initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. *Daniel*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Dn. 3,1 
Nabuchodonosor rex fecit
interl.|  quasi dicit : non fuit memor beneficii a Deo habiti
marg.|  NABUCHODONOSOR  REX  FECIT. Veritatis preceps oblivio, qui servum Dei quasi Deum adoravit, ut adoraretur, statuam sibi fieri iussit auream, et infiniti ponderis ut stuporem ingerat cernentibus et adoretur facilius, datur etiam barbaris salutis occasio, ut qui in somnii revelatione per Danielem unius Dei potentiam cognoverant, in trium puerorum fortitudine discant mortem debere contemnere, et idola non colere.
marg.|  Quisquam avariciam suam colit quod idolorum servitus est, quia iste argentum et aurum colebat, et avaricia erat, et idolorum servitus.
statuam auream
interl.|  beneficii memoria fugax, maleficii quasi lappa tenax
altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Duran,
interl.|  Theodotio : Dorcas , Symmachus : D  uran , Septuaginta : peribolon, latine : vinarium vel conclusum

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 2, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.

Duran Rusch ] Duram Weber
provincie Babylonis.
Numérotation du verset Dn. 3,2 
Itaque Nabuchodonosor rex
marg.|  ITAQUE  NABUCHODONOSOR. Excelsa periculosius stant et citius corruunt, principes autem congregantur ad adorandum statuam, ut postea subditi non renuant, divites autem et potentes, ne divitias aut potentiam perdant, obedire non tardant quorum exemplum subditi sequi non dubitant.
misit ad congregandos satrapas,
interl.|  principes : lingua Philistinorum vel Alophilorum.
magistratus et iudices, duces, tyrannos et prefectos, omnesque principes regionis
interl.|  quibus regi consentientibus facile consentit populus

duces] + et Weber regionis] regionum Weber
ut convenirent ad dedicationem
interl.|  ad orationem
{t. 3 : Erfurt, f. 235vb ; facsim., p. 326b} [Rusch, f. 235vb ] statue quam erexerat Nabuchodonosor rex.
Numérotation du verset Dn. 3,3 
Tunc congregati sunt
interl.|  sicut preceptum est
satrape, magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem
interl.|  ad orationem
statue quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statue,
interl.|  congregati admirantes
quam posuerat Nabuchodonosor rex,

rex] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 3,4 
et preco clamabat valenter :
interl.|  magna voce
Vobis dicitur populis et tribubus et linguis.
interl.|  non quod in campo Duran omnes populi omnium nationum potuerunt congregari, sed in principibus cunctarum gentium creduntur omnes adorasse.

et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 3,5 
In hora qua audieritis sonitum tube et fistul et cithare, sambuce et psalterii et symphonie et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream quam constituit Nabuchodonosor rex.
marg.|  CADENTES  ADORATE. Nemo Deum cadens adorat. Demones autem et idola adorant cadentes sicut hic et in evangelio : « Hec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me ». Sciendum quoque hereticos qui fulgore eloquentie secularis falsa dogmata componunt auream statuam facere et quantum in eis est persuasione alios compellunt idolum falsitatis adorare.

Mt. 4, 9.
Numérotation du verset Dn. 3,6 
Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.
interl.|  precepto penam si quis non fecerit addit
Numérotation du verset Dn. 3,7 
Post hec igitur
interl.|  quia, precepit, et minas addidit
statim ut audierunt omnes populi
interl.|  in principibus
sonitum tube et fistule et cithare, sambuce et psalterii, et symphonie et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi,
interl.|  tam mente quam corpore qui autem in Apocalypsi Deum adorant in faciem cadunt.

Cf. Apc. 7, 11.

et] om. Weber
tribus et lingue, adoraverunt statuam auream quam constituerat Nabuchodonosor rex.
Numérotation du verset Dn. 3,8 
Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldei, accusaverunt Iudeos.
marg.|   IUDEOS quos sibi prepositos invidebant, et offendebantur religione eorum, et aversione idolorum, nati ergo occasionem, criminantur eos apud regem.
marg.|  Non statim dicunt ut eos interficiat sed eos primum in odium contra regem protrahunt.
nati] corr. , nacti cacogr. Rusch
Numérotation du verset Dn. 3,9 
Dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex in eternum vive.
Numérotation du verset Dn. 3,10 
Tu rex posuisti decretum
interl.|  quod non licet violare
ut omnis homo
interl.|  neminem excepisti
qui audierit sonitum tube, fistule et cithare, sambuce et psalterii et symphonie et universi generis musicorum,
interl.|  hec omnia fiebant ut statuam honorarent, et populus citius seduceretur.
prosternat se et adoret statuam auream.
Numérotation du verset Dn. 3,11 
Si quis autem non procidens adoraverit mittatur in fornacem ignis ardentis
interl.|  quasi etiam pena predicta non moventur illi

