initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. Daniel**>

Capitulum 1

Numérotation du verset Dn. 1,1 
interl.| interl.| ex quo cepit tributum reddere, in undecimo captivatus est a Nabuchodonosor||
Ioachim regis Iude
interl.| interl.| filii Iosie cuius tertio decimo anno cepit prophetare Ieremias sub quo et Olda mulier prophetavit.| ||
marg.| marg.| Pater Ioachim per ‘m’, qui et Iechonias dictus est, et patri suo Ioachin successit in regnum.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 233va ; facsim., p. 322a} [Rusch, f. 233va ] ANNO  TERTIO  REGNI  IOACHIM etc. Occiso Iosia a pharaone Nechao, populus Ioacath filium eius regem statuit, quem pharao vinctum duxit in Egyptum imposita mulcta terre, et pro eo Eliachim fratrem eius verso nomine Ioachim in regnum promovit, ut Regum et Paralipomenon testatur historia, huius tertio anno venit Nabuchodonosor et abstulit eum, et in loco eius Sedechiam posuit, de quo dictum est :"In Babylonem duceris et non videbis eam". Viduatus enim fuit ab oculis a Nabuchodonosor.||

Cf. Ier. 1, 2-3.
Cf. 4Rg. (2Rg.) 22, 14.
Fons : Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 776. 3-5.
Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 5-6.
Cf. 4Rg. (2Rg.) 23, 29-34.
Cf. 2Par. 35, 20-26.
Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 17.
Ez. 12, 13 ut laud. Hieronymus, I n Is., lib. 5, cap. 13, § 1, CCSL 73, p. 161.14-15 = Hieronymus, In Ez., lib. 5, cap. 17,  CCSL 75, p. 220.1110 : « Et intrabis babylonem et non uidebis eam ». < Non hab. > Sabatier, loc. cit.

Iude] Iuda Weber
venit Nabuchodonosor rex Babylonis in Hierusalem et obsedit eam.

in] om. La10 Weber
Numérotation du verset Dn. 1,2 
Et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iude
interl.| interl.| cuius voluntate factum est non viribus hostium scilicet Nabuchodonosor et aliorum||
et partem vasorum
marg.| marg.| Et partem vasorum. [a] Non omnia enim revolvas philosophorum libros,  partem vasorum {t. 3 : Erfurt, f. 233vb ; facsim., p. 322b} [Rusch, f. 233vb ] idest dogmatum veritatis invenies. Sed quia mendacium iungunt veritati, non omnia vasa, sed partem habere memorantur. [b] Multi namque heretici scientes aliquas auctoritates, et eas suis modulis exponentes auferunt a domo Dei  partem vasorum ut in Boethio de philosophia qui vestes philosophie rapiebat. Libri enim sanctorum patrum vasa Dei esse dicuntur.| ||

Cf. Boethius, De consolatione philosophiae, 1, prosa 1, linea 19 : « Eandem tamen vestem violentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant ».
Fons : [a] Hieronymus, I n Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 778.30-41 : « Simul que animaduertendum secundum ἀναγωγὴν, quod rex babylonis non potuerit uniuersa dei uasa transferre et in idolo quod sibi finxerat collocare, sed partem uasorum templi dei, quae intellegenda sunt dogmata ueritatis; si enim cunctos philosophorum reuoluas libros, necesse est ut in his reperias aliquam partem uasorum dei - ut apud platonem: fabricatorem mundi deum; ut apud zenonem stoicorum principem: inferos et immortales animas, et unum bonum honestatem -, sed quia iungunt mendacium ueritati, et naturae bonum multis perdunt malis, ideo partem uasorum dei et non omnia uasa integra atque perfecta cepisse memorantur ». [b] < Non hab. > Hieronymus.
domus Dei
interl.| interl.| Ecclesie| ||

Codd. : La10 Rusch
et asportavit ea in terram Sennaar
interl.| interl.| fetor dentium vel mendacium||
interl.| interl.| Duran quidam fluvius esse dicitur iuxta quem gigantes turrim Babel fecerunt.||
marg.| marg.| Sennaar. [a] Ubi campus Duran, ubi turris quam qui ab oriente moverant pedes suos usque ad celum edificare conati sunt unde a confusione linguarum locus Babylon, idest confusio dicitur. [b] Gigantes enim turrim facere satagebant, montem monti apponentes quam Deus destruxit, unde dicta est Babylon, idest confusio.| ||

