initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. *Daniel*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Dn. 4,1 
Ego Nabuchodonosor
interl.|  hoc totum est de epistola
marg.|  EGO  NABUCHODONOSOR. Hieronymus HIERONYMUS. Historia est manifesta nec magna indiget expositione ad offensam enim Dei dicitur Nabuchodonosor in amentiam versus septem annis inter bruta animalia, herbis et radicibus vixit, et postea in regnum restitutus, laudavit et glorificavit regem celi, quia"omnia opera eius iusta, et omnes vie eius iudicia, qui superbos humiliat". Sed quia volunt quidam per Nabuchodonosor contrariam intelligere fortitudinem, de qua : « Videbam Satanan sicut fulgur de celo cadentem ». Et in Apocalypsi : « Draco cadens in terram tertiam partem stellarum secum trahit ». Et Isaias :"Quomodo cecidisti lucifer qui mane oriebaris ?". Asserunt non potuisse fieri ut homo nutritus deliciis septem annis feno vixerit, et absque corporis laceratione inter bestias tam diu fuerit. Querunt autem obiiciendo si alter ei successit cuius vecordie fuerit si ei ab imperio cessit quod tantum possedit, aut quomodo per tantum tempus imperium illi servatum sit, et sine rege fuerit, cum presertim nihil tale contineant historie Chaldeorum, nec possint hec silentio preteriisse qui minora scripserint. Hec omnia ingerunt ut cum historia non steterit per Nabuchodonosor significetur diabolus, quod nos non recipimus, ne omnia que legimus umbra et fabule videantur. Quis enim amentes quasi bruta animalia in agris et siluestribus locis nesciat vivere ? Et multo incredibiliora hominibus accidisse, et grece et romane tradunt historie cum Scillam quoque et chimeram, hydram et centauros, et multa huiuscemodi narrent fabule, quid mirum si ad ostendendam Dei potentiam et regum humiliandam superbiam, Nabuchodonosor hec pertulerit ?

a Cf. Dn. 4, 34.
b Lc. 10, 18.
c Apc. 12, 3-4.
d Cf. Is. 14, 12.
in domo mea quietus eram, et florens in palatio meo
interl.|  mundo secundum eos qui per Nabuchodonosor diabolum intelligunt qui dicit :"Hec omnia tibi dabo si prodicens adoraveris me". Et alibi dicitur : « Mundus in maligno positus est ».

Cf. Mt. 4, 9.
Cf. 1Io. 5, 19.

in domo mea - quietus e.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 4,2 
Somnium vidi quod perterruit me, et cogitationes mee in stratu meo,
interl.|  Respondeant quod somnium vidit diabolus nisi forte quidquid in mundo est umbra videtur et somnium.
et visiones capitis mei
interl.|  mentis non oculorum ad gloriam enim servorum Dei revelantur mysteria illi.
conturbaverunt me.
Numérotation du verset Dn. 4,3 
Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.
Numérotation du verset Dn. 4,4 
Tunc ingrediebantur arioli magi Chaldei et haruspices, et somnium narravi in conspectu eorum et solutionem eius non indicaverunt mihi.
interl.|  quia solius Dei est hoc
Numérotation du verset Dn. 4,5 
Donec collega
interl.|  familiaris
ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Balthasar secundum nomen Dei mei
interl.|  sic enim vocabatur Deus Nabuchodonosor
marg.|  DONEC  COLLEGA  INGRESSUS. Septuaginta. Nescio qua ratione hec preterierunt, hac ergo de causa et similibus translatio eorum est repudiata et Theodotionis vulgo celebrata que et hebraice veritati et ceteris translatoribus convenit.
qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso, et somnium coram eo locutus sum :
interl.|  non mirum si errat Nabuchodonosor, more gentilium et quidquid super se cernit non deum sed deos arbitratur.
Numérotation du verset Dn. 4,6 
Balthasar princeps ariolorum
interl.|  alii incantatorum, non mirum si princeps ariolorum omnium constitutus sit, qui ad preceptum regis sapientiam didicerat Chaldeorum, et decuplum sapientior inventus est.
quem ego scio quod spiritum deorum sanctorum habeas in te, et omne sacramentum
interl.|  secretum
non est impossibile tibi, visiones somniorum meorum quas vidi et
interl.|  id est
solutionem earum narra mihi.

mihi] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 4,7 
Visio capitis mei in cubili meo videbam, et ecce arbor
interl.|  Nabuchodonosor
marg.|  ET  ALTITUDO  EIUS. De huiusmodi propheta : « Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani ». Qui non virtutum magnitudine sed superbia elevantur, ideo exciduntur et corruunt.
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 238ra ; facsim., p. 331a} [Rusch, f. 238ra ] Queramus ab eis qui in hac visione historiam non recipiunt, quis sit iste Nabuchodonosor qui somnium viderit, quis Daniel qui somnium exposuerit et ventura predixerit, et quomodo Daniel qui secundum eos sancta intelligitur fortitudo a Nabuchodonosor princeps ariolorum constituitur et collega illius appellatur.

