initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. *Osee*>

Capitulum 10

Numérotation du verset Os. 10,1 
Vitis frondosa Israel,
interl.|  subaudis : Olim fuit in patribus habens bonas propagines, bona opera facientes.
marg.|  VITIS  FRONDOSA. Alia translatio :   Vitis aquosa Israel , quod in malo accipitur, quia sic aquosa   vitis plus in foliorum quam fructuum emissione solet luxuriari, sic Israel crevit in multitudine populorum, sed cum deberent agricole ferre uvas fecit labruscas.
marg.|  Heretici qui dum sunt in domo Dei vocantur vinea Domini et afferunt uberes fructus recedentes vero ab uno altari, id est unitate fidei, plures errorum struunt aras {t. 3 : Erfurt, f. 256rb ; facsim., p. 367b} [Rusch, f. 256rb ] et iuxta ubertatem terre sue, iuxta acumen ingenii a Deo dati exuberant simulacris, quia quanto per naturam acutiores, tanto profundiora et inaudita proferunt dogmata.

a Cf. Is. 5, 2-4.
b Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
fructus adequatus est ei :
interl.|  quia in patriarchis non fuit qui non ferret fructus bonorum operum
interl.|  sed
secundum multitudinem fructus {t. 3 : Erfurt, f. 256rb ; facsim., p. 367b} [Rusch, f. 256rb ] sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terre sue exuberavit simulacris.
interl.|   multitudinem vel abundantiam fructuum vertit in multitudinem idolatrie, ut quanto plures haberet populos, tanto plura altaria edificaret et abundantiam terre vinceret numero idolorum.
Numérotation du verset Os. 10,2 
Divisum est cor eorum nunc interibunt,
interl.|  hereticorum corda interdum divisa sunt et contrariis inter se pugnant sententiis, unde interibunt et   confringet Dominus   simulacra eorum que finxerunt.
marg.|  DIVISUM  EST. Tradunt Hebrei quod quamdiu pari consensu reges et populus colebant vitulos non venit captivitas, quia quodammodo poterat excusari populus, quod per violentiam regum ad idolatriam traheretur, sed postquam Osee qui fuit ultimus rex decem tribuum populo permisit ut si vellent, irent ad templum Dei Hierosolimis et ibi sacrificarent,   divisum est cor eorum , quia populus in hoc regi non consensit ut ab idolatria revocaretur, et ideo carens omni excusatione nono anno ipsius Osee per Sennacherib est captivatus et in Assyrios traductus, habitans in civitatibus Medorum iuxta fluvium Gozan, unde ait   nunc interibunt , postquam ablata est omnis occasio, statim   interibunt eterna captivitate. Idem Salmanasar qui et Sennacherib.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 17, 1-2.
Cf. 4Rg. (2Rg.)16, 6.
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Salmanasar] Salmansar cacogr. Rusch
ipse
interl.|  Deus omnipotens
confringet
interl.|  per Assyrios sicut per famulos
simulacra eorum depopulabitur aras eorum.
interl.|  sensus hereticorum inter se divisos destruet et ipsos eternaliter damnabit
Numérotation du verset Os. 10,3 
Quia tunc dicent : Non est rex nobis, non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis ?
marg.|  QUIA  TUNC. Allegorice. Discipuli contrariorum dogmatum cum eorum fuerint contrita mendacia, sero dicent : Non habemus regem, id est magistros qui nobis prius imperaverant quibus decipientibus Deum non timuimus. E  t rex quid faciet ? Q uasi : Quid profuit nobis sequi quorum in necessitate non sentimus auxilium. Hoc dicunt querentes aliquam occasionem, ut non per se sed per doctores errasse videantur. Unde et verba et visiones hereticorum inutiles erunt et ferient fedus non cum Deo, sed cum amaritudine ut in die iudicii germinent super sulcos agri, id est cordis eorum, ut que seminaverunt in gaudio metant in lacrimis.
marg.|  Quando nono anno Osee captus erit a Sennacherib, et cum Dominus simulacra fregerit dicent non habemus regem, qui nos defendat, quia omnes principes nostri capti et interfecti, et quare hoc supponit causam ideo caremus homine regente, quia non timuimus verum regem Deum sine cuius auxilio quid valet homo rex.

