initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. *Osee*>

Capitulum 14

Numérotation du verset Os. 14,1 
interl.|  vox prophete non tam imprecantis quam predicantis
Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum.
interl.|  colendo idola illum qui erat dulcis et beneficus coegerunt ad vindictam
interl.|  ideo
marg.|  PEREAT  SAMARIA. Bellatores Samarie interficientur, lactantes eliduntur {t. 3 : Erfurt, f. 259ra ; facsim., p. 373a} [Rusch, f. 259ra ] pregnantes dirumpuntur ut, pereunte malo semine et exustis zizaniis remaneat solum triticum in horreo Dei recondendum.
marg.|  Allegorice. Pereant heretici qui iactant se precepta Dei servare, et cum sint immundissimi se mundos vocant, negantes penitentiam per quam peccata purgantur. Quidquid autem dicunt repugnat Deo, et clementem faciunt sibi crudelem. Vel eo ut qui perfecti viri esse deberent, spiritali gladio truncentur, quasi parvuli qui elidendi sunt ad petram, de qua dicitur :"Beatus qui tenebit et adlidet parvulos suos ad petram". Fete quoque eius que de malo semine conceperunt discindentur ne pessimos filios faciant.

Cf. Mt. 13, 29-30.
Cf. Ps. 136, 9.

Deum] Dominum Weber
In gladio
interl.|  subaudis : Assyriorum
interl.|  id est in terra conterantur

pereant] pereat Weber allidantur] elidantur Weber
et fete eius discindantur.
interl.|  pregnantes gladio dirumpantur in mortem
Numérotation du verset Os. 14,2 
Convertere, Israel,
interl.|  ab idolatrie impietate
interl.|  ne autem pereas
marg.|  CONVERTERE. Cum predixisset propheta calamitates que decem tribubus pro idolatria imminebant nunc convertens ad illas, dat consilium ut peniteant, et orent Deum.
marg.|  Moraliter. Que corruit in peccata consurgat ad penitentiam, faciens « fructus dignos penitentie » et revertatur ad malis operibus.

Lc. 3, 8.
ad Dominum Deum tuum
interl.|  cuius factura es, cui servitutem debes
quoniam corruisti in iniquitate tua.
interl.|  corruisti per idolatriam, consurge per cultum Dei
Numérotation du verset Os. 14,3 
Tollite vobiscum verba
interl.|  proferte preces et delictorum veram confessionem
marg.|  TOLLITE. Postquam hortatus est ad penitentiam docet quomodo ad Deum fundant orationes.
et convertimini
interl.|  tam verbis quam operibus
ad Dominum
interl.|  qui verus medicus
et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem
interl.|  talia debet unusquisque fidelis dicere
marg.|  OMNEM. Nihil languoris nihil pristine ruine relinquas ne mali seminis pullulent rediviva plantaria, et te auferente malum poterimus offerre bonum carnalibus hostiis reprobatis, placabilis hostia est Deo pura confessio.
marg.|  Allegorice. Vituli labiorum confessio sancte Trinitatis et incarnationis et passionis et resurrectionis. « Corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem ». Hanc hostiam qui offert, non sperat in rege Assyriorum. Dicitur ergo hereticis : Convertimini ad Deum qui corruistis per falsitatem. Tollite verba fidei et confessionis, et dicite Deo : Aufer iniquitatem que versatur in corde uestro, et accipe bonam confessionem, et sic reddemus victimam labiorum te laudando, et gratias agendo, et   non ascendemus per superbiam super equos, id est illos quos genuimus in errore et non   dicemus ultra operi manuum nostrarum, id est dogmati quod artifici eloquio conficimus : Tu es Deus noster. Et qui sic revertitur ad Deum placat pium patrem.

Rm. 10, 10.

et] om. Weber
et accipe bonum
interl.|  confessionem, preces, gratiarum actiones
et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
interl.|  » Sacrificium Deo spiritus contribulatus », carnalibus hostiis reprobatis, placabilis hostia est Deo pura confessio.

Ps. 50, 19.
Cf. Nm. 5, 8.
Numérotation du verset Os. 14,4 
Assur non salvabit nos,
interl.|  amodo non ponimus spem in Assyriis sed in te qui es verus adiutor
super equum non ascendemus,
interl.|  Egyptiorum qui veloces habebant equos, sed « fallax equus ad salutem ».