Cf. Gn. 11, 1-9.
Fons : [a] Cf. Hieronymus, I n Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 777. 25-778.30 : « Terra sennaar locus est babylonis in quo fuit campus dura et turris quam usque ad caelum hi, qui ab oriente mouerant pedes suos, aedificare conati sunt; unde et a confusione linguarum locus nomen accepit 'babylon', quae in linguam nostram transfertur 'confusio' ». [b] Non inveni.
in domum dei sui
interl.| interl.| Mercurii vel alterius dei||
et vasa
interl.| interl.| alias sententias veras||
alias] coniec., aias Rusch
tulit
interl.| interl.| diabolus vel philosophus vel hereticus||

tulit La10 Rusch] intulit Weber
in domum
interl.| interl.| mundum conventicula hereticorum||
thesauri dei sui.
interl.| interl.| idoli||
interl.| interl.| heresis||
marg.| marg.| ET VASA  TULIT etc. Aliquam reverentiam Deo exhibuit cuius vasa in loco religionis sue posuit, et non omnia asportavit.| ||

< Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 1,3 
Et ait rex Arphaxat
interl.| interl.| Nabuchodonosor||
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. Idest equorum domitor| ||

Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 128.29 : « Asfanez equorum domitor ».

Arphaxat] scrips., Arfaxat Rusch, Asfanaz Weber
preposito eunuchorum suorum ut introduceret de filiis Israel et
interl.| interl.| id est||
de semine regio
interl.| interl.| David| ||
marg.| marg.| Et de semine. Hinc arbitrantur hebrei Danielem et socios suos fuisse eunuchos, secundum quod Isaias dicit Ezechie :"De semine tuo tollent et facient eunuchos in domo regis". Si autem de semine regio fuerunt, constat quia de semine David sed fortasse non coheret quod sequitur :  et tyrannorum pueros in quibus non est  macula, quia si essent eunuchizati, nulle eis gentes si nulla in eis macula.| ||

Cf. Is. 39, 7.
Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 779.51-57 : « Unde et arbitrantur hebraei, danielem et ananiam et misael et azariam fuisse eunuchos, impleta illa prophetia quae ad ezechiam per esaiam prophetam dicitur: et de semine tuo tollent, et facient eunuchos in domo regis. si autem de semine fuerunt regio, nulli dubium quin de genere fuerint dauid, nisi forte huic sensui illud contrarium sit quod sequitur. pueros (siue iuuenes) in quibus nulla esset macula: ut doceret eos litteras et linguam chaldaeorum ».

Codd. : La10 Rusch
et tyrannorum
interl.| interl.| nobilium| ||

Codd. : Rusch, om. La10
Numérotation du verset Dn. 1,4 
pueros in quibus nulla esset macula,
interl.| interl.|+ non vinculum | ||
interl.| interl.| mentis vel corporis| 10  ||
marg.| marg.| IN QUIBUS etc. Non videntur abscisi qui sine  macula sunt. Quidam enim eunuchizantur aut vi aut infirmitate, quidam autem se castrant pro celesti curia vel patria, et hi non abscisi nisi sola voluntate, et hi sunt sine  macula 11  .| 12    ||

Cf. Mt. 19, 12.
< Non hab. > Hieronymus, I n Dn.

Codd. : La10, om. Rusch
10  Codd. : Rusch, om. La10
12  Codd. : La10 (sine lem.) Rusch
11  sunt. Quidam... sine macula] om. La10 (hom.)
decoros forma
interl.| interl.| propria verba ponit| 13  ||

13  Codd. : La10 Rusch | ponit] om. La10
et
interl.| interl.| quod plus est| 14  ||

14  Codd. : Rusch, om. La10
eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina,
interl.| interl.| «Disciplina est ordinata morum correctio ».| 15    ||

Cf. Augustinus (pseudo), Manuale in : De anima et ejus ad sui et ad dei cognitionem et ad veram pietatem institutione libri quatuor, lib. 4, c. 16, PL 177, 165 Cyprianus (pseudo), De duodecim abusivis saeculi, 57, ed. Hellemann, 1909, lin. 6-7 : « Disciplina vero est morum ordinata correctio et maiorum praecedentium regularum observatio ».

