initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. *Daniel*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Dn. 2,1 
In anno autem secundo regni Nabuchodonosor
interl.|  In anno autem Sedechie etc.
interl.|  postquam subdidit sibi exteras gentes
marg.|  IN  ANNO. Si post tres annos pueri igressi sunt in conspectu regis quomodo secundo anno hec somniasse nunc dicitur, hoc ita solvunt hebrei. Secundus annus hic dicitur, quo omnibus barbaris gentibus imperavit Assyriis, Egyptiis, Moabitis, et reliquis nationibus, non tantum Iudeis et Chaldeis. Unde Iosephus : « Post annum secundum Egyptiace {t. 3 : Erfurt, f. 234rb ; facsim., p. 323b} [Rusch, f. 234rb ] captivitatis Nabuchodonosor vidit mirabile somnium et fugit ab eo ».

a Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 10, 3 (195).
b Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
vidit Nabuchodonosor somnium
interl.|  non sibi, sed Danieli et captivis Dei
marg.|  SOMNIUM. Vidit rex impius somnium ut Daniele interpretante glorificetur Deus, et captivi Deo servientes inde habeant solacium. Sic et pharao non quia meruerunt, sed Ioseph et Daniel digni fuerunt qui interpretatione omnibus preferentur.

Cf. Gn. 41, 1.
Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et conterritus est spiritus eius
interl.|  moraliter quia carnalis non potest sustinere spiritalia
et somnium effugit ab eo.
interl.|  ut per eius inquisitionem virtus Dei ostenderetur et sancti eius aliquantulum refrigerarentur.
Numérotation du verset Dn. 2,2 
Precepit ergo rex ut convocarentur arioli
interl.|  ab aris
interl.|  alii incantatores qui verbis agunt
et magi
marg.|  MAGI. Consuetudo autem et sermo communis, magos pro maleficis accipit.
marg.|   Magi qui de singulis philosophantur.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et Chaldei
interl.|  mathematici, astrologi
marg.|  CHALDEI.   Chaldei philosophi Chaldeorum, mathematici, scilicet quia secundum hanc artem, etiam reges et principes illius gentis omnia faciunt. Unde et in nativitate Domini primi ortum eius notaverunt, et in Bethleem venientes, puerum adoraverunt.

Cf. Mt. 2, 1-11.
Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et malefici
marg.|  ET  MALEFICI etc. Qui victimis utuntur et sanguine et sepe contingunt corpora mortuorum.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

Chaldei - et - malefici] inv. Weber
ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent steterunt coram rege
interl.|  non sederunt quia audire parati

ut] et Weber
Numérotation du verset Dn. 2,3 
et dixit ad eos rex : Vidi somnium
interl.|  umbram et quasi auram, et vestigia somnii retinebat ut aliis referentibus posset que viderat reminisci neque a mentientibus decipi.
et mente confusus ignoro quid viderim.
Numérotation du verset Dn. 2,4 
Responderuntque Chaldei regi Syriace : Rex in sempiternum vive. Dic somnium servis tuis et interpretationem eius indicabimus.
marg.|  RESPONDERUNTQUE. Hucusque hebraice, ab hinc usque ad visionem tertii anni regis Balthasar quam Daniel vidit in susis hebraicis quidem litteris, sed lingua scripsit chaldaica quam syriacam vocat.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,5 
Et respondit rex et dixit Chaldeis : Sermo
interl.|  somnium vel visio

et dixit] ait Weber
recessit a me. Nisi indicaveritis mihi
interl.|  prius
somnium et
interl.|  post
coniecturam eius
interl.|  interpretationem quid scilicet portendat
peribitis vos
marg.|  PERIBITIS. Minatur penam proponit premia, ut si poterunt somnium dicere cuius non poterat recordari, credat etiam somnii expositionem, aliter interpretatio eorum non habeat fidem.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et domus vestre publicabuntur.
interl.|  confiscate, scilicet de fisco erunt, scilicet de communitate regis. Fiscus enim saccus regius est.
Numérotation du verset Dn. 2,6 
Si autem somnium et coniecturam eius narraveritis,
interl.|  Si non terret pena, alliciant premia
premia
interl.|  in presenti
et dona
interl.|  in futuro
et honorem multum accipietis a me.
interl.|  inter vicinos et amicos
Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi.
Numérotation du verset Dn. 2,7 
Responderunt secundo et dixerunt : Rex somnium dicat servis suis et interpretationem eius indicabimus.
interl.|  iterum benevolentia eum alliciunt
Numérotation du verset Dn. 2,8 
Respondit rex et ait : Certe scio quia tempus redimitis,
interl.|  spatium vite
interl.|  ambage verborum

