initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. *Daniel*>

Capitulum 7

Numérotation du verset Dn. 7,1 
Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit. Visionem capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone comprehendit summatimque perstringens ait :
marg.|  ANNO  PRIMO. Hec pericope et sequens priores sunt iuxta historiam, quam due superiores. Hec enim et sequens primo et tertio anno Balthasar regis accidisse memorantur. Illa autem que ante superiorem lecta est, novissimo die regni eius, et hoc non solum in Daniele sed in Ieremia quoque et Ezechiele legimus. Sed in superioribus historie ordo sequitur, quid sub Nabuchodonosor et Balthasar et Dario sive Cyro mirabilium signorumque acciderit. In his vero narrantur somnia, que singulis visa temporibus quorum solus propheta conscius, et ideo nullam habent apud barbaros, signi vel revelationis admirationem. Scribuntur autem ut apud posteros eorum memoria perseveret.

a Cf. Dn. 1-4 ; Dn. 5-6.
b Cf. Bar. 1, 11-12.

1 Visionem] Visio autem Weber
Numérotation du verset Dn. 7,2 
Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti celi
interl.|  quia quisque angelus pro eo regno orat vel agit quod ei commissum est.
marg.|  QUATTUOR  VENTI. Quattuor angelice virtutes que regnis in quadripartito mundo positis presunt, potestates scilicet contrarie, quia secundum uniuscuiusque gentis meritum potestas vel bona vel mala preponitur, sicut in Daniele Michael dicitur princeps hebreorum. In Isaia de principe Babylonis : « Quomodo cecidisti de celo ». In Ezechiele de principe Cyri : « Tu cherub extentus et protegens ». De principe Egyptiorum : « Draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum ». Generaliter de malis potestantibus : « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates » etc. Pugnabant inter se quia regna sibi promissa faciunt pugnare. Regna vocat bestias pro crudelitate diversas, quia locis moribus et potentia distant.
marg.|  Quattuor de hominis angelis qui et malos monent bene agere angelice potestates quibus principalia regna commissa sunt. Unde : « Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel. Pars autem Domini populus eius, Iacob funiculus hereditatis eius ».

Cf. Dan. 12, 1.
Is. 14, 12.
Ez. 28, 14.
Ez. 29, 3.
Eph. 6, 12.
Dt. 32, 8-9.
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 240va ; facsim., p. 336a} [Rusch, f. 240va ] PUGNABANT  IN  MARI. In mundo scilicet falsis et a maris fluctibus redundante. Unde : « Simile est regnum celorum sagene misse in mare ». Unde et draco « rex dicitur omnium que in aquis sunt ». Et David dicit : « Tu confregisti capita draconum in aquis ». Et Amos propheta :"Si descenderit in profundum maris, ibi mandabo draconi et mordebit eum".

Mt. 13, 47.
Iob. 41, 25.
Ps. 73, 14.
Cf. Am. 9, 3.
Numérotation du verset Dn. 7,3 
et quattuor bestie
interl.|  quid he bestie significent angelo exponendum servamus
interl.|  regnorum feritas atque crudelitas bestiarum nominibus significatur.
grandes
interl.|  pro regia crudelitate
ascendebant de mari diverse inter se.
Numérotation du verset Dn. 7,4 
Prima quasi leena et alas
interl.|  regna subiecta quibus imperabat et volitabat
marg.|  PRIMA  QUASI  LEENA. Nota ordinem, quod in imagine caput aureum dicitur hec leena. Regnum Babylonicorum propter sevitiam vel luxuriam, non leena sed leo dicitur. Aiunt enim qui de bestiarum scripsere naturis leenas ferociores esse, maxime si catulos nutriant et semper in coitum gestire.

Cf. Plinius Maior, Naturalis historia, lib. 8, § 42, ed. Ian-Mayhoff, 1892-1909, p. 91.15 sqq. : « Leoni praecipua generositas tunc, cum colla armos que vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae. magna his libido coitus et ob hoc maribus ira ».
Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 7, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
habebat aquile.
interl.|  ut leo inter bestias, sic aquila inter aves regnum tenet, et regnum Assyriorum diu duravit sicut aquila inter aves multo tempore vivit.
marg.|  ET  ALAS  HABEBAT  AQUILE. Propter superbiam regni potentissimi cuius princeps ait, in Isaia :"In celum conscendam. Super astra celi ponam thronum meum et similis ero altissimo". Unde dicitur ad eum :"Si alte ut aquila feraris inde detraham te in abyssum".

