initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. Osee**>

Capitulum 11

Numérotation du verset Os. 11,1 
Sicuti mane
interl.| interl.| ortus aurore||
marg.| marg.| SICUT  MANE. Superius dixerat : « Transire fecit Samaria regem super faciem aque », eandem rem explicat sub alia similitudine. Est enim  mane ortus aurore et principium diei a fine noctis usque ad ortum solis.||
marg.| marg.| Heretici sicut diluculum transibunt et rex eorum, id est diabolus vel heresiarcha quos in infantia quando credideruntur et erant parvuli et Christiani dicebantur dilexit Deus et per doctores Ecclesie vocavit de tenebris Egypti, sed vocati recesserunt a facie eorum, et adoraverunt Beelphegor, id est vitiis suis et libidini servierunt et postea immolabant simulacris que sibi confinxerunt. Singuli enim heretici habent deos suos et quidcumque fingunt colunt quasi sculptile et conflatile.||
marg.| marg.| [a] Hoc testimonio utitur Mattheus quando ex precepto angeli ex Egypto redit Iesus cum matre ad terram Israel, quia hec typice referuntur ad Christum tamen qui typum habuerunt salvatoris non per omnia opera sua eum signaverunt. Typus enim partem indicat, quod si totum precedat in typo iam non est typus sed historie veritas appellanda. [b] Spiritualiter autem Deus Filium ex Egypto vocavit quando in ascensione ad dexteram suam collocavit.| ||

a Os. 10, 7.
b Cf. Nm. 25, 3-5 ; Dt. 4, 3 ; Ios. 22, 17 ; Ps. 105, 28 ; Os. 9, 10.
c Cf. Mt. 2, 15.
d Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 11, 1-2), CCSL 76, p..
e Sententia << [a] Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 11, 1-2), CCSL 76, p. 121.50-72 – p. 122.86-89 : « Nulli que dubium est, matthaeum de hoc loco sumpsisse testimonium iuxta hebraicam ueritatem. ergo qui detrahunt nostrae interpretationi, dent scripturam, de qua euangelista hoc testimonium sumpserit et interpretatus sit in domino saluatore, quando de aegypto reductus est in terram israel.et cum inuenire non quiuerint, desinant rugare frontem, adducere supercilium, crispare nares, digitis concrepare. hunc locum in septimo uolumine iulianus augustus quod aduersum nos, id est christianos, euomuit, calumniatur, et dicit quod de israel scriptum est, matthaeus euangelista ad christum transtulit, ut simplicitati eorum, qui de gentibus crediderant, illuderet. cui nos breuiter respondebimus: primum matthaeum euangelium hebraeis litteris edidisse, quod non poterant legere nisi hi qui ex hebraeis erant. ergo non propterea fecit, ut illuderet ethnicis. sin autem hebraeis illudere uoluit, aut stultus, aut imperitus fuit; stultus, si apertum finxit mendacium; imperitus, si non intellexit de quo haec dicerentur. stultitiam ipsum uolumen excusat, quod prudenter ordinatim que compositum est; imperitum non possumus dicere, quem ex aliis testimoniis scripturarum scientiam legis habuisse cognoscimus. superest ut illud dicamus quod ea quae τυπικῶς praecedunt in aliis, iuxta ueritatem et adimpletionem referantur ad christum; quod apostolum in duobus montibus sina et sion, et in sara et agar fecisse cognouimus. [...] Typus enim partem indicat, quod si totum precedat in typo iam non est typus sed historie veritas appellanda ». [b] Cf. Heiricus Autissidorensis, Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 14,  CCCM 116A, p. 122.58-123.63: « Allegorice quoque Deus pater filium ex Aegypto uocauit, quando illum per ascensionem de hoc mundo assumpsit, quem etiam alio modo ex Aegypto uocaturus est cum, ut dictum est, fidem illius de gentibus, id est per praedicatores gentium, ad Iudaeos faciet remeare ». [FG2018] [MM2018]
transit
interl.| interl.| ita celeriter||
pertransiit rex Israel,
interl.| interl.| Osee captus ab hostibus||
interl.| interl.| decem tribuum||
quia puer Israel
interl.| interl.| exponit beneficia que Deus eis contulit in patriarchis||
interl.| interl.| erat in Egypto idola colens||
et dilexi eum et ex Egypto vocavi
interl.| interl.| per Moysen||
filium meum.
interl.| interl.| «Primogenitus meus Israel ».||