ardentis] ardentem Weber
Numérotation du verset Dn. 3,12 
Sunt ergo viri Iudei quos constituisti
interl.|  quos nobis preposuisti
marg.|  SUNT  ERGO  VIRI. Invidiose quasi quos captivos et servos principes fecisti, id est nobis preposuisti in superbiam elati precepta tua contempserunt.
super opera regionis Babylonie Sydrac, {t. 3 : Erfurt, f. 236ra ; facsim., p. 327a} [Rusch, f. 236ra ] Misac et Abdenago, viri isti
interl.|  quos honorasti te inhonorant, ingrati immemores beneficii
contempserunt, rex, decretum tuum, deos tuos non colunt,
interl.|  quasi etiam in deos redundat iniuria
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 236ra ; facsim., p. 327a} [Rusch, f. 236ra ] DEOS  TUOS  NON  COLUNT. Patet quod alii sunt dii Nabuchodonosor, aliud statua quam in cultum sui iussit erigi. Alii dicunt Scripture sacre esse consuetudinem ut unum idolum pluraliter appellet. Unde :"Isti sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Egypti", et in libro Regum Ieroboam ponens aureum vitulum in Bethel idola fecisse memoratur, e contra multa demonia singulariter sicut in evangelio legio dicuntur.

Cf. Ex. 32, 4.
Cf. 3Rg.(1Rg.) 12, 28. 
Cf. Mt. 5, 9 ; Lc. 8, 30.
et statuam auream quam erexisti non adorant.
Numérotation du verset Dn. 3,13 
Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira
interl.|  pessimis consultoribus
precepit ut adducerentur Sydrac, Misac et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
marg.|  SYDRAC  MISAC. De Daniele non fit mentio quia regi assistebat qui propriam statuam non adorabat.
Numérotation du verset Dn. 3,14 
Pronuntiansque rex Nabuchodonosor ait eis : Verene
interl.|  sicut dicitur

r. N.] inv. Weber
Sydrac, Misac, et Abdenago, deos meos
interl.|  ut supra
non colitis et statuam auream quam constitui non adoratis ?
Numérotation du verset Dn. 3,15 
Nunc ergo si estis parati
interl.|  obedire
quacumque hora audieritis
interl.|  quamvis in furore preceperit adduci, dat tamen spatium corrigendi, et quod caros eos habeat ostendit.
sonitum tube, fistule10  , cithare, sambuce, psalterii et symphonie, omneque genus11  musicorum prosternite vos et adorate statuam quam feci, quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis. Et quis est Deus qui eripiat vos de manu mea ?
interl.|  Mira oblivio. Ille potest eripere, cuius servum paulo ante adorasti, quem Deum verum et Dominum regnum esse predicasti.

10  fistule] + et Weber 11  omneque genus] omnisque generis Weber
Numérotation du verset Dn. 3,16 
Respondentes Sydrac, Misac, et Abdenago, dixeruntque12  regi Nabuchodonosor : Non oportet13  nos de hac re respondere tibi.
marg.|  NON  OPORTET. Quasi non necesse est audire verba, quorum iam rebus ipsis fortitudinem probabis atque constantiam, et in nobis Dei virtutem.

12  dixeruntque] dixerunt Weber 13  oportet] opportet Rusch
Numérotation du verset Dn. 3,17 
Ecce enim Deus noster
interl.|  qui verus non tui qui falsi
marg.|  ECCE  ENIM  DEUS. Efficitur materia fortitudinis quod putabatur esse terroris, non in longum differunt, in presentiarum pollicentur sibi auxilium : E  cce enim Deus etc.
quem colimus potest nos eripere14 
marg.|  POTEST  NOS  ERIPERE. Quasi si non eripit iuste promissionis est, non eius infirmitatis. Quasi diceret : Bene potest facere ut eripiamur sed si non vult eripere non meruimus liberari, et nostris precedentibus meritis permittit nos flagellari.

14  n. e.] inv. Weber
de camino ignis ardentis et de manibus tuis rex liberare.
interl.|  quecumque tormenta inferas
marg.|  REX  LIBERARE. In hebreo non habetur ‘rex’, ne impio adulari aut regem credantur vocare qui ad iniqua compellit, vel ne videantur regem ad sanguinis sui effusionem procaciter provocare, sic debitum honorem reddunt ei ne ledatur cultus Dei.
Numérotation du verset Dn. 3,18 
Quod si noluerit,
interl.|  vigilanter, non contrarium ponunt scilicet si non potuerit, sed si noluerit ut non impossibilitatis sed voluntatis Dei sit, si perierint
notum sit tibi15  rex quia deos tuos non colimus,
interl.|  dii coluntur, statue adorantur
marg.|  QUIA  DEOS  TUOS. Ordine prepostero quod ad ultimum sic respondent :   non oportet etc.. Quasi : Certum est quod habemus Deum qui potest liberare, demum responderunt sic ad primum et secundum : Deos tuos non colimus et statuam tuam non adoramus.