Cf. Is. 14, 13.
Cf. Is. 14, 14.
Aspiciebam donec divulse sunt ale eius
interl.|  leene vel aquile

divulse] evulse Weber
et sublata est de terra,
interl.|  subverso imperio Chaldeorum, unde sequitur : Et super pedes quasi homo etc.
et super pedes quasi homo stetit et cor hominis datum est ei.
marg.|  ET  SUPER  PEDES. Si de Nabuchodonosor legitur clarum est quia postquam perdidit regnum et potentia ei sublata est, rursum in pristinum statum restitutus est sed non leenam, sed hominem se esse didicit et cor quod amiserat recepit.
marg.|  Si generaliter de regno chaldeorum sentiendum est quod occiso Balthasar et Medis Persisque succedentibus Babylonii homines se et humiles, fragilisque nature esse senserunt.

hominis] eius Weber
Numérotation du verset Dn. 7,5 
Et ecce bestia alia similis urso
interl.|  qui victu parcissimus fortis severus
marg.|  ET  ECCE  BESTIA  ALIA, id est regnum Persarum quod ob duritiam et ferocitatem   urso comparatur. Rigidum enim et victu parcum in morem Lacedemoniorum fuit, ita ut in pulmento sale uteretur et cardomomo.   Bestia similis urso in visione statue pectus et brachia habet de argento.
in parte stetit,
marg.|  IN  PARTE  STETIT, quia ut aiunt hebrei contra Israel nihil crudele gessit. Unde in Zacharia dicuntur equi albi.

Cf. Za. 1, 8 ; Za. 6, 3.
et tres
interl.|  Tria regna adunata : Medorum, Persarum, Chaldeorum.
ordines
interl.|  alii : versus
marg.|  ET  TRES  ORDINES. Tres principes, sicut Balthasar et Darius tres principes habuerunt, qui centum viginti satrapis prefuerunt. Alii tres reges Persarum post Cyrum fuisse autumant sed non nominant, nos vero post Cyrum, qui regnavit annis triginta, scimus regnasse Cambysem filium eius, et fratres magos, deinde Darium cuius secundo anno reedificari ceptum est templum, quintum Xersen Darii filium, sextum Arthabanum, septimum Artaxerxen qui longimanus cognominatus est, octavum Xersen, nonum Sogdianum, decimum Darium cognomento Nothum, undecimum Artaxerxen qui et Mennon, duodecimum Ochum, tredecimum Arsen Nothi filium, quattuor decimum Darium, Sarsame filium, qui superatus est ab Alexandro rege Macedonum. Quomodo ergo tres reges Persarum fuisse dicimus, nisi forte ex his aliquos cligamus fuisse seuissimos quos ex historiis non habemus, ergo tres ordines in ore regni Persarum, et in dentibus tria regna accipiamus Babyloniorum Medorum, atque Persarum, que in unum redacta sunt, quod autem sequitur : « Et sic dicebant ei : Surge comede carnes plurimas ». Tempus illud significat quo ab Assuero quem Septuaginta Artaxerxen vocant ad suggestionem Aman Agagite una die omnes Iudei iussi sunt trucidari, et pulchre, non ait devorabit eos, sed sic dicunt ei : « Surge comede carnes plurimas » ut tantum fuerit conatus, sed non secutus rei exitus.

Dn. 7, 5.
Dn. 7, 5.
erant in ore eius et in dentibus eius, et sic dicebant ei :
interl.|  Aman et amici eius
Surge
interl.|  Assuere
comede carnes plurimas.
interl.|  Iudeos
Numérotation du verset Dn. 7,6 
Post hec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus,
interl.|  qui preceps fertur in sanguinem et saltu ruit in mortem.
marg.|  QUASI  PARDUS. Regnum Macedonum, de quo in statua : « Venter et femora eius ex aere ».