15  Codd. : Rusch, om. La10
et qui possent stare in palatio regis
interl.| interl.| his insigniti digni sunt regio aspectu| 16  |

16  Codd. : La10 Rusch | sunt] om. La10
marg.| marg.| Litteras, scilicet liberales artes et linguam chaldaicam que quadam proprietate distat ab hebrea licet Abraham Iude venerit.| 17    ||

< Non hab. > Hieronymus, I n Dn.

17  Codd. : La10 Rusch | scilicet] om. La10
et linguam Chaldeorum.
interl.| interl.| Syram quia una est cum chaldea lingua| 18  ||
marg.| marg.| Philo arbitratur19  linguam hebreorum esse chaldeam quia Abraham de Chaldeis. Sed quomodo pueri linguam quam noverant docerent20   ? Forte, secundum quorundam opinionem, Abraham Chaldeorum et Hebreorum linguam habuit.| 21    ||
marg.| marg.| Et intantum eos caros habuit, quod eundem cibum eundem potum quem sibi eis preparari precipiebat.| ||

Cf. Gn. 15, 7.
Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 779. 60-65 : « Philo arbitratur linguam hebraeorum ipsam esse chaldaeorum, quia abraham de chaldaeis fuerit; quod si recipimus, quaerendum est quomodo nunc hebraei pueri linguam quam nouerant doceri iubeantur, nisi forte iuxta quorundam opinionem duas abraham linguas, et hebraeorum et chaldaeorum, scisse dicamus ».
< Non hab. > Hieronymus, I n Dn.

18  Codd. : La10 Rusch | est lingua] om. La10
21  Codd. : La10 Rusch
19  Philo arbitratur] Philosophi arbitrantur La10 ; cf. CCSL75A (p. 779.60 in apparatu ms. ΩJ : Sankt-Gall, Stiftsbibl. 189, p. 326.6 , saec. 8) : « philosophi arbitratur »20  docerent] docerentur La10
Numérotation du verset Dn. 1,5 
Et constituit eis rex annonam
interl.| interl.| refectionem| 22  ||

22  Codd. : La10 Rusch
per singulos dies de cibis suis
interl.| interl.| propriis| 23  ||

23  Codd. : La10 Rusch
et
interl.| interl.| non de quolibet sed| 24  |

24  Codd. : Rusch, om. La10
de vino unde bibebat ipse. Et25  enutriti tribus annis
interl.| interl.| anticipatio, quia iam dicit eos enutritos et dicturus est quomodo nutriti sunt||

25  Et La10 Rusch] Ut Weber
postea steterunt in conspectu regis.
interl.| interl.| et quia precepit ergo factum est||
Numérotation du verset Dn. 1,6 
Fuerunt ergo inter eos
interl.| interl.| pueros||
de filiis Iude26 
interl.| interl.| fuerunt enim alii multi||

26  Iude La10 Rusch] Iuda Weber
Daniel
interl.| interl.| iudicium vel iudicat me Deus||
Ananias, Misael et Azarias.
Numérotation du verset Dn. 1,7 
Et imposuit eis prepositus eunuchorum nomina
marg.| marg.| ET IMPOSUIT. Quos diabolus captivat, alio nomine vocat, iustum vocat iniustum, castum incestum, et huiusmodi.| aa  |
marg.| marg.| Sicut pharao Iosephab  . Noluit enim in terra captivitatis eos habere vocabula Iudee. Undeac   : « Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ? » Dominus autem in bonum mutabat antiqua nomina, et ex rebus imponit virtutum vocabula ut Abraham et Saread  , et in evangelio Dominus Simoni Petri nomen imposuit. Simon enim obediens dictus est, sed postea in fide Christi confirmatus est, et ad passiones tolerandas, et filios Zebedei non Boanergos ut quidam putant, sed Boanercercen, idest filios tonitrui appellavit.| ae  ||