15  s. t.] inv. Weber
et statuam auream quam erexisti non adoramus.
interl.|  qui veri Dei sumus cultores et adoratores, unde hi principes et iudices mundi ideo placent Nabuchodonosor. Imperatorum vero statuas adorantes, Deo displicent.
Numérotation du verset Dn. 3,19 
Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et
interl.|  ideo
aspectus faciei illius immutatus est
marg.|   aspectus faciei immutatus dicitur in malum et commutatio dicitur in bonum. Unde quidam {t. 3 : Erfurt, f. 236rb ; facsim., p. 327b} [Rusch, f. 236rb ] Psalmi intitulantur : « Pro his qui commutabuntur ». Quod tamen quidam accipiunt in malum. De Anna etiam legitur : « Vultus eius non sunt amplius in diversa mutati ».

Ps. 44, 1 ; Ps. 68, 1 ; Ps. 79, 1.
1Rg. (1Sm.) 1, 18.
super Sydrac, Misac et Abdenago et
interl.|  furore accensus
precepit ut succenderetur fornax septuplum
interl.|  ut magis terreat
marg.|  ET  PRECEPIT  UT  SUCCENDERETUR. Quasi simplex ignis non sufficiat, sed furor et ira, insanie proxima modum tenere non potest et putat multiplicis pene comminatione terrere quos constanter videt resistere.
quam succendi consueverat,
Numérotation du verset Dn. 3,20 
et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sydrac, Misac {t. 3 : Erfurt, f. 236rb ; facsim., p. 327b} [Rusch, f. 236rb ] et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis16  .

16  ardentis] ardentem Weber
Numérotation du verset Dn. 3,21 
Et confestim viri illi vincti cum bracis suis
interl.|  Theodotio dixit « saraballis » quod Chaldeum est et significat crurium et tibiarum tegmina, idest bracas.
et tiaris
interl.|  grecum est genus pallioli est vel pilei
et calciamentis et vestibus
interl.|  vincti et vestiti, nam iussio regis urgebat nec licebat spoliare eos
missi sunt in medium17  ignis ardentis.
interl.|  fornacis

17  medium] + fornacis Weber
Numérotation du verset Dn. 3,22 
Nam iussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos qui miserant Sydrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis.
interl.|  anticipatio est, quia hoc in sequenti plenius dicetur
marg.|  VIROS. De quibus scilicet premissum est :   Et viris fortissimis de exercitu etc., non fortuitu quoscumque perdidit, sed fortissimos et ad bella promptissimos, ut non solum de miraculo pertinesceret sed etiam exercitus sui claudem sentiret.
Numérotation du verset Dn. 3,23 
Viri autem hi tres, id est Sydrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino18  ignis ardentis colligati.
interl.|  precipites quia ligati, sed ardent vincula et vinctos flamma non tangit

18  camino] camini Weber
Que sequuntur in hebreis voluminibus non reperi.
Numérotation du verset Dn. 3,24 
÷ Et ambulabant in medio flamme,
interl.|  Soluti exustis vinculis. Ignis beneficii obsequium contulit, iniuriam non intulit.
marg.|  ET  AMBULABANT. Ab hinc que sequuntur usque ad finem cantici trium puerorum non habent Hebrei.
laudantes Deum
interl.|  liberatorem suum
et benedicentes Domino.
Numérotation du verset Dn. 3,25 
÷ Stans autem Azarias,
interl.|  fortis in adversis, stare enim fortium est
oravit sic : Aperiensque os suum
interl.|  quasi sapientie thesaurum, sicut etiam mundus aperiens os suum thesaurum absconditum.
in medio ignis
interl.|  ubi alii timore morientur
ait :
Numérotation du verset Dn. 3,26 
÷ Benedictus es Domine Deus patrum nostorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in secula,
marg.|  BENEDICTUS  ES. Due sunt benedictiones : Una de nobis ad Deum quod est eum laudare, et altera de Deo ad nos quod est dare remissionem peccatorum et multiplicationem bonorum. Et hec est ros matutinus.
marg.|  BENEDICTUS  ES  DOMINE. Quibuscumque premamur angustiis, hec toto cordis affectu dicamus, et quidquid nobis adversi acciderit iuste nos sustinere non dubitemus. Unde : « Exultaverunt filie Iude in omnibus iudiciis tuis, Domine ».