Dn. 2, 32.

hec] hoc Weber
et alas habebat quasi avis quattuor super se,
marg.|  ET  ALAS. Alexandri enim victoria nihil velocius fuit qui ab Illyrico et Adriatico mari usque ad Indicum oceanum, et Phison fluvium, non tam bellis quam victoriis cucurrit, et septem annis Europe partem et totam sibi Asiam subiugavit.   Pardus quoque varii coloris regna diversa significat Alexandro subdita.
et quattuor capita erant in bestia
interl.|  successores eius significat : Ptolomeum, Seleucum, Philippum et Antigonum.
et potestas
interl.|  quasi non fortitudo Alexandri, sed Dei voluntas hoc fecit.
data est ei.
interl.|  a Deo
Numérotation du verset Dn. 7,7 
Post {t. 3 : Erfurt, f. 240vb ; facsim., p. 336b} [Rusch, f. 240vb ] hec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis
marg.|  ET  ECCE  BESTIA  QUARTA  TERRIBILIS. Romanum scilicet imperium, de quo in statua : « Tybie feree et pedum quedam pars ferrea quedam fictilis ». Ferri autem nunc meminit : D  entes ferreos habebat etc.
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 240vb ; facsim., p. 336b} [Rusch, f. 240vb ] ET  ECCE  BESTIA  QUARTA  TERRIBILIS. Mirum quod supra leenam ursum et pardum in tribus regnis posuerit et Romanum nulli bestie comparavit, nisi forte ut formidolosam faceret bestiam vocabulum tacuit, et quidquid in bestiis ferocius cogitamus hoc Romanos intelligamus. Hebrei autumant, quia quod hic tacitum est in Psalmo dictum est :"Vastavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam". Pro quo in hebreo habetur :"Omnes bestie laceraverunt illam", quia in imperio Romanorum fuerunt omnia simul regna que prius fuerunt separata.

Dn. 2, 33.
Cf. Ps. 79, 14 (Ps-H) : « Vastavit eam aper de silva et omnes bestie agri depaste sunt eam » ; Ps-R=Ps-G : « Exterminavit eam aper de silva et singularis ferus depastus est eam ».
Cf. Ps. 79, 14.

hec] hoc Weber
atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat magnos,
interl.|  principes fortissimos
comedens atque comminuens,
interl.|  quia omnes nationes ab eis interfecte vel tributo vel servituti subiecte
et reliqua pedibus suis conculcans.
interl.|  exactione tributorum
Dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam,
interl.|  In prioribus bestiis singula fortitudinum signa, in hac omnia fuerunt.
et habebat cornua decem.
interl.|  dicunt in adventu Antichristi decem reges orbem Romanorum esse divisuros
interl.|  quia ipse autor transgressionis est
marg.|  ET  HABEBAT  CORNUA. Porphyrius duas posteriores bestias Macedonum et Romanorum, in unum Macedonum miscet regnum et dividit : Pardum volens intelligi Alexandrum ipsum, bestiam autem dissimilem ceteris quattuor Alexandri successores, et deinceps usque ad Antiochum cognomento Epiphanem decem reges sevissimos enumerat, quos non unius ponit regni, verbi gratia Macedonie, Syrie, Egypti, Asie, sed de diversis regnis unum regnum efficit per ordinem, ut scilicet quod scriptum est : Os   loquens ingentia , non de Antichristo sed Antiocho accipiatur.

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 2, c. 7, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
Numérotation du verset Dn. 7,8 
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum,
interl.|  Antichristus, ignobilis, obscuro loco natus
marg.|  ET  ECCE  CORNU. Frustra Porphyrius hoc Antiochum Ephiphanem suspicatur quod post decem   cornua ortum est, et de decem tria evulsa sunt : sextum Ptolomeum Philometorem et septem Ptolomeum Evergetem, et Artarxiam regem Armenie, quorum Ptolomeus prior multo antequam Antiochus nasceretur mortuus est. Contra Artarxiam vero, Antiochus dimicavit sed ille in regno pristino permansit. Dicamus ergo quod in consummatione mundi, quando Romanorum regnum destruetur, futuri sunt decem reges qui inter se dividant orbem Romanum, et undecimum surrecturum esse regem parvulum, et tres reges de decem superaturum, idest Egyptum, Africanum, Ethiopum, sicut in sequentibus clarius patebit, quibus interfectis septem alii victori colla submittent.
Artarxiam] scrips. , Artharsiam Rusch
et tria de cornibus primis evulsa sunt
interl.|  tres reges primo Antichristus humiliabit regem Egypti, Africe, Ethiopie
a facie eius.
interl.|  a presentia potestatis eius
Et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia.
marg.|  ET  ECCE  OCULI  QUASI  OCULI. Ne putemus eum secundum opinionem quorundam vel diabolum esse, vel demonem, sed unum de hominibus in quo totus Satanas corporaliter est habitaturus.
marg.|  Est enim homo filius perditionis qui extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