Ex. 4, 22.
Numérotation du verset Os. 11,2 
Vocaverunt eos
interl.| interl.| Moyses et Aaron ut exirent de Egypto||
sic a facie eorum abierunt,
interl.| interl.| sed vocati terga verterunt in deserto idola colentes||

a facie eorum – abierunt] inv. Weber
Baalim immolabant
interl.| interl.| Insuper tempore Achab in terra promissionis diversis idolis immolabant.||
et simulacris sacrificabant.
Numérotation du verset Os. 11,3 
Et ego quasi nutricius Ephraim
interl.| interl.| quia pater eram per diem abscondi eos nube, ut estuarent per noctem illuminavi ne tenebris terrerentur.||
marg.| marg.| ET EGO  QUASI. Allegorice. In tantum dilexi eos et tam clemens pastor sui ut morbidam ovem humeris meis portaret. Ipsi vero ignoraverunt quod mea passione curarem eos et qui amator sum omnium vinculis caritatis traherem eos ad credendum. Unde :"Nemo venit ad me nisi Pater me traxerit eum", et arbitrati sunt"iugum meum quod suave est" esse gravissimum, et declinavi ad eum deserens celum ut cum eis habitarem, et assumpta hominis forma dedi eis escam corporis mei.||

Cf. Ex. 13, 21.
Cf. Io. 6, 44.
Cf. Mt. 11, 30.
portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos.
interl.| interl.| ne lederentur in solitudine, unde : « Expandit alas suas et assumpsit eum ».||
interl.| interl.| Cum fecissent caput vituli dedi eis locum penitentie, et ignoraverunt quod vellem eos mundare ab idolis suis.||

Dt. 32, 11.
Numérotation du verset Os. 11,4 
In funiculis Adam traham eos,
interl.| interl.| Id est quo affectu feci Adam sanctum eadem dilectione volui istos sanctificari quod exponendo subdit in vinculis caritatis, in affectu dilectionis.||
marg.| marg.| IN FUNICULIS. Alia translatio :  In funiculis hominum, id est ea caritate qua astrinxi mihi Abraam et Isaac et ceteros coniungam et istos mihi.||
in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans
interl.| interl.| auferens ab eis iugum ceterarum gentium||
iugum
interl.| interl.| id est legem meam quam sicut maximum iugi pondus portaverunt||
super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.
interl.| interl.| dedi eis manna in deserto non quod Deus ad eum declinaverit, sed manna declinare fecit.||