Ps. 96, 8.
Numérotation du verset Dn. 3,27 
÷ quia iustus es in omnibus que fecisti nobis, et universa opera tua vera, et vie tue recte,
interl.|  humilitas et iustitia
et omnia iudicia tua vera.
interl.|  duo sunt iudicia : Unum occultum in vita, sed alterum apertum in die magni iudicii.
Numérotation du verset Dn. 3,28 
÷ Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia que induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Hierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia hec propter peccata nostra.
Numérotation du verset Dn. 3,29 
÷ Peccavimus
interl.|  in nobis
interl.|  alias : in nos
marg.|  PECCAVIMUS. Nec peccaverant nec eius etatis erant, quando abducti fuerunt quod sic pro vita ante acta punirentur; hec ergo ex populi persona dicuntur, sicut illud Apostoli : « Non enim quod volo hoc ago, sed quod odi » etc.
marg.|  Quasi nec pro ipsis adultis hoc dici potest, quia mandata implebant eis per Spiritum sanctum revelata.
marg.|  Qui propter peccata nostra captivantur improperatur eis Deus eorum tamquam impotens liberare.

Rm. 7, 19.
enim et inique egimus
interl.|  in proximos
recedentes a te et deliquimus in omnibus
Numérotation du verset Dn. 3,30 
÷ et precepta tua non audivimus,
interl.|  Iam in eis per Spiritum sanctum revelata erant Dei mandata
interl.|  Inde patet quod in eorum persona non dicitur
nec observavimus, nec fecimus
interl.|  et si aliquo modo fecimus
sicut preceperas nobis, ut bene esset
interl.|  corpore et anima
nobis19  .
interl.|  facientibus

19  e. n.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 3,31 
÷ Omnia ergo que induxisti super nos et universa que fecisti nobis, in20  vero iudicio fecisti.
interl.|  » Iustus es Domine et rectum iudicium tuum ».

Ps. 118, 137.

20  in] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 3,32 
÷ Et
interl.|  sic
interl.|  non ipsi tradiderunt nos
in manibus inimicorum nostrorum iniquorum
interl.|  in nos
et pessimorum,
interl.|  in se
prevaricatorumque
interl.|  in te
et regi iniusto
interl.|  Nabuchodonosor
et pessimo ultra omnem terram.
interl.|  terrenos
Numérotation du verset Dn. 3,33 
÷ Et nunc non possumus aperire os.
interl.|  contra iustitiam tuam vel contra hostes.
Confusio et opprobrium facti sumus servis tuis
interl.|  id est illis qui te colunt scilicet bonis infertur, confusio et opprobrium propter nos
et his qui colunt te.
interl.|  sed
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 236va ; facsim., p. 328a} [Rusch, f. 236va ] Quidam hunc locum ad celestem Hierusalem referunt, quasi anime de celo ad terram delapse in loco lacrimarum et confusionis, antiqua peccata plangant, sed hoc non recipit Ecclesia.

Cf. Hbr. 12, 22.
Numérotation du verset Dn. 3,34 
÷ Ne quesumus
interl.|  quia propter nos Deus eorum blasfematur
tradas nos
interl.|  hostibus
in perpetuum propter nomen tuum,
interl.|  » Non nobis Domine non nobis, sed sed nomini tuo da gloriam ».

Ps. 113, 9.
et ne dissipes testamentum tuum,
interl.|  Legem. Lex enim dissipatur quando cultores Dei cruciando lacerantur.
Numérotation du verset Dn. 3,35 
÷ neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum
interl.|  hominem pro homine offert
et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum,
interl.|  scilicet Iacob, qui postea Israel, id est vir videns Deum vocatus est

Cf. Gn. 32, 28.
Numérotation du verset Dn. 3,36 
÷ quibus locutus es pollicens
interl.|  pro homine rem
quod multiplicares semen eorum
interl.|  quasi : Quomodo imples promissionem
sicut stellas celi
interl.|  in bonis
et sicut arenam
interl.|  in infructuosis
que est in litore maris.
Numérotation du verset Dn. 3,37 
÷ Quia Domine
interl.|  quasi : quis quorsum hec
imminuti sumus
interl.|  numero afflicti corpore
plusquam omnes gentes, sumusque humiles
interl.|  viles
in universa terra hodie propter
interl.|  iuste scilicet
peccata nostra.
Numérotation du verset Dn. 3,38 
÷ Et
interl.|  quia
non est in tempore hoc princeps et propheta et dux
marg.|  ET  NON  EST  IN  TEMPORE  HOC  PRINCEPS,  ET  PROPHETA  ET  DUX. Moraliter. Hoc hodie et quotidie nobis est plorandum, qui propter peccata nostra penuriam patimur verorum pastorum et innumeris afflicti persecutionibus, dignum Deo sacrificium non reddimus.
neque holocaustum,
interl.|  totum incensum
neque sacrificium,
interl.|  partim incensum
neque oblatio, neque incensum,
interl.|  ita manfestius ut primum
neque locus primitiarum coram te,
Numérotation du verset Dn. 3,39 
÷ ut possimus invenire
interl.|  per hoc sicut ante
misericordiam tuam21  sed in anima contrita
marg.|  SED  IN  ANIMA  CONTRITA. Hac occasione et ex eo quod sequitur :   Benedicite spiritus et anime iustorum Domino . Et huiusmodi volunt quidam excepto Spiritu sancto, alium spiritum et aliam animam esse in homine, sed laborandum eis est, quomodo absque carne et Spiritus sancti gratia, due substantie et duo interiores homines in una dicantur esse substantia.
marg.|  SED  IN  ANIMA. Quidam dicebant in corpore esse duas animas, animam et spiritum.