Certe scio] certo novi Weber
scientes quod a me recesserit sermo.

a me - recesserit] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,9 
Si ergo somnium non indicaveritis mihi
interl.|  remanebat enim in eo aliquod somnii vestigium, ut si quis diceret illud agnosceret statim
una est
interl.|  firma sola
de vobis
interl.|  mihi
sententia,
interl.|  non aliquis pro vobis intercedet
interl.|  hoc scilicet
quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam conposueritis,
interl.|  fingendo
ut loquamini {t. 3 : Erfurt, f. 234va ; facsim., p. 324a} [Rusch, f. 234va ] mihi, donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem eius veram loquamini.
interl.|  heret in proposito, stat in sententia, idem replicat

interpretationem] + quoque Weber
Numérotation du verset Dn. 2,10 
Respondentes ergo Chaldei coram rege dixerunt : Non est homo super terram
interl.|  super celum enim est qui hoc potest
qui sermonem tuum rex possit implere ;
interl.|  tandem compulsi Deum creatorem omnium recognoscunt
sed neque regum quisquam magnus et potens
interl.|  nedum servi regum possunt solvere
verbum huiusmodi sciscitatur ab omni ariolo et mago et Chaldeo.
Numérotation du verset Dn. 2,11 
Sermo enim quem tu rex queris gravis est nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis quorum non est conversatio cum hominibus.
interl.|  Confitentur arioli et omnis scientia secularis, prescientiam futurorum esse solius Dei non hominum, unde probatur prophetas spiritu Dei locutos, qui futura predixerunt.

conversatio - cum hominibus] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,12 
Quo audito rex in furore et in ira magna precepit ut perirent omnes
interl.|  non de uno tantum precepit
sapientes
interl.|  non de stultis et leccatoribus
Babylonis.
interl.|  non de extranea patria
Numérotation du verset Dn. 2,13 
Et egressa sententia
interl.|  a rege
sapientes interficiebantur.
interl.|  preparabantur occidi, unde post sapientes ne perdas
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 234va ; facsim., p. 324a} [Rusch, f. 234va ] SAPIENTES  INTERFICIEBANTUR. Querunt hebrei cur Daniel et tres pueri non ingressi sunt ad regem cum aliis sapientibus, et cum eis iubentur perire, et sic solvunt : cum rex dona maxima et summum honorem promittebat ire noluerunt, ne dignitatem et divitias viderentur ambire. Aut forte Chaldei invidentes sapientie eorum et glorie, ingressi sunt soli, quasi soli premia recepturi, sed postea pene voluerunt habere consortes. Daniel autem et socii eius non venerunt ne premia ambire viderentur, vel propter invidiam ne forte Chaldei inviderent sapientie eorum.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Querebaturque Daniel et socii eius ut perirent.
Numérotation du verset Dn. 2,14 
Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia
interl.|  nesciens causam sui periculi, celaverant enim Chaldei questionem regis, ne Daniel et tres pueri preferrentur eis in expositione visionis.

< Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
ab Arioch
interl.|  ARIOCH, idest ad solitudinem redigens

Cf. Hieronymus, Liber interpretationis hebraicorum nominum, CCSL 72, p. 129.30-1 : « Arioch ad solitudinem redigens ».
principe militie regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
Numérotation du verset Dn. 2,15 
Et interrogavit eum qui a rege
interl.|  hanc scilicet
potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis
interl.|  a secreto
esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
Numérotation du verset Dn. 2,16 
Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
marg.|  UT  TEMPUS  DARET. Non ut sagacitate mentis occulta prequireret, sed ut Dominum occultorum obsecraret. Alios sibi in preces adiungit, ne videatur presumere de privilegio sui meriti, et quorum est commune discrimen, fiat communis oratio.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,17 
Et ingressus est domum suam, Ananieque et Misaeli et Azarie sociis suis indicavit negotium
interl.|  Moraliter. Ne sis sapiens tibi soli, omnibus proficere debes, et alios tecum docere.

Codd. : P15220 ; Rusch | omnibus... docere] om. 33 P15220

et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,18 
ut quererent
interl.|  secum10 
10  secum] coniec. , ecum cacogr. Rusch
misericordiam a facie Dei celi, super sacramento isto
interl.|  occulto somnio quo sacra futura signantur

< Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
et
interl.|  quo invento
non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
interl.|  "diligit inimicos, benefacit odientibus, orat pro persequentibus".

