initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. Daniel**>

<38.1> Incipit prologus sancti Hieronymi in Danielem prophetam

Numérotation du verset Dn. Prol.1,1 
prol.|   {t. 3 : Erfurt, f. 233ra facsim., p. 321a} [Rusch, f. ] Danielem prophetam iuxta Septuaginta interpretes Domini salvatoris Ecclesie non legunt, utentes Theodotionis editione, et hoc cur acciderit nescio. Sive enim quia sermo chaldaicus est et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt Septuaginta interpretes easdem lingue lineas in translatione servare ; sive sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis chaldeam linguam sciente editus est liber, sive aliud quid cause extiterit ignorans, hoc unum affirmare possum quod multum a veritate discordet et recto iudicio repudiatus sit. Sciendum quippe Danielem maxime et Esdram hebraicis quidem litteris, sed chaldaico sermone conscriptos, et unam Ieremie pericopen, Iob quoque cum arabica lingua plurimam habere societatem.

a Fons : Hieronymus, Prologus in Dn., Weber, p. 1341-1342.   De Bruyne, Préfaces, X : Prophetae maiores, n°1.4, p. 125-126. Cf. Repertorium biblicum, n° 493.
1 lingue] om. Weber | 2 est liber] inv. Weber | 3 p. h.] inv. Weber |
Numérotation du verset Dn. Prol.1,2 
prol.|  Denique et ego adolescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores eius rhetoricos, cum me in lingue huius pristinum reclusissem et multo sudore multoque tempore vix cepissem anhelantia stridentiaque verba resonare et quasi per cryptam ambulans, rarum desuper lumen aspicerem, impegi novissime in Danielem et tanto tedio affectus sum ut desperatione subita omnem laborem veterem voluerim contemnere. Verum, adhortante me quodam Hebreo et illud mihi sua lingua crebrius suggerente :"Labor omnia vicit improbus", qui mihi videbar sciolus inter Hebreos10  , cepi rursum discipulus esse Chaldaicus. Et, ut vere fatear, usque in11  presentem diem magis possum sermonem chaldaicum12  legere et intelligere quam sonare.

Vergilius , Georgicon, 1.145-146.
eius] om. Weber | pristinum Ed1462 Rusch ] pistrinum Weber | aspicerem] aspicere Weber | l. v.] inv. Weber | quodam] om. Weber | suggerente] ingerente Weber | 10  Hebreos] eos Weber | 11  in] ad Weber | 12  chaldaicum] chaldeum Weber |
Numérotation du verset Dn. Prol.1,3 
prol.|  Hec idcirco refero13  ut difficultatem vobis Danielis ostenderem qui, apud Hebreos, nec Susanne habet historiam nec hymnum trium puerorum nec Belis draconisque fabulas quas nos, quia in toto orbe disperse sunt, veru anteposito easque iugulante subiecimus, ne videremur apud imperitos magnam partem voluminis detruncasse. Audivi ego quemdam de preceptoribus Iudeorum, cum Susanne derideret historiam14  et a greco nescio quo eam15  diceret esse confictam, illud opponere quod Origeni16  Africanus opposuit : etymologias has apo tou schinou schisai et apo tou prinou prisai 17  , de greco sermone descendere. Cuius rei intelligentiam nos18  nostris hanc possumus dare ut, verbi gratia, dicamus de19  arbore ilice dixisse eum"ilico pereas" et a lentisco"in lentem te comminuat angelus" vel"non lente pereas" aut"lentus - id est flexibilis per vitia20  - ducaris ad mortem" sive aliud quid ad arboris nomen conveniens. Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cavillabatur ut in camino estuantis incendii metro luderent et per ordinem ad laudem Dei elementa provocarent omnia21  , aut quod miraculum divineque aspirationis indicium, vel draconem interfectum offa picis vel sacerdotum Belis machinas deprehensas que magna22  prudentia {t. 3 : Erfurt, f. 233rb ; facsim., p. 321b} [Rusch, f. 233rb ] sollertis viri quam prophetali essent spiritu perpetrata. Cum vero ad Abacuc pervenerat23  et de Iudea ad Chaldeam raptum discophorum - id est discum ferentem cibum24  - lectitabat querebat exemplum ubi legissemus in toto Veteri Testamento quemquam sanctorum gravi volasse corpore et in puncto hore tanta terrarum spatia transisse. Cui cum quidam e nostris satis promptulus ad loquendum Ezechielem adduxisset in medium et diceret eum de Chaldea in Iudeam fuisse translatum, derisit hominem et ex ipso volumine demonstravit Ezechielem in spiritu fuisse25  transpositum. Denique et Apostolum nostrum, videlicet ut eruditum virum et qui legem ab Hebreis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse : « Sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit ». His et talibus argumentis apocryphas in libro Ecclesie fabulas arguebat.

Cf. Origenes , Epistula ad Iulium Africanum, § 2, PG 11, 49B .
Cf. Dn. 14, 32-38.
Ez. 8, 3.
2Cor. 12, 2.
13  refero] om. Weber | 14  historiam Ed1462 Weber ] historia cacogr . Rusch | 15  eam] om. Weber | 16  Origeni] + quoque Weber | 17  etumologias... prisai] corr. , apo thoy chynoychyse et apo thoy prynoi pryse Rusch , ἐτυμο Λ ογίας has ἀπὸ τοῦ σχίνου σχίσαι καὶ ἀπὸ τοῦ πρίνου πρĩσαι Weber | 18  intelligentiam nos] inv. Weber | 19  de] ab Weber | 20  per vitia] om. Weber | 21  p. o.] inv. Weber | 22  magna] magis Weber | 23  pervenerat Rusch ( om. apparatus Bruyne )] veniret Ed1462 , venerat Bruyne Weber | 24  id est... cibum Rusch (tantum ?)] om. Ed1462 Clementina Bruyne Weber | 25  fuisse] se uidisse Weber |
Numérotation du verset Dn. Prol.1,4 
prol.|  Super qua re lectoris arbitrio iudicium relinquens26  , illud admoneo non haberi Danielem apud Hebreos inter prophetas, sed inter eos qui Hagiographa conscripserunt. In tres siquidem partes omnis ab eis Scriptura dividitur : in Legem, in Prophetas et in Hagiographa, id est in quinque et octo et undecim libros de quo non est huius temporis disserere.
26  relinquens Rusch Bruyne ( plerique codd. )] derelinquens Ed1462 Weber
Numérotation du verset Dn. Prol.1,5 
prol.|  Que autem ex hoc propheta, immo contra hunc librum, Porphyrius obiciat, testes sunt Methodius, Eusebius et27  Apollinaris, qui multis versuum millibus eius vesanie respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, fundatis28  pro me ad Dominum preces ut, quamdiu in hoc corpore29  sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesie, dignum posteris. Presentium quippe iudiciis oblatrantium30  non satis moveor, qui in utramque partem aut amore labuntur aut odio31  .32 

32  Codd. : Weber ; sparsim contuli : Ed1462 Bruyne
27  et] om. Weber | 28  fundatis] undatis cacogr . Rusch | 29  corpore] corpusculo Ed1462 Bruyne Weber | 30  oblatrantium Ed1462 Rusch ] om. Bruyne Weber | 31  odio] + Explicit prologus Ed1462 Weber |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_Prol.1)