21  tuam] om. Weber
et spiritu humilitatis22 
interl.|  Spiritu sancto qui est dator humilitatis

22  Cf. Ps. 50, 19.
suscipiamur.
interl.|  id est suscipiamur tamquam si nobis sint boni prelati, nos boni filii.
Numérotation du verset Dn. 3,40 
÷ Sicut in holocausto23 
interl.|  hoc solum poscimus

23  holocausto] holocaustum Weber
arietum
interl.|  prelatorum
et taurorum,
interl.|  quorum cornibus ventilantur inimici de quibus : « Tauri mei et altilia occisa ».

Mt. 22, 4.
et sicut in milibus agnorum
interl.|  filiorum arietum
pinguium,
interl.|  caritate et sapientia unde : « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea ».

Ps. 62, 6.
sic fiat sacrificium nostrum hodie in conspectu tuo24 
interl.|  luce conscientie

24  hodie – in c. t.] inv. Weber
ut
interl.|  expositio
placeat tibi
interl.|  Christo
quoniam
interl.|  quasi : ita fiet quoniam
non est confusio confidentibus in te25  .

25  sic fiat... tibi] cf. Hesbert, Antiphonale missarum sextuplex, offertorium § 26bis, 179 : « Sicut in holocausto arietum et taurorum, et sicut in milibus agnorum pinguium : sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi : quia non est confusio confidentibus in te, Domine. Et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam, Domine : ne cunfundas nos, sed fac nobis iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae ».
Numérotation du verset Dn. 3,41 
÷ Et nunc
interl.|  quod ante non
sequimur te
interl.|  iubentem
in toto corde
interl.|  penitentes
et timemus te,
interl.|  sicut filii
et querimus faciem tuam.
interl.|  misericordiam et gratiam non aliud
Numérotation du verset Dn. 3,42 
interl.|  ab expectatione nostra
sed fac nobiscum
interl.|  quia et nos tecum, Deus operatur nobiscum ut operemur.
iuxta mansuetudinem tuam
interl.|  non merita nostra
et secundum multitudinem misericordie tue,
interl.|  contra multa peccata miserie nostre
Numérotation du verset Dn. 3,43 
÷ et
interl.|  sic
erue nos
interl.|  ab inimicis
in mirabilibus tuis
interl.|  qui facis mirabilia
et
interl.|  sic
da gloriam nomini tuo, Domine,
interl.|  » Non nobis Domine non nobis » etc.

Ps. 113, 9.
Numérotation du verset Dn. 3,44 
÷ et confundantur omnes
interl.|  nobis liberatis
qui ostendunt servis tuis mala. Confundantur in omni potentia tua
interl.|  cui nullus resistit
et robur eorum
interl.|  in quo confidunt
conteratur,
interl.|  contritione
Numérotation du verset Dn. 3,45 
÷ et scient26 
interl.|  contriti

26  et scient] sciant Weber
quia tu es Dominus27  Deus solus
interl.|  non alius

27  es Dominus] Domine Weber
et gloriosus super orbem terrarum.
Numérotation du verset Dn. 3,46 
÷ Et
interl.|  tamen
non cessabant qui miserant28  eos ministri regis succendere fornacem, napta et stupa et pice et malleolis,
interl.|  virminibus vel sarmentis arentibus, ut aiunt.
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 236vb ; facsim., p. 328b} [Rusch, f. 236vb ] NAPTA. Sallustius historiarum dicit quiddam genus fomitis apud Persas quo maxime nutriantur incendia. Alii ‘ossa olivarum’ arefacta cum amurca, unde et grecum piran dicitur, eo quod ignem nutriat, qui grece pyr dicitur. Plinius dicit eam circa Babylonem modo liquidi bituminis profluere et nutriendis ignibus amicam esse, ut etiam longe admota, ignem corripiat.

