initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<39. Prologi in duodecim prophetae**>

<39.1> Incipit prologus in librum duodecim prophetarum

prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 249ra ; facsim., p. 353a} [Rusch, f. 249ra ] Non idem ordo est duodecim prophetarum apud Hebreos qui est apud nos.

1 est] et R1082 , om. Weber
interl.| interl.|+secundum Septuaginta| ||
prol.| Unde secundum id quod ibi legitur, hic quoque dispositi sunt. Osee commaticus est
interl.| interl.|+abbreviator| ||
prol.| et quasi per sententias loquens.
interl.| interl.|+divisus eo quod in singulis clausulis diversas vel plenas sententias dicat| ||
prol.| Ioel planus in principiis, in fine obscurior. Et usque ad Malachiam habent singuli proprietates suas quem Esdram, scribam legisque doctorem, Hebrei autumant.
interl.| interl.|+Esdram fuisse autumant qui velox scriba fuit| ||
prol.| Et, quia longum est nunc de omnibus dicere, hoc tantum vos, o Paula et Eustochium, admonitas scire volo, unum librum esse duodecim prophetarum, et Osee sunchronon Isaie, Malachiam vero Aggei et Zacharie fuisse temporibus.
scire] om. R1082 Weber sunchronon] συνχρονον Weber
interl.| interl.|+*reditum de captivitate| ||
prol.| In quibus autem tempus non prefertur in titulo, sub illis eos regibus prophetasse sub quibus et hi qui ante eos habent titulos prophetaverunt.10 

Hieronymus, Prologus in duodecim prophetarum, ed. Weber, p. 1374 = De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 1, p. 135.

10  Codd. : Md042v , f.4ra (non contuli); Rusch Weber
hi] hii Weber
marg.|




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Prolproph. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber39.xml&chapitre=39_)