initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. Osee**>

Capitulum 13

Numérotation du verset Os. 13,1 
interl.|  Quia
Loquente Ephraim
interl.|  precipiente Ieroboam coli idola
marg.|  LOQUENTE  EPHRAIM, id est principibus hereticorum   horror invasit infelicem populum et   deliquit in idolis que de corde suo finxit, et morietur cum populo quem seducit. Et non sufficit ei corrupisse nisi insuper linguam quam acceperat ad laudandum Deum vertat in imagines idolorum, et artificiosa eloquentia simile veritati dogma componat, quod non est aliud quam pravitatis humane excogitatio, et iubent heretici discipulis suis ut immolent   homines , id est furentur de Ecclesia, et ad hereticum ducant et sic interficiant.
horror invasit Israel
interl.|  decem tribus
et deliquit in Baal
interl.|  offendit Deum adorando idola
et mortuus est.
interl.|  propter infidelitatem perdens eum qui est vita
Numérotation du verset Os. 13,2 
Et nunc addiderunt ad peccatum
interl.|  in ipsa idolatria peccatum peccato addunt

peccatum] peccandum Weber
feceruntque sibi conflatile
interl.|  vitulum
marg.|  FECERUNTQUE. Quia Ieroboam rex fecerat vitulos aureos, populus de argento fecit vitulos, ut secundum possibilitatem haberent deos argenteos ad similitudinem aureorum.

Cf. 2Par. 13, 8 ; Tb. 1, 5.
de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est
interl.|  opera manuum non Deus
his
interl.|  cultoribus
ipsi
interl.|  principes et sacerdotes qui populum deberent docere
dicunt : Immolate
interl.|  o
marg.|  IMMOLATE. Quasi : vos cultores idolorum, quia hostie non suppetunt, filios et filias vestras idola vobiscum colentes, iisdem vitulis immolate. Hoc dixit Manasses et multi alii de quibus scriptum est  : « Immolaverunt filios suos et filias suas demonibus ». Vel certe sicut dicunt quidam : Vox demonum est ad populum. O vos populi,   immolate homines .
marg.|  Allegorice. Heretici desiderant seducere homines, id est rationales Christianos, non gentiles nec Iudeos qui sunt quasi bruta animalia.

Ps. 105,37.
Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 13, 1-2), CCSL 76, p. 142.51-55 : « Quod sequitur: uituli enim defecerunt, hunc habet sensum: nolite quaerere quos seducatis de gentibus, qui uocantur bruta animalia; sed eos rapite, eos immolate, qui in ecclesia constituti, christi censentur nomine et homines appellantur, iuxta illud propheticum: escae autem electae ».
homines
interl.|  vel accusativus
accusativus] corr. , accusitiuus Rusch
vitulos adorantes.
Numérotation du verset Os. 13,3 
Idcirco erunt quasi nubes matutina,
interl.|  quia homines vitulis immolant
marg.|  QUASI  NUBES.   Nubes et ros , sole veniente, fugantur,   pulvis et fumus {t. 3 : Erfurt, f. 258va ; facsim., p. 372a} [Rusch, f. 258va ] in tenues auras dissolvuntur. Sicut ergo hec quattuor cito dilabuntur sic illi cito ducentur in Assyrios. Unde supra : « Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aque ».
marg.|  Allegorice. Heretici nubi, rori, pulveri comparantur, de quibus scriptum est  : « Hi sunt nubes sine aqua ». Habent enim speciem propheticarum et apostolicarum nubium ad quas veritas Dei pervenit, sed non habent aquas, id est gratiam sancti Spiritus.

Os. 10, 7.
Iud. 12.
et sicut ros matutinus preteriens sicut pulvis preteriens turbine raptus ex area et sicut fumus de fumaria.
interl.|  per quam egreditur fumus
marg.|  fumarium :domus fumi.

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A


preteriens] om. Weber fumaria] fumario Rusch
Numérotation du verset Os. 13,4 
{t. 3 : Erfurt, f. 258va ; facsim., p. 372a} [Rusch, f. 258va ] Ego autem Dominus Deus tuus ex terra Egypti
interl.|  subaudis : fui ex quo : « Eduxi te de terra Egypti ».
marg.|  EGO  AUTEM. Sicut superius ita hic replicat que prestiterit illi populo.
marg.|  Allegorice. Hereticos duxit Dominus de tenebris infidelitatis ubi prius deserviebant pharaoni et ducibus eius, et precepit ne in Ecclesia alium Deum scirent nisi eum qui creat et salvat. Et ipse sic pascit eos ut possint dicere : Dominus pascit me et nihil mihi deerit, et dat eis panem « qui de celo descendit », quem in Egypto non comederant, et aquas de Christo petra. Sed illi impleti pane Scripturarum elevaverunt cor contra creatorem et alium Deum finxerunt. Quidquid comederant et biberant suis meritis, et non Deo attribuentes. Obliti sunt Dei qui preceperat eis ut verba legis ante oculos ligarent et in manibus haberent ne umquam obliviscerentur Dei sui.
marg.|  Contra datorem ingrati fuerunt per tantam eremi vastitatem, ubi nec fruges nec arbores, nec vinee nec herbe, nec aque ardorem solis temperant per quadraginta annos non poterat Israel pervenire ad terram Iordanis nisi Dominus omnis prestitisset.