Cf. Dt. 8, 3 ; Ps. 77, 24 ; Io. 6, 31.
Numérotation du verset Os. 11,5 
interl.| interl.| verba comminantis||
marg.| marg.| NON  REVERTETUR. Septuaginta :  habitavit Ephraim in Egypto.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS.  {t. 3 : Erfurt, f. 257rb ; facsim., p. 369b} [Rusch, f. 257rb ] Sub Manaen rege decem tribuum voluit fugere in Egyptum a facie Sennacherib sed captus est ab illo qui et dominatus est illius iure victoris. Vel reversus dicitur quando in terra sancta Deo Egyptios adoravit.||
marg.| marg.| Heretici dicunt se habere terram sanctam et Ecclesiam salvatoris sed perversa fide semper sunt in Egypto, quia ergo habitavit in Egypto, sensus magnus, id est Assyrius erit rex eius. Noluit enim Ephraim reverti ad Ecclesiam et virtute - id est Christo - perdita semper in languore versatur, demonibus et perturbationibus subiacens. Ideo gladius, id est sententia spiritalis vel sermo ecclesiastici viri debellans eos semper versabitur in urbibus eius quas impie construxit contra Deum, et populus deceptus in cultu suo pendebit incertus quid agat.||
marg.| marg.| Et cum nullum remedium invenire poterit, tunc sero penitens optabit meum reditum hoste iam cuncta vastante, et tunc non proderit ei.||
et Assur ipse
interl.| interl.| Sennacherib||
rex eius quoniam
interl.| interl.| et hoc ideo||
noluerunt
interl.| interl.| confisi potius in hominem quam in Deum||
converti.
interl.| interl.| per penitentiam||
Numérotation du verset Os. 11,6 
Cepit
interl.| interl.| ergo||
interl.| interl.| subaudis : interficere||
gladius
interl.| interl.| hostium||
in civitatibus eius
interl.| interl.| non modo in agris et possessionibus||
et consumet electos eius
interl.| interl.| principes et robur exercitus.||
et comedet capita eorum.
interl.| interl.| ipsos principes qui iure capitis alios regunt vel capita consilia eorum.||
Numérotation du verset Os. 11,7 
Et populus meus pendebit ad reditum meum, iugum autem imponetur ei simul quod non auferetur.
marg.| marg.| IUGUM  AUTEM. Aliis gladio interemptis illis qui remanserint imponetur iugum gravissime servitutis pro magnitudine peccati, quia usque hodie sunt in montibus Persarum.||
marg.| marg.| Potest hoc referri ad tempora Romanorum, quando Iudei ultima captivitate damnati sunt.||
Numérotation du verset Os. 11,8 
Quomodo dabo te Ephraim ?
interl.| interl.| quomodo sine dolore possum te dare in captivitatem||
interl.| interl.| quomodo||
Protegam te Israel ?
interl.| interl.| Si ut pater volo protegere non inveniam te dignum protectione.||
Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ?
interl.| interl.| licet non sine dolore redigam te in solitudinem et usque ad cineres sicut adama et  Seboim, et ceteras civitates Sodomorum.||
marg.| marg.| QUOMODO etc. Cum ex supradicta comminatione videretur dura Dei sententia non relinquens locum penitentie, nunc affectu pii patris loquitur, qui incorrigibili filio, post verba addit verbera.||
marg.| marg.| Inter quinque subversas urbes, maiores in scelere, et in pena fuerunt Sodoma et Gomorra, quibus duabus comparantur due tribus peccantes. Unde in Isaia : « Audite verbum Domini principes sodomorum, et percipite legem Dei populus Gomorre ». Et Ezechiel : « Iustificata est sodoma ex te ». Quia ergo due tribus templum habebant et ibi idola colebant, magis peccantes maiori pena digne sunt, quam decem tribus que longe a templo et ab Hierusalem erant. Due igitur tribus Sodome et Gomorre iuste conparantur, decem vero Adame et Seboim que minores subiecte maioribus, earum exemplo corrumpebantur et ideo minus puniende. Similiter et ecclesiastici viri si eisdem criminibus quibus heretici contaminantur, non Adame et Seboim que minores, sed Sodome et Gormorre que maiores sunt comparantur, ad hereticos autem et ad populum deceptum dicit Dominus quia non penitent ponentur sicut Adama et  Seboim et nullam spem salutis habebunt. Sed iterum pius pater mutat sententiam et penitet quod talia sit locutus. In quo ad conversionem et penitentiam vocat :  Non dispergam quantum in me est,  Deus ego, subaudis : lapsis manum porrigo, errantes revoco, {t. 3 : Erfurt, f. 257va ; facsim., p. 370a} [Rusch, f. 257va ] et quia sanctus sum ideo non ingrediar civitatem, id est conciliabula hereticorum sed exeuntes ab illis suscipiam. Vel  non ingrediar civitatem que sanguine et scelere fabricata est, sicut Cain primus parricida edificavit civitatem nomine filii sui Enoch. Sed manebo in civitate que cepit ab Abel.||

IS. 1, 10.
Ez. 16, 52.
Cf. Gn. 4, 17.
Conversum est in me cor meum,
interl.| interl.| misericordia vincitur austeritatem iudicis, mitigat pietas patris, viscera misericordie non possunt pati ut deleatur populus.||
pariter
interl.| interl.| cum ita dicerem.||
conturbata est penitudo mea.
interl.| interl.| penitet me populum meum delere||
Numérotation du verset Os. 11,9 
Non
interl.| interl.| ergo||
faciam
interl.| interl.| ut deleam||
interl.| interl.| secundum||
furorem ire mee, non convertar
interl.| interl.| a clementia mea||
ut disperdam Ephraim,
interl.| interl.| non perdam quantum in me est||
interl.| interl.| Non percutiam ut disperdam in perpetuum, sed ut emendem. Crudelitas mea penitentie et pietatis occasio est, hoc ideo  quoniam Deus ego,  homo punit ut perdat  Deus ut emendet. Si penitere volueris ero in medio tui sanctificans et salvans te.||
quoniam ego Deus et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem.
interl.| interl.| alie gentis subaudis : ut te deseram.||