Cf. Mt. 5, 44.
Numérotation du verset Dn. 2,19 
Tunc {t. 3 : Erfurt, f. 234vb ; facsim., p. 324b} [Rusch, f. 234vb ] Danieli mysterium per visionem nocte11  revelatum est.
interl.|  a Deo
marg.|  TUNC  DANIELI etc. Somnium regis discit suo somnio, immo et somnium et interpretationem eius Dei revelatione cognoscit, quod demones ignorabant, sapientia seculi scire non poterat Daniel quod fuerat cunctis ignotum retroactis generationibus cognoscit Deo revelante mysterium.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

11  m. - per visionem nocte] inv. Weber
Et
interl.|  ideo
benedixit Daniel Deum celi12 
interl.|  non ingratus est, Deo imputat non sibi
interl.|  ad differentiam eorum deorum qui versantur in terra, et demoniacis artibus et prestigiis terrenos deludunt.
marg.|  DEUM  CELI etc."Dii enim qui non fecerunt celum et terram peribunt".

< Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Ier. 10, 11.
Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

12  benedixit Daniel Deum] Daniel benedixit Deo Weber
Numérotation du verset Dn. 2,20 
et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a seculo et usque in seculum13  , quia sapientia
interl.|  qua cognoscuntur mysteria

13  Cf. Ps. 112, 2.
et fortitudo
interl.|  regnorum
eius sunt,
interl.|  non hominum, non demonum, non regum
Numérotation du verset Dn. 2,21 
et ipse
interl.|  non alius
mutat tempora et etates,
interl.|  nota quia generali disputatione preparat auditorem iam innuens somnium esse de mutatione regnorum
marg.|  ET  IPSE  MUTAT. Ne miremur ergo si quandoque cernimus reges regibus et regnis regna succedere, que omnia fiunt Dei arbitrio, qui causas omnium novit, qui concidit omnia, et malos reges patitur suscitari, ut puniant malos et emendent bonos.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
transfert regna atque constituit, dat sapientiam sapientibus
interl.|  unde : « Audiens sapiens sapientior erit », et : « qui habet dabitur ei, et qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo ».

Prv. 1, 5.
Mt. 13, 12.
et scientiam intelligentibus disciplinam.
interl.|  diligentibus correctionem morumaa 
marg.|  DAT  SAPIENTIAM. Sapientia de celestibus, scientia de terrenis, disciplina ordinata morum correctio. Prius per disciplinam corrigimur, deinde scimus et post sapimus.ab 

aa  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
ab  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,22 
Ipse revelat profunda et abscondita
marg.|  IPSE  REVELAT. Cui revelat Deus   profunda admiratur et dicitac   : « O altitudo divitiarum, sapientie et scientie Dei ». Iste inhabitante in se Spiritu sancto « scrutatur profunda Dei »ad  et in profundo anime sue altissimos puteos fodit, et terram egerit, que aquas operit,"bibit aquam de vasis suis et de fonte puteorum suorum"ae  .af 

ac  Rm. 11, 33.
ad  1Cor. 2, 10.
ae  Cf. Prv. 5, 15.
af  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et novit in tenebris constituta
interl.|  ignorantia
marg.|  NOVIT  IN  TENEBRIS. Tenebre : ignorantia, lux : scientia atque doctrina. Deum enim perversa non latent recta ambiunt et adherent. Vel tenebre mystica {t. 3 : Erfurt, f. 234vb ; facsim., p. 324b} [Rusch, f. 234vb ] et profunda. Unde in Parabolisag   :"Intelligit parabolam et tenebrosum sermonem". Et in Psalmoah   : « Aqua tenebrosa in nubibus aeris, pre fulgore in conspectu eius ». Qui enim terrena deserit et ad excelsa conscendit, quasi avis tenuissimum erem etheraque desiderat, et nubes efficitur ad quam veritas Dei pervenit, que per sanctos pluere consuevit, hec talis repletus multitudine scientie, habet multas aquas tenebrosas, et caligine involutas, quas solus Moysesai  et sui conformes ingreditur, et facie ad faciem Deo loquitur, de quoaj   : « Posuit tenebras latibulum suum ».ak 
marg.|  Noverat illud quod patriarche fodiebant puteos, et allophyli nocte terra ingerebant, et patriarche iterum fodiebant usque ad inventam aquam. Sic quelibet fidelis anima vigilare debet propter insidias diaboli, ut ad aquam vivam Christum scilicet possit pervenire. Somnolentiam quarum scilicet animarum increpat propheta David scilicet dicensal   : « Filii hominum usquequo gravi corde ». Memores enim esse debemus scintillule divine, et imaginis nobis impresse, de qua idem Davidam   : « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine ».an 