Ex. 20, 2 ; Dt. 5, 6 ; Ps. 80, 11 ; Mi. 6, 4.
Io. 6, 59 ; cf. Ex. 16, 4.
Cf. 1Cor. 10, 4.
et Deum absque me nescies
interl.|  «Non est Deus preter me ».

Sir. 36, 5.
et salvator non est preter me.
interl.|  qui possit salvare
Numérotation du verset Os. 13,5 
Ego cognovi te
interl.|  id est dilexi et elegi
in deserto,
interl.|  ubi pavi
in terra solitudinis.
interl.|  ubi erat penuria omnium rerum
Numérotation du verset Os. 13,6 
Iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati sunt
interl.|  et tamen dedi eis manna de celo, fontes de petra, unde :"Impinguatus est, dilatatus et incrassatus".

Cf. Ex. 16, 14-18.
Cf. Ex. 17, 1-7 ; Nm.20, 1-13.
Dt. 32, 15.

sunt] om. Weber
et
interl.|  tamen

et] om. Weber
elevaverunt cor suum et obliti sunt mei.
interl.|  qui tanta dedi
Numérotation du verset Os. 13,7 
Et
interl.|  ideo
ego ero eis
interl.|  ingratis
marg.|  ET  EGO  ERO. Cum traditi fuerint hostibus   ego qui erga illos semper clementissimus fui, convertar eis in ferocitatem omnium bestiarum. Et hoc non solum convenit Israelitis qui propter idolatriam in montibus Medorum sunt detenti, sed etiam hereticis qui propter mentis superbiam falsi dogmatis novitatem finxerunt et obliti Dei sui secuti sunt deos alienos.
marg.|  Tante iniquitatis sunt ut etiam in captivitate positi sevitiam meam merito sentiant ne miserias suas fortitudini hostium ascribant.

ego] om. Weber
quasi leena,
interl.|  que raptis catulis sevissima est sicut et pardus
sicut pardus in via Assyriorum.
interl.|  quando ducentur captivi ab Assyriis
Numérotation du verset Os. 13,8 
Occurram eis quasi ursa raptis catulis
interl.|  qua dicitur nihil esse sevius cum catulos amiserit vel cibo indiguerit.
et dirumpam
interl.|  per Assyrios
interiora
interl.|  vitalia cordis eorum auferam
iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo
interl.|  sicut leo predam devorat
bestia agri
interl.|  Sennacherib vel diabolus in deserto seculi habitans
scindet eos.
interl.|  imminet
Numérotation du verset Os. 13,9 
Perditio tua, Israel,
interl.|  id est tu ipse es causa tue perditionis
marg.|  PERDITIO  TUA. Ironice loquitur illis qui contra Dei voluntatem elegerunt sibi regem in cuius fortitudine se victores fore iactabant. Dicit ergo : Rex de quo promittebas tibi quod tua bella bellaret, nunc maxime te salvet, cum immineat periculum ab Assyriis, sed non hominem regem habes qui me Deum proiecisti.
marg.|  Perditus est omnis hereticus et in nullo est ei auxilium nisi in sola Dei misericordia si penituerit, rex huius et iudices diabolus et demones vel heresiarche, qui tempore angustie non poterunt liberare, qui dati sunt in furore .   Et auferentur   in indignatione , non quod Dominus tales eos vellet habere reges, quia non {t. 3 : Erfurt, f. 258vb ; facsim., p. 372b} [Rusch, f. 258vb ] auferet quod sponte dederat sed dimiserat eos voluptatibus suis.
tantummodo in me
interl.|  non ex te vel quolibet alio
auxilium tuum.
interl.|  si penitentiam egeris.
Numérotation du verset Os. 13,10 
Ubi est rex tuus ?
interl.|  Ieroboam vel etiam Saul
Maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis
interl.|  sicut comites et ceteri principes sub regibus
et iudices tui de quibus dixisti : Mihi da regem et principes.
interl.|  ubi sunt cur non subveniunt tibi ?

