; facsim., p. 339a} et iuge sacrificium et peccatum desolationis  templi in quo simulacra que facta est,  sub Antiocho rege Syrie Dei iudicio et sanctuarium  Dei et fortitudo  sanctorum conculcabitur. Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane  noctis dieique successionem significat, id est continue. dies dies] om. Weber duo millia trecenti,  id est sex anni, et mensis tres, et dies viginti.   {t. 3 : Erfurt, f. 242ra ; facsim., p. 339a} DIES DUO MILLIA TRECENTI. Ab Antiochi, scilicet ingressu in Hierusalem, in centesimo sexagesimo tertio anno regni grecorum usque ad emundationem et restaurationem templi a Iuda Machabeo factam anno centesimo sexagesimo nono quando ipsorum dierum numerus completus est iuxta propheticam veritatem. Non hab. Hieronymus, I n Dn. et  tunc mundabitur  a Iuda Machabeo qui Antiochi duces superavit. sanctuarium.  templum Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem,  quasi picturam et imaginem et quererem intelligentiam,  non enim omnis qui videt intelligit, sicut Scripturam sanctam sepe oculis videmus et corde non intelligimus Cf. Mt. 13, 13 ; Mc. 4, 12 ; Lc. 8, 10 ; Io. 12, 40 ; Act. 28, 26.. ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.  Michaelis  SPECIES VIRI. Non enim sunt angeli viri sed videntur, sicut Abraham Cf. Gn. 18, 1-3. ad quercum Mambre tres viri visi sunt qui utique non erant, e quibus unus adoratur ut Deus Dominus, unde Cf. Io. 8, 56. : « Abraham vidit diem meum et gavisus est ». Et audivi vocem viri  Michaelis  ET AUDIVI VOCEM VIRI. Hunc virum Iudei Michaelem autumant, et quia visio de preliis regumque certaminibus, immo de regum successoribus, erat convenienter Gabriel huic officio mancipatur, quia preliis prepositus est. Gabriel autem interpretatur ‘fortitudo’ vel ‘robustus Dei’, unde eo tempore quo Dominus erat nasciturus, et bellum demonibus indicturus, et de mundo triumphaturus Gabriel venit ad Zachariam Cf. Lc. 1, 11-19. et ad Mariam Cf. Lc. 1, 26-38.. Et postea de triumphante legitur Ps. 23, 8. : « Quis est iste rex glorie Dominus ? Fortis et potens Dominus potens in preli. Ipse est rex glorie ». Ubicumque autem medicina et sanatio necessaria est sicut Tobie Raphel mittitur Tb. 4, 25. qui interpretatur ‘curatio’ vel ‘medicina Dei’. Ubi autem propiciatio vel expiatio necessaria est, Michael mittitur, qui interpretatur ‘quis ut Deus ?’, qui nomine suo significat quod in Deo sit vera medicina. Ex officiis angeli sortiti sunt vocabula. inter Ulai et clamavit et ait : Gabriel  ad quem pertinet fac intelligere  Danielem, scilicet istam istam] istum Weber  alias : istum visionem. Et venit et stetit iuxta ubi ego stabam. Cumque venisset, pavens corrui  PAVENS CORRUI. Quia ante stabat corruit ne elatus in superbiam angelice nature vel dignitatis esse sibi videatur, fragilitatis admonetur. in faciem meam, et ait ad me : Intellige fili hominis  quasi te hominem esse memento quoniam in tempore  non statim finis  consummationis complebitur visio. Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram. Et tetigit me et statuit me  ut sine fomidine videret et intelligeret que dicuntur in gradu meo.  quasi collapsus, et quadrupes iacebat in terra. Dixitque mihi : Ego ostendam tibi que futura sunt in novissimo maledictionis,  Tempore quando hec maledicitio implebitur super populum Iudeorum, et super ipsum Antiochum, vel in fine mundi sub Antichristo et super ipsum. quoniam habet tempus  visionis finem suum.  completionis Aries quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.  Darius, scilicet filius Sarsame Porro hircus caprarum rex Grecorum est, et cornu grande quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.  Alexander Quod autem fracto illo  mortuo surrexerunt quattuor pro eo, quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.  quia Alexandro nullus equiparati potuit Et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex impudens facie  Antiochus preceps in omnia et intelligens  opere complens vel faciens  intelligere faciens, et aperto actu demonstrans que nunc proponuntur propositiones,  has visiones et roborabitur fortitudo eius,  ET ROBORABITUR. GREGORIUS. Illius hominis fortitudo non in suis viribus roboratur, quia Satane virtute in gloria perditionis attollitur. Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 32, cap. 15.123-125, CCSL 143B, p. 1649 : « Illius namque hominis fortitudo non in suis uiribus roboratur, quia satanae uirtute in gloriam perditionis attollitur ». sed non in viribus {t. 3 : Erfurt, f. 242rb ; facsim., p. 339b} suis,  immo Dei"a quo omnis potestas" Cf. Rm. 13, 1.. et supra quam credi potest universa vastabit, et properabitur et faciet.  Antichristus, de quo, et quartum quod incedet feliciter Et interficiet robustos et populum sanctorum.  ET INTERFICIET ROBUSTOS. GREGORIUS. Robustos interficiet cum eos qui mente invicti sunt corporaliter vincit. Vel cum eos qui sancti et robusti credebantur ad nutum {t. 3 : Erfurt, f. 242rb ; facsim., p. 339b} sue voluntatis trahit, in cuius manu dolus dirigitur, quia in illa fraus per opus adiuvatur, quod enim fallendo dicit, hoc mira faciendo asserit. Nam quidquid mendax lingua simulat, hoc quasi verum esse manus operis ostentat. Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 32, cap. 15.127-134, CCSL 143B, p. 1649 : « Robustos quippe interficit, cum eos qui mente inuicti sunt corporaliter uincit. Vel certe robustos et populum sanctorum secundum uoluntatem suam interficit, cum eos qui robusti ac sancti credebantur ad nutum suae uoluntatis trahit. In cuius manu dolus dirigitur, quia in illo fraus per opus adiuuatur. Quod enim fallendo dicit, hoc mira faciendo asserit; nam quicquid mendax lingua simulat, hoc quasi uerum esse manus operis ostentat ». Secundum voluntatem  nequam suam, et dirigetur  ad nutum eius dolus in manu  opere eius, et cor suum magnificabit,  in superbia magnus in oculis suis et in copia rerum omnium occidet plurimos.  sanctorum Et contra principem principum  Deum qui dicit Cf. Prv. 8, 15. :"Per me principes regnant". consurget,  ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus et sine manu conteretur.  «Spiritu labiorum suorum interficiet impium » Is. 11, 4..  In Elymaide Diane templum spoliare cupiens ubi amisso exercitu sine manibus contritus est, id est tristitia et morbo periit. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  ET SINE MANU. Non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum iudicis solo oris spiritu eterna morte ferietur. Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 32, cap. 15.145-147, CCSL 143B, p. 1650 : « Sine manu scilicet conteretur, quia non angelorum bello, non sanctorum certamine, sed per aduentum iudicis solo oris spiritu aeterna morte ferietur ». Et visio vespere et mane  successione temporum que dicta est  completa vera est.  finita vastatione et emundatione veniente Tu ergo signa visionem,  in corde vel littera  TU ERGO SIGNA. Gabriel exposita visione addit : Tu ergo signa visionis obscuritatem signans, nec patere multis nec nisi opere compleatur posse intelligi. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. quia post multos dies m. d.] inv. Weber erit.  in corde vel terra Et ego Daniel langui et egrotavi per dies.  his visis simile dicit Abraham viso Domino Gn. 18, 27. : « Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis » etc. Cumque surrexissem faciebam opera regis  factus omnibus omnia, iam illud evangelicum complens Mt. 22, 21 ; Mc. 12, 17 ; Lc. 20, 25. : « Reddite ergo que sunt Cesaris Cesari et que sunt Dei Deo ». et  tamen stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.  nomina regum et cuncta tempora regnorum, quia hec non audivit  INTERPRETARETUR. sicut angelus, vel quia reges audierat et eorum nomina nesciebat, futura cognoverat sed quo essent tempore nesciebat. Stupebat ergo quod solum facere poterat, et Dei scientie omnia committebat. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 8, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Capitulum 9 In anno primo Darii  Qui supra dicitur Balthasar successisse, qui primum captum Israel solvit, deinde Cyrus.  IN ANNO PRIMO. Ne putemus eum qui filius Hystapes Hystapes] scrips. , Ytapsis Rusch , cuius secundo anno, templum edificatum est, quod Porphyrius suspicatur ut annos Danielis extendat ; vel eum qui ab Alexandro rege Macedonum superatus est. Et nomen patris et victoriam addidit, quia primus de semine Medorum subvertit regnum Chaldeorum ut auferat propter similitudinem nominis errorem. filii Assueri Assueri Rusch ] Asueri Weber  qui et Astyage  non illius qui in Esther legitur Cf. Est. 1, 1. de semine Medorum qui imperavit  primus super regnum Chaldeorum, Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris Cf. Ier. 25, 11-12 ; Ier. 29, 10. Cf. etiam Lv. 26, 18 ; 2Par. 36, 21.  Ieremie  EGO DANIEL IN. Predixit Ieremias Cf. Ier. 25, 12 ; Ier. 29, 10. septuaginta annos desolationis templi, post quos rediret populus in Iudeam, et edificaretur templum, que res non facit Danielem negligentem sed promovet in precem, ut quod Deus per suam promisit clementiam, per suam impleat precem, ne superbia negligentiam faceret, et negligentia offensam pariat legimus in Genesi Cf. Gn. 6, 3. centum viginti annos penitentie constitutos ante diluvium. Sed quia centum annis filii hominum penitere neglexerunt non expectat Deus ut viginti compleantur, sed ante infert, quod postea fuerat comminatus. Unde et ad Ieremiam Cf. Ier. 7, 16. dicitur ob duritiam Iudeorum : « Ne ores pro populo hoc, quia non exaudiam te ». Et {t. 3 : Erfurt, f. 242va ; facsim., p. 340a} ad Samuel Cf. 1Rg. (1Sm.) 16, 1. :"Usquequo luges super Saul ? Ego abieci eum". Igitur in sacco et in cinere postulat impleri quod Deus promisit, non quod sit incredulus futurorum. numerum annorum, de quo  numero sermo factus est s. – factus est] inv. Weber ad Ieremiam prophetam ut complerentur desolationis  templi Hierusalem septuaginta anni. Et posui  non ingratus promissioni Dei faciem  mentis meam ad Dominum Deum meum meum] om. Weber rogare,  caritatis privilegio et deprecari in ieiuniis sacco et cinere  hec sunt arma penitentium et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi : Obsecro Domine  cuius nos servi Deus  cuius nos creatura magne  nos minimi et terribilis  contemptoribus custodiens pactum  Non ergo quod pollicetur Deus statim facturus est, sed eis promissa complet, qui mandata eius custodiunt. {t. 3 : Erfurt, f. 242va ; facsim., p. 340a} et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua.  «Si diligitis me mandata mea servate » Io. 14, 15.. Peccavimus  peccata populi in sua persona enumerat, quia unus ex eis, sicut Paulus in epistola ad Romanos Cf. Rm. 5, 8.. iniquitatem iniquitatem] inique Weber fecimus,  in alios impie  in nos egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis.  quia Non obedivimus servis tuis prophetis,  «Qui vos spernit me spernit » Lc. 10, 16.. qui locuti sunt in nomine tuo  non suo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terre.  nemo ergo excusabilis  id est nobis Tibi Domine iustitia  quia iuste patimur que meremur nobis autem confusio faciei  «Confusio faciei mee cooperuit me » Ps. 43, 16.. sicut est  «Secundum iustitiam tuam » Ps. 34, 24.. hodie  patet viro Iuda et habitatoribus  ducibus quia duces de Iuda, unde Cf. Gn. 49, 10. :"Non deficiet princeps de Iuda" etc. Hierusalem et omni Israel,  similes in pena sicut in culpa his qui prope sunt,  his qui fuerunt duces et habitatores Hierusalem, modo enim nulli tales erant et his qui procul  dispersi in universis terris ad quas eiecisti eos  a te  a terra tua propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt  quasi non te incuso, sed me et meos accuso in  contra te.  mirum quia servi contra Dominum Domine nobis confusio  ergo faciei et et] om. Weber regibus nostris et et] om. Weber principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt. Tibi autem Domino Deo nostro misericordia  sibi confusio  quia supra dixerat : T ibi Domine iustitia , ne tantum iustus putetur addit : Tibi autem Domino Deo nostro etc., ut iudicis sententiam flectat ad misericordiam. et propitiatio quia recessimus a te, et non audivimus vocem Domini Dei nostri  qui dicit Ps. 77, 1. : « Attendite popule meus legem meam ». ut ambularemus  proficientes in lege eius quam posuit nobis  non aliis per servos suos prophetas  quibus credendum est et  tamen omnis Israel  «Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt » Ps. 13, 3.. prevaricati sunt legem tuam  quod mirum et declinaverunt  a te inclinante ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et detestatio  non tota in nos effunditur ira quam ferre non possumus que scripta est in libro Moysi servi Dei quia peccavimus ei.  in Deuteronomio maledictiones et benedictiones legimus que postea dicte sunt in monte Garizim et Hebal super iustos et peccatores Cf. Dt. 11, 29 ; Dt. 27, 13.. Et statuit sermones suos  effectum, scilicet quos locutus est super nos  opprimendos et super principes nostros qui iudicaverunt nos,  non secundum Deum ut superinduceret superinduceret] superducerent Weber in nos malum magnum quale numquam fuit sub omni celo  hyperbole secundum quod factum {t. 3 : Erfurt, f. 242vb ; facsim., p. 340b} est in Hierusalem, sicut scriptum est in lege Moysi : Omne malum hoc venit super nos. Et  tamen non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster  grandis duritia etiam flagellati non regnant, vel si rogant non avertuntur ab iniquitate ut reverteremur  ad te ab iniquitatibus nostris, et  id est cogitaremus veritatem tuam. Et vigilavit Dominus super malitiam super malitiam] om. Weber  nostram   {t. 3 : Erfurt, f. 242vb ; facsim., p. 340b} ET VIGILAVIT etc. Quando propter peccata corripimur vigilat super nos Deus, quando hoc non facit dormire dicitur nobis. Unde in Psalmo Cf. Ps. 77, 65. :"Surrexit tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino". Malitia enim et nequitia nostra inebriat eum, que quando in nobis corripitur ‘evigilare’ dicitur, et de ebrietate consurgere, ut nos ebrios evigilare faciat iustitie. et adduxit eam super nos. Iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus operibus] + suis Weber que fecit. Non enim audivimus vocem eius. Et nunc Domine Deus noster qui eduxisti populum tuum  antiquum recolit beneficium, ut ad simile provocet Deum de terra Egypti in manu forti Cf. Dt. 7, 8., et fecisti tibi nomen  gloriam secundum diem hanc,  sicut in hac die peccavimus  in nos iniquitatem fecimus  in proximos Domine in omnem iustitiam tuam  sed avertatur obsecro ira tua et furor tuus a civitate tua Hierusalem  pro homine rem inducit rethorice et monte sancto tuo.  Sion Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum,  "Reddam peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem" Cf. Nm. 14, 18.. Hierusalem et populus tuus in opprobrio opprobrio] –brium Weber sunt omnibus  gentibus per circuitum nostrum. Nunc autem autem] ergo Weber exaudi Deus noster orationem servi tui et preces eius et ostende  imple quod promisisti faciem tuam super sanctuarium tuum  templum quod desertum est. Propter temetipsum  non nos qui indigni inclina, Deus meus, aurem tuam et audi,  Anthropospathos quando exaudimur, inclinare Deus aurem videtur, quando respicit videtur nos dignanter respicere oculis, quando avertit faciem, et oculis et auribus videmur indigni. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. aperi oculos tuos et vide  fac nos dignos visione tua et auditione desolationem nostram et civitatem  si non nos, saltem civitatem super quam invocatum est nomen tuum.  «Da gloriam nomini tuo » Dn. 3, 43 ; cf. Ps. 113, 9.. Neque enim in iustificationibus nostris  quia indigni prosternimus  humiliter preces ante faciem tuam,  de quibus presumimus sed in miserationibus tuis multis.  «Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem nostram » Ps. 50, 3.. Exaudi, Domine,  servos scilicet placare, Domine,  etsi iratus attende  etsi adversus et fac.  quod petimus Ne moreris  velociter exaudi nos propter temetipsum, Deus meus,  affectuose  quo nihil maius, quid ergo propter semetipsum rogatus potest negare ? quia  ideo nomen tuum invocatum {t. 3 : Erfurt, f. 243ra ; facsim., p. 341a} est  ne des alienis honorem tuum super civitatem  in protectionem et super populum tuum.  tuere quod tuum est Cumque adhuc  adhuc te loquente dicam adsum loquerer et orarem  endiadis et confiterer peccata mea,  quia est confessio laudis determinat et peccata populi mei Israel,  non tantum populi, quia « in multis offendimus omnes » Iac. 3, 2., vel ex humilitate etsi non peccavit se populo adiungit ut veniam consequatur ut prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei, adhuc loquente me in oratione mea,  unde adhuc eo loquente , dicam ecce adsum ecce vir Gabriel  non sexum, sed virtutem significat honorabiliori sexu quem videram in visione a principio cito volans  in preterita visione quam hic exsequitur tetigit me in tempore sacrificii vespertini,  quia a sacrificio matutino usque ad vespertinum oratio duravit et ideo Deum ad misericordiam flexit, unde Iac. 5, 16. : « Multum valet deprecatio iusti assidua ». et docuit me  Tam obscura est visio ut etiam propheta doceri egent. