initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. Daniel**>

Capitulum 12

Numérotation du verset Dn. 12,1 
In tempore autem illo
interl.| interl.| Antichristi||
interl.| interl.| ubi sancti refrigerentur||
marg.| marg.| IN TEMPORE  AUTEM. Quid in hoc capitulo Porphyrius dicat non invenit, in quo mortuorum res describitur. Unde :  Et multi de his qui dormiunt in terre pulvere evigilabunt etc. Nec potest dicere qui fuerint sub Antiocho fulgentes  quasi splendor firmamenti et quasi stelle in perpetuas eternitates. Sed quid non temptat pertinacia ? Contritus coluber caput levat, et moriturus in morituros venena evomit. Inquit enim : Et hoc de Antiocho dicitur, qui vadens in Persidem, Lysie qui Antiochie et Phenici preerat, reliquit exercitum, ut adversus Iudeos pugnaret, et Hierusalem subverteret, que narrat Iosephus, et quod fuerit tribulatio talis « qualis numquam fuit », ex quo ceperunt homines esse super terram. Reddita autem victoria, et cesis Antiochi ducibus, ipso quoque in Perside mortuo, salvatus est populus Israel, et omnes qui scripti erant in libro Dei, scilicet qui legem Dei fortissime defenderant, et e contra deleti sunt qui legis prevaricatores fuerunt, et Antiocho faverunt. Tunc ait : hi qui in terre pulvere erant et malorum pondere oppressi erant et operti, quasi in sepulcris miseriarum, ad insperatam victoriam de terre pulvere surrexerunt, custodes legis resurgentes in vitam eternam, prevaricatores in opprobrium. Magistri autem et qui legis notitiam habuerunt, fulgebunt quasi celum et qui minores exhortati sunt ad custodiam legis instar astrorum fulgebunt  in perpetuas eternitates. Ponit quoque historiam de Machabeis in qua dicitur multos Iudeorum sub Mathathia et Iuda Machabeo ad eremum confugisse, et in speluncis latuisse, et cavernis petrarum, et post victoriam processisse, et hoc methaphorice quasi de resurrectione mortuorum predictum esse.| ||

a Cf. Prv. 23, 32.
b Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XII, 11, 1 sqq. (354 sqq.).
c Apc. 16, 18.
d Cf. 1Mcc. 2, 28-30.
e Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 12, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
consurget Michael
interl.| interl.| fideliter agens||
interl.| interl.| ut sancti refrigerentur||
princeps
interl.| interl.| Iudeorum||
magnus,
interl.| interl.| ut reliquias salvet||
qui stat
interl.| interl.| quasi adiutor||
pro filiis populi tui,
interl.| interl.| Iudeorum||
interl.| interl.| ut salventur predestinati et quasi stelle maris||
et
interl.| interl.| quia||
veniet tempus
marg.| marg.| ET VENIET  TEMPUS. Etiam si ponamus Lysiam vicisse Iudeos, sicut vult Porphyrius, qui tamen victus est, non fuit tanta tribulatio quanta cum Hierusalem capta a Babyloniis, templum subversum et populus captivatus est. Hec tamen maior, unde non hec possunt ad Antiochum referri.||
quale non fuit ab eo ex quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud.
interl.| interl.| Antichristi||
Et in tempore illo
interl.| interl.| quasi propter electos abbreviabuntur dies tyrannidis eius||
salvabitur
interl.| interl.| extincto Antichristo spiritu salvatoris||
populus tuus,
interl.| interl.| pro quo oras||
omnis qui inventus fuerit
interl.| interl.| patebit||
scriptus
interl.| interl.| predestinatus||
in libro.
interl.| interl.| Dei||
Numérotation du verset Dn. 12,2 
Et multi
interl.| interl.| omnes||
de his qui dormiunt in terre pulvere
interl.| interl.| in pulverem redacti||
evigilabunt :
interl.| interl.| resurgentes||
alii in vitam eternam
interl.| interl.| pro diversitate meritorum||

eternam] + et Weber
alii in opprobrium
interl.| interl.| damnationis||
ut videant semper.
Numérotation du verset Dn. 12,3 
Qui autem docti fuerint
interl.| interl.| Magistri scilicet aliorum non modo predicando, sed scriptis confirmando.||
marg.| marg.| QUI  AUTEM  DOCTI. Theodotio - id est vulgata editio - ita :  Et intelligentes {t. 3 : Erfurt, f. 247ra ; facsim., p. 349a} [Rusch, f. 247ra ]  fulgebunt quasi splendor firmamenti,  et de iustis plurimi quasi stelle in eternum et ultra.||
marg.| marg.| Secundum Theodotionem tantum interest inter eruditam sanctitatem et sanctam rusticitatem quantum distat celum et stelle, qui doctis similitudinem celi, iustis absque doctrina stellarum fulgorem tribuit singularum.||
fulgebunt quasi splendor firmamenti,
interl.| interl.| similes celi||
interl.| interl.| sol et luna, vel sicut firmamentum cum omnibus stellis.||
et qui ad iustitiam
interl.| interl.| simpliciter verbo rite et exemplo||
erudiunt multos,
interl.| interl.| aliter non valet scientia, tacitus et otiosus sermo doctrina mercedem non habet||
interl.| interl.| «Fulgebunt iusti et tamquam scintille in arundineto discurrent ».||

