initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. Daniel**>

Capitulum 14

Numérotation du verset Dn. 14,1 
÷ Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius.
Numérotation du verset Dn. 14,2 
Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel
interl.| interl.| idest vetustas||

apud Babylonios - nomine Bel] inv. Weber
et impendebantur in eo per dies singulos simile artabe duodecim, et oves quadraginta, vinique amphore sex.
Numérotation du verset Dn. 14,3 
÷ Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum. Porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?
Numérotation du verset Dn. 14,4 
÷ Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit celum et terram, et habet potestatem omnis carnis.
Numérotation du verset Dn. 14,5 
÷ Et dixit ad eum rex : Nonne videtur tibi esse Bel vivens Deus ? An non vides quanta comedat et bibat quotidie ?

Nonne... tibi] Non tibi videtur Weber
Numérotation du verset Dn. 14,6 
÷ Et ait Daniel arridens : Ne erres rex. Iste enim intrinsecus luteus, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.
Numérotation du verset Dn. 14,7 
÷ Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.
Numérotation du verset Dn. 14,8 
÷ Si autem ostenderitis quod Bel comedat hec, morietur Daniel, quia blasphemavit Bel. Et dixit {t. 3 : Erfurt, f. 248va ; facsim., p. 352a} [Rusch, f. 248va ] Daniel regi : Fiat iuxta verbum tuum.
Numérotation du verset Dn. 14,9 
÷ Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis,
Numérotation du verset Dn. 14,10 
÷ et dixerunt sacerdotes Belis : Ecce nos egrediemur foras, et tu rex pone escas et vinum misce et claude hostium et signa annulo tuo.

egrediemur] egredimur Weber
Numérotation du verset Dn. 14,11 
÷ Et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

morte] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 14,12 
÷ Contemnebant
interl.| interl.| alias : confidebant ||
autem quia fecerant sub mensa introitum absconditum, et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea.
Numérotation du verset Dn. 14,13 
÷ Factum est igitur postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel, precepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribravit per totum templum coram rege, et egressi clauserunt ostium et, signantes annulo regis, abierunt.
Numérotation du verset Dn. 14,14 
÷ Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia et biberunt.
Numérotation du verset Dn. 14,15 
÷ Surrexit autem rex summo
interl.| interl.| alias : primo ||

summo] primo Weber
diluculo et Daniel cum eo,
Numérotation du verset Dn. 14,16 
÷ et ait rex : Salvane sunt signa Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.
Numérotation du verset Dn. 14,17 
÷ Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam exclamavit voce magna :
interl.| interl.| Videtur hic falli. Quod solet dici ‘magnam vocem’ non esse nisi in sanctis tantum sed hec pericope apud Hebreos dicitur non haberi.| ||

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 4, c. 13, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

aperuisset] aperuissent Weber
Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.
Numérotation du verset Dn. 14,18 
÷ Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit : Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sunt hec.
Numérotation du verset Dn. 14,19 
÷ Et dixit rex : Video vestigia virorum et mulierum et infantium et iratus est rex.

est] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 14,20 
÷ Tunc apprehendit rex sacerdotes et uxores et filios eorum, et ostenderunt ei abscondita ostiola per que ingrediebantur et consumebant que erant super mensam.

rex] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 14,21 
÷ Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis, qui subvertit eum et templum10  .

potestatem Danielis] potestate Danieli Weber 10  templum] + eius Weber
Numérotation du verset Dn. 14,22 
÷ Et erat draco magnus in loco illo et colebant eum Babylonii.
Numérotation du verset Dn. 14,23 
÷ Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit11  Deus vivens ; adora ergo eum.

11  iste - non sit] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 14,24 
÷ Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro quia ipse est Deus vivens, iste autem non est Deus vivens12  .

12  iste autem... vivens] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 14,25 
÷ Tu autem rex, da mihi potestatem et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.
Numérotation du verset Dn. 14,26 
÷ Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos, et coxit pariter. Fecitque massas, et dedit in os draconis13  , et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem14  colebatis.

13  draconis] draconi Weber 14  quem] que Weber
Numérotation du verset Dn. 14,27 
÷ Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer, et congregati adversus15  regem et dixerunt : Iudeus factus est rex, Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit.

15  adversus] adversum Weber
Numérotation du verset Dn. 14,28 
÷ Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te et domum tuam.
Numérotation du verset Dn. 14,29 
÷ Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer, et necessitate compulsus tradidit eis Danielem16  .

16  Danielem] Danihelum Weber
Numérotation du verset Dn. 14,30 
÷ Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
Numérotation du verset Dn. 14,31 
÷ Porro in lacu {t. 3 : Erfurt, f. 248vb ; facsim., p. 352b} [Rusch, f. 248vb ] erant leones septem17  , et dabantur eis quotidie duo corpora et due oves, et tunc non data sunt eis ut devorarent Danielem18  .

17  l. s.] inv. Weber 18  Danielem] Danihelum Weber
Numérotation du verset Dn. 14,32 
÷ Erat autem Abacuc propheta in iudea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus.
Numérotation du verset Dn. 14,33 
÷ Dixitque angelus Domini ad Abacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli qui est in lacu leonum.
Numérotation du verset Dn. 14,34 
÷ Et dixit Abacuc : Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio.
Numérotation du verset Dn. 14,35 
÷ Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone super lacum in impetu spiritus sui.
Numérotation du verset Dn. 14,36 
÷ Et clamavit Abacuc dicens : Daniel, serve Dei19  , tolle prandium quod misit tibi Deus.

19  serve Dei] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 14,37 
÷ Et ait Daniel : Recordatus es20  mei Domine Deus, et non dereliquisti diligentes te.

20  es] + enim Weber
Numérotation du verset Dn. 14,38 
÷ Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini21  restituit Abacuc confestim in loco suo.

21  Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Dn. 14,39 
÷ Venit ergo rex die septimo22  ut lugeret Danielem23  , et venit ad lacum et introspexit. Et ecce Daniel sedens in medio leonum24 

22  septimo] septima Weber | 23  Danielem] Danielum Weber | 24  in medio leonum] om. Weber |
Numérotation du verset Dn. 14,40 
÷ Et exclamavit voce magna rex 25  dicens : Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum26 

25  voce magna - rex] inv. Weber 26  de lacu leonum] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 14,41 
÷ Porro illos qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum27  et devorati sunt in momento coram eo.

27  in lacum] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 14,42 
Tunc rex ait : Paveant28  habitantes universam terram29  Deum Danielis quia ipse est salvator et liberator30  , faciens signa et mirabilia in celo et31  in terra qui liberavit Danielem de lacu leonum32  .

28  Paveant P15220 Rusch] + omnes Clementina | 29  universam terram P15220 Rusch] in universa terra Clementina | 30  salvator - et - liberator Rusch] inv. P15220 , salvator Clementina | 31  in celo et P15220 Rusch] om. Clementina | 32  Tunc rex ait... leonum P15220 Rusch Clementina] om. Weber |
Explicit Daniel propheta33  .

33  Daniel propheta Rusch Weber] liber Daniel P15220




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_14)