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et locutus {t. 3 : Erfurt, f. 243rb ; facsim., p. 341b} est mihi, dixitque : Daniel, nunc egressus sum  non a facie Dei, ut ab eo recederem que ubique est, sed ut te docerem ab invisibilitate factus tibi visibilis. ut docerem te et intelligeres. Ab exordio precum tuarum  ex quo rogare incepisti impetrasti egressus est  a Deo sermo.  sententia Ego autem veni ut indicarem tibi,  que ignoras quia vir desideriorum es tu.  sive Deo amabilis et Dei amore dignus ut Salomon Cf. 2Rg. (2Sm.) 12, 25. Edida Edida] scrips. , Ydida Rusch dicitur vel vir desideriorum ut pro desiderio tuo secreta audias conscius futurorum. Tu Tu] om. Weber ergo animadverte sermonem  Si hoc Danieli dicitur, quid nos facere oportet quorum oculi ignorantie tenebris et caligine vitiorum cecati sunt ? et intellige visionem.  O Daniel, hic ex persona Dei loquitur : Septuaginta etc. Septuaginta hebdomades  annorum, idest quadringentorum nonaginta, ab exitu sermonis ut iterum edificetur Hierusalem abbreviate sunt  non numero, scilicet ut non sint quadringenti nonaginta anni sed quantitate. Non enim, ut aiunt, secundum annum solarem computantur - qui habet dies trecenti sexaginta quinque - sed secundum lunarem annum qui habet dies trecenti quinquaginta quattuor ; superat solaris lunarem diebus undecim. super populum tuum  non meum ut dixisti. Simile loquitur Deus in Exodo ad Moysen Cf. Ex. 32, 7. :"Descende quia peccavit populus tuus", quasi non meus quem deseruit.  Quasi : cito respiciet Deus populum tuum, pro quo rogasti qui tamen qui tamen] coniec. , qu tñ Rusch (Erfurt) quantum non eius est sicut dixisti ibi, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum , sed tuus est pro quo supplicasti.   {t. 3 : Erfurt, f. 243ra ; facsim., p. 341a} SEPTUAGINTA HEBDOMADES ABBREVIATE SUNT SUPER POPULUM. Hebrei exponunt ita. Quasi : O Daniel, scito ab hac die qua tibi nunc loquor, erat autem annus primus Darii qui occidit Balthasar, et regnum Chaldeorum in Persas Medosque transtulit, usque ad septuaginta annum hebdomadarum, id est annos quadringentos nonaginta hec populo tuo per partes accident. Primum propitiabitur tibi Deus sicut precaris et delebitur peccatum et finem accipiet prevaricatio. Nunc enim urbe et templo destructis in luctu est populus, sed in brevi restaurabitur, et non solum hoc fiet in his septuaginta hebdomadibus, sed nascetur Christus, id est iustitia sempiterna, et signabitur visio et prophetia ut propheta non inveniatur in Israel, et unguatur sanctus sanctorum , de quo propterea Ps. 44, 8. : « Unxit te Deus Deus tuus oleo letitie » etc. qui dicit Lv. 19, 2. : « Sancti estote, quia ego sanctus sum ». Scito ergo quia ab hac die qua nunc tibi loquor, et Dei sermonem promitto quod revertatur populus, et Hierusalem restuaretur, usque ad Christum et desolationem templi hebdomades numerentur sexaginta duo et alie septem in quibus iuxta ordinem suum due res fient de quibus ante dixi, quod revertatur populus et reedificetur platea a Neemia et Esdra sub Artaxerxe viginti anno regni eius 2Esr. (Neh.) 3, 1-33.. In fine ergo hebdomadarum complebitur Dei sententia in angustia tempora, quando rursum destruetur templum et capietur civitas. Nam post sexaginta duo hebdomades occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est , sive ut illi dicunt, non erit illius populi imperium quod putabat se retenturum. Et quid dico de Christo occidendo et negaturo populo penitus deserendo ? Cum et civitatem et sanctuarium dissipaturus sit, populus Romanus cum duce venturo , idest Vespasiano, quo mortuo, transactis septem hebdomadibus id est annis quadraginta novem Elius Adrianus - a quo postea de ruinis Hierusalem urbs Elia condita est - rebellantes Iudeos, Tinio Rufo Tinio Rufo] scrips. cum CCSL75A , Tiniorupho P15520-5 , Timorupho cacogr . Rusch magistro exercitus pugnante, superavit et tunc defecit hostia et sacrificium , et usque ad consummationem mundi continuabitur desolatio . Codd. : P15520-5 f. 231vb, Rusch  Tertullianus Tertullianus , Adversus Iudaeos, cap. 9-16, CCSL 2, 1359.4 sqq. , in libro contra Iudeos, hec ad verbum ait : « Unde ergo ostendimus quia Christus venit intra sexaginta duas hebdomadas ? Numerus a primo anno Darii, quoniam eo tempore ostenditur Danieli visio hec. Dicit enim Cf. Dn. 9, 25. :"Intellige et coniice a prophetatione sermonis respondere me tibi hec que sequuntur in textu de constructione muri" etc. Unde a primo anno Darii debemus computare. Tunc enim hanc visionem vidit Daniel. Videamus igitur quot modo anni impleantur usque ad adventum Christi. Darius regnavit annis decem et novem, Artaxerxes quadraginta uno, Ochus qui et Cyrus annis viginti quattuor, Argus uno anno, alius Darius qui et Melas viginti uno, Alexander Macedo annis duodecim, post eum regnavit Sother in Alexandria annis triginta quinque cui succedens Philadelphus regnavit annis triginta novem. Post hunc Evergetes annis viginti quinque, deinde Philopator Philopator] scrips. hic et ubique , Philopater Rusch decem et septem post hunc Epiphanes viginti quattuor. Item alius Evergetes annis triginta septem, Sother annis triginta octo, Ptolomeus triginta septem, Cleopatra annis viginti et mensibus sex. Item Cleopatra conregnavit Augusto annis tredecim. Post Cleopatram, Augustus aliis quadraginta tribus imperavit. Nam omnes anni Augusti fuerunt numero quinquaginta sex. Scimus autem quod in quadragesimo anno et primo imperii Augusti, qui post mortem Cleopatre imperavit, natus est Christus et supervixit Augustus ex quo natus est Christus annos quindecim et erunt reliqua tempora annorum in die nativitatis Christi in annum Augusti quadragesimum primum post mortem Cleopatre anni quadringenti triginta septem et menses sex. Unde implentur sexaginta due hebdomades et dimida, que faciunt annos quadringentos triginta septem et menses sex in die nativitatis Christi et manifestata est iustitia eterna et unctus est sanctus sanctorum , id est Christus et signata est visio et prophetia et dimissa sunt peccata per fidem nominis Christi. Quid est autem quod dicit signare visum et prophetiam quoniam omnes prophete venturum annuntiabant et passurum ? Quia ergo impleta est prophetia, per adventum eius signari dicebat visionem et prophetiam, quoniam signaculum est omnium prophetarum implens omnia que retro de eo annuntiabant {t. 3 : Erfurt, f. 243rb ; facsim., p. 341b} prophete, quia post adventum et passionem eius, iam non visio neque prophetia est que Christum nuntiet esse venturum. Et paulo post inquit : V ideamus quid alie septem et dimidia hebdomades , que supersunt divise in abscisione priorum hebdomadarum in quo anno vel actu sint implete. Post Augustum enim qui supervixit post nativitatem Christi anni quindecim efficiuntur, cui successit Tiberius Cesar annis viginti duobus et mensibus septem, et diebus viginti octo. Anno quinto decimo imperii eius baptizatus Christus, habens annos quasi triginta Cf. Lc. 3, 23.. Item Caius Caligula annis tribus, mensibus octo, diebus tredecim. Nero annis quattuordecim, mensibus septem, diebus tredecim. Galba mensibus septem, diebus viginti octo. Otho imperator octo, mensibus diebus tribus. Vitellius mensibus octo, diebus viginti octo. Vespasianus anno primo imperii sui debellavit Iudeos et fiunt anni numero quinquaginta duo et menses sex. Nam imperavit annis undecim atque ita in die expugnationis Iudei impleverunt septuaginta hebdomades predictas a Daniele. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Origenes , Stromata, X (deperdita) : cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, p. 880.475-479 : « Origenes cum proposuisset hoc idem capitulum, hortatus est nos: ut quaeramus quod non intellegimus, et, quia locum non habebat allegoria in qua libera est disputatio, historiae ueritate conclusus haec in decimo stromatum uolumine breuiter annotauit ».   SEPTUAGINTA . Beda in libro de natura rerum. Hec verba Christi incarnationem designant, qui legem et prophetas implevit, et unctus est"oleo letitie pre consortibus suis" Cf. Ps. 44, 8. hebdomades septuaginta per septenos annos distincte quadringentos et nonaginta annos lunares insinuant. Sed notandum quod easdem hebdomadas, non simpliciter annotatas, sed abbreviatas asserit occulte commonens ut breviores solito annos noverimus indicatos. Scito ergo inquit, et adverte ab exitu sermonis ut iterum edificetur Hierusalem usque ad christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duo erunt, et rursus edificabitur platea, et muri in angustia temporum . Esdras narrante didicimus quod Neemias pincerna regis Artaxerxis vicesimo anno regni eius mense nisan impetravit ab eo restaurari muros Hierusalem, templo multo ante Cyro permittente constructo. Et quod ipsum quoque opus ut dictum est in angustia temporis perfecerit, adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse altera murum recuperasse narrentur. Ab hoc igitur tempore usque ad Christum ducem septuaginta hebdomades computantur, id est anni duodenorum mensium lunarium quadringentos nonaginta qui sunt anni solares quadringenti septuaginta quinque. Siquidem Perse a prefato vicesimo anno regis Artaxerxis usque ad mortem Darii, regnaverunt annis centum duodeviginti. Ex hinc Macedones usque ad interium Cleopatre annis trecentis. Inde Romani usque ad octavum decimum Tiberii Cesaris annum monarchiam tenuerunt annis quinquaginta septem qui sunt simul ut diximus anni solares quadringenti septuaginta quinque. Et continentur circulis decem novenalibus viginti quinque. Decies enim novies viginti quinque fiunt quadringenti septuaginta quinque. Et quia in singulis circulis embolismi septem accrescunt multiplica viginti quinque per septem et fiunt centum septuaginta quinque, qui sunt menses embolismi quadringentorum septuaginta quinque annorum. Si ergo vis scire quot annos lunares faciant isti menses, divide per duodecim centum septuaginta quinque menses, et faciunt annos quattuordecim et menses septem. Hos iunge ad supradictos quadringentos septuaginta quinque annos erunt quadringenti octoginta novem anni et septem menses. Et hos superfluos menses adde ad partem octavi decimi anni imperii Tiberii sub quo Dominus passus est et invenies prefinitas hebdomadas vel prefinitum terminum id est ab exitu sermonis quo preceptum est ut reedificarentur muri Hierusalem, usque ad eius passionem septuaginta hebdomadas abbreviatas, idest annos lunares quadringentos nonaginta. Ad eius vero baptismum quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto, sicut columba Cf. Mt. 3, 16 ; Lc. 3, 22. non solum hebdomadas septem et sexaginta duas fuisse completas sed et partem iam septuagesime hebdomade inchoatam. Et post hebdomadas inquit sexaginta duas occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est . Non statim post sexaginta duas et septem hebdomadas, sed in fine septuagesime hebdomade occisus est Christus , quam ideo quantum coniicere possumus segregavit a ceteris hebdomadibus quia de hac erat plura relaturus. Nam et Christus in illa crucifixus et a populo perfido non modo in passione, verum continuo ex quo a Iohanne predicari cepit, negatus est. Quod autem sequitur : et civitatem et sanctuarium dissipabit populus {t. 3 : Erfurt, f. 243va ; facsim., p. 342a} cum duce venturo et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio , non ad septuaginta hebdomadas pertinet. Predictum enim fuerat quod ipse hebdomades usque ad Christi ducatum pertingerent, sed Scriptura predicto adventu et passione ipsius, quid etiam post hanc populo qui eum accipere nollet esset eventurum ostendit. Ducem enim esse venturum Titum dicit, qui scilicet quadragesimo secundo anno Dominice passionis ita cum populo Romano civitatem et sanctuarium dissipavit, ut non remaneret « lapis super lapidem » Mt. 24, 2 ; Mc. 13, 2 ; Lc. 19, 44 ; Lc. 21, 6.. Unde his per anticipationem prelibatis, mox ad exponendum hebdomade quam omiserat eventum redit. Confirmabit autem pactum scilicet fidei multis hebdomadas una , id est ipsa novissima, in qua vel Iohannes baptista, vel Dominus, vel apostoli predicando, multos ad fidem convertererunt. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium , dimidium hebdomadis huius quintus decimus annus Tiberii Cesaris erat, quando inchoato Christi baptismate hostiarum purificatio fidelibus paulatim vilescere cepit. Item quod sequitur : In templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perserverabit desolatio , ad sequentia tempora respicit, cuius prophetie veritatem historia veterum et nostrorum temporum eventus testatur. Totum ideo testimonium prophete ponentes quantum facultas suppetebat exposuimus, quia hoc et a plerisque lectoribus ignorari et speciale genus hebdomade flagitare cognovimus. Falluntur enim qui putant hebreos talibus annis usos, alioquin tota veteris instrumenti series vacillat, nec ullius etas tanta quanta scripta est debet intelligi, sed ad lune cursum stringi. Sciendum sane quod africanus hebdomadarum cursum quem nos in decimum septimum vel decimum octavum Tiberii Cesaris annum quo Dominum passum credimus, iuxta chronicam Eusebii perduximus ab eodem quo nos incipiens exordio quinto decimo eiusdem imperatoris anno, quo eum passum credidit putat esse completum, ponens annos regni Persarum centum quindecim, Macedonum trecenti, romanorum sexaginta. Sed diligens lector quod magis putaverit sequendum eligat. Cf. Beda Venerabilis , De temporum ratione liber, cap. 9, CCSL 123B, p. 305.19-310.119 : « Nulli dubium quin haec uerba christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas impleuit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis; et quod hebdomades lxx per septenos annos distinctae cccc et xc annos insinuent. Sed notandum quod easdem hebdomadas non simpliciter 'adnotatas' siue 'computatas', sed 'abbreuiatas', asserit, occulte uidelicet lectorem commonens ut breuiores solito annos nouerit indicatos. Scito ergo, inquit, et animaduerte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur hierusalem usque ad christum ducem, hebdomades vii et hebdomades lxii erunt; et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporis. Ezra narrante, didicimus quod neemias, cum esset pincerna regis artarxerxis uicesimo anno regni eius, mense nisan impetrauerit ab eo restaurari muros hierusalem, templo multo ante cyro permittente constructo. Ipsum quoque opus ut dictum est in angustia temporis perfecerit, adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse, narrentur. Ab hoc ergo tempore usque ad christum ducem hebdomadas lxx computa, hoc est annos duodenorum mensium lunarium quadringentos nonaginta, qui sunt anni solares quadringenti lxxv. Siquidem persae a praefato uicesimo anno regis artarxerxis usque ad mortem darii regnauerunt annis cxvi. Exhinc macedones usque ad interitum cleopatrae annis trecentis. Inde romani usque ad septimum decimum tiberii caesaris annum monarchiam tenuerunt annis lviiii, qui sunt simul, ut diximus, anni cccclxxv, et continentur circulis decemnouenalibus xxv. Decies nouies enim uiceni et quini fiunt cccclxxv. Et quia singulis circulis embolismi septem adcrescunt, multiplica xxv per vii, fiunt clxxv, qui sunt embolismi menses quadringentorum lxxv annorum. Si ergo uis scire quot annos lunares facere possint, partire clxxv per xii (duodecies deni et quaterni clxviii). Xiv ergo annos faciunt, et remanent menses septem. Hos iunge ad suprascriptos cccclxxv, fiunt simul cccclxxxviiii. Adde et menses superfluos septem, partem que xviii anni imperii tiberii quo dominus passus est, et inuenies a tempore praefinito ad eius usque passionem hebdomadas septuaginta abbreuiatas, hoc est annos lunares ccccxc. Ad eius uero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum descendente super eum spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomades vii et lxii fuisse completas, sed et partem iam septuagesimae hebdomadis inchoatam. Et post hebdomadas, inquit, sexaginta duas occidetur christus, et non erit eius populos qui eum negaturus est. Non statim post sexaginta duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est christus; quam ideo, quantum conicere possumus, segregauit a caeteris, quia de hac erat plura relaturus. Nam et christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione uerum continuo, ex quo a iohanne praedicari coepit, negatus est. Quod autem sequitur, et ciuitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce uenturo, et finis eius uastitas, et post finem belli statuta desolatio, non ad septuaginta hebdomadas pertinet; praedictum enim fuerat quod ipsae hebdomades ad christi usque ducatum pertingerent, sed scriptura, praedicto aduentu et passione ipsius, quid etiam post hanc populo qui eum recipere nollet, esset euenturum ostendit. Ducem enim uenturum titum dicit, qui quadragesimo anno dominicae passionis ita cum populo romano et ciuitatem et sanctuarium dissipauit ut non remaneret lapis super lapidem. Verum his per anticipationem praelibatis, mox ad exponendum hebdomadae quam omiserat redit euentum. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una. Hoc est, in ipsa nouissima in qua uel iohannes baptista uel dominus et apostoli praedicando multos ad fidem conuerterunt. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Dimidium hebdomadis huius quintus decimus annus tiberii caesaris erat quando, inchoato christi baptismate, hostiarum purificatio fidelibus paulatim uilescere coepit. Item quod sequitur: et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseuerabit desolatio, ad sequentia tempora respicit, cuius prophetiae ueritatem et historia ueterum et nostrorum hodieque temporum testatur euentus. Totum ideo prophetae testimonium ponentes, quantum facultas suppetebat, exposuimus quia hoc et a plerisque lectoribus ignorari et speciale genus hebdomadae flagitare cognouimus. Falluntur enim qui putant hebraeos annis talibus usos, alioquin tota ueteris instrumenti series uacillat; nec ullius aetas tanta quanta scripta est debet intellegi, sed ad lunae cursum stringi. Et graecos quidem ueteres legimus, trecentis quinquaginta quattuor diebus annum ad lunae cursum putantes, octauo semper anno nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum undecim diebus epactarum octies componatur, pariter intercalasse in tres uidelicet menses tricenarum dierum distributos. Iudaeos autem numquam sed altero uel tertio anno mensem lunae tertium decimum, quem embolismum uocitamus, inserere solitos, sicut notissima quartae decimae lunae paschalis aperte ratio probat. Sciendum sane quod africanus hebdomadarum cursum, quem nos in septimum decimum uel octauum decimum tiberii caesaris annum quo dominum passum credimus iuxta chronica eusebii perduximus, ab eodem quo nos incipiens exordio quinto decimo eiusdem imperatoris anno quo eum passum credit putat esse completum, ponens annos regni persarum cxv, macedonum ccc, romanorum lx. Sed diligens lector quod magis sequendum putauerit eligat ».  Africanus, vicesimo anno Artaxerxis regis Persarum, processit sermo quando Neemias eius pincerna, sicut in Esdra Cf. 2Esr. (Neh.) 2, 1. legitur, rogavit et impetravit ut reedificaretur Hierusalem, et hic est sermo qui egressus est qui extruende urbis dedit licentiam que usque ad tempus illud vicinarum gentium patebat incursibus. Siquidem ad Cyri regis imperium qui volentibus reverti in Hierusalem dederat potestatem Iesus, et Zorobabel et Esdras sacerdos, et qui cum eis proficisci voluerunt templum et urbem et muros eius edificare conati sunt, prohibentibus in circuitu nationibus ne impleretur opus, quasi hoc fieret regis iniussum. Pendebat ergo opus interruptum, usque ad Neemiam, et vicesimum Artaxerxis annum quo tempore regni Persarum, centum et quindecim anni fuerant evoluti, captivitatis autem Hierusalem centum octogesimus et quintus. Tunc primum Artaxerxis iussit muros extrui, et Neemias prefuit operi Cf. 2Esr. (Neh.) 2, 5. . Tunc edificata est platea et muri circundati. Ex illo tempore si numerare velis septuaginta annorum hebdomades usque ad Christum invenire poteris. Si vero harum hebdomadarum principium ab alio tempore sumimus, et tempora non occurrunt et multa contraria incurrimus. Nam etsi a Cyro, et prima eius indulgentia, qua Iudeorum laxata est captivitas septuaginta hebdomades numeramus, centum annos et eo amplius inveniemus qui {t. 3 : Erfurt, f. 243vb ; facsim., p. 342b} istum hebdomadarum excedant numerum, et multo plures si enim quo Danieli locutus est angelus, additurque amplior numerus si captivitatis principium habueris hebdomadarum exordium, permansit enim regnum Persarum usque ad initium Macedonum annis ducentis triginta et Macedones regnaverunt annis trecentis atque exinde usque ad annum quintum decimum Tiberii Cesaris quando Christus passus est anni sunt sexaginta qui omnes faciunt quingentos nonaginta, ita ut centum supersint anni. A vicesimo autem anno Artaxerxis usque ad Christum complentur hebdomades septuaginta iuxta lunarem supputationem Hebreorum qui menses non iuxta solis sed lune cursum numerant. Nam a centesimo et quinto decimo anno regni Persarum quando Artaxerxis eiusdem regni vicesimum imperii sui agebat annum, et erat octogesime et tertie Olympiadis annus quartus, usque ad ducentesimam et secundam Olympiadem et secundum eiusdem Olympiadis annum, Tiberiique Cesaris annum quintum decimum colliguntur anni quadringenti septuaginta quinque, qui faciunt annos hebreorum quadringentos nonaginta. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  Nota Africanum et Bedam in summa convenientes in hoc solo dissentire quod Africanus dicit regni Romani sexaginta annos fuisse usque ad quintum decimum annum Tiberii Cesaris quando dicit passum Christum, Beda vero quinquaginta septem annos usque ad decimum octavum annum regni Tiberii Cesaris quando dicit Christum passum. Licet ergo dicat quinquaginta septem annos fuisse usque ad annum decimum octavum Tiberii Cesaris in quo innuit nonnisi quinquaginta septem annos fuisse usque ad decimum octavum annum Tiberii Cesaris, tamen cum Africano in summa convenit, quia quod Africanus in regno Persarum minus ponit, in regno Romanorum plus ponit, sed sequamur Bedam qui dicit Christum decimo octavo anno Tiberii passum fuisse, quia secundum Lucam Cf. Lc. 3, 1. statim post triginta annum qui fuit quindecim annus Tiberii Cesaris Christus est baptizatus. Deinde post tres annos passus non quindecim annum Tiberii Cesaris. et {t. 3 : Erfurt, f. 243va ; facsim., p. 342a} super urbem sanctam tuam  non meam ut consummetur  In passione Christi qui tulit peccata mundi Cf. Io. 1, 36.. prevaricatio,  deleta et finem accipiat peccatum, et deleatur  expositio iniquitas  tempore gratie et adducatur iustitia  evangelii sempiterna  que legis iustitiam vincat et impleatur visio et prophetia prophetia] prophetes Weber  «Lex et prophete usque ad Iohannem » Io. 16, 16. quia ante adventum Christi hec omnia magis sperabantur quam tenerentur. et unguatur sanctus sanctorum. Scito ergo  attentum reddit  SCITO ERGO. Non nos moveant Hebrei si prius numerentur septem hebdomades, et postea sexaginta due et rursus una in duas partes dividatur. Est enim hoc idioma Hebrei sermonis et antique latinitatis, ut ante minorem numerum supputent post maiorem. Verbi gratia, nos iuxta proprietatem lingue nostre, nunc dicimus abraham vixit annos centum septuaginta quinque. Illi e contrario : Vixit quinque suptuaginta et centum. Non igitur ut legitur ita adimpletur, sed ut totum pariter supputetur, ita finem accepit. Nec ignorandum quosdam illorum dicere, quod una hebdomas de qua dicitur : Confirmabit autem pactum multis hebdomadas una , dividatur in Vespasianum et Adrianum, ut iuxta historiam Iosephi Vespasianus et Titus tribus annis, et septem mensibus pacem cum Iudeis fecerint, tres autem anni et sex menses sub Adriano computentur, quando Hierusalem omnino subversa est, et Iudei catervatim cesi, ita ut a Iudee quoque finibus propellerentur, hoc aiunt hebrei non magnopere curantes a primo anno Darii regis Persarum usque ad extremam eversionem Hierusalem, que sub Adriano accidit, computari Olympiades centum septuaginta quattuor, idest annos sescentos nonaginta sex qui faciunt hebdomadas hebraicas nonaginta novem et annos tres quando Chochebas dux hebreorum est oppressus et Hierusalem usque ad solum diruta est. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et animadverte ab exitu sermonis,  annorum, id est quadringenti nonaginta ab exitu sermonis ut respondeatur ab Artaxerxe et edificetur Hierusalem ut iterum edificetur Hierusalem usque ad christum ducem Cf. Is. 45, 1.  ducum hebdomades septem et hebdomades sexaginta due erunt,  novissimam videtur separare quasi de ea plura locuturus, de qua subdit : E t confirmabit pactum multis hebodmas una et rursum edificabitur  a Neemia platea,  Hierusalem et muri in angustia temporum.  in brevi Et post hebdomades sexaginta duas  subaudis : et septem occidetur Christus  non statim eis impletis sed postea in fine : Septuaginta. et non erit eius populus  sed Cesaris vel diaboli, unde Ps. 62, 11. : « Partes vulpium erunt ». qui eum negaturus {t. 3 : Erfurt, f. 243vb ; facsim., p. 342b} est populus qui eum negaturus est ΠL Amiatinus Φ O Θ ΓA Ω Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Weber .  «Non habemus regem nisi Cesarem » Io. 19, 15. et alibi Io. 9, 29. : « Hunc nescimus unde sit ». Et  ideo civitatem et sanctuarium  templum dissipabit populus  Romanus cum duce venturo,  Vespasiano et finis eius vastitas, et post finem belli  sub Vespasiano statuta desolatio.  a Deo in eternum Confirmabit autem pactum multis hebdomas una,  CONFIRMABIT AUTEM PACTUM. Iohanne scilicet et Christo et apostolis predicantibus multi salvati sunt, et cepit verus hostia in cordibus fidelium vel electorum vilescere.  CONFIRMABIT AUTEM PACTUM etc. Hoc de tribus annis intelligendum est, et dimidio quibus Christus predicavit, et quod patribus promiserat confirmavit. et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium.  nam iam tres anni preterierant novissime hebdomade, quando Dominus baptisatus est, idest quadrigentesimo octogesimo sexto quibus adiiciuntur tres anni et sex menses, et pars duodeviginti anni Tiberii, et sunt quadringenti nonaginta. Et in templo erit abominatio desolationis,  abominata desolatio  abominanda sacrificia post mortem Christi et usque ad consummationem  mundi et finem perseverabit desolatio.  Iudeorum Capitulum 10 Anno tertio regni Cyri regis Persarum  ANNO TERTIO. In fine prime visionis legimus quia fuit Daniel usque {t. 3 : Erfurt, f. 244ra ; facsim., p. 343a} ad annum primum Cyri regis, quod sic accipiendum est quod fuerit apud Chaldeos in pristina dignitate usque ad annum primum Cyri regis, et post in Medos translatus, ubi anno primo Cyri regis septuaginta hebdomadarum sacramenta cognovit. Nunc tertio anno regis Cyri hec vidisse narratur. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. verbum revelatum est Danieli cognomento Balthasar et verbum verum verum Verbum] inv. Weber et fortitudo magna,  Dei qui hoc facturus est et prophete qui intellecturus intellexitque {t. 3 : Erfurt, f. 244ra ; facsim., p. 343a} sermonem. Intelligentia enim est enim est] inv. Weber opus in visione. Nos quoque litteras frustra videmus aut legimus nisi intelligamus In diebus illis ego Daniel lugebam  «Convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et fletu et planctu » Ioel. 2, 12..  IN DIEBUS ILLIS. Anagoge. Qui in luctu est et sponsi luget absentiam non comedit panem desiderabilem « qui de celo descendit » Io. 6, 59., neque solidum cibum capit qui per carnem intelligitur, nec vinum bibit quod « letificat cor hominis » Ps. 103, 15., nec"exhilarat faciem in oleo" Ps. 103, 15.. Hoc autem ieiunium impetrabiles facit lacrimas sponse, si"quando fuerit sponsus ablatus ab ea" Cf. Mt. 9, 15. nec Daniel quoque aliter audet Dominum deprecari. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. trium  pro mysterio Trinitatis hebdomadarum diebus,  ne transitoria et fortuita videatur deprecatio panem  celestem desiderabilem  quasi a cibis delicatoribus abstinui, quod nobis multo magis faciendum tempore ieiunii, qui enim illicitis utuntur abstinere debent etiam licitis. non comedi,  perfecte et caro  corpus Christi et vinum  sanguis non introierunt in os meum. Sed neque unguento unctus sum,  more Persarum et Medorum qui usque hodie pro balneis utuntur unguentis donec complerentur  finis non pugna coronat trium hebdomadarum dies.  pro mysterio Trintitatis Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum  IUXTA FLUVIUM. Ezechiel Cf. Ez. 1, 1. iuxta fluvium Chobar vidit visionem Iohanni Baptiste super fluenta Iordanis aperti sunt celi Cf. Mt. 3, 13-16 ; Mc. 1, 9-10 ; Lc. 3, 21.. Taceant ergo deliramenta eorum qui umbras et imagines in veritate querentes ipsam conantur evertere ut flumina et arbores et paradisum allegorie legibus mentiantur. qui est Tigris,   Tigris fluvius a tigride velocissima bestia, nimia sui velocitate nomen acquisivit. et levavi  elevatione opus est oculorum, ut mystica videamus oculos  mentis meos et  sic vidi. Et ecce vir  Symmachus : Quasi vir . Non enim vir erat sed viri habebat similitudinem.  angelus ipsius, qui et totius populi captivati Michael enim populo qui in Iudea remanserat preerat. unus vestitus lineis,  VESTITUS LINEIS. Theodotio : baltheis , Septuaginta : bissinum , Aquila : caip , id est precipua. et renes eius  ET RENES EIUS. In expositione Hieronymi super Ezechielem hec plene exposita invenies Cf. Hieronymus, In Ez., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75, p. 110.639-111.658.. accincti auro obrizo,  alii : ophat. Aquila : colore ophat et corpus eius  erat quasi chrysolitus  alii : tarsim, quia lapis ille marini coloris est et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens Cf. Apc. 1, 14., et brachia eius et que deorsum usque ad pedes quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis. Vidi autem ego Daniel solus visionem,  VIDI AUTEM EGO. Simile Paulus Cf. Act. 9, 7. in Actibus Apostolorum passus est ut ceteris non videntibus visionem solus aspiceret, alii sonum audierunt, sed vim vocis non intellexerunt. porro viri qui erant mecum non viderunt  "Animalis homo non percipit ea que sunt spiritus Dei" 1Cor. 2, 14.. sed terror nimius irruit super eos  bestia si tetigerit montem lapidabitur et fugerunt in absconditum.  «Qui male agit odit lucem » Io. 3, 20..  «Audivi Domine in paradiso vocem tuam et et abscondi me » Gn. 3, 10.. Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo,  visa fortitudine Dei sed et species mea immutata est in me, et emarcui nec habui quicquam virium.  Simile ait Moyses Hbr. 12, 21 ; cf. Dt. 12, 21. : « Et exterritus sum et tremebundus », et Abraham Gn. 18, 27. : « Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis ». Et audivi vocem sermonum eius, et audiens iacebam consternatus  vel : contristatus  mente super faciem meam, et vultus vultus] vultusque Weber meus herebat terre.  sciens quia"cinis est et in cinerem revertetur" Cf. Gn. 3, 19.. Et ecce manus tetigit me  In figura hominis videtur angelus et humanam manum mittit ad prophetam ut generis sui corpus aspiciens non paveat. Similis enim similem querit. et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum. Et dixit ad {t. 3 : Erfurt, f. 244rb ; facsim., p. 343b} me : Daniel vir desideriorum  DESIDERIORUM. Symmachus : Desiderabilis , quia omnis sanctus habens in se anime pulchritudinem amatur a Deo. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. intellige verba que ego loquar loquar] loquor Weber ad te, et sta in gradu tuo.  quia precum instantia et afflictione corporis, et ieiuniorum duritia cupit scire ventura et Dei secreta. Nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens, et ait ad me : Noli metuere Daniel, quia ex die primo  Vicesima quarta die mensis primi, idest nisan, expletis tribus hebdomadibus viginti et uno, scilicet diebus, cernit hanc visionem et audit ab angelo, quia ex quo orare cepit et se affligere in conspectu Domini, exaudita sunt verba eius.  QUIA EX DIE PRIMO. Statim est auditus sed non statim missus est angelus datur in mora occasio amplius deprecandi et desiderandi ut amplius posset mereri.  Quod autem ait : Ego ingressus {t. 3 : Erfurt, f. 244rb ; facsim., p. 343b} sum ad verba tua hoc significat : Postquam cepisti lacrimis, et ieiunio et orationibus invocare misericordiam, ego occasionem accepi, ut pro te oraturus ingrederer in conspectu Dei. quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua,  ut captivus populus sub Dario relaxetur et ego veni propter sermones tuos.  qui orationes tuas Deo offerebam  EGO VENI. GREGORIUS. Quasi diceret : Precum tuarum merita exigunt ut israeliticus populus a iugo servitutis sue exuatur sed adhuc quidem in eodem iugo populus Persarum plenius, cui a Dario primo licentia data est redeundi Domino purgetur. Unde de ereptione illius princeps Persarum iure mihi contradicit quamvis preces tue eorumque lacrime qui in Iudea sunt relicti adiuvent. Unde : Et ecce Michael unus . Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 17, cap. 12.42-48, CCSL 143A, p. 862 : « Ac si aperte dicat: precum quidem tuarum merita exigunt ut israeliticus populus a iugo suae captiuitatis exuatur; sed est adhuc quod in eodem populo persarum dominio purgari debeat; unde ereptioni illius persarum princeps mihi iure contradicat, quamuis preces tuas eorum quoque lacrimae qui in iudaea relicti sunt adiuuent ». Princeps  angelus autem regni Persarum  PRINCEPS AUTEM REGNI. HIERONYMUS. Videtur mihi hic angelus esse cui Persis credita est iuxta illud  Cf. Dt. 32, 8. :"Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei". Isti sunt principes de quibus Paulus 1Cor. 2, 8. : « Sapientiam loquimur inter perfectos quam nemo principum huius seculi cognovit. Si enim cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent ». Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. restitit mihi viginti et uno diebus, et ecce Michael,  qui preest Iudeis  RESTITIT MIHI. Faciens pro commissa sibi provincia ne captivorum populus Dei mitteretur, et forsan cum ex quo orare cepit propheta exauditus sit non statim ei missus est angelus, qui Dei indulgentiam nuntiaret, quia viginti et uno diebus restitit ei princeps Persarum enumerans peccata Iudeorum, quibus iuste captivi tenerentur, nec dimitterentur. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  GREGORIUS. Angelicos spiritus recte Dei milites dicimus dum certare eos contra potestates aeris non ignoramus, que tamen certamina non labore sed imperio peragunt, quia quidquid agendo contra immundos spiritus appetunt ex adiutorio cuncti potentis possunt. Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 17, cap. 13 § 18.16-20, CCSL 143A, p. 863 : « Angelicos uero spiritus recte dei milites dicimus, quia decertare eos contra potestates aereas non ignoramus. Quae tamen certamina non labore, sed imperio peragunt; quia quicquid agendo contra immundos spiritus appetunt, ex adiutorio cuncta regentis possunt ». unus de principibus primis,  angelis venit in adiutorium meum,  resistente principe Persarum precibus tuis et mee legationi qui orationes tuas Deo offerebam et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.  angelum  iuxta Michaelem qui contra Persarum principem loquebatur Veni autem ut docerem te que ventura sunt  quod precabaris populo tuo in novissimis diebus,  non in vicino, sed in consummatione seculi quoniam adhuc visio in dies.  protelabitur Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui. Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea, et  ideo aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me : Domine mi in visione tua dissolute sunt compages mee, et nihil in me remansit virium.  DOMINE MI. Alii : Domine in visione tua conversa sunt interiora mea in me . Unde Ps. 102, 1. : « Benedic anima mea Domino et omnia que intra me sunt nomini sancto eius ». Prius enim quam Dei visionem mereamur, interiora nostra foris sunt {t. 3 : Erfurt, f. 244va ; facsim., p. 344a} et aspiciunt, post autem convertuntur et tuti in illis sumus. Unde alibi Ps. 44, 14. : « Omnis gloria eius filie regis ab intus ». Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Ait : numquid scis quare venerim {t. 3 : Erfurt, f. 244va ; facsim., p. 344a} ad te ?  Quasi : Ideo veni ut docerem te exauditas esse preces tuas. Et nunc revertar ut  in conspectu Dei prelier adversum principem  angelum  qui non vult a captivitate relaxari populum tuum Persarum. Cum enim egrederer apparuit princeps Grecorum veniens.  CUM ENIM EGREDERER. Revolvende sunt veteres historie et considerandum, ne forte tempus illud significetur, quando Perse a Grecis superati sunt.  CUM ENIM EGREDERER. Ac si dicat : Egrediebar a conspectu Dei ut que ventura sunt populo tuo nuntiarem tibi, licet securus non sim stante ibi Persarum principe et contradicente precibus tuis, et mee legationi, et ecce princeps Grecorum , idest angelus Macedonum veniebat, et ingressus est in conspectu Dei, ut accusaret principem Persarum atque Medorum, ut in eorum locis regnum Macedonum succederet. Mira Dei sacramenta : Laxato enim de captivitate Iudeorum populo, Persarum regnum atque Medorum - interfecto Dario - subvertit Alexander rex Macedonum, et princeps Grecorum vicit principem Persarum. Hic et regnum Medorum et Persarum, et cum eis Iudeos in regnum suum transferre cupiebat. Vult enim suorum potestatem in terrenis crescere.  Quia Alexander subversa Grecia, et potestati sue subiecta in Persas arma corripuit, et ideo nihil mirum si princeps Macedonum dicitur princeps Grecorum. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 10, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo ? Nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me et dixit : Noli timere, vir desideriorum, pax tibi, confortare et esto robustus. Cumque loqueretur mecum invalui invalui] convalui Weber  alias : convalui et dixi : Loquere mi Domine quia confortasti me me] + et Weber .  aliter sacramenta Dei audire non poterat. Quasi : Tu fecisti, ut audire et sentire possim que loqueris. Verumtamen annuntiabo tibi  VERUMTAMEN ANNUNTIABO TIBI. Quasi : Res adhuc in dubio est. Te enim precante Dominum, et me offerente orationes tuas, stat e regione princeps Persarum qui non vult de captivitate relaxari populum tuum, quia tamen princeps Grecorum impugnat principem Persarum, habens Michaelem in adiutorium : Annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis . quod expressum est in scriptura veritatis  prescientia Dei et nemo est adiutor meus  in orationibus pro vobis ad Deum  qui sum angelus ille, qui offert Deo orationes tuas.  ET NEMO EST ADIUTOR. GREGORIUS. Que pax in sublimibus esse potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus preliando certamen agitur, qui semper veritatis conspectui assistunt ? Sed quia cuncta angelorum ministeria dispensandi singulis quibusque gentibus sunt prelata, cum subiectorum mores adversus se vicissim prepositorum opem spirituum merentur, ipsi qui presunt spiritus contra se venire referuntur. Is namque angelus qui Danieli loquebatur, captivis israeliticis populis in Perside constitutis prelatus agnoscitur. Michael autem his qui in Iudea remanserant ex eadem plebe prepositus invenitur. Unde ibi ab eodem angelo Danieli dicitur : Nemo est adiutor meus etc. Et supra : Ecce Michael unus de principibus primus venit adiutor mihi , quasi : aliis detenius tenebatur sed venire in adiutorium dicitur. Cumque ut adversus principem Persarum prelietur, egreditur, Grecorum sibi princeps apparet, adversum quoque grecos Iudea aliqua commiserat, quorum profecto causa illius ereptioni resistebat. Prophete igitur preces angelus exaudit, sed Persarum princeps resistit, quia etsi iam vita iusti deprecantis ereptionem eiusdem populi exigit, tamen eadem populi vita contradicit. Michael adiuvat sed Grecorum princeps ad prelium venit, quia mereri veniam tam longa oppressorum captivitas poterat sed ereptioni quoque eorum hoc quod in grecos deliquerant obviabat. Sublimes spiritus gentibus principantes nequaquam pro iniuste agentibus decertant, sed eorum facta iuste diiudicantes examinant et uniuscuiusque gentis iustitiam vel culpam superne curie concistoria est sui super se voluntas opificis voluntas summa quam dum semper aspiciunt quod obtinere non valent numquam volunt. Cf. Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 17, cap. 12.24-38, CCSL 143A, p. 861 : « Quae ergo esse pax in sublimibus potest, si inter ipsos quoque angelicos spiritus proeliandi certamen agitur, qui semper conspectui ueritatis assistunt? Sed quia certa angelorum ministeria dispensandis singulis quibusque gentibus sunt praelata, cum subiectorum mores aduersum se uicissim praepositorum spirituum opem merentur; ipsi qui praesunt spiritus contra se uenire referuntur. Is namque angelus qui danieli loquebatur captiuis israelitici populi in perside constitutis praelatus agnoscitur. Michael autem eorum qui ex eadem plebe in iudaeae terra remanserant praepositus inuenitur. Vnde ab hoc eodem angelo paulo post danieli dicitur: nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi michael princeps uester. De quo et hoc quod praemisimus, dicit: et ecce michael unus de principibus primis uenit in adiutorium mihi. Qui dum nequaquam simul esse, sed uenire in adiutorium dicitur, aperte ei populo praelatus agnoscitur, qui captiuus in alia parte tenebatur ». Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 17, cap. 12.49-71, CCSL 143A, p. 862 : « Cum que ut aduersus persarum principem proelietur egreditur, graecorum sibi princeps adueniens apparet. Qua ex re innuitur quod aduersum graecos quoque aliquid iudaea commiserat quorum profecto causa ereptioni illius resistebat. Prophetae igitur preces angelus exaudit, sed persarum princeps resistit; quia etsi iam uita iusti deprecantis ereptionem populi exigit, eiusdem tamen populi adhuc uita contradicit, ut quia necdum plene hi qui in captiuitatem fuerant ducti purgati sunt, iure eis adhuc persae dominentur. Michael adiuuat sed graecorum princeps ad proelium uenit, quia mereri quidem ueniam tam longa oppressorum captiuitas poterat, sed ereptionis eorum beneficio hoc quoque quod in graecos deliquerant obuiabat. Recte ergo dicitur quod contra se angeli ueniunt quia subiectarum sibi gentium uicissim merita contradicunt. Nam sublimes spiritus eisdem gentibus principantes nequaquam pro iniuste agentibus decertant; sed eorum facta iuste iudicantes examinant. Cum que uniuscuiusque gentis uel culpa uel iustitia ad supernae curiae consilium ducitur, eiusdem gentis praepositus uel obtinuisse in certamine, uel non obtinuisse perhibetur. Quorum tamen omnium una uictoria est sui super se opificis uoluntas summa, quam dum semper aspiciunt, quod obtinere non ualent numquam uolunt ». in omnibus his, nisi Michael princeps vester.  Cui creditus est populus Iudeorum, et ego et princeps grecorum nunc communi labore pugnamus contra principem Persarum. Capitulum 11 Ego  Daniel autem ab anno primo Darii Medi  Qui subvertit Chaldeos et me de manu inimicorum quantum in se fuit liberavit, et annulo suo lacum leonum ne me adversarii interficerent signavit.  EGO AUTEM AB ANNO. Iuxta editionem vulgatam usque ad finem libri, una putatur visio que precessit et que anno tertio regis Persarum apparuit Danieli, sed iuxta hebraicam veritatem separata sunt que sequuntur, et scripta ordine prepostero. De cuius causa supra dictum est. Non enim sub Cyri anno tertio, sed sub Darii primo qui occidit Balthasar narrantur que scripta sunt. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.   {t. 3 : Erfurt, f. 244vb ; facsim., p. 344b} EGO AUTEM AB etc. Consueverunt prophete repente personas introducere sine ulla verborum prefatione ut est hic Ps. 31, 7. : « Tu es refugium meum a tribulatione que circumdedit me, exultatio mea erue me a circumdantibus me », et repente persona Domini introducitur respondentis Ps. 31, 8. : « Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos ». Ergo et hic dicente propheta : Ab anno primo Darii Medi etc., Dominus repente respondet : et nunc veritatem annuciabo tibi . Quasi : quia vis nosse de regibus Persarum quid futurum sit audi ordinem rerum et ausculta quod queris. stabam ut confortaretur et roboraretur.  STABAM. In conspectu Domini scilicet rogans eius clementiam pro eo qui me diligebat ut confortaretur et corrobararetur vel ipse vel regnum eius et cum in oratione persisterem, hec Domino respondente cognovi, et ecce adhuc tres reges stabunt in Perside . Et nunc veritatem annuntiabo tibi.  ego Dominus Ecce adhuc tres reges stabunt {t. 3 : Erfurt, f. 244vb ; facsim., p. 344b} in Perside,   et ecce adhuc tres reges stabunt in perside , idest Cambyses filius Cyri, Esmenides Magnus Esmenides Magnus P15520-5 Rusch ] cf. CCSL75A , p. 898.834 « Smerdem Magum » qui Pathapten filiam Cambysis Cambisis Rusch ] Cambisi P15520-5 duxit uxorem. Qui cum a septem magis fuisset occisus, in locum eius Dario succedenti eadem Pathaptis Pathapthis] Pathaptis P15520-5 nupsit, et ex eo Xerxen filium genuit, qui potentissimus rex et ditissimus contra Greciam innumerabilem duxit exercitum, et ea gessit que Grecorum narrant historie. Succendit enim Athenas sub principe Galla Galla] Callia CCSL75A , p. 898.840, et bellum eo tempore gestum gestum] + est P15520-5 , in Monophilis Monophilis] Thermopylis CCSL75A , p. 898.841, et apud Salaminam Salaminam] corr. , Salminiam Rusch , Salaminam CCSL75A , p. 898.841 navale certamen, quando Sophocles et Euripides clari habebantur et Themistocles Themistocles] tenucloteles P15520-5 in Persas fugiens, hausto tauri sanguine periit, frustra ergo ergo] igitur P15520-5 quidam Darium quartum regem, qui ab Alexandro superatus est scribunt, qui non quartus sed quartus decimus post Cyrum rex Persarum r. P.] inv. P15520-5 fuit quem septimo imperii sui anno et superavit et occidit Alexander et superavit et occidit Alexander] occidit Alexander et superatus fuit P15520-5 . Codd. : P15520-5 Rusch Cf. infra.  Et notandum quod quattuor post Cyrum regibus Persarum enumeratis, novem preterierit preterierit Rusch ] preteriit P15520-5 , cf. CCSL175A , p. 899.849 : “praeteriret” et ad ad] om. P15520-5 Alexandrum pertransierit pertransierit] pertransiit P15520-5 . Non enim curavit spiritus propheticus s. p.] inv. P15520-5 historie ordinem sequi, sed preclara queque perstringere. Codd. : P15520-5 Rusch (post n. 18145 «  et ecce adhuc tres ” cum Hieron.) Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, p. 898.832-899.852 : « Et ecce adhuc tres reges stabunt in perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, et cum inualuerit diuitiis suis concitabit omnes aduersum regnum graeciae. quattuor reges post cyrum dicit in perside surrecturos: cambysen filium cyri; et smerdem magum, qui panthapten filiam cambysis duxit uxorem; qui cum a septem magis fuisset occisus, et in locum eius darius suscepisset imperium, eadem panthaptis nupsit dario; et ex eo xerxen filium genuit, qui potentissimus rex et ditissimus aduersum graeciam innumerabilem duxit exercitum et ea gessit quae graecorum narrant historiae: succendit enim athenas sub principe callia, bellum que eo tempore gestum est in thermopylis et apud salaminam nauale certamen, quando sophocles et euripides clari habebantur et themistocles, in persas fugiens, hausto tauri sanguine, periit - frustra igitur quidam darium quartum regem qui ab alexandro superatus est scribit, qui non quartus sed quartus et decimus post cyrum persarum rex fuit quem septimo imperii sui anno et superauit et occidit alexander -. et notandum quod, quattuor post cyrum regibus persarum enumeratis, nouem praeteriret et transiret ad alexandrum: non enim curae fuit spiritui prophetali historiae ordinem sequi, sed praeclara quaeque perstringere ». et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, et cum invaluerit divitiis suis concitabit omnes adversum regnum Grecie Surget vero rex fortis et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.  REX FORTIS ET DOMINABITUR. Alexander, qui Illyriis Illyriis] corr. cum CCSL75A , p. 899.857, Miricis P15520-5 Rusch Thracibusque superatis victa Grecia, Thebisque subversis, transivit in Asiam et fugatis Darii ducibus D. d.] inv. P15520-5 , urbem Sardis cepit, posteaque posteaque] postea P15520-5 capta India et urbe Alexandria condita cum triginta triginta] .XX. P15520-5 et duos haberet etatis etatis] o. P15520-5 annos et duodecimum annum imperii in Babylone veneno interiit v. i.] inv. P15520-5 . Codd. : P15520-5 Rusch Et cum steterit conteretur regnum eius, et dividetur  regnum eius in quattuor ventos celi,  IN QUATTUOR VENTOS. Orientem scilicet et occidentem, meridiem, septentrionem. In Egypto enim que est ad meridiem primus regnavit Ptolomeus Lagi filius, in Macedonia Philippus qui et Arideus frater Alexandri que est ad occidentem. Syrie et Babylonis et superioribus locis que sunt ad orientem Seleucus Nicanor. Imperavit Asie et Ponto et ceteris in eadem plaga provinciis Antigonus, idest ad septentrionem, et hoc secundum totius orbis plagas dicimus, qui autem in Iudea est ad aquilonem Syriam, ad meridiem Egyptum habet. sed non in posteros eius  quia liberos non habuit neque secundum potentiam illius qua dominatus est.  