initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. *Daniel*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Dn. 13,1 
÷ Erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioachim

1 Erat] Et praem. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,2 
÷ et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchie, pulchram nimis et timentem Dominum.

Helchie] Chelchie Weber
Numérotation du verset Dn. 13,3 
÷ Parentes enim illius cum essent iusti
interl.|  Origenes in decimo Stromatum Susanne et Belis fabulam ponit.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 13, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
interl.|  hic parentes ammonentur ut secundum legem Dei non tantum filios sed etiam filias edoceant
marg.|  ERUDIERUNT  FILIAM  SUAM. Tradunt Hebrei quia mulieres in hoc decipiebantur quod Christum de semine suo nasciturum affirmabant, quia de semine Iuda et de stirpe David erant.

< Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 13,4 
÷ Erat autem Ioachim dives valde,
interl.|  negotii opportunitas et concurrentia
et erat ei pomerium vicinum domui sue, et ad ipsum confluebant Iudei, eo quod esset honorabilior omnium.
Numérotation du verset Dn. 13,5 
÷ Et constituti sunt duo seniores
interl.|  alias : senes
marg.|  ET  CONSTITUTI  SUNT. Dicebat Hebreus quidam hos esse Aicham et Sedechiam, de quibus Ieremias : « Faciat te Deus sicut Aicham et Sedechiam, quos frixit rex Babylonis in igne propter iniquitatem quam fecerant in Israel, et adulterabant uxores civium suorum ». Potuit enim fieri ut populus accepta licentia a rege lapidaverit eos, quod frixio potest vocari pro magnitudine pene, vel convictos crediderit puniendos.

Cf. Ier. 29, 22-23.

seniores] senes Weber
iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus, quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum.
interl.|  non regebant sed regere videbantur quia male preerant
Numérotation du verset Dn. 13,6 
÷ Isti frequentabant domum Ioachim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia.
Numérotation du verset Dn. 13,7 
÷ Cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.
interl.|  Hinc ostenditur quod recte quis ad vegetandum corpus deambulet.
marg.|  ET  DEAMBULABAT. Hunc locum inquit Origenes de Septuaginta editione nunc posui, in quo ostendit se cetera iuxta alios posuisse.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 13, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 13,8 
÷ Et videbant eam
interl.|  » Averte oculos meos ne videant vanitates ».

Ps. 118, 37.
seniores
interl.|  alias : senes .

seniores] senes Weber
quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam eius.
marg.|  ET  EXARSERUNT. Quod greci pathos, nos pertubationem melius quam passionem dicimus. Hec perturbatio et cupido {t. 3 : Erfurt, f. 247va ; facsim., p. 350a} [Rusch, f. 247va ] libidinis percussit corda seniorum ut in animis iaceret fundamentum ut cogitarent desideria complere.

concupiscentiam] concupiscentia Weber
Numérotation du verset Dn. 13,9 
÷ Et everterunt sensum suum,
interl.|  a recto
et declinaverunt oculos {t. 3 : Erfurt, f. 247va ; facsim., p. 350a} [Rusch, f. 247va ] suos, ut non viderent celum
interl.|  celestia non cogitarent
neque recordarentur iudiciorum iustorum.
interl.|  quamvis iudices
interl.|  sive Dei sive honestatis sive nature, que omnibus ad bonum insita sunt.
Numérotation du verset Dn. 13,10 
÷ Erant enim ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vitissim dolorem suum.

enim] ergo Weber
Numérotation du verset Dn. 13,11 
÷ Erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea.
Numérotation du verset Dn. 13,12 
÷ Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :
Numérotation du verset Dn. 13,13 
÷ Eamus domum quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.
Numérotation du verset Dn. 13,14 
÷ Cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam. Et tunc in commune statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
Numérotation du verset Dn. 13,15 
÷ Factum est autem cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomerio. Estus quippe erat.
Numérotation du verset Dn. 13,16 
÷ Et non erat ibi quisquam, preter duos senes absconditos et contemplantes eam.
Numérotation du verset Dn. 13,17 
÷ Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomerii claudite ut laver.

smigmata] smegmata Weber laver] lavem Weber
Numérotation du verset Dn. 13,18 
÷ Et fecerunt sicut preceperat, clauseruntque ostia pomerii, et egresse sunt per posticum ut afferrent que iusserat. Nesciebatque senes intus esse absconditos.

posticum] posticium Weber
Numérotation du verset Dn. 13,19 
÷ Cum autem essent egresse10  puelle, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam et dixerunt :

10  essent e.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,20 
÷ Ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus. Quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
Numérotation du verset Dn. 13,21 
÷ Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te.
Numérotation du verset Dn. 13,22 
÷ Ingemuit Susanna
interl.|  Timore mortis, humanum quippe est mortem timere. Vel opprobrii vel ignominie quam ille minabantur.
et ait : Angustie {t. 3 : Erfurt, f. 247vb ; facsim., p. 350b} [Rusch, f. 247vb ] sunt11  mihi undique. Si enim hoc egero mors mihi est,
interl.|  peccatum, quotiens peccamus morimur, quotiens benefacimus vivimus.