Ps. 36, 35.
Numérotation du verset Dn. 4,8 
Et magna arbor et fortis et proceritas eius
interl.|  excellentia regis

Et] om. Weber
contingens celum. Aspectus illius erat usque ad terminos universe terre.
marg.|  ASPECTUS  ILLIUS. Theodotion : Dominatio. Quod contemptores historie calumniantur, quia Nabuchodonosor orbem terrarum minime possederit qui orientis tantum provincias tenuit, sed nos hec omnia hyperbolice dicta accipimus et ob superbiam regis impii qui in Isaia tantum gloriatur ut iactet se regere celum et orbem terrarum quasi nidum et ova volucrum.

Cf.Is. 14, 13-14.
Numérotation du verset Dn. 4,9 
Folia eius
interl.|  decus regni
pulcherrima et fructus
interl.|  divitie
eius nimius, et esca
interl.|  quos alebat
universorum in ea. Subter eam habitabant animalia
interl.|  simplices
et bestie,
interl.|  feroces
et in ramis eius conversabantur volucres celi,
interl.|  leves, mendaces
et ex ea vescebatur omnis caro.
Numérotation du verset Dn. 4,10 
Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil
marg.|  VIGIL. Theodotion : angelus. Vigilant enim angeli semper ad Dei officium parati. Nos quoque crebris pernoctationibus eos imitari debemus. De ipso quoque dicitur : « Non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel ». In sequentibus quoque dicitur :   In sententia vigilum , id est angelorum.

Ps. 120, 4.
et sanctus de celo descendit,
Numérotation du verset Dn. 4,11 
Et clamavit fortiter et sic ait : Succidite arborem et precidite ramos eius, excutite folia eius et dispergite fructus eius, fugiant bestie que subter eam sunt, et volucres de ramis eius.

Et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 4,12 
Verumtamen germen radicum eius in terra sinite
interl.|  notat regem deponendum sed illi servandum regnum
et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis que foris sunt,
interl.|  temptatione durissima, vel sicut insanus
et rore celi tingatur, et cum feris pars eius in herba terre.
Numérotation du verset Dn. 4,13 
Cor eius ab humano commutetur, et cor fere detur ei, et septem tempora
interl.|  anni
marg.|  ET  SEPTEM  TEMPORA. Quidam mentiuntur quod septem anni in septem menses mutati sunt oratione Danielis.
mutentur super eum.
interl.|  anniversario cursu
interl.|  quia sic oportet fieri
Numérotation du verset Dn. 4,14 
In sententia vigilum
interl.|  angelorum quorum gentes opprimebat quorum sermo et petitio erat ut deponeretur
decretum est, et sermo sanctorum et petitio
interl.|  eorum apud Deum
donec cognoscant
interl.|  in eo
viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.

eum] eo Weber
Numérotation du verset Dn. 4,15 
Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex. Tu ergo Balthasar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi, tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.

N. r.] inv. Weber
Numérotation du verset Dn. 4,16 
Tunc Daniel, cuius nomen Balthasar, cepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi hora una et cogitationes eius conturbabant eum.
marg.|  ET  COGITATIONES. Quia intelligebat somnium regi contrarium esse, et cordis timorem pallore vultus signabat. Pro rege enim non ingratus dolebat qui ei plurimum detulerat, et ne videatur insultare ei ait :   Domine mi etc.
Respondens autem rex ait : Balthasar somnium et interpretatio eius non conturbent te.
marg.|  BALTHASAR  SOMNIUM. Videns eum perterritum, nec contra se velle dicere aliquid sinistrum, cohortatur ut vere et simpliciter quod intelligit eloquatur.
Respondit {t. 3 : Erfurt, f. 238rb ; facsim., p. 331b} [Rusch, f. 238rb ] Balthasar et dixit : Domine mi, somnium his qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit.
Numérotation du verset Dn. 4,17 
Arborem quam vidisti sublimem atque robustam,
interl.|  absque regis iniuria explicat veritatem, et ne videatur superbe arguere exponit altitudinem potentie.
cuius altitudo pertingit ad celum
interl.|  presumptione tua
et aspectus illius in omnem terram,
Numérotation du verset Dn. 4,18 
et rami eius
interl.|  principes
pulcherrimi et fructus eius nimius et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestie agri et in ramis eius commorantes aves celi,
Numérotation du verset Dn. 4,19 
tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad celum,
interl.|  hyperbole
et potestas tua in terminos universe terre.
Numérotation du verset Dn. 4,20 
Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendentem de celo et dicere : succidite arborem et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris,
marg.|  VINCIATUR  FERRO  ET. Querunt a nobis qui historie contradicunt, quomodo ferro et aere vinctus fuerit, aut quis eum ligaverit {t. 3 : Erfurt, f. 238rb ; facsim., p. 331b} [Rusch, f. 238rb ] cum perspicuum sit omnes furiosos, ne aliquos occidant catenis religari.