ego Deus] inv. Weber
Numérotation du verset Os. 11,10 
interl.| interl.| vox prophete||
interl.| interl.| quia Dominus ex misericordia veniam et prospera promittit si conversi eum imitabuntur.||
quasi leo rugiet quia ipse rugiet et
interl.| interl.| tunc||
marg.| marg.| QUASI  LEO. Unde Amos : « Dominus ex Sion rugiet ». Minando rugiit Dominus, cum dixit :  sicut Adama ponam te et iterum : « Omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittitur ».  Rugiet quando dicet : « Discedite a me operarii iniquitatis ».||
marg.| marg.| Cum leo rugit volatilia et bestie terrore vocis gradu fixo se movere non possunt. Ita Domino comminante filii maris, id est huius seculi tempestuosi pavent et vadunt ad nidos suos, id est Ecclesias in quibus cum eis habitabit; hoc Iudei ad adventum Christi quem adhuc prestolantur referunt. Sed nos iam transacta videmus quod et de Egypto et ab Assyriis, id est ab oriente et ab occidente ab aquilone et meridie veniunt quotidie qui recumbunt cum abraam et isaac, et Iacob, in celorum regno. Aliter : cum verius leo rugierit, falsus leo qui est adversarius noster tremet, et non poterit os aperire ad pravum dogma, et qui ab eo fuerant capti rugitu, id est comminatione veri leonis soluti, sequentur Deum suum, et filii maris qui in amaritudine et falsis aquis hereticorum sunt procreati, formidabunt et ab illis revolabunt ad Deum, ut qui sub hereticis laboraverunt requiescant in Ecclesiis a quibus aberraverant. Egyptus tribulatio, vel angustia Assyrius dirigens vel arguens, ab his liberabuntur heretici cum habitaverint in domibus suis et dixerint malis patribus, relinquetur vobis domus vestra deserta.||

Am. 1, 2.
Mt. 3, 10 ; Mt. 7, 19.
Lc. 13, 27.
formidabunt filii maris.
interl.| interl.| quia sagena Domini capientur de mari huius seculi.||
Numérotation du verset Os. 11,11 
Et avolabunt quasi avis ex Egypto
interl.| interl.| de mundo ad celum tendentes||
et quasi columba
interl.| interl.| simplicitatem columbe imitantes ||
interl.| interl.| «Quis dabit mihi pennas sicut columbe et volabo et requiescam ? » .||

Cf. Mt. 10, 16.
Ps. 54, 7.
de terra Assyriorum
interl.| interl.| demonum||
et collocabo eos in domibus suis dicit Dominus.
interl.| interl.| in Ecclesiis vel in celestibus mansionibus.||
Numérotation du verset Os. 11,12 
Circumdedit me in negatione Ephraim
interl.| interl.| negavit me Ieroboam idola colens, et nihil divinum mihi attribuens decem quoque tribus me deludere volebant colendo idola quasi divinum aliquid inesset.||
interl.| interl.| Ieroboam et reges post eum||
marg.| marg.| CIRCUMDEDIT. Allegorice. Circumdant heretici Dominum in negatione sua. Quidquid enim dicunt negatio et mendacium est et in dolo, quia quecumque simulant artificioso sermone componunt.  Iudas vero, id est vir ecclesiasticus, non superbit, non inflatur ut heretici, sed humiliatur cum Deo et cum choro sanctorum fidelis est.||
et in dolo domus Israel,
interl.| interl.| populus regibus serviens||
Iudas autem
interl.| interl.| due tribus||
marg.| marg.| IUDAS  AUTEM. Tradunt Hebrei quia in egressu de Egypto cum ex parte una mons altus ex alia mare Rubrum, ex alia hostes essent ceteris tribubus desperantibus vel reverti in Egyptum, vel bellare volentibus, solus Iudas ex precepto Dei fiducialiter est ingressus mare cum sanctis fidelibus Moyse et Aaron. Unde et regnum hec tribus meruit habere. Aliter : decem tribubus idola colentibus, Iudas, id est due tribus que habebant templum et legem Deo, credentes et ei servientes descenderunt humiliando se secuti vestigia Dei, sicut sancti patriarche et alii fideles.||

< Non hab. > Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), CCSL 76, p. 129.
testis
interl.| interl.| veritatis et virtutis Dei||
descendit cum Deo et cum sanctis
interl.| interl.| angelis patriarchis prophetis||
fidelibus.
interl.| interl.| Deo||

fidelibus] fidelis Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Os. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber40.xml&chapitre=40_11)