11  sunt] om. Weber
si autem non egero non effugiam manus vestras.
Numérotation du verset Dn. 13,23 
÷ Sed melius est
interl.|  in greco non habetur melius, sed bonum eliganter, ne ex comparatione peccatum videatur dicere bonum
mihi12  absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini.
interl.|  cui"omnia nuda"

Cf. Hbr. 4, 13.

12  e. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,24 
÷ Et exclamavit voce magna
interl.|  non aeris percussione, sed puditicie magnitudine
Susanna, exclamaverunt autem et senes adversus eam.
interl.|  sed non voce magna
Numérotation du verset Dn. 13,25 
÷ Et cucurrit unus et aperuit ostium pomerii.
Numérotation du verset Dn. 13,26 
÷ Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomerio13  , irruerunt per posticum14  ut viderent quidnam esset.

13  famuli domus - in pomerio] inv. Weber 14  posticum] posticam Weber
Numérotation du verset Dn. 13,27 
÷ Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat
interl.|  nedum factus
sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
Numérotation du verset Dn. 13,28 
÷ Cumque venisset
interl.|  de more
populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam
Numérotation du verset Dn. 13,29 
÷ et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helchie15  uxorem Ioachim. Et statim miserunt.

15  Helchie] Chelcie Weber
Numérotation du verset Dn. 13,30 
÷ Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.
Numérotation du verset Dn. 13,31 
÷ Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
interl.|  pulchrior moribus
Numérotation du verset Dn. 13,32 
÷ At iniqui illi iusserunt ut discoperiretur16  , erat enim cooperta ut vel sic satiarentur
interl.|  extrema linea amare non nihil est

16  discoperiretur Weber ] scrips. , discooperiretur Rusch
decore
interl.|  idest visu
eius.
Numérotation du verset Dn. 13,33 
÷ Flebant igitur sui
interl.|  propinqui
et omnes qui noverant eam.
Numérotation du verset Dn. 13,34 
÷ Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius17  ,

17  Cf. Lv. 24, 14.
Numérotation du verset Dn. 13,35 
que flens suspexit ad celum.
interl.|  quasi diceret : « Ad te levavi oculo meos qui habitas in celis ».

Ps. 122, 1.
Erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
Numérotation du verset Dn. 13,36 
÷ Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomerio soli,
interl.|  ne alius testis queratur
ingressa est hec cum duabus puellis, et clausit ostium18  pomerii,
interl.|  coniecturas innectunt

18  ostium] ostia Weber
et dimisit puellas.
Numérotation du verset Dn. 13,37 
÷ Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
Numérotation du verset Dn. 13,38 
÷ Porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem {t. 3 : Erfurt, f. 248ra ; facsim., p. 351a} [Rusch, f. 248ra ] cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
interl.|  quasi : « Quod vidimus testamur ».

Io. 3, 11.
Numérotation du verset Dn. 13,39 
÷ Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit.
Numérotation du verset Dn. 13,40 
÷ Hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus.
Numérotation du verset Dn. 13,41 
÷ Credidit eis multitudo
interl.|  omnia populus
quasi senibus
interl.|  a natura
et iudicibus populi19  ,
interl.|  ab officio

19  et iudicibus - populi] inv. Weber
et condemnaverunt eam ad mortem.
interl.|  quasi ream
Numérotation du verset Dn. 13,42 
÷ Exclamavit autem voce magna Susanna,
interl.|  cordis affectu, confessione pura, conscientia bona, hec est vox magna hominibus occulta, Deo audita
et dixit : Deus eterne qui absonditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
Numérotation du verset Dn. 13,43 
÷ Tu scis quoniam falsum tulerunt contra me20 
interl.|  innocentem