Cf. Ps. 125, 5.

tunc] nunc Weber
Numérotation du verset Os. 10,4 
Loquimini
marg.|  LOQUIMINI. Vox prophete ex sermone Dei irridentis eos qui sibi pacem et prospera pollicebantur.
marg.|   Loquimini . Legitur in libro Regum Manaen regem Israel, regi Assyriorum Phut misisse argenti talenta mille, ut esset manus eius cum eo, inter que munera creduntur aurei vituli transmissi.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 19.
verba visionis inutilis et ferietis fedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri.
interl.|  Promittite vobis prospera sicut hucusque fecistis sed omnia vobis in contrario vertentur. Unde subdit : et ferietis fedus non cum Deo sed cum mendacio dicentes : Pax erit nobis. Et ideo ipsum fedus mendacii non germinabit bonos fructus quibus satiemini, sed   iudicium amaritudinis, id est captivitatis et interfectionis, et hoc   super sulcos agri , id est terrena corda, de quibus malum semen exivit.
Numérotation du verset Os. 10,5 
Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samarie,
interl.|  A Deo decem tribus subverse sunt, ut non solum deos vitulos sed etiam vaccas colerent in Bethel.
marg.|  VACCAS. Hieronymus HIERONYMUS. Heretici qui dicunt se habitare in Samaria, id est in custodia mandatorum Dei colunt   vaccas , id est lascivas sectas. Sed in die iudicii cum amare punientur, lugebunt populi super eum vitulum, id est super dogma perversum quod habebant quasi Deum. Sed   editui non dixit exultabunt, sed   exultaverunt super   gloria sua, quia quondam gloriosa confinxerunt eo quo transmigrasset populus a Deo, sive gloria Dei a populo a quo fuerat relicta. Quidquid autem heretici pulchro sermone loquuntur, regi suo, id est diabolo, mittunt munera ad quem cuncta referuntur, unde confundentur in eternum.
quia luxit super eum
interl.|  nota per vaccas unum vitulum significari qui in Bethel erat, unde singulariter ponit super eum
marg.|  QUIA  LUXIT. Hieronymus HIERONYMUS. Mirum quod lugente populo exultant sacerdotes, sed {t. 3 : Erfurt, f. 256va ; facsim., p. 368a} [Rusch, f. 256va ] tradunt Hebrei vitulos aureos a sacerdotibus furto sublatos, et in eodem loco suppositos fuisse ereos et deauratos. Lugente ergo populo, quod inter cetera munera rex Israel misisset vitulos aureos Sennacherib regi Assyriorum, exultabant   editui, quia fraus eorum non poterat deprehendi.
marg.|  Deprehensa fraude quod aerei essent vituli rex Assyriorum putavit regem Israel voluisse illudere sibi, et munera que ad placandum eum data erant magis reddiderunt iratum. Unde et postea eos debellavit, ait ergo confusio, id est perditio capiet Ephraim et erubescet Israel in voluntate, id est consilio quo auxilium petierat ab alienigena.