Cf. Mt. 19, 28 ; Lc. 22, 30.
Numérotation du verset Dn. 7,9 
Aspiciebam donec throni positi sunt,
interl.|  Simile Iohannes in Apocalypsi :"Post hec statim fui in spiritu" etc. usque :"Que sunt septem spiritus Dei".
marg.|  THRONI  POSITI  SUNT. Angelice virtutes vel viginti quattuor seniores quos Iohannesaa  describit, vel sicut Dominus apostolis aitab   : « Sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel ». Angeli enim Domini et omnes electi Dominum in iudicio comitabuntur, et erunt   thron i Dei, quia in illis sedebit.
marg.|   Throni . Quos Iohannes viginti quattuor thronos dicit, de quibus Paulusac   : « Sive throni, sive Dominationes », et in evangelioad   : « Sedebitis super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel ».

Cf. Apc. 4, 1-6.
aa  Cf. Apc. 11, 16.
ab  Mt. 19, 28 ; Lc. 22, 30.
ac  Col. 1, 16.
ad  Mt. 19, 28 ; Lc. 22, 30.
et antiquus dierum sedit.
interl.|  severus iudex et verus
marg.|  ANTIQUUS  DIERUM. qui apud iohannem solus in throno sedet
marg.|  A ntiquus dierum . Pater scilicet. Licet enim persona Filii in iudicio appareat, non deerit tamen Pater vel Spiritus sanctus. Et Pater est a se, Filius a Patre, et quidquid habet imputatur ei a quo est.
marg.|  Sedens autem et vetustus dierum dicitur Deus, ut eterni iudicis habitus demonstretur. Senex quoque describitur, ut maturitas sententie comprobetur.
Vestimentum eius
interl.|  excellentia deitatis
marg.|  VESTIMENTUM  EIUS. Salvator transfiguratur in monte « et gloriam divine maiestatis assumens, in candidis vestibus videtur »ae  .

ae  Mt. 17, 2 ; Mc. 9, 2-3 ; Lc. 9, 29.
quasi nix candidum et capilli capitis eius quasi lana munda.
interl.|  purum ostenditur sincerumque iudicium et nullam personam in iudicando recipiens.
marg.|  THRONUS  EIUS. Ut peccatores tormentorum magnitudine pertimescant, et iusti salventur, « sic tamen quasi per ignem »af  .
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 241ra ; facsim., p. 337a} [Rusch, f. 241ra ] Thronus Dei moraliter - ut ait Gregoriusag  - sunt monachi et eremite qui in uno loco degentes Deo militare student, nec per loca discurrunt, quorum quietis cordibus insidet Deus qui bene flamma ignis dicuntur, quia dilectione Dei et proximi et desiderio patrie celestis inflammantur.ah 

af  1Cor. 3, 15.
ag  Non inveni.
ah  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
flamme ignis accensus,
interl.|  ut malos puniat, bonos purget.

accensus] om. Weber
rote eius ignis accensus,
interl.|  velocitas iudicii in peccatores
marg.|  ROTE  EIUS. Alii :   currus . Ezechielai  quoque Dominum sedentem quadrige inducit, et omnia Dei flamma sunt, de quo alibiaj   : « Deus noster ignis consumens est », ut ligna, fenum, stipulam, arsura in die iudicii noverimusak  , et in Psalmoal   : « Ignis ante ipsum precedit et inflammavit in circuitu eius ».
marg.|   Rote eius  : predicatores, apostoli scilicet et eorum successores, qui summa celebritate mundum predicando peragraverunt, qui bene   ignis accensus dicuntur, de quo dicituram   : « Ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut accendatur ».an 