28  miserant] immiserant Weber
Numérotation du verset Dn. 3,47 
÷ et effundebatur flamma super fornacem
interl.|  forte vento impulsa
cubitis quadraginta novem,
interl.|  quod geometrica regula deprehensum est
Numérotation du verset Dn. 3,48 
÷ et erupit et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldeis.
Numérotation du verset Dn. 3,49 
÷ Angelus autem Domini29 
interl.|  aspiratio divina
interl.|  verbum Dei
marg.|  ANGELUS  AUTEM. Moraliter. Anima oppressa et variis perturbationibus occupata cum desperat auxilium humanum et tota mente convertitur ad Deum. Descendit ad eam   angelus Domini , idest divinus sermo et extinguit ardentes sagittas diaboli, et incendia cordis nostri, ne extinguamur.
marg.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Antiquus hostis licet innumeras ciborum concupiscentias nostris obtutibus opponat, quibus libidinis fervor in his crescat divinis tamen mentibus superni gratia spiritus insibilat, et a carnalis concupiscentie estibus illese perdurant, ut etsi usque ad tentationem cordis flamma ardeat, usque ad consensum tamen tentatio non exurat.

Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 30, cap. 18.58-63, CCSL 143B, p. 1531 : « Hinc est quod rex babylonis succendi fornacem iubet, naphthae, stuppae, picis et malleoli ministrari congeriem praecipit; sed tamen abstinentes pueros hoc igne minime consumit, quia antiquus hostis licet innumeras ciborum concupiscentias nostris obtutibus opponat, qua libidinis ignis crescat, bonis tamen mentibus superni spiritus gratia insibilat; et a carnalis concupiscentiae aestibus illaesae perdurant, ut etsi usque ad temptationem cordis flamma ardeat, usque ad consensum tamen temptatio non exurat ».

29  Domini Rusch  ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 1409, 1407 : reminiscentia)] om. Weber
descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem
interl.|  cordis
et excussit flammam ignis
interl.|  diaboli
de fornace,
Numérotation du verset Dn. 3,50 
÷ et fecit medium fornacis quasi ventum
interl.|  suavem aspirationem
roris flantem
interl.|  refrigerantem eos vel animam
et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quicquam molestie intulit.
interl.|  Rationem. Dicunt enim : « Non mea voluntas sed tua fiat ».

Lc. 22, 42.
Numérotation du verset Dn. 3,51 
÷ Tunc hi tres quasi ex uno ore
interl.|  unanimiter
marg.|  TUNC  HI  TRES."Ubicumque duo vel tres congregati fuerint in nomine meo" etc. Sine fide Trinitatis nemo auditur.

Cf. Mt. 18, 20.
laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes :
Numérotation du verset Dn. 3,52 
÷ Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum,
interl.|  quorum meritis non nostris liberamur
et laudabilis et gloriosus30  et superexaltatus in secula.
interl.|  omnia

30  et gloriosus] om. Weber
Et benedictum nomen glorie tue sanctum, et laudabile et superexaltatum in omnibus seculis.
Numérotation du verset Dn. 3,53 
÷ Benedictus es in templo sancto
interl.|  in celo
glorie tue et superlaudabilis et supergloriosus in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,54 
÷ Benedictus es in throno
interl.|  pio corde
regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,55 
÷ Benedictus es qui intueris abyssos
interl.|  cui omnia secreta nuda
interl.|  plenitudinem scientie, scilicet caritatem : « Plenitudo enim legis est dilectio ».
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 237ra ; facsim., p. 329a} [Rusch, f. 237ra ] Cherubin plenitudo scientie interpretatur.

Rm. 13, 10.
et laudabilis et superexaltatus in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,56 
÷ Benedictus es in firmamento celi et laudabilis et gloriosus in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,57 
÷ Benedicite
interl.|  generaliter
omnia
interl.|  nos pro omnibus
opera Domini Domino,
interl.|  primo generaliter
marg.|  BENEDICITE  OMNIA  OPERA. Nos pro omnibus quia cum videmus aliquid in mundo pulchrum et honestum inde Deum laudare et ei referre gratias debemus.
laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,58 
÷ Benedicite
interl.|  particulariter
angeli Domini31  Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
interl.|  ostendunt se congaudere Dei laudibus, quem admirantur et laudant in omnibus.

31  Domini] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 3,59 
÷ Benedicite celi Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,60 
÷ Benedicite aque32 
interl.|  unde :"Aque que super celos sunt laudent nomen Domini".

Ps. 148, 4-5.

32  aque] + omnes Weber
que super celos sunt
interl.|  inferiores et superiores
Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,61 
÷ Benedicite omnes virtutes Domini Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,62 
÷ Benedicite sol et luna Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,63 
÷ Benedicite stelle celi Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,64 
÷ Benedicite omnis imber et ros Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,65 
÷ Benedicite omnis spiritus Dei33  Domino, laudate et superexaltate eum in secula.

33  Dei] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 3,66 
÷ Benedicite ignis et estus Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,67 
÷ Benedicite frigus et estas34  Domino, laudate et superexaltate eum in secula.

34  estas] estus Weber
Numérotation du verset Dn. 3,68 
÷ Benedicite rores et pruina Domino, laudate et superexaltate eum in secula
Numérotation du verset Dn. 3,69 
÷ Benedicite gelu et frigus Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,70 
÷ Benedicite glaties et nives Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,71 
÷ Benedicite noctes et dies Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,72 
÷ Benedicite lux et tenebre Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,73 
÷ Benedicite fulgura et nubes Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,74 
÷ Benedicat
interl.|  specialiter
terra Domino35  , laudet et superexaltet eum in secula.