Quia divisum regnum factum est debilius, dum successores etiam adversum se intestino furore debacchantur. Lacerabitur enim regnum eius   Lacerabitur enim. Nam Cappadocia et Armenia, Bithynia, Bosphorus Erachaiaque Bosphorus Erachaiaque] eratha byphorusque P15520-5 , Heraclia Bosphorosque CCSL75A (p. 900.887) et alie provincie de potestate Macedonum recedentes, diversos sibi reges constituerunt. etiam in externos exceptis his.  obscuriores et minores scilicet Perdicam, Crateron, Lysimachum.  quattuor successoribus, scilicet Et confortabitur rex austri  Ptolomeus Lagi filius  REX AUSTRI. Ptolomeus Lagi filius qui primus in Egypto regnavit, vir prudentissimus fortissimusque ac ditissimus adeo ut Pyrrum regem Epirotarum expulsum restituerit in regnum, Cyprumque et Phenicem obtinuerit, et devicto Demetrio filio Antigoni, Seleuco Nicanori regni sui partem quam Antigonus abstulerat restituerit, Cariam quoque et Phenicem, insulas multas et urbes et regiones sibi subiugavit. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et de principibus eius  Ptolomeus Philadelphus  ET DE PRINCIPIBUS. Ptolomeus Philadelphus secundus rex Egypti filius Ptolomei superioris, sub quo Septuaginta Alexandrie Scripturam sanctam in grecum dicuntur vertisse sermonem, qui et Eleazaro pontifici et templo multa dona misit, cuius bibliothece prefuit Demetrius Phalerius Phalerius] Phalereus CCSL75A (p. 901.911) apud Grecos orator et philosophus, hic tante potentie fuisse narratur, ut patrem Ptolomeum vicerit. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, I, proem., 3, (10) : « Εὗρον τοίνυν, ὅτι Πτολεμαίων μὲν ὁ δεύτερος μάλιστα δὴ βασιλεὺς περὶ παιδείαν καὶ βιβλίων συναγωγὴν σπουδάσας ἐξαιρέτως ἐφιλοτιμήθη τὸν ἡμέτερον νόμον καὶ τὴν κατ᾽ αὐτὸν διάταξιν τῆς πολιτείας εἰς τὴν Ἑλλάδα φωνὴν μεταβαλεῖν, [11] ὁ δὲ τῶν παρ᾽ ἡμῖν ἀρχιερέων οὐδενὸς ἀρετῇ δεύτερος Ἐλεάζαρος τῷ προειρημένῳ βασιλεῖ ταύτης ἀπολαῦσαι τῆς ὠφελείας οὐκ ἐφθόνησε πάντως ἀντειπὼν ἄν, εἰ μὴ πάτριον ἦν ἡμῖν τὸ μηδὲν ἔχειν τῶν καλῶν ἀπόρρητον. [12] κἀμαυτῷ δὴ πρέπειν ἐνόμισα τὸ μὲν τοῦ ἀρχιερέως μιμήσασθαι μεγαλόψυχον, τῷ βασιλεῖ δὲ πολλοὺς ὁμοίως ὑπολαβεῖν καὶ νῦν εἶναι φιλομαθεῖς: οὐδὲ γὰρ πᾶσαν ἐκεῖνος ἔφθη λαβεῖν τὴν ἀναγραφήν, ἀλλὰ μόνα τὰ τοῦ νόμου παρέδοσαν οἱ πεμφθέντες ἐπὶ τὴν ἐξήγησιν εἰς τὴν Ἀλεξάνδρειαν ». <vel> Clemens Alexandrinus , Stromata, 1, 22, 148, 1 (GCS, 52 [15], p. 92. 4-14) : « Καὶ τὰ μὲν περὶ τῶν χρόνων διαφόρως πολλοῖς ἱστορηθέντα καὶ πρὸς ἡμῶν ἐκτεθέντα ὧδε ἐχέτω, ἑρμηνευθῆναι δὲ τὰς γραφὰς τάς τε τοῦ νόμου καὶ τὰς προφητικὰς ἐκ τῆς τῶν Ἑβραίων διαλέκτου εἰς τὴν Ἑλλάδα γλῶττάν φασιν ἐπὶ βασιλέως Πτολεμαίου τοῦ Λάγου ἢ ὥς τινες ἐπὶ τοῦ Φιλαδέλφου ἐπικληθέντος, τὴν μεγίστην φιλοτιμίαν εἰς τοῦτο προσενεγκαμένου, ∆ημητρίου τοῦ Φαληρέως καὶ τὰ περὶ τὴν ἑρμηνείαν ἀκριβῶς πραγματευσαμένου· ἔτι γὰρ Μακεδόνων τὴν Ἀσίαν κατεχόντων φιλοτιμούμενος ὁ βασιλεὺς τὴν ἐν Ἀλεξανδρείᾳ πρὸς αὐτοῦ γενομένην βιβλιοθήκην πάσαις κατακοσμῆσαι γραφαῖς ἠξίωσε καὶ τοὺς Ἱεροσολυμίτας τὰς παρ' αὐτοῖς προφητείας εἰς τὴν Ἑλλάδα διάλεκτον ἑρμηνεῦσαι ». [FG2018]   {t. 3 : Erfurt, f. 245ra ; facsim., p. 345a} Ptolomeum Philadelphum narrant historie habuisse peditum trecenta, equitum viginta millia, curruum duo millia, elephantorum quos primus duxit ab Ethiopia quadringentos, naves longas quas liburnas vocant, mille quingentas, alias ad cibaria militum deportanda mille, auri quoque et argenti grande pondus, ita ut de Egypto per singulos annos quattuordecim millia octoginta talenta argenti acciperet, et frumenti artabas, que mensura tres modios et tertiam modii partem habet, quinquies et decies centena millia. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. prevalebit super eum et dominabitur dicione. Multa enim dominatio eius. Et post finem annorum  multorum quibus pugnarunt federabuntur.  amici fient  Ptolomeus Philadelphus et tertius in Syria Antiochus, qui et theos, id est Deus {t. 3 : Erfurt, f. 245ra ; facsim., p. 345a} Filiaque  Beronice regis austri  Ptolomei Philadelphi  FILIAQUE REGIS. Ideo cetera regna dimittens - Macedonie scilicet et Asie - tantum de Syrie et Egypti regibus narrat, quia Iudea in medio posita nunc ab his, nunc ab illis regibus tenebatur, et Scripture sancte propositum est, non externam historiam texere sed eam que Iudeis copulata est.  FILAQUE REGIS. Beronice, filia Ptolomei, Philadelphi veniet nuptura ad Antiochum post bella diutina. veniet  post diutina bella  nuptura ad regem aquilonis  Antiochum facere amicitiam,  inter patrem et maritum et non obtinebit  Beronice fortitudinem brachii, nec stabit  in regno Syrie semen eius  filius qui ex Antiocho natus est ei et tradetur ipsa,  Antiochie principibus Eacleoni et Genues Eacleoni et Genues] Icadione et Genneo CCSL75A (p. 903.948) occidenda cum filio.   et tradetur ipsa a Laodice Laodice] Laudice CCSL75A (p. 902.938) Antiochi priore uxore quem ipsa post veneno occidit, quamvis amore eius victus in honorem restituisset eam cum prius preposita Beronice haberet eam quasi concubinam, sed timuit mentem viri dubiam. et qui adduxerunt eam adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus  per quem poterat prevalere  ipse Antiochus veneno occisus, qui scilicet tertius regnavit in Syria. Primus enim regnavit Seleucus qui et Nicanor, secundus Antiochus Sother. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Et stabit  in regno de germine radicum eius plantatio Et veniet  Ptolomei Philadelphi  Ptolomeus Evergetes frater Beronice qui regnum Syrie abstulit Callinico Callinico] corr. , Gallinico Rusch quem Laodice Laodice] scrips. , Laudice Rusch , Laudicen CCSL75A , p. 903.943 Antiocho patri subrogavit. cum exercitu et ingredietur provinciam  Syriam regis aquilonis et abutetur  subvertet eis  matre et filio et obtinebit.  iure victoris intantum ut Syriam caperet et Ciliciam, et superiores partes trans Euprathen et prope universam Asiam  OBTINEBIT. Quod in Egypto seditionem moveri audivit, tulit de regno Seleuci quadraginta millia talentorum argenti et vasa pretiosa, simulacraque duo millia quingenta in quibus et illa que Cambyses ex Egypto capta in Persas portavit, et Syriam quidem ipse obtinuit, Ciliciam amico suo Antiocho tradidit, et Exantipo Exantipo] Xanthippo CCSL75A (p. 905.983-984) alteri duci provincias terras Euphraten. Insuper et deos eorum et sculptilia, vasa quoque pretiosa auri et argenti a. et a.] inv. Weber captiva ducet in Egyptum. Ipse  scilicet Evergetes prevalebit adversum regem aquilonis.  scilicet Callinicum Callinicum] corr. , Gallinicum Rusch Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam Filii autem  Seleucus Cereanus Cereanus] Caraunus CCSL75A (p. 905.990), et Antiochus Magnus. eius  Callinici Callinici] corr. , Gallinici Rusch Seleuci. provocabuntur  spe victorie in parentis ultionem et congregabunt  ambo fratres multitudinem  regna orientis  adversus Ptolomeum Philopatorem exercituum plurimorum. Et veniet properans  Antiochus Magnus  ET VENIET PROPERANS. Occiso Seleuco maiore fratre, tertio anno imperii sui, in Frigia, per dolum Nicanoris, Eupatoris Nicanoris Eupatoris] cf. CCSL75A (p. 905.995) : « Nicanoris et Apaturii », venit Antiochus Magnus de Babylone in Syriam quam tunc tenebat Ptolomeus Philopator filius Evergetis, qui quartus regnavit in Egypto.  ET VENIET PROPERANS. Cum enim adversus duces Ptolomei proditione Theodotii obtinuisset Syriam, que per successionem a regibus iam Egypti tenebatur, in tantam venit audaciam, contempta luxuria Philopatoris et magicis artibus quibus inservire dicebatur, ut ultro Egyptiis bellum inferre conaretur. et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur cum robore eius. Et provocatus  amissa Syria proditione Theodotii Theodotii] Theodoti CCSL75A (p. 906.1003) rex austri  Philopator egredietur  congregata multitudine et pugnabit adversum regem aquilonis,  Antiochum Magnum quem nunc regem aquilonis, nunc regem austri vocat, secundum situm Egypti et Iudee. Idem enim locus pro qualitate loci, alteri ad austrum, alteri ad aquilonem est. Verbi gratia, si de Iudea dicamus Egyptiis ad aquilonem, Syriis ad austrum est. et preparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius,  inito certamine iuxta oppidum Raphie, quod est in foribus, Egypti ubi omnem Antiochus amisit exercitum et per desertum fugiens pene captus est. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et capiet multitudinem, et exaltabitur  potestas cornu eius,  Philopatoris et deiciet multa millia  Antiochi sed non prevalebit.  capere adversarium quia tandem quibusdam condicionibus pugna finita est. {t. 3 : Erfurt, f. 245rb ; facsim., p. 345b} Convertetur enim rex aquilonis  Antiochus   {t. 3 : Erfurt, f. 245rb ; facsim., p. 345b} CONVERTETUR ENIM REX. Antiochus Magnus audita Philopatoris luxuria vel morte cum Philippo Macedone communi manu eius regnum aggreditur, facta pace, cum Agathocle et Ptolomeo Epiphane cum quibus ante dimicabat, hac condicione ut proximas civitates de regno Ptolomei regno suo iungeret et hoc est : multi consurgent etc. et preparabit multitudinem multo maiorem  solito quam prius. Et in fine temporum annorumque veniet properans  rupto federe cum exercitu magno et opibus nimiis Et in temporibus illis multi consurgent adversum regem austri.  Ptolomeum, scilicet Epiphanem mortuo Philopatore patre eius qui tunc erat quattuor annorum Filii quoque prevaricatorum populi tui  relinquentes legem, volentes contra preceptum in alio loco Domino immolare  FILII QUOQUE PREVARICATORUM. Pugnantibus contra se Magno Antiocho et ducibus Ptolomei, Iudea in medio posita in contraria studia scindebatur, aliis Antiocho, aliis Ptolomeo consentientibus vel faventibus. Denique Onias sacerdos Domini assumptis plurimis Iudeorum fugit in Egyptum, et a Ptolomeo honorifice susceptus, accepit regionem que Heliopoleos vocabatur, et - concedente rege - templum extruxit in Egypto simile Iudeorum, templo quod permansit usque ad imperium Vespasiani annis ducentis quinquaginta Ipsa autem urbs que vocabatur Onie, dimicantibus postea adversum Romanos Iudeis, usque ad solum deleta est, ut neque urbis neque templi ullum restaret vestigium. Sub occasione igitur Onie pontificis, infinita Iudeorum agmina in Egyptum confugerunt. Eo tempore, et Cyrene eorum multitudine repleta est. Asserebat enim se Onias Isaie Is. 19, 19. implere vaticinium scribentis : « Erit altare Domini in Egypto et titulus eius in terminis eius et hoc est : Filii prevaricatorum populi » etc. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XIII, 3, 1-3 (62-73). extollentur  in superbiam, se preceptum Domini implere iactantes ut impleant visionem  Isaie Cf. Is. 8, 8. et  sed corruent.  et urbe et templo dirutis Et venit rex aquilonis  Antiochus Magnus volens recuperare Iudeam  ET VENIET. Cum Antiochus teneret Iudeam, missus Scopas, dux Ptolomei, contra eum fortiter dimicans cepit Iudeam et in Egyptum reversus est : Veniet igitur rex aquilonis etc. et comportabit aggerem et capiet urbes munitissimas,  ad oppugnandum presidium Scope in arce Hierosolimorum quam et cepit.  quasi prius Ptolomeus tenebat et brachia  fortitudo austri  Egypti non sustinebunt.  eum Et consurgent electi eius  duces Ptolomei   ET CONSURGENT . Antiochus magnus, volens recuperare Iudeam et Syriam et urbes plurimas, Scopam ducem Ptolomei iuxta Iordanem ubi nunc Paneas condita est fugavit, et cum decem milibus armatorum Sidonem obsedit, ad cuius liberationem misit Ptolomeus duces inclitos. Sed obsidionem solvere non potuit, sed fame superatus, Scopas manus dedit et nudus cum sociis dimissus est. ad resistendum et non erit fortitudo.  ut liberetur Scopa ab obsidione Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius. Et stabit in terra inclita et consumetur in manu eius,  Iudea proprie Hierusalem in qua honorifice susceptus partes Scope persecutus est. et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius  non solum Syriam et Ciliciam et alias provincias que Ptolomei erant et recta faciet cum eo. Et  ideo filiam  Cleopatram feminarum   pleonasmos ut est illud : « sic ore locuta est » Vergilius , Aeneis, 1.614. , « vocemque his auribus hausi » Vergilius , Aeneis, 4.359.. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter Donatus , Ars maior, L. Holtz 1981, 603-674: 658 : « Pleonasmos est adiectio uebi superuacui ad plenam significationem, ut ‘sic ore locuta est’ pro ‘sic locuta est’ ».  ET FILIAM FEMINARUM. Septimo anno regni adolescenti Ptolomeo, filiam despondit et tredecimo tradidit, dataque est ei dotis nomine Syria et Iudea. dabit ei ut evertat illum illum] illud Weber  Ptolomeum vel illud regnum scilicet et non stabit nec illius erit.  fraus eius, scilicet quia Ptolomeus et duces eius sentientes dolum cautius egerunt et Cleopatra magis viri quam parentis partes fovit Et convertet  in Asiam faciem suam ad insulas,  navali pugna et capiet multas  Rhodum, Samum, Colophoniam et alias multas, sed occurrit Scipio Nasica cum fratre Publio Scipione Africano qui Hannibalem vicerat. Victus ergo Antiochus intra Thaurum regnare iussus est et inde fugit ad Apamiam Apamiam CCSL75A (p. 912.1143)] Apiam Rusch et Susam Susam scrips. cum CCSL75A (p. 912.1143)] Sasa Rusch et ultimas regni sui penetrabit ad urbes, cumque adversus Elimeos pugnaret, cum omni exercitu deletus est. et cessare faciet principem  Epiphanem quem impugnabat invadendo Romanum imperium quiescere permisit opprobrii sui et opprobrium eius convertetur in eum.  victi et expulsi a Romanis Et convertet  de Asia fugiens faciem suam ad imperium terre sue, et {t. 3 : Erfurt, f. 245va ; facsim., p. 346a} impinget et corruet, et non invenietur.  locus eius Et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio,  Seleucus Philopator, Magni Antiochi filius, qui in Syria nihil dignum gessit vel patris imperio et sine ullis premiis inglorius periit. et in paucis diebus conteretur non in furore nec in prelio.  virtus Romani populi ab eo conteretur, idest Antichristo. Et stabit  Antiochus Epiphanes in loco eius  Seleuci fratris despectus,   {t. 3 : Erfurt, f. 245va ; facsim., p. 346a} ET STABIT IN LOCO EIUS DESPECTUS. Antiochus Epiphanes, scilicet frater eius ante omnibus vilis et despectus sed quasi mansuetus et lenis fraudulenter regno potitus est, hunc locum et que sequunter, quidam tantum ad Antiochum referunt nostri quedam ad eum, quedam ad Antichristum, cuius ille pretulit typum, quedam ad utrumque, sicut septuagesimo Psalmo Salomonis nomine intitulato cf. Ps. 71, 1., quedam ad eum, quedam referuntur ad Christum, quedam utrique conveniunt. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  ET STABIT IN LOCO EIUS DESPECTUS. Hucusque de ordine historie inter Porphyrium et nostros nulla contentio est. Que sequuntur usque ad finem voluminis, ille interpretatur super Antiochum Epiphanem Seleuci fratrem, Antiochi Magni filium, qui post Seleucum undecim annis regnavit in Syria obtinuitque Iudeam, sub quo legis Dei persecutio, et Machabeorum bella. Nostri hec omnia de Antichristo prophetari dicunt.  ET STABIT IN LOCO EIUS DESPECTUS. Antichristus, scilicet qui in fine mundi consurget de gente modica, idest de populo Iudeorum, tam humilis atque despectus ut ei non detur honor regius sed fraudulenter obtineat principatum, et brachia pugnantis populi Romani expugnentur ab eo et conterantur, et hoc faciet quia simulabit se ducem esse federis, id est legis et testamenti Dei. Et ingredietur urbes ditissimas et faciet que non fecerunt patres eius etc. Nullus enim Iudeorum preter eum in toto umquam orbe regnavit, hic contra firmissimas cogitationes sanctorum, scilicet inibit consilium.  Antiochus Antichristi typus, in quo que ex parte precedunt in Antichristo omnino sunt complenda. Sicut Salomon typus Christi. Est enim mos Scripture sancte, ut futurorum premittat veritatem in typis, sicut in Psalmo qui intitulatur nomine Salomonis Cf. Ps. 71, 1., non omnia conveniunt ei ut hoc  Cf. Ps. 71, 5. :"Et permanebit cum sole et ante lunam" etc."Et dominabitur a mari usque ad mare" Cf. Ps. 71, 8., et cetera huiusmodi. Et sicut hic Cf. Ps. 71, 11. :"Benedicentur in ipso omnes tribus terre omnes gentes magnificabunt eum". Ex parte autem et quasi in umbra Cf. Hbr. 10, 1. et imagine veritatis in Salomone premissa sunt, que in salvatore perfecte implentur. et non tribuetur ei honor regius.  ab his qui in Syria serviebant Ptolomeo Et veniet clam,  clementiam simulans et obtinebit regnum in fraudulentia. Et brachia  fortitudo, unde et manus appellatur exercitus magnitudo pugnantis  Ptolomei scilicet Philometoris expugnabuntur  Philometoris duces a facie eius  Antichristi  dolis Antichristi et conteretur.  Ptolomeus Philopator Insuper et dux federis.  