ag  Prv 1, 6 (Vetus latina) ut laudat Hieron. ; cf. Prv. 1,6  : « Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum ».
ah  Ps. 17, 12-13.
ai  Cf. Ex. 33, 11.
aj  Ps. 17, 12.
ak  Fons   : Hieronymus, Commentarii in Danielem, lib. 1, c. 2, CCSL 75A, p. 788.252 sqq. sententialiter : « Quod que sequitur: nouit in tenebris constituta, et lux cum eo est, tenebrae significant ignorantiam, lux scientiam atque doctrinam: itaque deum ut peruersa non caelant, ita recta ambiunt atque circumdant; siue ita interpretandum est, quod tenebrosa mystica quaeque et profunda significent, iuxta illud quod legimus in prouerbiis: intelleget quoque parabolam, et tenebrosum sermonem; hoc ipsum significat quod in psalmis legimus: tenebrosa aqua in nubibus aeris: qui enim ad excelsa conscendit et, terrena deserens, instar auium tenuissimum aerem et aetheria quaeque desiderat, iste nubes efficitur ad quam ueritas dei peruenit et quae super sanctos pluere consueuit, repletus que scientiae multitudinem habet multas aquas in corde suo tenebrosas et inuolutas caligine quam solus moyses ingreditur, et loquitur deo facie ad faciem, de quo scriptum est: posuit tenebras latibulum suum ».
al  Ps. 4, 3.
am  Ps. 4, 7.
an  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
et lux cum eo est14  .
interl.|  sapientia atque scientia

14  Cf. Ps. 138, 2.
Numérotation du verset Dn. 2,23 
Tibi
interl.|  ergo
Deus patrum nostrorum confiteor
interl.|  ne videatur sui meriti, refert hec ad patrum iustitiam et Dei veritatem qui seminis eorum etiam in captivitate misereturao 

ao  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
atque laudo quia sapientiam
interl.|  exponendi
et fortitudinem
interl.|  patiendi
dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi
interl.|  soli
que15  rogavimus te
interl.|  nos quattuor. Arrogantiam fugit ne solus impetrasse videatur, et gratias agit quia mysterium somnii solus intelligit.ap 

ap  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

15  que] coniec. , qu cacogr. Rusch
quia sermonem regis aperuisti nobis.
Numérotation du verset Dn. 2,24 
Post hec Daniel ingressus ad Arioch quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis,
marg.|  SAPIENTES. Imitatur Domini clementiam pro persecutoribus orans. Nec vult eos perire pro quibus erat ipse periturus si occiderentur.aq 

aq  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas. Introduc me in conspectu regis et solutionem narrabo16  regi17  .
marg.|  INTRODUC. Arrogantiam vitat, quia ipse recto itinere posset ire, et ideo vult introduci.ar 

ar  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.

16  narrabo] enarrabo Weber 17  e. r.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,25 
Tunc Arioch festinus introduxit
interl.|  quantum ad laudem
Danielem
interl.|  ad quem nihil
ad regem et dixit ei : Inveni hominem
marg.|   INVENI HOMINEM etc. Dei gratiam ad suam refert diligentiam et se invenisse dicit, cum Daniel se ultro obtulerit, et morem nuntiorum ostendit qui cum bona nuntiat sua volunt videri.as 

as  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
de filiis transmigrationis Iude qui solutionem regi annuntiet.
marg.|   DE FILIIS TRANSMIGRATIONIS . Non quod de filiis Iude, id est de regali stirpe sit Daniel non, sacerdos, sicut in fine continet belis fabula.at 

at  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,26 
Respondit rex et dixit Danieli cui nomen erat Balthasar : Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi et interpretationem eius ?
interl.|  ordinem somnii servat
marg.|  PUTAS  NE  VERE. Servat ordinem questionis, prius somnium quod magi ignorabant post interpretationem somnii querit, ut cum que viderat recognoverit credat interpretationem somnii que variam recipit coniecturam.au 

au  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,27 
Et respondens Daniel coram rege ait : Mysterium
interl.|  nota omne occultum posse vocari mysterium
quod rex
marg.|  MYSTERIUM  QUOD  REX. Aufert regi pravam suspicionem, ne existimet inveniri posse humana solertia quod solius Dei habet notitia.av 

av  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
interrogat sapientes magi et arioli et aruspices nequeunt18  indicare regi.
interl.|  admirabilis simplicitas, innocentes ostendit qui eius mortem querebant, nec enim nocendum est nocentibus.aw 
interl.|  qui extra inspiciunt et ex his futura predicantax 

aw  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
ax  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.