aa  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
ab  Cf. Gn. 41, 45.
ac  Ps. 136, 4.
ad  Cf. Gn. 17, 5 ; Gn. 17, 15.
ae  Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 780.70-79 : « Non solum praepositus siue magister eunuchorum et ut alii transtulerunt ἀρχιευνοῦχος sanctis immutat nomina, sed et pharao ioseph in aegypto appellauit 'somtophaneg', nolentes eos in terra captiuitatis uocabula habere iudaea - unde et propheta dicit in psalmo: quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena? - porro dominus in bonam partem nomina mutat antiqua et ex rebus imponit uirtutum uocabula, ut abram appellaret abraham, et sarai saram; in euangelio quoque quondam simon petri nomen accepit et filii zebedaei appellati sunt filii 'tonitrui', quod non, ut plerique putant, 'boanerges' sed emendatius legitur 'banereem' ».
Danieli Balthasar27  ,
interl.| interl.| Hieronymus HIERONYMUS. Idest capillus capitis| af  ||

af  Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.4 : « Baltasar capillus capitus ».

27  Balthasar La10 (textum biblicum ab hinc nondum contuli) Rusch] + et Weber
Ananie
interl.| interl.| idest gratia Domini| ag  ||

ag  Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 128.29 : « Anania gratia dei ».
Sydrac28  ,
interl.| interl.| decor meus| ah  ||

ah  Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 130.20 : « Sidrach decorus meus ».

28  Sydrac hic et ubique Rusch] Sedrac Weber (hic et ubique)
Misaeli
interl.| interl.| populus meus| ai  ||

ai  Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.16 : « Misahel quae salus domini ».
Misac
interl.| interl.| idest qui scit risus vel de gaudio| aj  ||

aj  Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.16-17 : « Misach qui risus vel de gaudio ».
et Azarie
interl.| interl.| auxilium Domini| ak  ||

ak  < Non hab. > Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum.
Abdenago.
interl.| interl.| serviens taceo| al  ||

al  Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 128.29-129.30 : « Abdenago serviens taceo ».
Numérotation du verset Dn. 1,8 
Proposuit autem Daniel
interl.| interl.| Constitutit eis rex annonam per singulos dies etc.  proposuit autem Daniel etc.||
marg.| marg.| PROPOSUIT  AUTEM  DANIEL. Qui de mensa regis non vult comedere ne polluatur, si sapientiam atque doctrinam Egyptiorum sciret esse peccatum numquam didicisset, didicit autem non ut sequatur, sed ut iudicet atque convincat. Si enim quis imperitus huius artis adversus mathematicos scribat, aut expers philosophie contra philosophos agat, quis etiam ridendus vel ridendo non rideat ? Hac ergo intentione discunt pueri chaldaicam doctrinam, qua Moyses Egyptiorum sapientiam.| am  ||

am  Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 780.84-781.91 : « Proposuit autem daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis neque de uino potus eius. qui de mensa regis et de uino potus eius non uult comedere ne polluatur, utique si sapientiam atque doctrinam babyloniorum sciret esse peccatum, numquam acquiesceret discere quod non licebat; discunt autem non ut sequantur, sed ut iudicent atque conuincant - quomodo si quispiam aduersum mathematicos uelit scribere imperitus μαθήματος risui pateat, et aduersum philosophos disputans si ignoret dogmata philosophorum -. discunt ergo ea mente doctrinam chaldaicam, qua et moyses omnem sapientiam aegyptiorum didicerat ».
in corde suo
interl.| interl.| non dictis, intentio enim prevalet verbis||
ne pollueretur
interl.| interl.| contra legem||
de mensa
interl.| interl.| cibis||
interl.| interl.| quasi idolotito vel crapula||
regis, neque de vino
interl.| interl.| ebrietate||
potus eius, et
interl.| interl.| ideo||
rogavit prepositum29  eunuchorum ne contaminaretur.
interl.| interl.| ne cogeret eum contaminari cibis alienigenarum||