tribulabitur scilicet  DUX FEDERIS. Iudas Machabeus quem fraude superavit, vel ipse dux federis qui obtulit pace Ptolomeo, et fuit dux federis non Epiphani, qui quintus regnavit in Egypto, sed Philometori filio Cleopatre sororis Antiochi cuius hic avunculus. Et cum post mortem Cleopatre, Eulalius eunuchus Philometoris nutritius, et Lemeus Lemeus] Leneus CCSL75A (p. 916.58) Egyptum regerent et repeterent Syriam quam Antiochus fraude occupaverat, ortum est prelium inter avunculum scilicet Antiochum et puerum Ptolomeum. Cumque inter Pelusium et montem Cassium Cassium] Casium CCSL75A (p. 916.61) confluxissent, victi sunt duces Ptolomei. Antiochus vero parcens puero et amicitiam simulans, ascendit Memphim et regnum Egypti accipiens puerique rebus se providere dicens, cum modico populo omnem Egyptum {t. 3 : Erfurt, f. 245vb ; facsim., p. 346b} subiugavit : que non fecerunt patres etc. Nullus enim regum Syrie ita Egyptum vastavit. Et post amicitias cum eo  Antichristus simulans se ducem federis, regnum Egypti primum invadet faciet dolum,  regnum eius invadens et ascendet  Memphim et superabit  Egyptum  paulatim in modico populo, et et] om. Weber abundantes et uberes urbes ingredietur et faciet  Antiochus vel Antichristus que non fecerunt patres eius et patres patrum eius.  quilibet de populo Iudeorum Rapinas  Egypti et predam et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas  quia astutissimus cogitationes  sanctorum  ducum pueri inibit inibit] iniet Weber ,  callidius consilium  faciet scilicet et hoc usque ad tempus.  donec Dei voluntas permiserit  non semper non quecumque volet Et concitabitur fortitudo eius,  secundum Porphyrium : Antiochi  ET CONCITABITUR. Nostri secundum superiorem sensum hec omnia de Antichristo interpretantur, qui vastiturus est de populo Iudeorum, et de Babylone venturus. Unde urbes et regem Egypti primum superabit qui est unus de tribus cornibus de quibus supra dictum est. et cor eius adversum regem austri  Ptolomeum sororis sue filium in exercitu magno. Et rex austri  duces Ptolomei vel rex Egypti {t. 3 : Erfurt, f. 245vb ; facsim., p. 346b} provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis,  contra Antiochum vel Antichristum et non stabunt quia inibunt adversum eum consilia.  non poterunt resistere fraudulentie Antiochi, qui simulabit pacem cum Ptolomeo et comedet panem cum eo et postea occupabit Egyptum Et comedentes panem cum eo  Philometore conterent illum,  Ptolomeum exercitusque eius  regis austri vel Egypti opprimetur, et cadent interfecti eius plurimi. Duorum quoque regum cor erit ut male faciant,  invicem sibi insidiantes, sic ars deluditur arte  DUORUM QUOQUE REGUM. Nulli dubium quin Antiochus pacem cum Ptolomeo fecerit et cum eo convivium inierit et dolos intenderit non proficientes, quia non potuit regnum eius obtinere sed eiectus est a militibus Ptolomei. Sed quod dicitur duos fuisse reges quorum cor fraudulentum ut sibi mutuo malefacerent, secundum historiam stare non potest : Ptolomeus enim parvus erat etate et deceptus fraude Antiochi quod ille male cogitare potuit ? Unde nostri hec omnia ad Antichristum referunt et ad regem Egypti quem primum superabit. et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient  Antiochus et principes eius quia adhuc finis in aliud tempus.  pugne quia non perficient cogitata  ET NON PROFICIENT. Quia a ducibus Ptolomei expulsus est ab Egypto et postmodum duorum nepotum suorum obsidione et Romanorum iussu qui eis amici erant exclusus est. Et revertetur in terram suam  a ducibus Egypti repulsus cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctum Cf. 1Mcc. 1, 21-24.,  TESTAMENTUM SANCTUM. De Antichristo nullus ambigit quin pugnaturus sit adversus testamentum sanctum et primum contra regem Egypti dimicans, Romanorum terreatur auxilio. Hec sub Antiocho Epiphane imaginata precesserunt, ut rex nequissimus qui populum Dei persecutus est presignaret Antichristum qui populum Christi persecuturus est. Multi autem nostrorum putant ob sevitie et turpitudinis magnitudinem Neronem Antichristum fore.  Et greca et romana narrat historia quod Antiochus - expulsus ab Egyptiis - venit in Iudeam, scilicet terram sanctam et spoliavit templum et auri tulit quam plurimum, positoque in arce presidio Macedonum, reversus est in terram suam et evoluto biennio rursum contra Ptolomeum exercitum congregavit et ad austrum venit. Cumque duo fratres Ptolomei Cleopatre filii, quorum avunculus erat Antiochus obsiderentur Alexandrie, venerunt duo legati Romanorum quorum unus erat Marcus Publius Lenas cum eum stantem in litore invenisset et ex parte senatus dixisset. Quod iuberetur ab amicis populi Romani recedere et suo imperio contentus esse, et ille responsum ad amicorum consilium distulisset, orbem fecit in arena baculo quem manu tenebat et regem circunscribens ait : Senatus et populus Romanus precipiunt ut in hoc loco respondeas quod consilium geras. Unde ille perterritus ait : Si hoc placet senatui et populo Romano recedendum est. Et statim movit exercitum. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Livius , Ab urbe condita, 45, 12 ; Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XII, 5, 2 (24-247 sqq.). et faciet et revertetur  iussu Romanorum in terram suam.  Iudeam Dei testamentum colentem Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum,  Quia iterum, collectis viribus, venit in Egyptum et obsedit duos nepotes suos Ptolomeum Philometorem cum fratre suo, quando Romanorum iussu amotus est. Antichristus quoque arma sentiet Romanorum. et non erit priori simile novissimum.  non ita succedet ei sicut prius quando venit in Egyptum Et venient super eum trieres et Romani,  Itali et percutietur  non morte, sed humiliatione superbie et revertetur.  alii comminabuntur ei Et indignabitur contra testamentum sanctuarii,  peius enim fecit cum secundo venisset Hierosolimam et hoc est : et indignabuntur contra testamentum sanctuarii .  ET INDIGNABITUR. Hoc plenius in libro Machabeorum Cf. 1Mcc. 1, 20-28., quia postquam de Egypto pepulerunt eum, scilicet Antiochum Romani, indignans venit contra testamentum sanctum, et ab his invitatus est qui legem Dei dereliquerant, et cerimoniis ethnicorum se miscuerant. Quod plenius complendum est sub Antichristo, qui indignabitur {t. 3 : Erfurt, f. 246ra ; facsim., p. 347a} contra testamentum Dei, et cogitabit adversus illos quos vult legem Dei relinquere. Unde Aquila : Et cogitabit ut deseratur pactum sanctuarii . et faciet et revertetur et revertetur] reverteturque Weber , et cogitabit adversus adversus] adversum Weber eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii  quomodo scilicet remuneret eos qui ad idola conversi sunt {t. 3 : Erfurt, f. 246ra ; facsim., p. 347a} Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis,  ET BRACHIA. Iudei hec nec de Antiocho Epiphane, nec de Antichristo, sed de Romanis intelligunt, de quibus : et venient trieres sive itali atque romani et humiliabuntur. P ost multa inquiunt tempora de ipsis Romanis qui Ptolomeo in auxilium venere, et Antiocho comminati sunt, consurget rex Vespasianus. Et surgent brachia eius, et semina semine, scilicet Titus filius eius cum exercitu, et polluent sanctuarium, auferentque iuge sacrificium, et templum tradent eterne solitudini. Siim quippe et cethim quos nos Romanos et trieres dicimus, Hebrei Italos volunt esse atque Romanos. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  Alii semina progenies, scilicet volunt autem eos significari qui ab Antiocho missi sunt post biennium quam templum spoliaverat ut tributa exigerent a Iudeis, et auferent cultum Dei et in templo Iovis Olympii simulacrum, et Antiochi statuas ponerent quas nunc abominationem desolationis vocat, quando ablatum est olocaustum, et iuge sacrificium, que omnia in typo Antichristi nostri precessisse contendunt qui sessurus est in templo Dei tamquam sit Deus. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.  Antichristus in templo sedebit quasi Deus, ut legem Dei auferat Iudeorum quidam simulaverunt se legem Dei custodire et postea cum gentibus fuerunt. Alii in religione permanserunt quod in Antichristi tempore futurum est quando « refrigescet caritas multorum » Mt. 24, 12.. Unde Cf. Lc. 18, 8. :"Pustasne Filius hominis veniens inveniet fidem in terra ?". Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem  templi in desolationem. Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter.  hoc quoque in libro Machabeorum Cf. 1Mcc. 1, 38-39. Populus autem  Mathathias cum filiis et huiusmodi Cf. 1Mcc. 1, 14.. sciens Deum suum obtinebit et faciet.  legem scilicet Et docti in populo  in lege  ET DOCTI IN POPULO. Quanta Iudei passi sunt sub Antiocho Machabeorum libri Cf. 2Mcc. 6, 18-7, 42. referunt, et triumphi eorum testimonio sunt, qui pro custodia legis Dei flammas et gladios et servitutem et rapinas, et penas ultimas sustinuerunt. Que pro certo sub Antichristo futura sunt, multis resistentibus potentie eius et diffugientibus. Hebrei hec in ultima eversione templi - que sub Vespasiano et Tito accidit - interpretantur, dicentes fuisse plurimos qui scirent Deum suum et pro custodia legis eius morerentur. docebunt plurimos  resistere et legem Dei custodire et ruent  sancti in gladio et in flamma  antiochi vel Antichristi  ET RUENT IN GLADIO. Mathathias de vico Modin qui adversus duces Antiochi rebellavit conatus servare legem Dei sed occisus est et filii eius hostium fraude quidam decepti, sicut Machabeorum liber testatur Cf. 1Mcc. 2, 1-70 ; 1Mcc. 9, 17-18 ; 1Mcc. 12, 39.. et et] om. Weber in captivitate et in rapina dierum. Cumque corruerint  sub Antichristo  CUMQUE CORRUERINT. Quidam Iudeorum et de Severo et Antonino principibus hec intelligunt qui Iudeos dilexerunt simulatorie. Alii de Iuliano imperatore quod quando oppressi fuerant a Gallo Cesare, et in captivitate multa passi ille consurget, Iudeos amare se simulans et im templo eorum se immolare simulans, in quo parvam spem auxilii habebunt. Et applicabuntur illis gentilium plurimi, sed fraudulenter, pro cultu enim idolorum, simulabunt se amicos, et hoc ideo ut qui probati sunt manifesti fiant. Tempus enim vere salutis eorum sub Christo {t. 3 : Erfurt, f. 246rb ; facsim., p. 347b} quem falso venturum putant, cum Antichristum suscepturi sunt. sublevabuntur  sancti resistentes Antichristo auxilio parvulo  divina confortatione adversus Antichristum et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.  ministri Antiochi vel Antichristi Et de eruditis ruent,  "Ut seducantur si fieri potest etiam electi" Cf. Mt. 24, 24.. ut conflentur  Quasi hec omnia ideo fient ut conflentur et eligantur .  sancti quasi in fornace « vasa figuli probat fornax » Sir. (Eccli.) 27, 6. etc. et eligantur  probatores facti  de numero hominum et dealbentur  secundum illud  Ps. 50, 9. : « Et super niven dealbabor ». usque ad tempus  non semper prefinitum,  a Deo  "omnis potestas a Deo" Cf. Rm. 13, 1. et « omnia tempus habent » Qo. (Ecl.) 3, 1.. quia adhuc aliud tempus erit.  quietis post tribulationem  victorie vere in adventu Christi Et faciet iuxta voluntatem suam rex.  Porphyrius et sequentes eum de Antiocho Epiphane hec dici autumant  ET FACIET IUXTA. Ab hoc loco Iudei de Antichristo dici putant quod surgat post parvulum Iuliani auxilium, sicut nos quoque hec intelligimus de eo. Et elevabitur  contra cultum Dei et magnificabitur  in superbia, ut etiam simulacrum suum in templo iubeat poni adversum omnem Deum.  unde  2Th. 2, 4. : « Qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus ». Et adversum Deum deorum loquetur magnifica,  blasphemias et dirigetur dirigetur] diriget Weber  prosperabitur uterque {t. 3 : Erfurt, f. 246rb ; facsim., p. 347b} donec compleatur  super eum  finiatur, scilicet sevitia eorum iracundia.  Dei  DONEC COMPLEATUR IRACUNDIA id est irascatur ei Deus ut pereat. Polybius enim et Diodorus - qui bibliothecarum scribunt historias - narrant eum non solum contra Deum Iudeorum fecisse, sed avaritie facibus accensum templum Diane ditissimum, quod in Elymaide erat spoliare conatum oppressumque a custodibus templi et vicinis circumeuntibus, et quibusdam fantasiis atque terroribus versum in amentiam, ad ultimum morbo interiisse, et hoc ei commemorant accidisse, quia templum Diane ditissimum conatus sit spoliare. Nos autem dicimus quod ideo accidit ei, si quid accidit, quia in sanctos Dei nimiam crudelitatem exercuit et templum eius polluit. Non enim quia conatus est facere et penitendo cessavit implere, sed pro eo quod fecit punitus est. Perpetrata quippe est  apud Dei prescientiam diffinitio quippe est] inv. Weber | diffinitio] definitio Weber .  alii : in ipso erit consummatio  quanto scilicet tempore seviat uterque Et Deum patrum suorum  Iudeorum, scilicet Deum deorum  Abraam, Isaac et Iacob, de quorum progenie nascetur in Babylone sicut aiunt de tribu Dan. non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum,  ET ERIT IN CONCUPISCENTIIS. Ambigue in hebraico, teste Aquila, qui verbum ex verbo expressit dicens : Super deum patrum suorum non intelliget et super concupiscentias feminarum et super omnem deum non intelliget, quibus verbis intelligi potest et habere concupiscentiam scilicet quod magis Antiocho convenit, et non habere quod Antichristo qui castitatem ideo simulabit ut facilius decipere possit.  ET ERIT IN CONCUPISCENTIIS. Septuaginta : Et concupiscentiis feminarum subiacebit . Antiochus enim luxuriosissimus fuit, ut etiam mimis et scortis publice, et populo vidente miseretur. nec quemquam deorum  «Ego dixi dii estis » Ps. 81, 6 ; Io. 10, 34..  elatus super omne quod dicitur Deus curabit, quia adversum universa consurget.  Deum et homines Deum autem Maozim in loco suo venerabitur,  diabolum vel seipsum quem predicabit esse Deum  Aquila : deum fortitudinum , Septuaginta : Deum fortissimum. Porphyrius ridiculose Modin putat, quia Antiochi duces dicuntur in Modin vico Mathathie Iovis statuam posuisse compellentes Iudeos ei victimas immolare.  DEUM MAOZIM IN LOCO. Diabolum, scilicet in seipso vel ubicumque fuerit, vel in membris suis. Omnium enim malorum caput est diabolus, sicut Christus bonorum qui in ipso venerabuntur diabolum.   Maozim presidium scilicet quod Antichristus in Hierusalem constructurus est. Antiochus enim presidia ibi et idolum constituit, ad insidias sanctificationis, uterque autem diaboli cultor erit. et Deum quem ignoraverunt patres eius  hoc magis convenit Antichristo. Antiochus enim idola Grecie coluit et Iudeos et Samaritanos ad deorum suorum cultum compulit. colet  Antichristus auro et argento et lapide pretioso, rebusque pretiosis. Et faciet  quacumque fraude ut muniat  idest unum faciat se et diabolum quem elegit  ET FACIET UT MUNIAT. Theodotio : Et aget hoc ut muniat presidia cum deo alieno, et cum eis ostenderit, multiplicabit honorem, et Dominari eos multis faciet, et terram dividet gratis. Secundum Theodotionem hoc exponit Porphyrius.  Porphyrius. Et faciet hec omnia ut muniat arcem Hierusalem, et in ceteris urbibus ponat presidia, et Iudeos doceat alienum adorare deum, scilicet Iovem quem cum illis ostenderit et adorandum esse persuaserit, deceptis dabit honorem et gloriam et faciet ceteris qui in Iudea fuerint dominari, et pro prevaricatione possessiones dividet et dona distribuet. Antichristus quoque deceptis multa donabit, et terram suo exercitui dividet, quos enim terrore subiugare non poterit avaritia subiugabit. Maozim cum deo alieno  Iove quem cognovit,  approbavit et multiplicabit gloriam  pretio precibusque minisque et dabit eis  suis potestatem in multis,  super bonos et terram  sanctorum possessionem dividet gratuito.  satellitibus suis Et in tempore prefinito preliabitur  secundum Porphyrium, undecimo anno regni sui Antiochus rursum contra Ptolomeum dimicavit  ET IN TEMPORE. Nostri ad Antichristum hec referentes dicunt quod primum pugnaturus sit contra regem austri, id est Egypti, et postea Libyes, et Ethiopes superaturus, que de decem cornibus tria cornua contrita legimus supra, et quod {t. 3 : Erfurt, f. 246va ; facsim., p. 348a} venturus sit in Iudeam, et multe ei urbes vel provincie dature sint manus. adversus adversus] adversum Weber eum  irruentem  Antiochum vel Antichristum rex austri Cf. 1Mcc. 1, 18-19.,  Ptolomeus Philometor vel rex Egypti unum de decem cornibus Romanorum et  sed quasi tempestas veniet  uterque  furibundus contra illum rex aquilonis  Antiochus vel Antichristus {t. 3 : Erfurt, f. 246va ; facsim., p. 348a} in curribus  hec in Egypto faciet et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras  plurimas et conteret et pertransiet.  idest pertranseundo vastabit Et introibit in terram gloriosam  Iudeam et multe corruent.  