18  nequeunt] non queunt Weber
Numérotation du verset Dn. 2,28 
interl.|  quasi : frustra queris ab hominibus in terra quod solus Deus novit   in celo ay 
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 235ra ; facsim., p. 325a} [Rusch, f. 235ra ] SED  EST  DEUS. Non dii, vigilanter retrahit a multorum deorum opinione.az 

ay  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
az  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor
interl.|  absque adulatione veritati associata blanditur ei ut regiba 

ba  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
que ventura sunt novissimis temporibus.
interl.|  Complenda, modo cepta et horum omnium in fine erit generalis completiobb 
marg.|  QUE  VENTURA. Aut ex quo Danieli somnium revelatum est usque ad consummationem mundi, aut certe universa interpretatio somnii ad finem tendit, in quo imago et statua que videtur conterenda est.bc 

bb  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
bc  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Somnium tuum et visiones
interl.|  somnia et visiones pro eodem hic accipit
marg.|  SOMNIUM  TUUM. Sex sunt somniorum maneries, duo sunt que etiam nemo sanctus vitare potest ex nimia ventris inanitate et nimia ingurgitatione, tertium ex illusionibus nocturnis inimici, quartum ex premissa cogitatione illusione secuta, quintum per revelationem sancti Spiritus, que multis fit modis, sextum ex cogitationibus premissis vel ex curis ad caput nostrum Christum vel Ecclesiam vel ad membra pertinentibus revelatione subsecuta.bd 

bd  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
capitis tui
marg.|  CAPITIS. Mentis scilicet de quo cogitatio, vel caput Christus nos membra, iste pastor nos grex. Unde scriptum estbe   : Illuc perveniat infirmitas gregis, quo precessit pastoris firmitasbf 
marg.|  CAPITITIS  TUI etc. Non dicit oculorum ne quid putaremus esse corporeum sed capitis. Unde in parabolisbg   : « Oculi sapientis in capite », idest in principali cordis. Undebh   : « Beati mundo corde » etc. et « quid cogitatis mala in cordibus vestris ? »bi  . Alii hac occasione secundum Platonembj  in cerebro suspicantur esse sapientiam.bk 

be  Non inveni
bf  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
bg  Qo. (Ecl.) 2, 14.
bh  Mt. 5, 8.
bi  Cf. Lc. 5, 22.
bj  Cf. Plato, Respublica, Δ, 439d ; Timaeus, 73 b-d.
bk  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
in cubiliculo19  tuo
interl.|  locum designat ut magis credatur

19  cubiculo] cubili Weber
huiuscemodi sunt.
Numérotation du verset Dn. 2,29 
Tu rex cepisti cogitare20  in stratu tuo quid esset futurum post te21  ,
interl.|  alias : post hec
marg.|  TU  REX. Indicat causam somnii quia scilicet Deus regi futura mysteria revelavit, quia scire futura voluerit, et ut divine inspirationis miretur gratiam non modo quod in somnio viderit, sed quod ante cogitaverit exponit.bl 
marg.|  TU  REX. Considerandum est quod somnia quibus futura significantur et quasi per nubilum veritas demonstratur, non patent coniectoribus et mundi sapientibus, sed solius Dei notitie reservantur.bm 

bl  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
bm  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