Sap. 3, 7.
Numérotation du verset Dn. 12,4 
Tu autem
interl.| interl.| quasi : multa revelavi tibi, tu autem etc.||
Daniel claude
interl.| interl.| involucris ||

claude] clude Weber
involucris] involutris cacogr. Rusch
sermones
interl.| interl.| visiones||
et signa librum
interl.| interl.| obscuritatibus||
interl.| interl.| obscuritatis magnitudinem significat||
marg.| marg.| ET SIGNA  LIBRUM. In Isaia quoque liber signatus est et in Apocalypsi sigillis septem. Unde subditur : « Vitit leo de tribu Iuda ». Librum autem hunc potest aperire qui Scripturarum sacramenta cognovit, et intelligit enigmata, et verba tenebrosa, et occidentem litteram transfert ad spiritum vivificantem.||
marg.| marg.| Legimus in Machabeorum libris et Iosephus in eadem opinione consentit quod tribus annis templum pollutum fuerit in Hierusalem, et in eo Iovis idolum steterit sub Antiocho Epiphane centesimo quadragesimo quinto anno regni grecorum a Seleuco, mense eiusdem anni nono usque ad nonum mensem centesimi quadragesimi octavi anni qui faciunt annos tres. Non autem sub Antichristo tres sed tres et semis, idest mille ducenti nonaginta dies desolationis templi et eversionis dicuntur esse futuri.||

Cf. Is. 8, 16.
Cf. Apc. 5, 1.
Apc. 5, 5.
Cf. 1Mcc. 1, 57 ; 1Mcc. 4, 52.
Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XII, 5, 4 ; 7, 6 (248 ; 319-321).
usque ad tempus
interl.| interl.| completionem||
statutum. Plurimi pertransibunt
interl.| interl.| legendo querendo historie veritatem||

P. p.] inv. Weber
et multiplex erit scientia.
interl.| interl.| diversi diversa opinabuntur||
Numérotation du verset Dn. 12,5 
Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant :
interl.| interl.| angeli princeps Persarum vel princeps Macedonum||
unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis.
interl.| interl.| Babylonii quod quamvis hic non nominetur secundum preteritam visionem potest esse Tigris, qui hebraice redicel, iuxta quem vidit visionem.||
Numérotation du verset Dn. 12,6 
Et dixi viro qui indutus erat lineis
interl.| interl.| hic est angelus clementissimus qui orationes Danielis obtulerat in conspectu Dei, quando ei viginti et una die angelus Persarum resistebat||
interl.| interl.| non duobus angelis, qui nec interrogatione digni videntur, unde intelligimus illos angelos esse Persarum atque Grecorum.||

Cf. Dn. 10, 4-20.
qui stabat
interl.| interl.| quasi pede conculcans||
super aquas fluminis :
interl.| interl.| Babylonii||
interl.| interl.| signans violentiam Persarum iam comprimendam||
Usquequo finis horum mirabilium ?
interl.| interl.| quo tempore complebuntur||
interl.| interl.| que sub Antichristo, secundum Porphyrium sub Antiocho||
Numérotation du verset Dn. 12,7 
Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in celum et iurasset per viventem in eternum,
interl.| interl.| adiecit hoc aliud scilicet||

elevasset] levasset Weber Cf. Apc. 10, 5-6.
quia in tempus
interl.| interl.| unius anni||
interl.| interl.| hoc spatio dicitur desolatio futura sub Antichristo||
et tempora
interl.| interl.| duorum||

et tempora] temporum Weber
et dimidium temporis.
interl.| interl.| unius anni||

Cf. Apc. 12, 14.
Et cum completa fuerit
interl.| interl.| ab Antichristo secundum nostros vel ab Antiocho secundum Porphyrium||
dispersio
interl.| interl.| idest cum dispersus fuerit populus Dei||
manus populi sancti, complebuntur universa hec.
interl.| interl.| que vidisti||
Numérotation du verset Dn. 12,8 
Et ego
interl.| interl.| Daniel||
audivi,
interl.| interl.| futura regum, scilicet diversa bella et multiplicem historiam, sed non audierat nomina singulorum||
et non intellexi
interl.| interl.| quomodo ergo disserere presumunt alii||
et dixi : Domine mi quid erit post hec ?
Numérotation du verset Dn. 12,9 
Et ait : Vade Daniel,
interl.| interl.| viam universe carnis||
quia clausi sunt
interl.| interl.| multis obscuritatibus||
signatique sermones
interl.| interl.| visiones||
usque ad tempus
interl.| interl.| consummationis||
prefinitum.
Numérotation du verset Dn. 12,10 
Eligentur
interl.| interl.| sancti||
interl.| interl.| de massa generis humani||
et dealbabuntur
interl.| interl.| ut appareant iusti||
et quasi ignis
interl.| interl.| "Quasi aurum in fornace".||