29  prepositum] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 1,9 
Dedit autem Deus gratiam Danieli30  ,
interl.| interl.| danieli dico sicut et Ioseph qui magis pro alienis peccatis capti, id est captivati sunt, Ioseph pro fratum peccatisan  Daniel pro populo Hierusalem.||
marg.| marg.| DEDIT  AUTEM  DEUS. Qui pro peccato maiorum ductus est in captivitatem {t. 3 : Erfurt, f. 234ra ; facsim., p. 323a} [Rusch, f. 234ra ] virtutum suarum recipit mercedem, proposuit enim in corde suo ne pollueretur de mensa regis, et viles cibos preposuerat regiis epulis. Ideo gratiam in conspectu principis eunuchorum a Deo promeruit unde datur intelligi, si quando diliguntur sancti ab infidelibus non eorum bonitatis esse sed Dei misericordie.| ao  ||

an  Cf. Gn. 37, 18-36.
ao  Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 781.93-101 : « Qui propter peccata maiorum ductus est in captiuitatem, propter uirtutum suarum magnitudinem statim mercedem recepit: proposuerat enim in corde suo ne pollueretur de mensa regis, et epulis regiis praeposuerat uiles cibos; idcirco gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum accepit, domino largiente. ex quo intellegimus pro necessitate rerum siquando sancti diliguntur ab infidelibus, dei esse misericordiam non bonitatis hominum peruersorum ».

30  g. D.] inv. Weber
et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
Numérotation du verset Dn. 1,10 
Et
interl.| interl.| ideo||
ait princeps eunuchorum {t. 3 : Erfurt, f. 234ra ; facsim., p. 323a} [Rusch, f. 234ra ] ad Danielem31   :
interl.| interl.| quasi facerem quod precaris, sed timeo ||

31  Danielem] Daniel Weber
Timeo ego Dominum meum regem qui constituit vobis cibum et potum,
marg.| marg.| TIMEO  EGO  DOMINUM  MEUM. Similiter quia Pilatus plus Cesarem timuit quam deum penas gehennales meruit, prius manus suas abluit dicensap   :"Mundus ego sum a sanguine iusti huius, vos videritis". Et iterumaq   :"An nescis quia potestatem habeo dimittere te ?"| ar  ||

ap  Cf. Mt. 27, 24.
aq  Cf. Io. 19, 10.
ar  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
qui si viderit vultus vestros macilentiores pre ceteris adolescentibus
interl.| interl.| regio vescentibus cibo||
coevis vestris
interl.| interl.| quibus debetis sicut etate ita corpore et pulchritudine comparari||
marg.| marg.| COEVIS. Ideo  coevis apposuit. Solent enim iuniores maioribus pulchriores esse.| as  ||

as  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
condemnabitis caput meum regi.
interl.| interl.| reum capitis me facietis||
Numérotation du verset Dn. 1,11 
Et dixit Daniel ad Malasar32 
interl.| interl.| quia eunuchorum princeps non acquievit non tamen diffidit, alium precibus invadit, pulsat ut aperiatur eiat  .||

at  Cf. Lc. 11, 9.

32  Malasar] Malassar Weber
quem constituerat princeps eunuchorum
interl.| interl.| ex hoc potest facere quod petitur||
super Danielem33  Ananiam Misaelem34  et Azariam.
interl.| interl.| ideo poterat facere quod petebatur||

33  Danielem] Daniel Weber 34  Misaelem] Misael Weber
Numérotation du verset Dn. 1,12 
Tempta nos obsecro servos tuos diebus decem,
interl.| interl.| caute ambit, benevolentiam querit||
marg.| marg.| TEMPTA  NOS. Admirabilis fidei magnitudo, non solum sibi corpulentiam viliori esu ut per legumina promittit, sed et tempus statuit non temeritate sed fidei magnitudine qua regias dapes contempsit.| au  ||
marg.| marg.| Conveniens probationi spatium nec breve nimis, nec nimis longum quod cito possit impetrare.| av  ||