35  Domino] Dominum Weber
Numérotation du verset Dn. 3,75 
÷ Benedicite montes et colles Domino, laudate et superexaltate {t. 3 : Erfurt, f. 237rb ; facsim., p. 329b} [Rusch, f. 237rb ] eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,76 
÷ Benedicite universa germinantia in terra Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,77 
÷ Benedicite fontes Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,78 
÷ Benedicite maria et flumina Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,79 
÷ Benedicite cete et omnia que moventur in aquis Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,80 
÷ Benedicite omnes volucres celi Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,81 
÷ Benedicite omnes bestie et pecora Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,82 
÷ Benedicite filii hominum
interl.|  pro his omnibus
interl.|  omnium
Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
interl.|  supereminere credentes omni creature.
Numérotation du verset Dn. 3,83 
÷ Benedicat36 
interl.|  specialiter

36  Benedicat] Benedic Weber
Israel Domino, laudet et superexaltet37  eum in secula.

37  laudet et superexaltet] laudate et superexaltate Weber
Numérotation du verset Dn. 3,84 
÷ Benedicite sacerdotes Domini Domino,
interl.|  excellentes quia sunt et sacerdotes Baal
laudate et superexaltate eum in secula.
interl.|  credentes supereminere omni creature
Numérotation du verset Dn. 3,85 
÷ Benedicite servi Domini Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,86 
÷ Benedicite spiritus
interl.|  quibus discernimus
et anime
interl.|  quibus vivificamur
iustorum
interl.|  » Non est speciosa laus in ore peccatoris ».

Sir. (Eccli.) 15, 9.
Domino, laudate et superexaltate eum in secula.
Numérotation du verset Dn. 3,87 
÷ Benedicite
interl.|  » Beati pauperes spiritu ».

Mt. 5, 3.
sancti et humiles corde
interl.|  corde non hypocrisi, unde : « Discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris ».

Mt. 11, 29.
Domino, laudate
interl.|  omnia
et superexaltate eum in secula.
interl.|  In vobis verbis et factis et exaltatum predicate
Numérotation du verset Dn. 3,88 
÷ Benedicite
interl.|  presenti beneficio
interl.|  quasi omnes benedicant, sed vos precipue.
Anania, Azaria, Misael38  Domino, laudate et superexaltate eum in secula. Qui eruit vos39  de inferno
interl.|  ne mortui descendentis ad inferos
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 237rb ; facsim., p. 329b} [Rusch, f. 237rb ] QUI  ERUIT  VOS  DE. Si enim morerentur quantumcumque boni essent ad inferos descenderent.

38  Misael] et praem. Weber 39  vos] nos Weber
et salvos fecit de manu
interl.|  de potestate
mortis, et liberavit de medio ardentis flamme et de medio ignis eruit vos40  .

40  vos] nos Weber
Numérotation du verset Dn. 3,89 
÷ Confitemini
interl.|  ergo
Domino
interl.|  exemplo nostro
marg.|  CONFITEMINI  DOMINO. Generali laudatione premissa qua omnis creatura laudare Dominum debeat per partes adhortatur singula, angelos, celos, aquas etc., et post omne genus hominum, Israelem et eius sacerdotes, et servos Domini, spiritus et animas iustorum, ete tandem Ananiam, Azariam et Misael, qui ad laudem Dei presenti beneficio provocantur. Omnis autem creatura, non voce sed opere laudat Deum quia ex creaturis creator intelligitur et in singulis Dei magnificentia demonstratur.

Cf. Rm. 1, 20.
quoniam bonus, quoniam in seculum misericordia eius.
Numérotation du verset Dn. 3,90 
÷ Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum, laudate et confitemini ei41  quia in omnia secula misericordia eius.

41  ei] om. Weber
Hucusque in hebreo non habetur42  et que possumus43  de Theodotionis editione translata sunt.

42  in hebreo - non habetur] inv. Weber 43  possumus] posuimus Weber
Numérotation du verset Dn. 3,91 
Tunc Nabuchodonosor rex
interl.|  visio tanto miraculo
obstupuit44 
interl.|  punitis principibus rex corripitur, ut vivens glorificet Deum.

44  obstupuit] obstipuit Weber
et surrexit {t. 3 : Erfurt, f. 237va ; facsim., p. 330a} [Rusch, f. 237va ] propere et ait optimatibus suis :
interl.|  quorum suggestione hoc fecerat
interl.|  fortissimis exercitus de quibus supra dictum est
Nonne tres
interl.|  tantum
viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi dixerunt45   : Vere rex.