20  c. c.] inv. Weber 21  te] hec Weber
et qui revelat mysteria ostendit tibi que futura sunt,
marg.|  ET  QUI  REVELAT  MYSTERIA  OSTENDIT  TIBI."Qui scilicet facit solem suum oriri super bonos et malos"bn  , cuius tanta est clementia ut etiam Nabuchodonosor dispensationis sue que mundum regit mysterium revelaret per Danielem.bo 
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Interrogemus eos qui diversas asserunt esse naturas, cuius Nabuchodonosor {t. 3 : Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 325b} [Rusch, f. 235rb ] nature intelligant aut bone aut male. Si bone, cur impius dicitur ? Si male - quod verum est - secundum illos qui dicunt naturas bonas et malas, sed omnes bone inquantum creature Dei sunt, cur malo atque terreno Deus sua mysteria revelavit ?bp 

bn  Cf. Mt. 5, 45.
bo  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
bp  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,30 
mihi quoque
marg.|  MIHI  QUOQUE. Quasi non putes, futurorum notitiam humana solertia posse conprehendi.bq 
marg.|  MIHI  QUOQUE. Sapientes Babylonis excusat et invidiam evitat, ne putet eum qui dicturus est ex propria habuisse sapientia.

bq  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
non in sapientia que est in me plus quam in cunctis viventibus sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret et cogitationes mentis tue scires.
interl.|  regem honorat, quasi diceret : huius revelationis desiderium tuum causa est, quia voluisti futura cognoscere
Numérotation du verset Dn. 2,31 
Tu rex videbas,
interl.|  ecce somnium Nabuchodonosor
interl.|  quasi fantasia
et ecce quasi statua una grandis.
interl.|  ad totum pertinet hoc
interl.|  alii imaginem, quasi similitudinem futurorumbr 
marg.|  GRANDIS est. Totum ad magnum et sublime etc.

br  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Statua illa magna et statura sublimis stabat contra te,
interl.|  in conspectu tuo
et intuitus
interl.|  vultus
eius22  terribilis
interl.|  vel eam videre erat terribile

22  eius] + erat Weber
Numérotation du verset Dn. 2,32 
Huius statue caput
interl.|  Chaldeorum regnum
marg.|  HUIUS  STATUE. Dividit regna sicut regnata sunt a regibus.bs 

bs  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
erat ex auro optimo,
interl.|  propter divitias
pectus autem et brachia de argento.
interl.|  Medorum atque Persarumbt 

bt  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Porro venter et femora ex aere,
marg.|  EX  AERE. Macedonum quod famosissimum virtute Alexandri et comparatur aeri quod resonat plusquam cetera metalla.bu 

bu  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,33 
tibie autem ferree,
interl.|  regnum Romanorumbv 

bv  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
pedum autem quedam pars ferrea erat23  , quedam fictilis.
interl.|  quia regnum erat divisum

23  f. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,34 
Videbas ita donec abscisus est de monte24  lapis sine manibus,
marg.|  ABSCISUS  EST  DE. Christus"lapis quem reprobaverunt edificantes" id est Iudei"hic factus est in caput anguli"bw  .

bw  Cf. Ps. 117, 22 ; Mt. 21, 42 ; Mc. 12, 10 ; Lc. 20, 17 ; Act. 4, 11 ; 1Pt. 2, 7.

24  de monte] om. Weber
et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
interl.|  bene in pedibus primum, quia quando natus est Dominus imperabant Romani in quibus omne terrenum imperium confregit.bx 
interl.|  et ita

bx  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 2,35 
Tunc contrita sunt pariter, ferrum testa, aes, argentum et aurum, et redacta quasi in favillam estive aree, que rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis. Lapis autem qui percusserat statuam factus est mons magnus, et implevit universam terram.
interl.|  » De plenitudine enim eius nos omnes accepimus »by  .
marg.|   et implevit universam terram, ut per Constantinum qui licentiam dedit toto orbi ut Deo servirent.bz 

by  Io. 1, 16.
bz  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 2,36 
{t. 3 : Erfurt, f. 235rb ; facsim., p. 325b} [Rusch, f. 235rb ] Hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te rex.
interl.|  rex sapiens tacitus omnia auscultat veritatem recognoscensca 

ca  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 2,37 
Tu rex regum es et Deus celi
interl.|  cui omnia debes, non idolis vanis et surdis
regnum et fortitudinem
interl.|  contra inimicos
et imperium
interl.|  in subditos
et gloriam
interl.|  apud extraneos
dedit tibi
interl.|  in terra ista
Numérotation du verset Dn. 2,38 
et omnia in quibus habitant
interl.|  ut breviter omnia comprehendam
filii hominum et bestie agri et volucres25  celi
interl.|  aeris