descendentem] descendere Weber
et rore celi conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora commutentur super eum.
interl.|  alias : super eam
Numérotation du verset Dn. 4,21 
Hec est interpretatio sententie Altissimi
interl.|  non mee
interl.|  qui omnia potest
marg.|  HEC  EST  INTERPRETATIO. Austeritatem sententie, verborum temperat blandimentis et mala relevat promissis. Unde : R  egnum tuum tibi manebit .
que pervenit super Dominum meum regem.
Numérotation du verset Dn. 4,22 
Eiicient
interl.|  homines
te
interl.|  insanum
ab hominibus et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fenum ut bos comedes, sed et rore celi infunderis. Septem quoque tempora
interl.|  anni

ferisque] feris Weber sed] om. Weber
mutabuntur
interl.|  evoluti
super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit det illud.
Numérotation du verset Dn. 4,23 
Quod autem precepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris, regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse celestem.
marg.|  REGNUM  TUUM  TIBI. Hoc quoque calumniatores accusant mirantes quod post efferationem, post tanta tormenta, post feni et herbarum alimenta Deum confiteatur, et sit qui fuerat. Sed respondeant quomodo congruat, ut angeli qui numquam corruerunt, eum habeant principem qui per penitentiam sit reversus.
Numérotation du verset Dn. 4,24 
Quamobrem rex consilium meum
interl.|  prescientia
marg.|  QUAMOBREM. Quamvis Deus predixerit, cuius prescientia non potest mutari, hortatur tamen ad eleemosynam et pauperum misericordiam, quia nesciebat an esset dei comminatio, quia et Ezechie et Ninivitarum sententia mutata est, non iudicii vanitate, sed eorum mutatione qui conversi veniam meruerunt. Ieremie quoque dicit Dominus se mala super gentem inferre et si bona fecerit minas clementia commutare insuper bona se daturum promittit, sed si mala fecerit dicit se suam mutare sententiam non in homines sed in opera que mutata sunt. Neque enim Deus hominibus irascitur sed vitiis, que cum in homine non fuerint non quod mutatum est punit. Intendit enim peccata punire, homines salvare.
marg.|  Fecit Nabuchodonosor, iuxta Danielis consilium misericordias in pauperes, et idcirco usque ad mensem duodecimum dilata est sententia, sed quia gloriatur dicens : Nonne hec est Babylon  ? etc. Bonum misericordie perdidit malo superbie.
marg.|  Propter humilitatem adhuc per annum mansit in regno, et quia benefecerat pauperibus secundum consilium Danielis, sed elatus in superbia statim eiectus versus est in insaniam.
marg.|  In Ieremia precipitur populo Iudeorum ut orent pro Babyloniorum pace quia in pace eorum est pax captivorum.

Cf. Is. 38, 5.
Cf. Ion. 3, 4.
Cf. Ier. 18, 7-9.
Cf. Ier. 29, 7.
placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum, forsitan ignoscet Deus10  delictis tuis.
marg.|  FORSITAN  IGNOSCET. Daniel prescius futurorum de Dei sententia dubitabat, in quo apparet eorum intolerabilis {t. 3 : Erfurt, f. 238va ; facsim., p. 332a} [Rusch, f. 238va ] temeritas qui audacter peccatoribus veniam pollicentur. Nemini tamen desperandum quia et Nabuchodonsor si fecerit bona indulgentia promittitur.

10  Deus] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 4,25 
Omnia hec11  venerunt super Nabuchodonosor regem.

11  hec] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 4,26 
Post finem
interl.|  annum, scilicet
mensium duodecim in aula Babylonis deambulabat.
Numérotation du verset Dn. 4,27 
{t. 3 : Erfurt, f. 238va ; facsim., p. 332a} [Rusch, f. 238va ] Responditque rex et ait : Nonne hec est Babylon civitas12  magna quam ego edificavi in domum regni, in robore fortitudinis mee et in gloria decoris mei ?
interl.|  his que secum in animo voluebat ob ea que sibi dicta fuerant a Daniele.

12  civitas] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 4,28 
Cum adhuc esset sermo13  in ore regis,
interl.|  qui per se regnare volunt
marg.|  CUM  ADHUC  ESSET. Arrogans gloriatio statim punitur. Nec sententia differtur, ne misericordia in pauperes anime profuisse videatur, in superbia statim regnum perdidit, quod aliquam diu in misericordia detinuit, quia de magnitudine operis sui tumuit ultra homines, factus est infra homines.