ai  Cf. Ez. 1, 14-15.
aj  Hbr. 12, 29. Cf. Dt. 4, 24.
ak  Cf. Io. 15, 6.
al  Ps. 96, 3.
am  Lc. 12, 49.
an  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn.
Numérotation du verset Dn. 7,10 
fluvius igneus
interl.|  severitas iudicii
rapidusque egrediebatur a facie eius.
interl.|  ut peccatores traheret in gehennam
Milia milium ministrabant ei
marg.|  MILIA  MILIUM. Non quod tantus numerus sit servorum die, sed quia humanus sermo maiorem exprimere non potuit.
marg.|  MILIA  MILIUM. Hec sunt milia et he miliades, de quibus in psalmoao   : « Currus Dei decem milibus multiplex » etc. Et alibiap   :"Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis". Duplex angelorum officium est : alii premia iustis retribuunt, alii singulis presunt cruciatibus.
marg.|  MILIA  MILIUM. Gregorius MagnusGREGORIUS. Supernorum civium numerus et infinitus et definitus est Deo numerabilis, et nobis innumerabilis. Quamvis aliud est assistere, aliud amministrare. Assistunt enim alie procul dubio potestates que ad querendam hominibus pacem et nuntiandam non exeunt. Ministrant vero hi qui ad explenda officia nuntiorum veniunt, sed tamen et ipse contemplatione ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant quam qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi definitus ministrantium vero indefinitus ostenditur.aq 

ao  Ps. 67, 18.
ap  Cf. Ps. 103, 4.
aq  Cf. Gregorius Magnus, Moralia in Iob, lib. 17, cap. 13.5-15, CCSL 143A, p. 863 : « Supernorum ciuium numerus infinitus et definitus exprimitur, ut qui deo est numerabilis, esse nobis innumerabilis demonstretur. Quamuis aliud est assistere, aliud ministrare. Assistunt enim illae procul dubio potestates quae ad quaedam hominibus nuntianda non exeunt. Ministrant uero hi qui ad explenda officia nuntiorum ueniunt, sed tamen ipsi quoque contemplatione ab intimis non recedunt. Et quia plures sunt qui ministrant, quam hi qui principaliter assistunt, assistentium numerus quasi definitus, ministrantium uero indefinitus ostenditur ».
et decies centena milia assistebant ei. Iudicium sedit
interl.|  ordo iudicantium
marg.|  IUDICIUM, scilicet verum propter humiliandam superbiam. Ideo Romanum regnum delebitur, quia cornu illud loquebatur grandia.
et libri aperti sunt.
interl.|  ordo iudicii
marg.|  ET  LIBRI  APERTI. Conscientie et opera singulorum in utraque parte vel bona {t. 3 : Erfurt, f. 241rb ; facsim., p. 337b} [Rusch, f. 241rb ] vel mala omnibus revelantur. Bonus liber est viventium, malus qui in accusatoris manu qui est inimicus et vindex de quoar   : « Accusator fratrum nostrorum ». Liber iste terrenus est, de quo prophetaas   : « In terra scribentur ».

ar  Apc. 12, 10.
as  Ier. 17, 13.
Numérotation du verset Dn. 7,11 
Aspiciebam propter vocem sermonum grandium
interl.|  Antichristi
quos cornu illud loquebatur,
interl.|  contra Deum
et vidi quoniam interfecta esset bestia et perisset corpus eius
interl.|  omnes mali
interl.|  Sicut Christus est caput omnium bonorum ita Antichristus omnium malorum.
marg.|  ET  VIDI. In uno imperio propter Antichristum blasfemantem omnia regna simul deleta sunt et non erit terrenum imperium, sed sanctorum conversatio et adventus Filii Dei triumphantis de quo dicitur :   Et ecce cum nubibus celi quasi filius hominis veniebat , qui scilicet in somnio Nabuchodonosor lapis scribiturat   : « Abscissus de monte sine manibus » etc., qui comminuit testam, ferrum, aes, argentum et aurum. Nunc sub persona filii hominis introducitur, ut assumptio carnis humane in Filio Dei significetur, undeau   : « Viri Galilei quid statis aspicientes in celum hic Iesus » etc.

at  Dn. 2, 34 ; Dn. 2, 45.
au  Act. 1, 11.