25  et volucres] volucresque Weber
dedit
interl.|  non meritis tuis, sed gratis
in manu tua
interl.|  potestate
et sub dicione tua
interl.|  quia non contradicunt
universa constituit. Tu ergo rex es26  caput aureum,
interl.|  primum regnum scilicet Babyloniorum auro pretiosissimo comparaturcb 

cb  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

26  Tu ergo rex es] Tu es ergo Weber
Numérotation du verset Dn. 2,39 
et post te consurget regnum aliud minus te argenteum27  ,
interl.|  Medorum atque Persarum quod argento comparatur, priore minus sequente maiuscc 

cc  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

27  argenteum] om. Weber
et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universe terre,
marg.|  ET  REGNUM  TERTIUM. Alexandrum significat et regnum Macedonum et successorum, quod iure aeneum quia inter omnia metalla es vocalius, et tinnit clarius, et sonus eius longe lateque diffunditur, quod non solum potentiam regni, sed etiam eloquentiam greci sermonis ostendit.cd 

cd  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 2,40 
et regnum quartum erit velut ferreum.
interl.|  Romanorum quod comminuit et domat omnia tandem domatur.
Quomodo ferrum comminuit et domat omnia, sic comminuet et conteret omnia hec28  .
interl.|  predicta regna

28  et conteret - omnia hec] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,41 
Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testeam29  figuli et partem ferream, regnum divisum erit
interl.|  quod hodie impletum est, sicut enim in principio Romano imperio nihil fortius fuit aut durius ita in fine nihil debiliusce 

ce  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

29  testeam] teste Weber
quod tamen de plantario ferri orietur
interl.|  quia a principio forte et durumcf 

cf  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
secundum quod
interl.|  iuxta quod
vidisti ferrum mixtum
interl.|  debilius
teste ex luto
interl.|  alias teste et luto
Numérotation du verset Dn. 2,42 
et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum.
Numérotation du verset Dn. 2,43 
Quod30  autem vidisti ferrum mixtum teste ex luto
interl.|  alias : teste et luto

30  Quod] quia Weber
commiscebuntur quidem humano semine,
interl.|  id est homines erant ex priori semine descendentes ut testa et lutumcg 

cg  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
sed non adherebunt sibi sicuti ferrum non potest misceri31  teste
interl.|  quia discordes, nec tante virtutis quante priores et ab illis degeneresch 

ch  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.

31  non potest - misceri] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 2,44 
In diebus autem regnorum illorum
marg.|  IN  DIEBUS  AUTEM. His regnis precurrentibus, regnum Christi et prenuntiatum est et venit.ci 

ci  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
suscitabit Deus celi
interl.|  pater
regnum
interl.|  filii sui et Ecclesie
quod in eternum non dissipabitur,
interl.|  » Et regni eius non erit finis »cj  .

cj  Lc. 1, 33.
et regnum eius alteri non tradetur.
interl.|  undeck   :"Et gloriam meam non dabo alteri".

ck  Is. 48, 11.
Comminuet et consumet universa regna
interl.|  comparatione sui regni
marg.|   COMMINUET . Regnum mundi ideo conteret Christus, ut suum ibidem edificet. Unde Petro dictum estcl   :"Macta et manduca", scilicet incorpora tibi, idest omnes fac tibi conformes.cm 
marg.|  Cum Moysescn  descendisset de monte et invenisset Iudeos qui fecerant vitulum conflatilem, precibus hoc consecutus est ab eis, ut destrueretur, et combussit eum intantum quod pulvis factus est, et postea dedit omnibus aquam ut biberent, quod significat baptismum et penitentiam. Aqua enim in baptismo abluimur igne conscientie, vel materiali purgamur, vel Spiritu sancto qui vetus ignis dicitur.co 

cl  Cf. Act. 10, 13
cm  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
cn  Cf. Ex. 32, 19.
co  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
hec
interl.|  ut
interl.|  cetera transitoria
Numérotation du verset Dn. 2,45 
Secundum quod vidisti
interl.|  quasi hoc in visione tibi significatum est
quod de monte
interl.|  de superba gente Iudeorum
abscisus est
interl.|  materiali carne
lapis
interl.|  Christus, de quocp   :"Lapidem quem reprobaverunt edificantes hic factus est in caput anguli".

cp  Cf. Ps. 117, 22 ; Mt. 21, 42 ; Mc. 12, 10 ; Lc. 20, 17 ; Act. 4, 11.
sine manibus
interl.|  absque viri semine genitus de virgine qui, contritis omnibus regnis, factus est mons magnus et implevit universam terram, de quocq   : « Venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob ».cr 
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 235va ; facsim., p. 326a} [Rusch, f. 235va ] LAPIS  SINE  MANIBUS. Hec impius Porphyrius et Iudei ad populum referunt Iudeorum quem in fine seculorum volunt esse fortissimum, et omnia regna comminuere, et regnare in eternum.cs 

cq  Is. 2, 3 ; Mi. 4, 2.
cr  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
cs  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et comminuet32  testam et ferrum
interl.|  primum Romanum imperium sub quo natus est Christusct 

ct  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.

