initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. Daniel**>

<38.2 Prothemata in Danielem>

Numérotation du verset Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem,prol.| 1. Sciendum sciendum] + est La10 autem nullum prophetam tam aperte de Christo scripsisse ut iste. Nam et tempus notavit adventus et reges per ordinem et annos enumerat et manifesta signa. Que, quia Porphyrius universa vidit completa et transacta negare non poterat, veritate superatus ut ipse idem dicit in alio loco Cf. Ovidius, Amores, lib. 3, carmen 11, v. 35. : « Odero si potero si non invitus amabo », in hanc prorumpit calumniam ut que in consummatione mundi de Antichristo futura dicuntur pro similitudine quadam gestorum sub Antiocho Epiphane impleta contendat. Sed eius impugnatio testimonium veritatis est : tanta enim dictorum fides fuit ut propheta incredulus non videatur futura dixisse sed preterita narrasse.Codd. :La10 (non contuli) Rusch. <Non hab.> De Bruyne, Préfaces, X : Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum, n° 493 sqq.Fons :Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 772.15-27 : « Verum quia nobis propositum est non aduersarii calumniis respondere, quae longo sermone indigent, sed ea quae a propheta dicta sunt nostris disserere, id est christianis, illud in praefatione commoneo, nullumprophetarumtam apertedixissede christo: non enim solum scribit eum esse uenturum, quod est commune cum ceteris, sed quo tempore uenturus sit docet, et reges per ordinem digerit et annos enumeratac manifestissimasigna praenuntiat quae quia uidit porphyrius uniuersa completa et transacta, negare non poterat, superatus historiae ueritate, in hanc prorupit calumniam, ut ea, quae in consummatione mundi de antichristo futura dicuntur, proptergestorumin quibusdam similitudinem, sub antiocho epiphane impleta contendat; cuiusimpugnatio testimonium ueritatis est: tanta enim dictorum fides fuit, ut prophetaincredulis hominibus non uideatur futura dixisse sed narrasse praeterita ». 
Numérotation du verset Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem,2 
prol.| 2. Danielem non iuxta Septuaginta interpretes sed iuxta Theodotione Christi legit Ecclesia, qui post adventum Christi incredulus fuit, licet eum quidam dicant Hebionitam qui altero genere Iudeus est quia ex parte matris.

1 Codd. : Rusch. < Non hab. > De Bruyne , Préfaces, X : Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum, n° 493 sqq.2 Fons : Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 774.67-70 : « Illud quoque lectorem admoneo, danielem non iuxta lxx interpretes, sed iuxta theodotionem ecclesias legere, qui utique post aduentum christi incredulus fuit, licet eum quidam dicant ebionitam, qui altero genere iudaeus est ».
Numérotation du verset Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem,3 
prol.| 3. Susanne autem et Belis ac draconis fabula non habetur in hebreo sed pars est ibi prophetie Abacuc, « filii Iehu de tribu Levi », sicut iuxta Septuaginta interpretes in titulo eiusdem Belis fabule ponitur. Homo quidam erat sacerdos nomine Daniel filius Abda, conviva regis Babylonis. Danielem autem et tres pueros de tribu Iuda fuisse Scriptura testatur. Istud autem scilicet homo quidam etc. Dixit Abacuc non ille qui fuit ex duodecim prophetis.

Dn. 13, 65. | tribu sic Rusch (facsim.)] ttibu cacogr. Rusch (Graz) | Codd. : Rusch. < Non hab. > De Bruyne , Préfaces, X : Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum, n° 493 sqq. | Fons : Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 773.53-774.58 : « Cui et eusebius et apollinaris pari sententia responderunt, susannae belis que ac draconis fabulas non contineri in hebraico, sed partem esse: prophetiae abacuc filii iesu de tribu leui, sicut iuxta lxx interpretes in titulo eiusdem belis fabulae ponitur: homo quidam erat sacerdos, nomine daniel filius abda, conuiua regis babylonis, cum danielem et tres pueros de tribu iuda fuisse, sancta scriptura testetur ». |
Numérotation du verset Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem,4 
prol.| 4. Contra Danielem vicesimum secundum librum scripsit Porphyrius, nolens eum ab ipso cuius inscriptus est nomine esse compositum sed a quodam qui tempore Antiochi Epiphanes in Iudea fuit, nec tam ventura dixisse quam preterita narrasse et quod usque ad Antiochum dixerit veram historiam esse, si quid {t. 3 : Erfurt, f. 233va ; facsim., p. 322a} [Rusch, f. 233va ] ultra opinatus fuerit mentitum esse quia futura nescierit. Sed Eusebius Cesariensis et Apollinaris et Methodius sufficienter ei responderunt.