Cf. Apc. 17, 16 ; Apc. 19, 20.
et traditum esset ad comburendum igni,
interl.|  gehenne
interl.|  tunc enim omnia regna finientur
Numérotation du verset Dn. 7,12 
aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vite
interl.|  quibus vivant sub Antichristo
constituta essent
interl.|  a Deo
eis
interl.|  electis
usque ad tempus et tempus.
interl.|  quamdiu durabit persecutio, breviati enim sunt dies illi propter electos
Numérotation du verset Dn. 7,13 
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus celi quasi filius hominis veniebat,10 
interl.|  qui apud Iohannemav   : « Leo de tribu Iuda, radix David dicitur ».
marg.|  ASPICIEBAM  ERGO. Unde Apostolusaw   : « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo » etc. In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, « humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem mortem autem crucis ».
marg.|  Respondeat Porphyrius, cui hoc possit hominum convenire, aut quis sit hic tam potens quod"omnes gentes serviant ei"ax  , qui cornu parvum quod Antiochum interpretatur confregit atque contriverit. Si dicit quod a Iuda Machabeo sit superatus, doceat quomodo cum nubibus celi veniat quasi filius hominis, et usque ad antiquum dierum perveniat et detur potestas et honor et regnum et quomodo"omnes populi tribus et lingue servient ei"ay  , et"potestas eius potestas eterna"az  sit que nullo fine claudatur.

av  Apc. 5, 5.
aw  Phil. 2, 6-8.
ax  Cf. Ps. 71, 11.
ay  Cf. Ps. 71, 11.
az  Cf. Dn. 4, 31.

10  Cf. Mt. 24, 30 ; Mt. 26, 34 ; Mc. 13, 26 ; Lc. 21, 27.
et usque ad antiquum dierum pervenit,
interl.|  » A summo celo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius »ba  .
interl.|  per omnia equalis Patri

ba  Ps. 18, 7.
et in conspectu eius obtulerunt eum.
interl.|  in cruce
Numérotation du verset Dn. 7,14 
Et dedit ei
interl.|  Pater
potestatem
interl.|  » Data est mihi omnis potestas »bb  .
interl.|  » Nomen quod est super omne nomen »bc  .

bb  Mt. 28, 18.
bc  Phil. 2, 9.
et honorem et regnum, et omnes populi tribus et lingue ipsi servient.
interl.|  » Omnes gentes servient ei »bd  .

bd  Ps. 71, 11.
Potestas eius potestas eterna que non auferetur,
interl.|  "Potestati eius quis resistit"be  .

be  Cf. Rm. 13, 2.
et regnum eius quod non corrumpetur.
interl.|  » Et regni eius non erit finis »bf  .

bf  Lc. 1, 33.
Numérotation du verset Dn. 7,15 
Horruit
interl.|  his visis
spiritus meus.
interl.|  hominis
interl.|  quia
Ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei
interl.|  mentis
conturbaverunt me.
Numérotation du verset Dn. 7,16 
Accessi
interl.|  ergo
ad unum de assistentibus
interl.|  cuius videram imaginem
et veritatem
interl.|  intelligentie
querebam ab eo de omnibus his.
interl.|  visis
Qui dixit mihi interpretationem
interl.|  expositionem
sermonum et edocuit11  me.

11  edocuit Rusch Edmaior. Weber ] docuit Edmaior. (Θ Φ) ΩMJ Ed1455 Clementina etc.
Numérotation du verset Dn. 7,17 
He quattuor bestie magne12  , quattuor sunt regna que13  consurgent de terra
interl.|  quia terrena
marg.|  DE  TERRA quia terrena :"Omne autem terrenum revertitur in terram"bg  . Sancti non accipient terrenum sed celeste. Cesset ergo mille annorum fabula.

bg  Cf. Qo. (Ecl.) 3, 20.