Cf. Prv. 27, 21 ; Sap. 3, 6 ;
probabuntur multi.
interl.| interl.| fideles||
Et impie agent impii
interl.| interl.| cum finis venerit||
interl.| interl.| «Qui in sordibus est sordescat adhuc ».||

Cf. Apc. 22, 11.
neque intelligent omnes impii.
interl.| interl.| ad probationem sanctorum hec fieri||
interl.| interl.| «In malivolam animam non intrabit sapientia » etc.||

Sap. 1, 4.
Porro docti intelligent,
interl.| interl.| hec scilicet et libenter sustinebunt||
interl.| interl.| disciplina Dei||
Numérotation du verset Dn. 12,11 
et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium
interl.| interl.| Ex quo, scilicet Antichristus orbem possidens, Dei cultum interdicet usque ad mortem eius||
et posita fuerit
interl.| interl.| cum se, scilicet colendum persauserit||
abominatio
interl.| interl.| cultus Antichristi||
in desolationem,
interl.| interl.| scilicet templo desolato||
interl.| interl.| legis Dei et sanctorum||

desolationem] desolatione Weber
interl.| interl.| tres anni et semis erunt, scilicet||
marg.| marg.| DIES  MILLE  DUCENTI. Hos dies vult sub Antiocho in desolatione templi esse completos et Iosephus et Machabeorum liber tribus tantum annis hoc fuisse commemorant. Unde patet tres istos et semis annos de Antichristo dici, qui tribus et semis annis, idest mille ducentis nonaginta diebus sanctos persequetur, et postea corruet in monte sancto.||
marg.| marg.| Repetit de ipse Antichristi sed aliis verbis id est cum ablato Dei cultu et desolato, Antichristus abominabiliter exhibebit se adorandum tunc erunt dies tot, idest tres anni et semis.||

vult : id est Porphyrius
Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XII, 5, 4 ; 7, 6 (248 ; 319-321).
Cf. 1Mcc. 1, 57 ;
Numérotation du verset Dn. 12,12 
Beatus qui expectat et pervenit ad dies mille et10  trecentos triginta quinque.
interl.| interl.| dies quietis et pacis post mortem Antichristi quadraginta quinque superioribus adduntur ad refrigerium sanctorum et ad penitentiam subversorum||
marg.| marg.| BEATUS  QUI  EXPECTAT. Interfecto, scilicet Antichristo supra prefatum numerum dies quadraginta quinque prestolatur, post quos Dominus in maiestate venturus est. Quare autem post mortem Antichristi {t. 3 : Erfurt, f. 247rb ; facsim., p. 349b} [Rusch, f. 247rb ] quadraginta quinque dierum silentium sit Dei scientie est, sed forte regni dilatio, sanctorum patientie est probatio.||
marg.| marg.| Porphyrius hunc locum ita exponit ut quadraginta quinque dies qui super mille ducentos nonaginta sunt, victorie contra duces Antiochi tempus significent quando Iudas Machabeus fortiter dimicavit, et templum mundavit, idolumque contrivit, et in templo victimas obtulit. Sed liber Machabeorum, tribus tantum annis templum dicit fuisse pollutum.||

Cf. 1Mcc. 1, 57 ; 1Mcc. 4, 52.

10  et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 12,13 
Tu autem Daniel vade
interl.| interl.| vias||
interl.| interl.| moriendo, unde : « Euntes ibant et flebant » etc.||

Ps. 125, 6.
ad prefinitum,
interl.| interl.| vite||
et requiesces
interl.| interl.| in spe||
et stabis in sorte tua in finem11  dierum.
interl.| interl.| in numero sanctorum resurgendo et ibi videbis que nunc operta sunt||
marg.| marg.| TU AUTEM  DANIEL  VADE. Theodotio :  Tu autem Daniel vade et requiesce, et resurges in ordine tuo, idest  in consummatione dierum in quo patet prophetiam hanc esse resurrectionis omnium mortuorum, quando propheta resurrecturus est. Frustra ergo Porphyrius que in typo Antiochi de Antichristo dicta sunt vult referre ad Antiochum. Cui plene respondet Eusebius Cesariensis et Apollinaris Laodicenus et ex parte disertissimus vir et martyr Methodius.| ||

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 12, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

11  finem] fine Weber
Hucusque Danielem in hebreo volumnie legimus ; cetera que sequuntur usque ad finem libri de theoditionis editione translata sunt.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_12)