3Rg. (1Rg.) 12, 29.
< Non hab. > Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), CCSL 76, p. 110, 173.
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 10, 5-6), CCSL 76, p. 110.173-182 : « Tradunt hebraei uitulos aureos a sacerdotibus furto esse sublatos, et pro his aeneos et deauratos repositos. cum igitur lugeret populus tempore necessitatis et angustiae, etiam uitulos aureos inter munera caetera assyriis regibus et maxime regi sennacherib ab israel rege esse directos, exsultabant aeditui, quod fraus eorum nequaquam possit argui vel deprehendi. et hoc est quod ait: aeditui eius, id est uituli, super eum exsultauerunt in gloria populi, hoc est in uitulo, quem habebant pro gloria; quia migrasset ab eo, id est a populo, et translatus esset ad assyrios ». < Attest .> Iulianus Aeclanensis, Tractatus prophetarum Osee, Iohel et Amos, lib. 3, cap. 10, CCSL 88, p. 60.65-72 : « Hunc locum traditio iudaica ita consueuit exponere, illis uidelicet temporibus, quibus necdum fuerant israhelitae ad medorum arua translati, sed in propria adhuc regione sistentes assyriis tributa pendebant, exhausto aerario, etiam uitulos, quos colebant, pro uectigalibus assyrio fuisse directos; quos tamen, cum hieroboam aureos fabricasset, ab aedituis suis, quibus eorum fuerat delegata custodia, aere fuisse mutatos ».
populus
interl.|  qui eum colebat
eius
interl.|  vituli
et editui eius
interl.|  sacerdotes
super eum exultaverunt in gloria eius
interl.|  id est in vitulo que erat gloria eius populi eo quod aureos haberet deos
quia migravit ab eo.
interl.|  translatus est ad Assyrios
interl.|  ideo populus luget et sacerdotes exultant
Numérotation du verset Os. 10,6 
interl.|  quod carius erat populo
munus regi ultori.
interl.|  Sennacherib quia iniuriam Dei contra idolatras vindicavit
Confusio Ephraim
interl.|  accusativus
capiet et confundetur Israel in voluntate sua.
Numérotation du verset Os. 10,7 
Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aque.
interl.|  Sicut spuma et bulla aque cito dissolvitur, sic regnum decem tribuum cito finietur, quia noluerunt audire regem Osee ut redirent ad Hierusalem sed secum eum perire fecerunt.
marg.|  TRANSIRE. Allegorice.   Samaria , id est spiritalis nequitia que se a populo Dei diviserat, facit   regem suum , id est hereticorum doctrinam velociter transire,   quasi spumam que dum videtur cito dissolvitur. Heretici enim spumantibus verbis tument, sed cito disperdentur in quibus peccavit Israel, et tanta erit solitudo prave doctrine ut et spine et tribuli que nascuntur in locis incultis ascendant super aras eorum, et omnibus subversis in die iudicii   dicent montibus , id est magistris quos altos putabant : O  perite nos .
Numérotation du verset Os. 10,8 
Et disperdentur excelsa idoli
interl.|  in quibus idolis immolabant
peccatum Israel,
interl.|  que excelsa fuerunt peccatum Israel
lappa
interl.|  signum ultime desolationis
et tribulus ascendet super aras eorum,
interl.|  ut nec vestigia remaneant
et dicent
interl.|  magis optantes mori quam videre ea que afferunt mortem
marg.|  ET  DICENT. Hec non solum ad captivitatem decem tribuum, sed etiam generaliter ad omnes Iudeos tempore romanorum possunt referri. Unde Dominus in evangelio : « Filie Hierusalem, nolite flere super me sed super vos flete ». Vel in die iudicii   dicent sanctis qui per altitudinem virtutum montes sunt :   Operite peccata nostra precibus vestris,   et collibus qui non habent naturalem altitudinem sed putabantur habere aliquid summitatis. Montes operient, colles cadent. Vel iuxta litteram imminente iudicio, tanto timore concutientur ut si fieri posset optarent effugere presentiam iudicis et temporaliter potius quam eternaliter puniri.

Lc. 23, 28.
montibus :
interl.|  sanctis qui vere alti
Operite nos,
interl.|  » Beati quorum tecta sunt peccata ».

Ps. 31, 1.
et
interl.|  dicent
collibus : Cadite super nos.
Numérotation du verset Os. 10,9 
Ex diebus Gabaa peccavit Israel,
interl.|  quando illicito concubitu uxorem levite crudeliter interfecit, vel quando relicto Deo Saul regem elegit.
marg.|  EX  DIEBUS. Ex quo Beniamin turpiter occidit uxorem levite,   peccavit Israel qui contra filios iniquitatis insurrexit, magis quodam naturali impetu quam ut Deo placeret et agens vindictam hominis, iniuriam Dei non vindicavit, nec idolum in domo Michee subvertit. Debuisset enim prius Dei et postea hominis vindicare iniuriam. Sed quia sacrilegium in Deum vindicare contempsit, comprehendit eos prelium in Gabaa, id est ideo iuste captivati sunt in prelio Gabaa, non quia vindictam exercuit contra filios Beniamin sicut ipsi putant. Ibi enim bene fecerunt quia scelus sanguine vindicaverunt, etsi plus fecerunt ex naturali dolore quam ex amore iustitie.
marg.|  EX  DIEBUS  GABAA. Gabaa collis interpretatur. Hereticus autem putat se doctiorem quam Ecclesiam et aliquid sublimius invenisse. A diebus ergo collium peccat Israel, id est ex quo deserens montes Ecclesie descendit ad hos colles et in his collibus non comprehendet eos prelium. Quasi relicitis montibus Ecclesie generant   filios iniquitatis , in his collibus, cum persecutio venerit diabolus suis parcit, aliter sub interrogatione legitur peccavit Israel {t. 3 : Erfurt, f. 256vb ; facsim., p. 368b} [Rusch, f. 256vb ] a diebus collium et ibi stetit. Sed nonne per ecclesiasticos viros debet contra eos prelium fieri et eorum error destrui, super   filios iniquitatis  ? Qui si superati fuerint, promittit Deus quod eos corripiat et erudiat et contra magistros congregabuntur discipuli prius decepti, et videbunt correctionem propter duas iniquitate, quia et Ecclesiam reliquerunt et falsas doctrinas adinvenerunt.