13  e. s.] inv. Weber
vox de celo ruit :
interl.|  quasi pondus
Tibi
interl.|  non alii
dicitur Nabuchodonosor rex, regnum tuum transibit a te
interl.|  vox aperta premittitur ut a Domino vindicta immissa sciatur
Numérotation du verset Dn. 4,29 
et ab hominibus te eiicient,
interl.|  tamquam insanum
et cum bestiis
interl.|  domesticis
atque14  feris
interl.|  natura

14  atque] om. Weber
erit habitatio tua, fenum quasi bos comedes
interl.|  non vere
et septem tempora mutabuntur super te, donec scias
interl.|  magna miserie consolatio
quod dominetur Excelsus in regno hominum
interl.|  super omnes gentes, « sine cuius nutu nec folium arboris cadit ».

Hieronymus, Vita sancti Pauli eremite, § 16, PL 23, col. 28.22 : « Nec mora, in laudationem christi effusus, quod muta quoque animalia deum esse sentirent, ait: domine, sine cuius nutu nec folium arboris defluit, nec unus passerum ad terram cadit, da illis sicut tu scis ».
et cuicumque voluerit det illud.
interl.|  "Omnis potestas a Deo est".

Cf. Rm. 13, 1.
Numérotation du verset Dn. 4,30 
Eadem hora
interl.|  ut sciret esse superbie penam
sermo
interl.|  Dei
completus est super Nabuchodonosor, et15  ex hominibus abiectus est
interl.|  mente captus

15  et] om. Weber
et fenum ut bos comedit, et rore celi
interl.|  quia celo tantum tegebatur
corpus eius infectum est donec capilli eius in similitudinem aquilarum
interl.|  alarum
crescerent, et ungues eius quasi ungues avium.
Numérotation du verset Dn. 4,31 
Igitur post finem
interl.|  septem annorum
dierum
interl.|  predictorum a Domino
ego Nabuchodonosor oculos meos
interl.|  mentis et corporis
ad celum levavi,
interl.|  ubi Deus, unde : « Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra ».

Mt. 6, 10.
et sensus meus redditus est mihi,
marg.|  ET  SENSUS  MEUS  REDDITUS. Ostendit sensum se amisisse, non formam humanam quod quidam putant ex eo quod sequitur : F  igura mea reddita est mihi.
et
interl.|  ideo
Altissimo benedixi,
interl.|  qui dominatur in regno hominum
et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi, quia potestas eius
interl.|  experto credite
potestas sempiterna et regnum eius in generatione16  et generationem,
interl.|  In omnia tempora vel legis vel evangelii. Potuit enim Nabuchodonosor sensu primo recepto etiam hoc non ignorare.

16  generatione] generationem Weber
Numérotation du verset Dn. 4,32 
et omnes habitatores terre apud eum in nihilum reputati sunt. Iuxta voluntatem enim suam
marg.|  IUXTA  VOLUNTATEM. In hoc sicut homo loquitur tamquam non secundum iustitiam agat sed secundum voluntatem, et dum potentiam Dei predicat iustitiam eius videtur arguere quasi immerito penas sustinuerit.
facit tam in virtutibus celi quam in habitatoribus terre et non est qui resistat manui eius
interl.|  potentie eius
et dicat ei : quare fecisti ?
Numérotation du verset Dn. 4,33 
In ipso tempore
interl.|  quo cognovi eum scilicet
sensus meus
interl.|  quem amiseram
reversus est ad me et ad honorem regni mei decoremque perveni, et figura mea
interl.|  reformatio sensus
interl.|  humana quam insanus visus est amisisse
reversa est ad me et optimates mei
marg.|  OPTIMATES  MEI. Secundum eos qui historie contradicunt omnes angeli requirent diabolum in regnum restituendum, et maior fiet eius gloria qui contra Dominum superbivit, quam eorum qui obedierunt ei, et fecit mala ut haberet bona.
marg.|  Tanta erat nequitia Evilmerodach17  quod omnes requirebant illum. Unde et postea positus est a patre in carcere.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 25, 27 ; Ier. 52, 31.
17  Evilmerodach] scrips. , Evilmoradach Rusch
et magistratus mei {t. 3 : Erfurt, f. 238vb ; facsim., p. 332b} [Rusch, f. 238vb ] requisierunt me, et in regno meo constitutus sum et magnificentia mea amplior addita est mihi.
Numérotation du verset Dn. 4,34 
Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico regem celi, quia omnia opera eius vera et omnes18  vie eius iudicia19  , et gradientes in superbia potest humiliare.
interl.|  Intellexit se pro superbia punitum et iuste humiliatum.

18  omnes] om. Weber 19  Cf. Apc. 15, 3.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_4)