Codd. : Rusch. Cf. supra, prol. 38.1 § 4. < Non hab. > De Bruyne , Préfaces, X : Prophete maiores, n° 1.4, p. 125-126, nec Repertorium biblicum, n° 493 sqq. Fons : Hieronymus, In Dn., prol., CCSL 75A, p. 771.1-77211 : « Contra prophetam danielem duodecimum librum scribit porphyrius, nolens eum ab ipso cuius inscriptus est nomine esse compositum sed a quodam qui temporibus antiochi, qui appellatus est epiphanes, fuerit in iudaea, et non tam danielem uentura dixisse quam illum narrasse praeterita; denique quidquid usque ad antiochum dixerit, ueram historiam continere, siquid autem ultra opinatus sit, quae futura nescierit esse mentitum: cui solertissime responderunt eusebius caesariensis episcopus tribus uoluminibus, octauo decimo et nono decimo et uicesimo, apollinaris quoque uno grandi libro, hoc est uicesimo sexto, et ante hos ex parte methodius ».
Numérotation du verset Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem,5 
prol.| 5. In anno tertio regni Ioachim qui et Eliachim qui regnavit in Iudea et Hierusalem annis undecim. Cui successit Ioachim filius suus cognomento Iechonias qui tertio mense regni sui captus est a ducibus Nabuchodonosor et ductus in Babylonem, cui successit patruus suus Sedechias, filius Iosie, cuius anno undecimo capta est Hierusalem et subversa. Fuit autem Ioachim pater qui scribitur per chim, et filius per chin. Inde in Mattheo, ubi minus videtur una generatio, ubi secunda thesseresse decas invenitur desinere, in Ioachim filio Iosie, et tertia incipit a Ioachin filio Ioachim, quod ignorans Porphyrius Mattheum nititur arguere falsitatis.

Fons : Hieronymus, In Dn., lib. 1, c. 1, CCSL 75A, p. 776.1-777.20 : « Anno tertio regni ioachim regis iudae, uenit nabuchodonosor rex babylonis hierusalem, et obsedit eam. ioachim filius iosiae, cuius tertio decimo anno prophetare orsus est hieremias, sub quo etiam holda mulier prophetauit, ipse est qui alio nomine appellatur heliachim et regnauit super tribum iuda et hierusalem annis undecim, cui successit in regnum filius eius ioiachin cognomento iechonias, qui tertio mense regni sui, die decima, captus a ducibus nabuchodonosor ductus que est in babylonem, et in loco eius constitutus est sedecias filius iosiae patruus eius, cuius anno undecimo hierusalem capta atque subuersa est. nemo igitur putet eundem in danielis principio esse ioachim, qui in hiezechielis exordio ioiachin scribitur: iste enim extremam syllabam 'chim' habet, ille 'chin' - et ob hanc causam in euangelio secundum matthaeum una uidetur deesse generatio, quia secunda tesseriscedecas in ioachim desinit filium iosiae et tertia incipit a ioiachin filio ioachim; quod ignorans porphyrius, calumniam struit ecclesiae, suam ostendens imperitiam, dum euangelistae matthaei arguere nititur falsitatem ».
Numérotation du verset Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem,6 
prol.| 6. Ioachim filius Iosie frater Sellum a Nabuchodonsor captus est, et in Babylonem ductus et cum eo Daniel, Misael, Ananias, et Azarias, et ab eodem Nabuchodonodosor Ioachim interfectus, et cadaver eius canibus et volucribus celi datum est, et impletum est in eo illud propheticum10   : « Sepultura asini sepelietur ». Ipse est etiam Ioachim qui et Eliachim11  . Quarto igitur regni eius anno Nabuchodonosor cepit regnare in Babylone sicut legitur in Ieremia propheta12   : « Verbum quod factum est ad Ieremiam in anno quarto regis Ioachim filii regis Iuda. Ipse est primus annus Nabuchodonosor regis Babylonis ». Anno vero octavo regni Ioachim et quarto Nabuchodonosor idem Ioachim potestati Nabuchodonosor se dedit13  , et in eadem deditione tribus tantum annis perseverans, rebellis existens ab ipso Nabuchodonosor captus et in Babylonem ductus et interfectus est. Idcirco dicitur in exordio Danielis prophete anno tertio regni Ioachim regis Iuda ascendit Nabuchodonosor in Hierusalem etc.14 