Cf. Idc. 19, 22-30.
Cf. 1Rg. (1Sm.) 8, 5.
Cf ; Idc. 19, 22-30.
Cf. Idc. 17, 1-13.
ibi steterunt
interl.|  in ipsis peccatis perseveraverunt
interl.|  quia non est subversum idolum de domo Michee, ideo perseveravit populus in idolatria, ne reverteretur ad Dominum.

Cf. Idc. 17, 4.
non comprehendet eos in Gabaa prelium super filios iniquitatis.
Numérotation du verset Os. 10,10 
Iuxta desiderium meum
interl.|  voluntatem
corripiam eos,
interl.|  tradam hostibus
interl.|  et
congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter {t. 3 : Erfurt, f. 256vb ; facsim., p. 368b} [Rusch, f. 256vb ] duas iniquitates suas.
interl.|  Multitudo Assyriorum per quam corripietur et corrigetur propter duas iniquitates , scilicet quod vindicavit iniuriam hominis et non Dei. Vel quod primum peccavit in idolis Michee, secundo in vitulis. Vel quod peccavit in duobus vitulis in Dan et in Bethel. Vel etiam quod Deum deseruit et idola coluit.

Cf. Idc. 17, 4.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 32.
Numérotation du verset Os. 10,11 
Ephraim vitula docta diligere trituram,
interl.|  Septuaginta : contentionem .
marg.|  EPHRAIM  VITULA. Allegorice.   Ephraim , id est aliquis eruditus in lege Dei ut tereret aream Scripturarum et meditaret die ac nocte, cepit abiicere iugum legis, et contendere contra ecclesiasticos viros ad subversionem audientium. Ude Dominus elevatam cervicem et sibi sublimia promittentem et iugo premet et ipse transiens calcabit pedibus suis et ascendet super eam, ut sciet se habere Dominum.   Iudas autem id est vir ecclesiasticus arabit terram cordis in bono proficiens, et   Iacob id est supplantator vitiorum, glebas id est historie duritiam conteret et in partes spiritaliter dividet ut possint fruges reddere spiritales. Hanc consuetudinem habet sermo divinus ut per tropologiam et metaphoram historie exprimat veritatem. Igitur Ephraim similis est vacce que a iuventute didicit in tritura grana a paleis separare que aliquando satigata labore prosilit ab area, sed mox amore consueti laboris et cibi ad aream redit. Sic Israel propter idolatriam sepe afflictus, tamen voluntate sua et ingluvie ventris ad idolatriam redit.

Cf. Ps. 1, 2.
et
interl.|  ideo
ego transivi
interl.|  edomui
super pulchritudinem colli eius, ascendam super Ephraim,
interl.|  quia Ephraim non vult legem recipere, ego transivi super pulchritudinem , tumentes tauros, cervici eius imposito iugo edomui,   et ascendam super Ephraim conteram imposito iugo gravi ut discat lasciviens vacca laborare quod non vult. Vel per iugum dominatio gentium quam promittit a collo eius removere, ut vel sic ad eum diret.
arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob.
marg.|  ARABIT  IUDAS. Decem tribubus propter idolatriam captivatis due tribus et Iacob, id est qui de aliis tribubus sunt relicti, ceperunt corda sua arare et duritias frangere, ut bonum fructum in cultura Dei possent referre.
Numérotation du verset Os. 10,12 
Seminate vobis veritatem et iustitiam, metite in ore misericordie et innovate
interl.|  novum cor facite vobis
marg.|  SEMINATE  VOBIS. Adhuc servat verba metaphore et iubet ut seminent in iustitia, id est observatione legis et metant in gratia evangelii, unde est : « Penitentiam agite » et : « Benefacite his qui vos oderunt ».
marg.|  His qui ab Ecclesia separati sunt et falsi Christiani dicuntur precipitur ut agant penitentiam, et veteris Testamenti seminent iustitiam , ut in novo metant misericordiam et innovent novalia bonorum operum et querant Deum qui eos doceat viam iustitiam.