12  quattuor – b. m.] inv. Weber 13  sunt regna que] regna Weber
Numérotation du verset Dn. 7,18 
Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi,
interl.|  post regna mundi finita, post mortem Antichristi
et obtinebunt {t. 3 : Erfurt, f. 241rb ; facsim., p. 337b} [Rusch, f. 241rb ] regnum usque in seculum et seculum seculorum.
interl.|  Machabei non obtinuerunt regnum in perpetuum
Numérotation du verset Dn. 7,19 
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, que14  erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis. Dentes et ungues eius ferrei, comedebat
interl.|  ergo

14  que] quia Weber
et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat.
Numérotation du verset Dn. 7,20 
Et de cornibus decem que habebat in capite, et de alio quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua, et de cornu illo quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris.
Numérotation du verset Dn. 7,21 
Aspiciebam, et ecce cornu illud
interl.|  Antichristus
faciebat bellum adversus sanctos et prevalebat eis,
interl.|  corporibus vexandis
Numérotation du verset Dn. 7,22 
donec venit antiquus dierum,
interl.|  venerandus iudex
et iudicium
interl.|  victoriam iudicii
dedit sanctis excelsi, et tempus
interl.|  iudicii
advenit et regnum obtinuerunt sancti.
interl.|  in eternum
Numérotation du verset Dn. 7,23 
Et sic ait : Bestia quarta regnum quartum
interl.|  Romanum
erit in terra, quod maius erit omnibus regnis,
interl.|  precedentibus
et devorabit
interl.|  gladio
universam terram et conculcabit
interl.|  tributo
et comminuet eam.
interl.|  a potentia
Numérotation du verset Dn. 7,24 
Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt,
interl.|  tempore Antichristi
et alius
interl.|  Antichristus
consurget post eos et ipse potentior erit prioribus, et tres reges
interl.|  Egypti, Ethiopie, Libye
humiliabit.
interl.|  sibi
Numérotation du verset Dn. 7,25 
Et sermones contra excelsum loquetur,
marg.|  ET  SERMONES  CONTRA. Simmachus : Sermones quasi Deus loquetur. Ut qui assumit Dei potentiam; verba quoque divine maiestatis assumat.
et sanctos altissimi conteret
marg.|  ET  SANCTOS  ALTISSIMI. Superabit enim sanctos in tantam elatus superbiam, ut leges et cerimonias mutare conetur,"extollens se super omne quod dicitur Deus"bh  aut quod colitur.

bh  Cf. Th. 2, 4.
et putabit quod possit mutare tempora et leges,
marg.|  MUTARE  TEMPORA. Temporalia scilicet vel ordinem et cursum temporum.
et tradentur
interl.|  a Deo
interl.|  puniendi
interl.|  sancti
in manu
interl.|  potestate
eius usque ad tempus
interl.|  annum
et tempora
interl.|  Duos annos iuxta proprietatem hebraicam. Habent enim dualem numerum.
et dimidium temporis
interl.|  sex menses
marg.|  DIMIDIUM  TEMPORIS. Undebi   : « Nisi abbreviati essent dies illi, non fieret salva omnis caro ».

bi  Mt. 24, 22.
Numérotation du verset Dn. 7,26 
Et iudicium
interl.|  iudicantes
sedebit ut auferatur potentia,
interl.|  Antichristo, idest cornu parvulo
et conteratur
interl.|  amisso regno
et dispereat usque in finem.
interl.|  in perpetuum
Numérotation du verset Dn. 7,27 
Regnum
interl.|  Christi
autem et potestas et magnitudo regni que est subter
interl.|  vel : super
interl.|  quasi regnum celeste
detur populo sanctorum
interl.|  commune bonum
Altissimi,
interl.|  Christi
cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
interl.|  sancti vel reges quicumque velint nolint :"omnis enim potestas a Deo est"bj  .

bj  Cf. Rm. 13, 1.
Numérotation du verset Dn. 7,28 
Hucusque finis verbi. Ego Daniel
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 241va ; facsim., p. 338a} [Rusch, f. 241va ] EGO  DANIEL. Hactenus liber Danielis Chaldea syroque sermone scriptus est, que sequuntur usque ad finem voluminis hebraice.
multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea
interl.|  corporis et mentis
mutata est in me. Verba15  autem in corde meo conservavi.
interl.|  Similebk   : « Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo ».

bk  Lc. 2, 19.

15  Verba] Verbum Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_7)