10  Ier. 22, 19. | 11  Cf. 4Rg. (2Rg). 23, 34. | 12  Ier. 25, 1. | 13  Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 12. | 14  < Non hab. > Hieronymus, I n Dn. |
Numérotation du verset Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem,7 
prol.| 7. Daniel interpretatur iudicium15  , sive quia in presbyterorum iudicio sententiam divine examinationis exhibuit dum, reperta eorum falsitate, Susannam ab interitu liberavit, sive quia16  visiones et somnia quibus, per singula quedam enigmata futura monstrabantur, sagaci mente discernens aperuit, sive quidem17  et desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentie non bibit. Hic de Christo, cunctorum manifestior prophetarum, in prophetia sua claro sermone regna orbis pronuntiat, et tempus adventus Christi manifestissima predicatione annotat.18 

15  iudicium] + Dei Edmaior. | 16  quia] quod Edmaior. | 17  sive quidem] siquidem Edmaior. | 18  Fons : Praefatio Theodulfiana, Edmaior. (Dn.), p. 13 ; De Bruyne, Préfaces, X : Prophete maiores, n° 1.5, p. 132 (cum aliis testibus). |
Numérotation du verset Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem,8 
prol.|+ Reges Persarum : Cyrus, Cambyses, Smerdes19  fratres magi, Darius filius Hystaspis20  , Xerxes filius Demetrii, Artabanus, Artaxerxes, Xerxes secundus, Sogdianus, Darius Nothus, Artaxerxes, Ochus, Darius filius Sarsame21  .22 

19  Smerdes Mo14-1] om. Lf190 P15520 | 20  Hystaspis] scrips., Ydapsis Mo14, Ytaspis P15220 , Ytapsis Lf190 | 21  Darius III Codoman, filius Arsames, iuxta Diodorum ; cf. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica, 17, 5, 5 : « Οὗτος [ὁ Δαρεῖος] δ' ἦν υἱὸς μὲν ᾿Αρσάνου τοῦ ᾿Οστάνου, ὃς ἦν ἀδελφὸς ᾿Αρταξέρξου τοῦ Περσῶν βασιλεύσαντος ». | 22  Codd. : in capite libri : Mo14, f. 1r (additio 13 saec., iuxta ed. Frisi, Memorie, 3, p. 25-26) ; in calce libri : Lf190, f. 210r ; St21-1 (non contuli) P15220 , f. 240v ; om. Rusch | Sarsame] corr., Sarsamis Mo14, Sarsami St21-1 Lf190 P15220 |
Numérotation du verset Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem,9 
prol.|+ Reges Egypti : Ptolomeus filius Lagi23  , Philadelphus24  , Evergetes, Philopator, Epiphanes, Philometor, Evergetes Physcon, Alexander qui a matre electus est, Dionysius, Cleopatra.25 

23  Lagi] Lagii Lf190, Largii idest praem. Mo14-1 | 24  Philadelphus Mo14] + qui et theos Mo14, Phidelphus P15220 | 25  Mo14, f. 1r (additio 13 saec., iuxta ed. Frisi, Memorie, 3, p. 25-26), |
Numérotation du verset Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem,10 
prol.|+ Reges Syrie : Seleucus26  , Antiochus Soter, Antiochus Theos, Seleucus Callinicus27  28  , Seleucus Ceraunos29  , Antiochus magnus, Seleucus Philopator, Antiochus Epiphanes30  , Antiochus Eupator31  , Demetrius Soter, Alexander, Demetricus32  , Antiochus, Philippus33  .34 

26  Seleucus] + Nichanor St21 | 27  Callinicus] scrips., Galericus Lf190 Mo14-1, Gallericus P15220 | 28  Vel, perperam, Seleucus Gallinicus aut Gallericus. | 29  Ceraunos] Ceranno Mo14, CerannosLf190 | 30  Epiphanes] scrips., Epiphana Mo14 Lf190 P15220 | 31  Eupator Lf190] epulator Mo14 | 32  Demetricus P15220 ] Demetrii filii Mo14, Demetrius Lf190 | 33  Philippus] D./A./A./ praem. Lf190 , A.D.A. praem. Mo14 | 34  Mo14, f. 1r (additio 13 saec., iuxta ed. Frisi, Memorie, 3, p. 25-26), |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. Prol.2 Prothemata in Danielem), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_Prol.2 Prothemata in Danielem)