Mihi da] inv. Weber
Numérotation du verset Os. 13,11 
Dabo tibi regem
interl.|  Quasi : Ego respondebam : dabo tibi regem .
in furore meo et auferam in indignatione mea.
marg.|  IN  FURORE. In tantum ut in diebus messis pluviam demonstrarem, contra morem Palestine,   regem id est Saul,   et auferam in indignatione Sedechiam qui erutis oculis, ductus est in Babylonem. Vel Ieroboam rex datus est   in furore , et ablatus est   in indignatione Osee ultimus regum decem tribuum.
Numérotation du verset Os. 13,12 
Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
interl.|  non Deo cui omnia aperta, sed ipsi qui noluit habere in memoria.
marg.|  COLLIGATA. Sicut qui ligatur in sacculo conservatur ne pereat, sic iniquitas que in Deum peccavit   Ephraim quasi ligata permanet usque ad diem captivitatis. Et hoc ideo quia   absconditum est   peccatum eius .
marg.|  Cum venerit ultima captivitas, et iniquitas eius omnibus manifestabitur, tunc repentinis doloribus velut parturiens cruciabitur.
marg.|  Hereticis est iniquitas colligata quam excelso locuti sunt   et absconditum est peccata eorum quia putant venenum cordis abscondere, sed cum venerit dies tribulationis doloribus et eiulationibus pandetur."Hic est filius insipiens" qui Dei sapientiam dereliquit, et in contritione filiorum quos occidit iram Dei sustinere non poterit.

Os. 13, 13 ( Vetus latina iuxta LXX) ut laud.   Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 147.249.
Numérotation du verset Os. 13,13 
Dolores parturientis venient ei,
interl.|  quia
interl.|  «Primogenitus meus Israel ».

Ex. 4, 22.
non sapiens,
interl.|  quia non cognovit patrem verum
nunc enim
interl.|  cum captivitas venerit
non stabit in contritione filiorum.
interl.|  non poterit sustinere tribulationem filiorum qui coram patribus interficientur, vel non stabit sed captivus ducetur.
Numérotation du verset Os. 13,14 
De manu mortis liberabo eos,
interl.|  de opere peccati quod trahit ad mortem, unde dicitur :"Mors et vita in manibus lingue", vel manus mortis potestas diaboli.
marg.|  DE  MANU  MORTIS. Eis loquitur Dominus quos sua gratia liberare dignatur.
marg.|  Mors est quando separatur anima a corpore, infernus est locus ubi recluduntur anime vel ad refrigerium vel ad penam.
marg.|  Quidquid separat amorem fraternitatis est infernus.

Cf. Prv. 18, 21.
de morte
interl.|  de inferno
redimam
interl.|  pretio sanguinis
eos.
interl.|  Iudeos vel gentiles credentes vel etiam hereticos resipiscentes. Unde subdit : Ero mors tua .
Ero mors tua, o mors.
interl.|  moriens te destruam.
Ero morsus tuus,
interl.|  Meos electos educendo, reprobos vero ibi derelinquendo Vel mors et infernus diabolus quem momordit Christus ut potestatem amitteret, non ut penitus esse desisteret.
inferne.
interl.|  cuius faucibus omnes vorabantur.
Consolatio abscondita est ab oculis meis.
marg.|  CONSOLATIO. Videns clementissimus Pater quod ex sententia prolata"in Adam omnes morimur" dicit consolationem habere non possum pro eo quod totum humanum genus ruit in mortem. Vel ipse propheta videns se ex communi neccesitate moriturum et ad infernum descensurum, dicit non possum consolari, et quidquid mente concipio non potest meum mitigare dolorem, dum video inevitabilem mortis necessitatem.
marg.|  Quidam iuxta historiam illius temporis dicunt duos fratres inter se divisos, Israel et Iudam ut quod tunc figurabatur in parte nunc sentiatur in toto, et cum omni humano genere Israel redimendus et Iudas liberandus sit.

Cf. 1Cor. 15, 22 ; cf. Rm. 5, 12.
Numérotation du verset Os. 13,15 
Quia ipse
interl.|  infernus
inter fratres dividet,
interl.|  dum unum recipit, alium superstitem relinquit
adducet ventum urentem10 
interl.|  Filium peccata tollentem, de quo Abacuc : « Deus ab austro veniet et sanctus de monte Pharon ».
marg.|  ADDUCET. Urens ventus sermo ecclesiasticus qui omnium hereticorum degrata arefacit et diripit eos atque dispergit qui hereticorum doctrina in morte fuerant congregati.
marg.|  De deserto humani generis in quo diabolus requiem querens non invenit. Vel de utero virginis que sine virili semine concepit et de simplici et pura virga flos ascendit qui nos secum ascendere facit.
marg.|  Hec omnia acciderunt Iudeis tempore captivitatis quando vel interfecti vel in perpetuam servitutem deducti sunt.
marg.|  Alligato forti, sanctos qui in inferno erant quasi vasa pretiosa secum tulit in paradiso, vel vasa que prius diabolus tenere desiderabat auferre.

Hab. 3, 3.

10  ventum urentem] inv. Weber
Dominus
interl.|  Pater
de deserto ascendentem,
interl.|  de humilitate crucis ad excelsa
et siccabit venas
interl.|  peccata
eius
interl.|  mortis
et desolabit fontem eius
interl.|  diabolum vel peccata, quibus arefactis ipsa mors siccabitur
et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Os. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber40.xml&chapitre=40_13)