hoc secundum Aquilam. Urbes subaudis vel regiones vel provincie. He autem sole salvabuntur  Dei miseratione de manu eius Edom et Moab et principes filiorum Ammon.  HE AUTEM SOLE. Antiochus contra Ptolomeum festinans Idumeos et Moabitas et Ammonitas qui ex latere Iude erant non tetigit, ne occupatus alio prelio, Ptolomeum redderet fortiorem. Antichristus quoque Idumeos et Moabitas et filios Ammon , Arabiam scilicet relinquet intactam, quia illuc sancti ad deserta confugient. Et mittet manum suam in terras et terra Egypti non effugiet.  quia capietur  ET MITTET MANUM. Hoc Antiochum ex parte fecisse legimus, sed quod sequitur per Libyas et Ethiopiam transibit, magis Antichristo quam Antiocho convenit. Antiochus enim Libyam - quam plerique Africam dicunt - non tenuit, nisi forte quia in ipso climate sunt provincie Egypti et longe per deserta vicine, captis Egyptiis, etiam he provincie conturbate sunt. Unde non dicitur quod eos ceperit, sed pertransierit. Et dominabitur  Antiochus vel Antichristus thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Egypti. Per Libyam Libyam] Lybias Weber quoque  hoc verius Antichristo convenit et Ethiopiam Ethiopam] Ethiopas Weber transibit,  hec sunt tria cornua que a facie Antichristi tollentur : rex Egypti, rex Libye, rex Ethiopie et fama  bellorum turbabit  timore eum  Antichristum pugnantem contra Egyptios et alias gentes vel Antiochum.  ET FAMA TURBABIT EUM. Hoc quoque Porphyrius de Antiocho somniat : Pugnans - inquit - contra Egyptios et Libyas Ethiopiasque pertransiens, audiet sibi ab oriente et occidente prelia concitari. Unde et regrediens capiet aradios sibi resistentes, et in litore Phenicis omnem vastabit provinciam confestimque pergens ad Arthoxiam Arthoxiam] Artaxiam CCSL75A (p. 931.383) regem Armenie qui de orientis partibus movebatur et interfectis plurimis de exercitu eius, ponet tabernaculum suum in loco Apethno qui est inter duo flumina altissima, que sunt Tigris et Euphrates. Cumque hucusque processerit in quo monte inclito et sancto sederit, dicere non potest, quamquam et inter duo maria eum sedere probari non potest, et stultum est duo Mesopotamie flumina, duo maria interpretari. Montem autem inclitum ideo preterit, quia sequitur Theodotionem qui ait : I nter media maria super montem saba sanctum. Cumque Saba nomen montis vel Armenie vel Mesopotamie putet, quare sit sanctus dicere non potest. Sed eadem licentia mentiendi possumus dicere quod idolis sit consecratus. Et veniet inquit usque ad summitatem eius et nemo auxiliabitur ei , ad summitatem montis, scilicet in Elymaide provincia, que est ultima regio Persarum ad orientem ibique volens templum Diane expoliare, quod habebat infinita donaria, fugatus a barbaris est qui mira veneratione fanum illud colebant et mortuus est merore consumptus in Thebes Thebes] Tabes CCSL75A (p. 932.403) oppido Persidis. Hec ille in suggillationem nostri artificiose composuit. Sed si etiam approbet hec de Antiocho non de Antichristo dicta, quid ad nos, qui non ex omnibus locis Scripturarum Christi probamus adventum vel Antichristi mendacium, dimittat dubia discat manifesta. Quis est lapis excisus de monte etc. ? Quis filius hominis ? Quis venturus in nubibus etc. ? Que sunt manifesta preterit, et de Iudeis asserit prophetari quos usque hodie servire cernimus, et dicit eum qui sub nomine Danielis scripsit librum ad refocillandum spem suorum fuisse mentitum, qui non omnem historiam futuram nosse potuit, sed preterita memoravit. In ultime autem visionis immoratur calumniis, flumina ponens {t. 3 : Erfurt, f. 246vb ; facsim., p. 348b} pro mari, et montem inclitum et sanctum Aphetno preterit quem ubi legerit nullam potest proferre historiam. ab oriente et ab aquilone, et  ideo veniet in multitudine magna  metuens audita bella contra se moveri ut conterat et interficiat plurimos. Et figet tabernaculum suum  id est solii sui  scilicet et thronum   Et figet tabernaculum . Septuaginta : Et statuet tabernaculum suum tunc inter maria et montem voluptatis sanctum et veniet hora consummationis eius .  Theodotio sic : Et figet tabernaculum suum in Apethno inter maria in monte saba sancto, et veniet usque ad partem eius .  Aquila ita : Et plantabit tabernaculum tentorii sui - alias pretorii - Apethno , inter maria et montem gloriosum et sanctum, et veniet usque ad finem eius  Symmachus ita : Et extendet papiliones equitatus sui inter maria super montem fortitudinis, et inde veniet usque ad verticem montis .  Sciendum autem quod pe litteram sermo hebreus non habet, sed pro ea fe utitur, cuius vim grecum sonat. In hoc autem loco tantum apud hebreos scribitur fe, et legitur pe : Apethno. Quod autem Antichristus veniat usque ad summitatem montis sancti et incliti et ibi pereat, Isaias ostendit sic Cf. Is. 25, 7. :"Et precipitabit Dominus in monte sancto faciem dominatoris vel principis tenebrarum" etc. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 11, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Apethno Apethno] Apedno Weber  alias : aphetno  iuxta Nicopolim   apethno compositum est, idest solii sui, quasi : Figet tabernaculum et thronum suum inter maria super montem inclitum et sanctum . inter maria  Mortuum scilicet ab oriente, et magnum scilicet in cuius litore Cesarea et Ioppe, que prius Emmaus vocabatur, ubi etiam incipiunt Iudee provincie montana consurgere. super montem  Oliveti inclitum et sanctum,  in se erigens, cum prius sub radicibus montane provincie fixerit tabernaculum et veniet usque ad {t. 3 : Erfurt, f. 246vb ; facsim., p. 348b} summitatem eius,  verticem montis Oliveti qui inclitus, quia ex eo Christus ascendit ad Patrem Cf. Act. 1, 11. et nemo auxiliabitur ei.  Domino irascente contra eum. Asserunt autem quod ibi sit periturus unde Dominus ascendit in celum. Capitulum 12 In tempore autem illo  Antichristi  ubi sancti refrigerentur  IN TEMPORE AUTEM. Quid in hoc capitulo Porphyrius dicat non invenit, in quo mortuorum res describitur. Unde : Et multi de his qui dormiunt in terre pulvere evigilabunt etc. Nec potest dicere qui fuerint sub Antiocho fulgentes quasi splendor firmamenti et quasi stelle in perpetuas eternitates . Sed quid non temptat pertinacia ? Contritus coluber caput levat, et moriturus in morituros venena evomit Cf. Prv. 23, 32.. Inquit enim : Et hoc de Antiocho dicitur, qui vadens in Persidem, Lysie qui Antiochie et Phenici preerat, reliquit exercitum, ut adversus Iudeos pugnaret, et Hierusalem subverteret, que narrat Iosephus Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XII, 11, 1 sqq. (354 sqq.)., et quod fuerit tribulatio talis « qualis numquam fuit » Apc. 16, 18., ex quo ceperunt homines esse super terram. Reddita autem victoria, et cesis Antiochi ducibus, ipso quoque in Perside mortuo, salvatus est populus Israel, et omnes qui scripti erant in libro Dei, scilicet qui legem Dei fortissime defenderant, et e contra deleti sunt qui legis prevaricatores fuerunt, et Antiocho faverunt. Tunc ait : hi qui in terre pulvere erant et malorum pondere oppressi erant et operti, quasi in sepulcris miseriarum, ad insperatam victoriam de terre pulvere surrexerunt, custodes legis resurgentes in vitam eternam, prevaricatores in opprobrium. Magistri autem et qui legis notitiam habuerunt, fulgebunt quasi celum et qui minores exhortati sunt ad custodiam legis instar astrorum fulgebunt in perpetuas eternitates . Ponit quoque historiam de Machabeis Cf. 1Mcc. 2, 28-30. in qua dicitur multos Iudeorum sub Mathathia et Iuda Machabeo ad eremum confugisse, et in speluncis latuisse, et cavernis petrarum, et post victoriam processisse, et hoc methaphorice quasi de resurrectione mortuorum predictum esse. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 12, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. consurget Michael  fideliter agens  ut sancti refrigerentur princeps  Iudeorum magnus,  ut reliquias salvet qui stat  quasi adiutor pro filiis populi tui,  Iudeorum  ut salventur predestinati et quasi stelle maris et  quia veniet tempus  ET VENIET TEMPUS. Etiam si ponamus Lysiam vicisse Iudeos, sicut vult Porphyrius, qui tamen victus est, non fuit tanta tribulatio quanta cum Hierusalem capta a Babyloniis, templum subversum et populus captivatus est. Hec tamen maior, unde non hec possunt ad Antiochum referri. quale non fuit ab eo ex quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud.  Antichristi Et in tempore illo  quasi propter electos abbreviabuntur dies tyrannidis eius salvabitur  extincto Antichristo spiritu salvatoris populus tuus,  pro quo oras omnis qui inventus fuerit  patebit scriptus  predestinatus in libro.  Dei Et multi  omnes de his qui dormiunt in terre pulvere  in pulverem redacti evigilabunt :  resurgentes alii in vitam eternam eternam] + et Weber  pro diversitate meritorum alii in opprobrium  damnationis ut videant semper. Qui autem docti fuerint  Magistri scilicet aliorum non modo predicando, sed scriptis confirmando.  QUI AUTEM DOCTI. Theodotio - id est vulgata editio - ita : Et intelligentes {t. 3 : Erfurt, f. 247ra ; facsim., p. 349a} fulgebunt quasi splendor firmamenti , et de iustis plurimi quasi stelle in eternum et ultra .  Secundum Theodotionem tantum interest inter eruditam sanctitatem et sanctam rusticitatem quantum distat celum et stelle, qui doctis similitudinem celi, iustis absque doctrina stellarum fulgorem tribuit singularum. fulgebunt quasi splendor firmamenti,  similes celi  sol et luna, vel sicut firmamentum cum omnibus stellis. et qui ad iustitiam  simpliciter verbo rite et exemplo erudiunt multos,  aliter non valet scientia, tacitus et otiosus sermo doctrina mercedem non habet quasi {t. 3 : Erfurt, f. 247ra ; facsim., p. 349a} stelle in perpetuas eternitates.  «Fulgebunt iusti et tamquam scintille in arundineto discurrent » Sap. 3, 7.. Tu autem  quasi : multa revelavi tibi, tu autem etc. Daniel claude claude] clude Weber  involucris involucris] involutris cacogr . Rusch sermones  visiones et signa librum  obscuritatibus  obscuritatis magnitudinem significat  ET SIGNA LIBRUM. In Isaia Cf. Is. 8, 16. quoque liber signatus est et in Apocalypsi Cf. Apc. 5, 1. sigillis septem. Unde subditur Apc. 5, 5. : « Vitit leo de tribu Iuda ». Librum autem hunc potest aperire qui Scripturarum sacramenta cognovit, et intelligit enigmata, et verba tenebrosa, et occidentem litteram transfert ad spiritum vivificantem.  Legimus in Machabeorum libris Cf. 1Mcc. 1, 57 ; 1Mcc. 4, 52. et Iosephus Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XII, 5, 4 ; 7, 6 (248 ; 319-321). in eadem opinione consentit quod tribus annis templum pollutum fuerit in Hierusalem, et in eo Iovis idolum steterit sub Antiocho Epiphane centesimo quadragesimo quinto anno regni grecorum a Seleuco, mense eiusdem anni nono usque ad nonum mensem centesimi quadragesimi octavi anni qui faciunt annos tres. Non autem sub Antichristo tres sed tres et semis, idest mille ducenti nonaginta dies desolationis templi et eversionis dicuntur esse futuri. usque ad tempus  completionem statutum. Plurimi pertransibunt P. p.] inv. Weber  legendo querendo historie veritatem et multiplex erit scientia.  diversi diversa opinabuntur Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant :  angeli princeps Persarum vel princeps Macedonum unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis.  Babylonii quod quamvis hic non nominetur secundum preteritam visionem potest esse Tigris, qui hebraice redicel, iuxta quem vidit visionem. Et dixi viro qui indutus erat lineis  hic est angelus clementissimus qui orationes Danielis obtulerat in conspectu Dei Cf. Dn. 10, 4-20., quando ei viginti et una die angelus Persarum resistebat  non duobus angelis, qui nec interrogatione digni videntur, unde intelligimus illos angelos esse Persarum atque Grecorum. qui stabat  quasi pede conculcans super aquas fluminis :  Babylonii  signans violentiam Persarum iam comprimendam Usquequo finis horum mirabilium ?  quo tempore complebuntur  que sub Antichristo, secundum Porphyrium sub Antiocho Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset elevasset] levasset Weber dexteram et sinistram suam in celum et iurasset per viventem in eternum Cf. Apc. 10, 5-6.,  adiecit hoc aliud scilicet quia in tempus  unius anni  hoc spatio dicitur desolatio futura sub Antichristo et tempora et tempora] temporum Weber  duorum et dimidium temporis Cf. Apc. 12, 14..  unius anni Et cum completa fuerit  ab Antichristo secundum nostros vel ab Antiocho secundum Porphyrium dispersio  idest cum dispersus fuerit populus Dei manus populi sancti, complebuntur universa hec.  que vidisti Et ego  Daniel audivi,  futura regum, scilicet diversa bella et multiplicem historiam, sed non audierat nomina singulorum et non intellexi  quomodo ergo disserere presumunt alii et dixi : Domine mi quid erit post hec ? Et ait : Vade Daniel,  viam universe carnis quia clausi sunt  multis obscuritatibus signatique sermones  visiones usque ad tempus  consummationis prefinitum. Eligentur  sancti  de massa generis humani et dealbabuntur  ut appareant iusti et quasi ignis  "Quasi aurum in fornace" Cf. Prv. 27, 21 ; Sap. 3, 6 ;. probabuntur multi.  fideles Et impie agent impii  cum finis venerit  «Qui in sordibus est sordescat adhuc » Cf. Apc. 22, 11.. neque intelligent omnes impii.  ad probationem sanctorum hec fieri  «In malivolam animam non intrabit sapientia » Sap. 1, 4. etc. Porro docti intelligent,  hec scilicet et libenter sustinebunt  disciplina Dei et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium  Ex quo, scilicet Antichristus orbem possidens, Dei cultum interdicet usque ad mortem eius et posita fuerit  cum se, scilicet colendum persauserit abominatio  cultus Antichristi in desolationem desolationem] desolatione Weber ,  scilicet templo desolato  legis Dei et sanctorum dies {t. 3 : Erfurt, f. 247rb ; facsim., p. 349b} mille ducenti nonaginta.  tres anni et semis erunt, scilicet  DIES MILLE DUCENTI. Hos dies vult vult : id est Porphyrius sub Antiocho in desolatione templi esse completos et Iosephus Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XII, 5, 4 ; 7, 6 (248 ; 319-321). et Machabeorum liber Cf. 1Mcc. 1, 57 ; tribus tantum annis hoc fuisse commemorant. Unde patet tres istos et semis annos de Antichristo dici, qui tribus et semis annis, idest mille ducentis nonaginta diebus sanctos persequetur, et postea corruet in monte sancto.  Repetit de ipse Antichristi sed aliis verbis id est cum ablato Dei cultu et desolato, Antichristus abominabiliter exhibebit se adorandum tunc erunt dies tot, idest tres anni et semis. Beatus qui expectat et pervenit ad dies mille et et] om. Weber trecentos triginta quinque.  dies quietis et pacis post mortem Antichristi quadraginta quinque superioribus adduntur ad refrigerium sanctorum et ad penitentiam subversorum  BEATUS QUI EXPECTAT. Interfecto, scilicet Antichristo supra prefatum numerum dies quadraginta quinque prestolatur, post quos Dominus in maiestate venturus est. Quare autem post mortem Antichristi {t. 3 : Erfurt, f. 247rb ; facsim., p. 349b} quadraginta quinque dierum silentium sit Dei scientie est, sed forte regni dilatio, sanctorum patientie est probatio.  Porphyrius hunc locum ita exponit ut quadraginta quinque dies qui super mille ducentos nonaginta sunt, victorie contra duces Antiochi tempus significent quando Iudas Machabeus fortiter dimicavit, et templum mundavit, idolumque contrivit, et in templo victimas obtulit. Sed liber Machabeorum Cf. 1Mcc. 1, 57 ; 1Mcc. 4, 52., tribus tantum annis templum dicit fuisse pollutum. Tu autem Daniel vade  vias  moriendo, unde : « Euntes ibant et flebant » Ps. 125, 6. etc. ad prefinitum,  vite et requiesces  in spe et stabis in sorte tua in finem finem] fine Weber dierum.  in numero sanctorum resurgendo et ibi videbis que nunc operta sunt  TU AUTEM DANIEL VADE. Theodotio : Tu autem Daniel vade et requiesce, et resurges in ordine tuo , idest in consummatione dierum in quo patet prophetiam hanc esse resurrectionis omnium mortuorum, quando propheta resurrecturus est. Frustra ergo Porphyrius que in typo Antiochi de Antichristo dicta sunt vult referre ad Antiochum. Cui plene respondet Eusebius Cesariensis et Apollinaris Laodicenus et ex parte disertissimus vir et martyr Methodius. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 12, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Hucusque Danielem in hebreo volumnie legimus ; cetera que sequuntur usque ad finem libri de theoditionis editione translata sunt. Capitulum 13 ÷ Erat Erat] Et praem. Weber vir habitans in Babylone et nomen eius Ioachim ÷ et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchie Helchie] Chelchie Weber , pulchram nimis et timentem Dominum. ÷ Parentes enim illius cum essent iusti  Origenes in decimo Stromatum Susanne et Belis fabulam ponit. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 13, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.  hic parentes ammonentur ut secundum legem Dei non tantum filios sed etiam filias edoceant  ERUDIERUNT FILIAM SUAM. Tradunt Hebrei quia mulieres in hoc decipiebantur quod Christum de semine suo nasciturum affirmabant, quia de semine Iuda et de stirpe David erant. Non hab. Hieronymus, I n Dn. ÷ Erat autem Ioachim dives valde,  negotii opportunitas et concurrentia et erat ei pomerium vicinum domui sue, et ad ipsum confluebant Iudei, eo quod esset honorabilior omnium. ÷ Et constituti sunt duo seniores seniores] senes Weber  alias : senes  ET CONSTITUTI SUNT. Dicebat Hebreus quidam hos esse Aicham et Sedechiam, de quibus Ieremias Cf. Ier. 29, 22-23. : « Faciat te Deus sicut Aicham et Sedechiam, quos frixit rex Babylonis in igne propter iniquitatem quam fecerant in Israel, et adulterabant uxores civium suorum ». Potuit enim fieri ut populus accepta licentia a rege lapidaverit eos, quod frixio potest vocari pro magnitudine pene, vel convictos crediderit puniendos. iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus, quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum.  non regebant sed regere videbantur quia male preerant ÷ Isti frequentabant domum Ioachim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia. ÷ Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.  Hinc ostenditur quod recte quis ad vegetandum corpus deambulet.  ET DEAMBULABAT. Hunc locum inquit Origenes de Septuaginta editione nunc posui, in quo ostendit se cetera iuxta alios posuisse. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 13, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. ÷ Et videbant eam  «Averte oculos meos ne videant vanitates » Ps. 118, 37.. seniores seniores] senes Weber  alias : senes . quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam concupiscentiam] concupiscentia Weber eius.  ET EXARSERUNT. Quod greci pathos, nos pertubationem melius quam passionem dicimus. Hec perturbatio et cupido {t. 3 : Erfurt, f. 247va ; facsim., p. 350a} libidinis percussit corda seniorum ut in animis iaceret fundamentum ut cogitarent desideria complere. ÷ Et everterunt sensum suum,  a recto et declinaverunt oculos {t. 3 : Erfurt, f. 247va ; facsim., p. 350a} suos, ut non viderent celum  celestia non cogitarent neque recordarentur iudiciorum iustorum.  quamvis iudices  sive Dei sive honestatis sive nature, que omnibus ad bonum insita sunt. ÷ Erant enim enim] ergo Weber ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vitissim dolorem suum. ÷ Erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea. ÷ Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum : ÷ Eamus domum quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se. ÷ Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam. Et tunc in commune statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. ÷ Factum est autem cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomerio. Estus quippe erat. ÷ Et non erat ibi quisquam, preter duos senes absconditos et contemplantes eam. ÷ Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum et smigmata smigmata] smegmata Weber et ostia pomerii claudite ut laver laver] lavem Weber . ÷ Et fecerunt sicut preceperat, clauseruntque ostia pomerii, et egresse sunt per posticum posticum] posticium Weber ut afferrent que iusserat. Nesciebatque senes intus esse absconditos. ÷ Cum autem essent egresse essent e.] inv. Weber puelle, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam et dixerunt : ÷ Ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus. Quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. ÷ Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te. ÷ Ingemuit Susanna  Timore mortis, humanum quippe est mortem timere. Vel opprobrii vel ignominie quam ille minabantur. et ait : Angustie {t. 3 : Erfurt, f. 247vb ; facsim., p. 350b} sunt sunt] om. Weber mihi undique. Si enim hoc egero mors mihi est,  peccatum, quotiens peccamus morimur, quotiens benefacimus vivimus. si autem non egero non effugiam manus vestras. ÷ Sed melius est  in greco non habetur melius, sed bonum eliganter, ne ex comparatione peccatum videatur dicere bonum mihi e. m.] inv. Weber absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini.  cui"omnia nuda" Cf. Hbr. 4, 13. ÷ Et exclamavit voce magna  non aeris percussione, sed puditicie magnitudine Susanna, exclamaverunt autem et senes adversus eam.  sed non voce magna ÷ Et cucurrit unus et aperuit ostium pomerii. ÷ Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomerio famuli domus - in pomerio] inv. Weber , irruerunt per posticum posticum] posticam Weber ut viderent quidnam esset. ÷ Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat  nedum factus sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. ÷ Cumque venisset  de more populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam ÷ et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helchie Helchie] Chelcie Weber uxorem Ioachim. Et statim miserunt. ÷ Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis. ÷ Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.  pulchrior moribus ÷ At iniqui illi iusserunt ut discoperiretur discoperiretur Weber ] scrips. , discooperiretur Rusch , erat enim cooperta ut vel sic satiarentur  extrema linea amare non nihil est decore  idest visu eius. ÷ Flebant igitur sui  propinqui et omnes qui noverant eam. ÷ Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius Cf. Lv. 24, 14., que flens suspexit ad celum.  quasi diceret Ps. 122, 1. : « Ad te levavi oculo meos qui habitas in celis ». Erat enim cor eius fiduciam habens in Domino. ÷ Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomerio soli,  ne alius testis queratur ingressa est hec cum duabus puellis, et clausit ostium ostium] ostia Weber pomerii,  coniecturas innectunt et dimisit puellas. ÷ Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus, et concubuit cum ea. ÷ Porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem {t. 3 : Erfurt, f. 248ra ; facsim., p. 351a} cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.  quasi : « Quod vidimus testamur » Io. 3, 11.. ÷ Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit. ÷ Hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus. ÷ Credidit eis multitudo  omnia populus quasi senibus  a natura et iudicibus populi et iudicibus - populi] inv. Weber ,  ab officio et condemnaverunt eam ad mortem.  quasi ream ÷ Exclamavit autem voce magna Susanna,  cordis affectu, confessione pura, conscientia bona, hec est vox magna hominibus occulta, Deo audita et dixit : Deus eterne qui absonditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, ÷ Tu scis quoniam falsum tulerunt contra me t. – contra me] inv. Weber  innocentem testimonium, et  tamen ecce morior cum nihil horum fecerim que isti malitiose composuerunt adversum me. ÷ Exaudivit autem Dominus vocem eius.  cuius aures in preces iustorum ÷ Cumque duceretur ad mortem, suscitavit  Non dedit, quia iam in eo erat, sed propter etatis infirmitatem, quiescebat, nec opera sua demonstrabat, sed occasione data suscitavit pro sancta femina. Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel, ÷ et exclamavit  spiritu suscitato et suggerente voce magna :  vix in Scripturis sanctis vox peccatoris magna dicitur Mundus ego sum a sanguine huius.  quasi non consentio ÷ Et conversus omnis populus ad eum dixit : Quis est iste sermo i. s.] inv. Weber quem tu locutus es ?  quid sibi vult ÷ Qui cum staret in medio eorum ait : Sic fatui  indiscreti filii Israel, non iudicantes neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel ? ÷ Revertimini  ergo ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt  presbyteri adversus eam. ÷ Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei  Danieli senes : Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi Deus dedit honorem senectutis.  si non etatem ÷ Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul  ne mendacium simul confugant et diiudicabo eos. ÷ Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata {t. 3 : Erfurt, f. 248rb ; facsim., p. 351b} tua que operabaris prius, ÷ iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et iustum non interficies. ÷ Nunc autem autem] ergo Weber si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes colloquentes] loquentes Weber sibi. Qui ait : sub cino.  Ilice latine et forte hebraice, a cino scisso et a prino quod latini lentiscum dicunt, sectio vel serratio, quod si non potest horum ethimologia apud eos inveniri, cogimur hebreis consentire qui hanc pericopen grecum tantum esse contendunt. Lentiscus est arbor humilis cuius foliorum succus scissuras labiorum vel manuum solidat. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 12, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. ÷ Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum. Ecce enim angelus Domini accepta sententia ab eo scindet te medium. ÷ Et amoto eo iussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan et non Iuda.  sicut mentiris Species  pulchritudo decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum. ÷ Sic faciebatis filiabus  aliis Israel, et ille timentes loquebantur vobiscum sed non filia Iuda  Christi, qui de Iuda sustinuit iniquitatem vestram. ÷ Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino. ÷ Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum.  in damnationem capitis tui ÷ Manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.  ambos ÷ Exclamavit itaque omnis populus populus] cetus Weber voce magna, et benedixerunt Deum Deum] Deo Weber qui salvat sperantes in se. ÷ Et consurrexerunt adversus adversus] adversum Weber duos presbyteros. Convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium. Feceruntque eis sicut sicut] sicuti Weber male egerant adversus proximam proximam] proximum Weber , ÷ ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos.  interficiendos tradiderunt Babylonio regi, alioquin non stabit quod dictum est, istos Achiam fuisse et Sedechiam secundum Ieremiam Cf. Ier. 29, 22-33.; sic et Iudei Dominum occiderunt, clamando  Mc. 15, 13 ; Lc. 23, 21 ; Io. 19, 6 ; Io. 19, 15. : « Crucifige crucifige eum ». Et salvatus est sanguis innoxius in die illa. ÷ Helchias Helchias] Chelchias Weber autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum ioachim marito eius, et cognatis omnibus quia non inventa esset inventa esset] inv. Weber in ea res turpis  non quia liberata, hoc enim parum est, nec a perfectis laudabile ÷ Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps. ÷ Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. Capitulum 14 ÷ Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius. Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel apud Babylonios - nomine Bel] inv. Weber  idest vetustas et impendebantur in eo per dies singulos simile artabe duodecim, et oves quadraginta, vinique amphore sex. ÷ Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum. Porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ? ÷ Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit celum et terram, et habet potestatem omnis carnis. ÷ Et dixit ad eum rex : Nonne videtur tibi Nonne... tibi] Non tibi videtur Weber esse Bel vivens Deus ? An non vides quanta comedat et bibat quotidie ? ÷ Et ait Daniel arridens : Ne erres rex. Iste enim intrinsecus luteus, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. ÷ Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini. ÷ Si autem ostenderitis quod Bel comedat hec, morietur Daniel, quia blasphemavit Bel. Et dixit {t. 3 : Erfurt, f. 248va ; facsim., p. 352a} Daniel regi : Fiat iuxta verbum tuum. ÷ Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis, ÷ et dixerunt sacerdotes Belis : Ecce nos egrediemur egrediemur] egredimur Weber foras, et tu rex pone escas et vinum misce et claude hostium et signa annulo tuo. ÷ Et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel morte morte] om. Weber moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. ÷ Contemnebant  alias : confidebant autem quia fecerant sub mensa introitum absconditum, et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea. ÷ Factum est igitur postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel, precepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege, et egressi clauserunt ostium et, signantes annulo regis, abierunt. ÷ Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia et biberunt. ÷ Surrexit autem rex summo summo] primo Weber  alias : primo diluculo et Daniel cum eo, ÷ et ait rex : Salvane sunt signa Daniel ? Qui respondit : Salva, rex. ÷ Statimque cum aperuisset aperuisset] aperuissent Weber ostium, intuitus rex mensam exclamavit voce magna :  Videtur hic falli. Quod solet dici ‘magnam vocem’ non esse nisi in sanctis tantum sed hec pericope apud Hebreos dicitur non haberi. Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 13, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. ÷ Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit : Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sunt hec. ÷ Et dixit rex : Video vestigia virorum et mulierum et infantium et iratus est est] om. Weber rex. ÷ Tunc apprehendit rex rex] om. Weber sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola per que ingrediebantur et consumebant que erant super mensam. ÷ Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis potestatem Danielis] potestate Danieli Weber , qui subvertit eum et templum templum] + eius Weber . ÷ Et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii. ÷ Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit iste - non sit] inv. Weber Deus vivens ; adora ergo eum. ÷ Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens, iste autem non est Deus vivens iste autem... vivens] om. Weber . ÷ Tu autem rex, da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi. ÷ Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos, et coxit pariter. Fecitque massas, et dedit in os draconis draconis] draconi Weber , et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem quem] que Weber colebatis. ÷ Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer, et congregati adversus adversus] adversum Weber regem et dixerunt : Iudeus factus est rex, Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit. ÷ Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te et domum tuam. ÷ Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer, et necessitate compulsus tradidit eis Danielem Danielem] Danihelum Weber . ÷ Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. ÷ Porro in lacu {t. 3 : Erfurt, f. 248vb ; facsim., p. 352b} erant leones septem l. s.] inv. Weber , et dabantur eis quotidie duo corpora et due oves, et tunc non data sunt eis ut devorarent Danielem Danielem] Danihelum Weber . ÷ Erat autem Abacuc propheta in iudea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus. ÷ Dixitque angelus Domini ad Abacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum. ÷ Et dixit Abacuc : Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio. ÷ Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone super lacum in impetu spiritus sui. ÷ Et clamavit Abacuc dicens : Daniel, serve Dei serve Dei] om. Weber , tolle prandium quod misit tibi Deus. ÷ Et ait Daniel : Recordatus es es] + enim Weber mei Domine Deus, et non dereliquisti diligentes te. ÷ Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini Domini] Dei Weber restituit Abacuc confestim in loco suo. ÷ Venit ergo rex die septimo septimo] septima Weber ut lugeret Danielem Danielem] Danielum Weber , et venit ad lacum et introspexit. Et ecce Daniel sedens in medio leonum in medio leonum] om. Weber ÷ Et exclamavit voce magna rex voce magna - rex] inv. Weber dicens : Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum de lacu leonum] om. Weber ÷ Porro illos qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum in lacum] om. Weber et devorati sunt in momento coram eo. Tunc rex ait : Paveant Paveant P15220 Rusch ] + omnes Clementina habitantes universam terram universam terram P15220 Rusch ] in universa terra Clementina Deum Danielis quia ipse est salvator et liberator salvator - et - liberator Rusch ] inv. P15220 , salvator Clementina , faciens signa et mirabilia in celo et in celo et P15220 Rusch ] om. Clementina in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum Tunc rex ait... leonum P15220 Rusch Clementina ] om. Weber . Explicit Daniel propheta Daniel propheta Rusch Weber ] liber Daniel P15220 .