20  t. – contra me] inv. Weber
testimonium, et
interl.|  tamen
ecce morior cum nihil horum fecerim que isti malitiose composuerunt adversum me.
Numérotation du verset Dn. 13,44 
÷ Exaudivit autem Dominus vocem eius.
interl.|  cuius aures in preces iustorum
Numérotation du verset Dn. 13,45 
÷ Cumque duceretur ad mortem, suscitavit
interl.|  Non dedit, quia iam in eo erat, sed propter etatis infirmitatem, quiescebat, nec opera sua demonstrabat, sed occasione data suscitavit pro sancta femina.
Deus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel,
Numérotation du verset Dn. 13,46 
÷ et exclamavit
interl.|  spiritu suscitato et suggerente
voce magna :
interl.|  vix in Scripturis sanctis vox peccatoris magna dicitur
Mundus ego sum a sanguine huius.
interl.|  quasi non consentio
Numérotation du verset Dn. 13,47 
÷ Et conversus omnis populus ad eum dixit : Quis est iste sermo21  quem tu locutus es ?
interl.|  quid sibi vult

21  i. s.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,48 
÷ Qui cum staret in medio eorum ait : Sic fatui
interl.|  indiscreti
filii Israel, non iudicantes neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel ?
Numérotation du verset Dn. 13,49 
÷ Revertimini
interl.|  ergo
ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt
interl.|  presbyteri
adversus eam.
Numérotation du verset Dn. 13,50 
÷ Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei
interl.|  Danieli
senes : Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
interl.|  si non etatem
Numérotation du verset Dn. 13,51 
÷ Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul
interl.|  ne mendacium simul confugant
et diiudicabo eos.
Numérotation du verset Dn. 13,52 
÷ Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata {t. 3 : Erfurt, f. 248rb ; facsim., p. 351b} [Rusch, f. 248rb ] tua que operabaris prius,
Numérotation du verset Dn. 13,53 
÷ iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et iustum non interficies.
Numérotation du verset Dn. 13,54 
÷ Nunc autem22  si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes23  sibi. Qui ait : sub cino.
interl.|  Ilice latine et forte hebraice, a cino scisso et a prino quod latini lentiscum dicunt, sectio vel serratio, quod si non potest horum ethimologia apud eos inveniri, cogimur hebreis consentire qui hanc pericopen grecum tantum esse contendunt. Lentiscus est arbor humilis cuius foliorum succus scissuras labiorum vel manuum solidat.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 12, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

22  autem] ergo Weber 23  colloquentes] loquentes Weber
Numérotation du verset Dn. 13,55 
÷ Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum. Ecce enim angelus Domini accepta sententia ab eo scindet te medium.
Numérotation du verset Dn. 13,56 
÷ Et amoto eo iussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan et non Iuda.
interl.|  sicut mentiris
Species
interl.|  pulchritudo
decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum.
Numérotation du verset Dn. 13,57 
÷ Sic faciebatis filiabus
interl.|  aliis
Israel, et ille timentes loquebantur vobiscum sed non filia Iuda
interl.|  Christi, qui de Iuda
sustinuit iniquitatem vestram.
Numérotation du verset Dn. 13,58 
÷ Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.
Numérotation du verset Dn. 13,59 
÷ Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum.
interl.|  in damnationem capitis tui
÷ Manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
interl.|  ambos
Numérotation du verset Dn. 13,60 
÷ Exclamavit itaque omnis populus24  voce magna, et benedixerunt Deum25  qui salvat sperantes in se.

24  populus] cetus Weber 25  Deum] Deo Weber
Numérotation du verset Dn. 13,61 
÷ Et consurrexerunt adversus26  duos presbyteros. Convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium. Feceruntque eis sicut27  male egerant adversus proximam28  ,

26  adversus] adversum Weber | 27  sicut] sicuti Weber | 28  proximam] proximum Weber |
Numérotation du verset Dn. 13,62 
÷ ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos.
interl.|  interficiendos tradiderunt Babylonio regi, alioquin non stabit quod dictum est, istos Achiam fuisse et Sedechiam secundum Ieremiam; sic et Iudei Dominum occiderunt, clamando  : « Crucifige crucifige eum ».

Cf. Ier. 29, 22-33.
Mc. 15, 13 ; Lc. 23, 21 ; Io. 19, 6 ; Io. 19, 15.
Et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
Numérotation du verset Dn. 13,63 
÷ Helchias29  autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum ioachim marito eius, et cognatis omnibus quia non inventa esset30  in ea res turpis
interl.|  non quia liberata, hoc enim parum est, nec a perfectis laudabile

29  Helchias] Chelchias Weber 30  inventa esset] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 13,64 
÷ Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.
Numérotation du verset Dn. 13,65 
÷ Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_13)