Mt. 3, 4 ; Mt. 4, 17.
Mt. 5, 44 ; Lc. 6, 27.
Cf ; Ps. 118, 7 ; Ps. 118, 12.

veritatem] om. Weber | et iustitiam] in iustitia Weber | et] om. Weber |
vobis novale,
interl.|   novale est ager tunc primum procisus
tempus
interl.|  causa cur hec omnia
autem requirendi
interl.|  subaudis : tunc erit
Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam.
interl.|  Per incarnationem, quando omnia manifestabuntur que in lege sperabantur, « finis enim legis Christus ».

Rm. 10, 4.
Numérotation du verset Os. 10,13 
Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, frugem mendacii comedistis,
interl.|  Suscipistis retributionem, somniabatis vobis bona, et venit adversitas.
marg.|  ARASTIS  IMPIETATEM. Me hortante ad bonum, vos e contra cogitastis a me recedere et idola colere. Unde   messuistis mortem et captivitatem fecistis venire.
marg.|  Heretici arant impietatem male docendo et merito sue iniquitatis et mendacii damnabuntur."Que enim seminat homo, hoc et metet".

Cf. Gal. 6, 8 : « Que enim seminaverit homo, hec et metet ». Cf. Cicero, De oratore, lib. 2, § 261, Teubner, 1995, p. 216.15 : « Ut sementem feceris ita metes ». << Aristotiles, Rhetorica, 3, 3, 4 (1406b 9).

frugem mendacii – comedistis] inv. Weber
quia confisus es
interl.|  o Ephraim
in viis tuis
interl.|  idolatrie
et in multitudine fortium tuorum.
interl.|  in robore exercitus et non in Deo
marg.|  QUIA  CONFISUS. Hereticus in falsis sententiis suis confidit et in illis quos falsa scientia roboravit. Et ideo   consurget tumultus in populo , quia quidquid loquitur non ratio sed clamor et tumultus est. E  t omnes munitiones tue vastabuntur, n on enim testimoniis Scripturarum sed arte diaboli et arguentis philosophorum confidit.
marg.|  In hoc notantur duces hereticorum qui altarem Dei sibi conati sunt vendicare. {t. 3 : Erfurt, f. 257ra ; facsim., p. 369a} [Rusch, f. 257ra ] Unde qui dixerunt : « Hereditate possideamus sanctuarium Dei », falsa deceptis predicantes populis ut non querant verum panem « qui descendit de celo »aa  . Sic fecit vobis Bethel a facie malitie nequitiarum vestrarum, hoc proprie hereticis aptatur, sicut faciet vobis Ecclesia vestra quam vocatis domum Dei. Sed ex quo a vobis tenetur non domus Dei sed Bethaven, id est domus idoli est, vocanda propter malitiam vestram.

Ps. 82, 13.
aa  Io. 6, 59.

et] om. Weber
Numérotation du verset Os. 10,14 
Consurget
interl.|  ideo
tumultus
interl.|  id est veniet sonitus ululantium Assyriorum
in populo tuo et omnes munitiones tue vastabuntur,
interl.|  In Isaiaab  scriptum est quia"ascendit Sennacherib et cepit omnes civitates Iude munitas".

ab  Cf. Is. 36, 1.
sicut vastatus est Salmana
interl.|  princeps Madianitarum

Salmana] Salman Weber
a domo eius
interl.|  a familia Gedeonisac 

ac  Cf. Idc. 8, 21.
qui vindicabit Baal
interl.|  id est damnavit aram eius destruendo et locum succidendo.

vindicabit] iudicavit Weber
interl.|  mater alliditur super filiis, scilicet nimio dolore constringitur morte filiorum
Numérotation du verset Os. 10,15 
Sic fecit vobis
interl.|  o Israel
Bethel
interl.|  in quo vitulum adorastis et deos Egyptios venerati estis
a facie malitie nequitiarum vestrarum.
marg.|  MATRE  SUPER  FILIOS. Ut quomodo   Salmana interfecit filios coram matribus ipsis quoque matribus super filios occisisad  , sic et filii tui, o Ephraim, tecum interficientur. Unde et Gedeon dixitae  ad principem Madian :"Quoniam absque liberis fecit gladius tuus multas matres, sic sine liberis erit mater tua".

ad  Cf. Idc. 8, 1-21.
ae  Revera : Samuel : cf. 1Rg. 15, 33 : « Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua ».




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Os. 10), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber40.xml&chapitre=40_10)