45  r. d.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 3,92 
Respondit rex46  et ait :
interl.|  ut hoc subinferret interrogabat

46  rex] om. Weber
Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes
interl.|  cum tantum tres miserit et ligatos
in medio ignis et nihil corruptionis in eis est,
interl.|  quam sapiens ignis vincula combussit corpora servavit
et species quarti similis filio Dei.
interl.|  angeli secundum Septuaginta, vel ut alii arbitrantur : Christi, quamvis queratur quomodo rex impius videre Dei filium potuerit.
marg.|  ET  SPECIES  QUARTI  SIMILIS  FILIO. Iuxta Simmachum : Species autem quarti similitudo filiorum Dei, in quo angeli significantur, qui et dii et Dei filii nuncupantur, iste angelus sive Dei filius Christus est qui ad inferni fornacem descendit in quo sanctorum anime tenebantur nec urebantur ut ab inferis liberaret qui"angelus magni consilii"aa  est.

aa  Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 (Vetus latina, p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».
Numérotation du verset Dn. 3,93 
Tunc accessit Nabuchodonosor
interl.|  non premittit nuntios
ad ostium fornacis ignis ardentis et ait : Sydrac, Misac et Abdenago,
interl.|  humiliter orat ut exeant, quos superbe intrusit, « hec est mutatio dextere excelsi »ab  .

ab  Ps. 76, 11.
servi Dei excelsi vivi47  ,
interl.|  non idolorum surdorum et mutorum

47  vivi] om. Weber
egredimini et venite.
interl.|  soluti qui ligati missi
Statimque egressi sunt Sydrac, Misac et Abdenago de medio ignis.
interl.|  nec reluctantur mittendi, nec contradicunt exituri
Numérotation du verset Dn. 3,94 
Et congregati satrape et48  magistratus et iudices et potentes regis, contemplabantur
interl.|  admirantes

48  et] om. Weber
viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, etiam49  saraballa50 
interl.|  brache

49  etiam] et Weber 50  saraballa] sarabara Weber
eorum non fuissent immutata,
interl.|  nedum usta
et
interl.|  etiam
odor ignis non transisset per eos.
Numérotation du verset Dn. 3,95 
Et
interl.|  etiam
erumpens
interl.|  in laudem Dei
Nabuchodonosor ait : Benedictus Deus eorum Sydrac, Misach et Abdenago, qui misit angelum suum
interl.|  angelum vocat quem supra similem filio dei dixit.
marg.|  ET  ERUMPENS  NABUCHODONOSOR. Rursum Deum confitetur, idola damnat, pueros laudat, qui verum Deum adorant, et illi soli serviunt.
et eruit servos suos qui51  crediderunt in eum52  , et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua,
interl.|  ad supplicia

51  qui] quia Weber 52  eum] eo Weber
et53  ne servirent et54  adorarent omnem Deum, excepto deo suo.
interl.|  alias : solo

53  et] om. Weber 54  et] + ne Weber
Numérotation du verset Dn. 3,96 
A me ergo positum est hoc decretum,
marg.|  A ME  ERGO  POSITUM. Quidam hoc pessime ad diabolum referunt, asserentes quod in consummatione seculi etiam ipse recipiat veram Dei notitiam, et omnes cohortetur ad penitentiam, et hunc volunt esse regem Niniveac  , qui novissime descendat de throno superbie sue et humilitatis premia consequatur et penitentiam agat.

ac  Cf. Ion. 3, 6.
ut omnis populus et tribus et lingue55  , quicumque locutus56  fuerit blasphemiam contra Deum Sydrac, Misac et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur, neque enim est Deus alius qui possit ita salvare.

55  lingue] lingua Weber 56  quicumque locutus] quecumque locuta Weber
Numérotation du verset Dn. 3,97 
Tunc rex promovit Sydrac, {t. 3 : Erfurt, f. 237vb ; facsim., p. 330b} [Rusch, f. 237vb ] Misac et Abdenago in provincia Babylonis.
marg.|  TUNC  REX  PROMOVIT. Qui dicunt supra tres pueros, non iudices provinciarum sed prefectos fuisse singulorum operum, hic primo volunt eos provinciarum iudices constitutos.
Numérotation du verset Dn. 3,98 
Nabuchodonosor rex, omnibus populis gentibus et linguis qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
marg.|  NABUCHODONOSOR. Epistola Nabuchodonosor in prophete volumine ponitur ut non fictus ab alio postea liber, sicut sichofanta mentitur, sed ipsius Danielis esse credatur.
marg.|  Videtur hec epistola post {t. 3 : Erfurt, f. 237vb ; facsim., p. 330b} [Rusch, f. 237vb ] visionem arboris missa et mutationem septem annorum.
Numérotation du verset Dn. 3,99 
Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi predicare.
Numérotation du verset Dn. 3,100 
Signa eius quia magna sunt, et mirabilia eius quia fortia, et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_3)