32  comminuet] comminuit Weber
et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi que ventura sunt postea, et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.
interl.|  Item revelationem somnii non meriti sui esse dicit, sed ut manifestum fieret regi, solum Deum esse colendum
Numérotation du verset Dn. 2,46 
Tunc rex Nabuchodonosor
marg.|  TUNC  REX  NABUCHODONOSOR. Hoc superbus calumniatur Porphyrius, quod rex superbissimus captivum adoraverit, tamquam et Lycaones ab magnitudinem signorum; Paulo et Barnabe voluerunt hostias immolarecu  , ergo error gentilium qui omne quod super se est, deos putant, scripture non debet imputari que simpliciter refert universa que gesta sunt.cv 

cu  Cf. Act. 14, 10-12.
cv  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
cecidit in faciem suam
interl.|  potuit fieri, ut novitate rerum percussus nesciens caderet
marg.|  CECIDIT  IN  FACIEM. Qui cadit   in faciem , videt quo cadat, qui autem retro cadit nescit quo cadit. Unde crediditur quod Eli sacerdos Domini perditus sit qui retro cecidit.cw 

cw  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
et Danielem adoravit et hostias et incensum precepit
interl.|  preparari vel portari
ut sacrificaretur33  ei.

33  sacrificaretur] sacrificarent Weber
Numérotation du verset Dn. 2,47 
Loquens ergo rex ait Danieli : Vere Deus vester
interl.|  non nostri
marg.|  VERE  DEUS  VESTER. Possumus dicere, quod ipse rex aperit quare Danielem adoret et hostias immolari precipiat et quem et cui dicens : V  ere Deus vester etc. Non tam, scilicet Danielem, quam in Daniele deum adorat, qui mysteria revelat, quod etiam Alexandrum magnum in pontifice Ioiade fecisse legimuscx  , vel forte rei magnitudine confusus stupore ignorat quid faciat, et qui verum Deum non intelligit servum eius adorat.cy 

cx  Cf. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, X, 11, 5 (211-212).
cy  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Deus deorum
interl.|  omnium
est et Dominus regum,
interl.|  quasi celi et terre
interl.|  quia
revelans mysteria quoniam potuisti aperire sacramentum hoc.
interl.|  hoc in te probatur
Numérotation du verset Dn. 2,48 
Tunc rex Danielem34  in sublime extulit,
interl.|  hec est causa somnii
marg.|  TUNC  REX  DANIELEM. Hoc quoque Porphyrius reprehendit quod, scilicet Daniel munera non recusavit, et honorem Babylonium suscepit, nec considerat regem ideo somnium vidisse, et interpretationem Danieli revelatum esse ut Daniel hac occasione cresceret, et in captivorum consolationem princeps omnium fieret Chaldeorum, et Dei potentia fieret manifestata, sic exaltatus est Ioseph apud pharaonemcz  , Mardocheus apud Assuerumda  , ut, scilicet captivi aliquod haberent solatium, videntes hominem sue gentis principem Egyptiorum vel Chaldeorum.db 

cz  Cf. Gn. 41, 10.
da  Cf. Est. 8, 2.
db  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

34  Danielem] Danihelum Weber
et munera multa et magna dedit ei. Et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et prefectum et magistrum35  super cunctos sapientes Babylonis.

35  et magistrum] magistratum Weber
Numérotation du verset Dn. 2,49 
Daniel autem postulavit a rege et constituit36 
interl.|  rex
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 235vb ; facsim., p. 326b} [Rusch, f. 235vb ] DANIEL  AUTEM  POSTUALUIT. Non obliviscitur in mercede quos socios habuit in prece et in periculi anxietate.dc 

dc  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

36  constituit] + eum Weber
super omnia opera37  provincie Babylonis Sydrac, Misac et Abdenago. Ipse autem Daniel erat in foribus regis.
interl.|  a latere regis non recedens, honoratus familiarisdd 

dd  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.

37  omnia opera] omnes Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_2)