au  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
av  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum
interl.| interl.| que lex nostra non prohibet||
Numérotation du verset Dn. 1,13 
et
interl.| interl.| post hec||
contemplare vultus nostros et vultus puerorum qui vescuntur cibo regio et, sicut videris, sic facies cum servis tuis.
interl.| interl.| comparatione habita si videris non eque corpulentos et pulchros, concede nobis legumina.||
Numérotation du verset Dn. 1,14 
Qui, audito sermone huiuscemodi, temptavit eos diebus decem.
Numérotation du verset Dn. 1,15 
Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores
interl.| interl.| quos panis satiabat qui de celo descenditaw  ||

aw  Cf. Ex. 16, 4 ; Ps. 77, 24 ; Io. 6, 33 ; Io. 6, 59.
et corpulentiores
interl.| interl.| decore||
pre omnibus pueris qui vescebantur cibo regio.
interl.| interl.| pinguedine||
Numérotation du verset Dn. 1,16 
Porro Malasar35  tollebat
interl.| interl.| sibi||

35  Malasar] Malassar Weber
cibaria et vinum potus eorum
interl.| interl.| nequis hoc perciperet||
dabatque eis legumina.
Numérotation du verset Dn. 1,17 
Pueris autem his dedit Deus scientiam
interl.| interl.| de celestibus||
et disciplinam
interl.| interl.| de terrenis||
in omni libro
interl.| interl.| docendo||
et sapientia,
interl.| interl.| discenda||
Danieli autem intelligentiam
interl.| interl.| extra alios, quia quod alii in fantasmate, hic mentis oculis aspiciebat||
omnium visionum et somniorum.
interl.| interl.| enigmatum quibus futura monstrantur||
Numérotation du verset Dn. 1,18 
Completis itaque diebus
interl.| interl.| triennio secundum preceptum regis||
post quos rex dixerat ut introducerentur,
interl.| interl.| pueri||
introduxit eos prepositus eunuchorum
interl.| interl.| Arphanaz||
interl.| interl.| alias : arphaxat 36  ||
36  Arphaxat] scrips., Arphaxath Rusch
in conspectu Nabuchodonosor.
Numérotation du verset Dn. 1,19 
Cumque eis locutus37  fuisset rex
interl.| interl.| temptando eorum sapientiam||

37  e. l.] inv. Weber
non sunt inventi tales
interl.| interl.| in sapientia||
de universis38 
interl.| interl.| pueris||

38  tales - de universis] inv. Weber
ut Daniel Ananias Misael et Azarias.
interl.| interl.| quos panis vite et fons sapientie paverat et docuerat||
Et
interl.| interl.| ideo||
steterunt in conspectu regis.
interl.| interl.| quasi servituri||
Numérotation du verset Dn. 1,20 
Et omne verbum
interl.| interl.| quasi merito stant in conspectu regis quia  omne verbum sapientie etc.||
sapientie
interl.| interl.| de divinis||
et intellectus
interl.| interl.| de mundanis||
quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos
interl.| interl.| ab aris||
et magos
interl.| interl.| magi qui de singulis philosophantur||
marg.| marg.| ARIOLOS ET  MAGOS. Alii sophistas et philosophos, non iuxta hanc philosophiam et sophisticam disciplinam quam greci pollicentur, sed doctrinam gentis barbare, qua usque hodie Chaldei philosophantur.| ax  ||

ax  Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 782.128-132 : « Pro 'hariolis' et 'magis' uulgata editio 'sophistas' et 'philosophos' transtulit: non iuxta hanc philosophiam et sophisticam disciplinam quam graecorum eruditio pollicetur, sed doctrinam gentis barbarae qua usque hodie chaldaei philosophantur ».
Numérotation du verset Dn. 1,21 
Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
interl.| interl.| In honore, in sequentibus enim tertio anno Cyri regis visionem vidisse dicitur, defuncto enim Dario, cum Cyro fuit.||
marg.| marg.| FUIT  AUTEM. Dicendum est in sequentibus quomodo usque ad primum annum Cyri fuisse dicatur, postea tertio anno eiusdem et primo Darii fuisse legatur.| ay  ||

ay  Fons : Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 782.1133-783.137 : « Fuit autem daniel usque ad annum primum cyri regis. dicemus in consequentibus quomodo qui usque ad annum primum cyri regis hic fuisse describitur, postea tertio anno eiusdem cyri regis et primo darii fuisse memoretur ».




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_1)