Ps. 32, 17.
nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum,
interl.|  id est ultra non adorabimus   opera manuum nostrarum , scilicet vitulos
quia eius qui in te est misereberis
interl.|  id est populi Israel qui te per infidelitatem amiserat, revertentis ad te, sicut pater pius misereberis
misereberis] corr. imsereberis cacogr. Rusch
populi.
interl.|  vel : P upilli .
marg.|  PUPILLI, quia a malo patre diabolo recessit et ideo salvatur. Vel   populi Israel, de quo dicitur : « Filius meus primogenitus Israel ».

Ex. 4, 22.

populi] pupilli Weber
Numérotation du verset Os. 14,5 
Sanabo contritiones eorum
interl.|  dimittam peccata quibus confracti et vulnerati sunt
marg.|  SANABO. Redeuntibus ad patrem per penitentiam respondet Deus. Hoc capitulum et tunc ad decem tribus et nunc in adventu Christi et ad Iudeos, et ad herecticos et ad gentiles possumus referre, quia quicumque penitentiam egerint veniam consequentur. Et notandum salutem Israelis et reversionem ad Deum, et redemptionem de captivitate non carnaliter ut Iudei putant accipi, sed spiritaliter ut verissime comprobatur.
diligam eos
interl.|  ego - diligentes me - diligo
spontanee
interl.|  sola misericordia, quia « ipse prior dilexit nos ».

1Io. 4, 10 ; 1Io. 4, 19.
quia aversus est
interl.|  per penitentiam
furor meus
interl.|  qui pro peccatis
ab eis.
interl.|  et

eis] eo Weber
Numérotation du verset Os. 14,6 
Ero quasi ros,
interl.|  infusus hoc rore
interl.|  quia estum estuantis incendii et libidinis auferam
Israel germinabit quasi lilium
interl.|  imitans lilium qui dixit : « Ego sum flos campi et lilium conuallium ».

Ct. 2, 1.
lilium] corr. , illum cacogr. Rusch
interl.|  id est voluntas bona ad effectum boni operis ducetur.
marg.|  Arbores Libani excelse quantum in arvas extollunt verticem tantum ad ima radicem demergunt ut nulla tempestate moveantur.
marg.|  Quia dixerat : erumpet radix ut libani ne putemus de cedris et infructuosis {t. 3 : Erfurt, f. 259rb ; facsim., p. 373b} [Rusch, f. 259rb ] arboribus loqui, virum ad Deum conversum comparat olive fructifere, de quo alibi : « Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei ». Hec oliva habet odorem ut Libani vel thuris ut possit dicere : « Christi bonus odor sumus » Deo. Huius fructum sapientes virgines paraverunt, qui tumorem mitigat, languentia membra recreat, lumen prebet in tenebris, in agone certantes ungit.

Ps. 51, 10.
2Cor. 2, 16.
Cf. Mt. 25, 4.
Numérotation du verset Os. 14,7 
Ibunt
interl.|  » De virtute in virtutem ».

Ps. 83, 8.
rami eius
interl.|  in quibus aves Dei requiescunt

Cf. Mc. 4, 32.
et erit quasi oliva gloria eius
interl.|  Id est operibus misericordie que signantur per oleum impinguatur et accenso lumine in tenebris lucet aliis exemplum bene operandi tribuens.
et odor eius ut Libani.
marg.|  Libanus apud grecos et Hebreos mons dicitur et thus hic pro thure ponitur. Sicut enim odore thuris sic delectamen, vel fama iusti hominis, vel si pro monte ponitur, Libanus est mons fertilissimus, densissimus arborum comis protectus.
Numérotation du verset Os. 14,8 
Convertentur sedentes in umbra eius,
interl.|  Qui primum a patre recesserant et post conversi, hoc accipiunt premium ut sedeant sub umbra eius , id est sub protectione illius habitent.
interl.|  et
marg.|  CONVERTENTUR. Vel  vivent tritico , id est corpore et sanguine Domini, vel vivent in eterna beatitudine per eum qui est frumentum verum.
vivent
interl.|  qui mortui fuerant
tritico
interl.|  abundantia omnium rerum
et germinabunt
marg.|  ET  GERMINABUNT. Quasi electi bonis operibus germinant, sicut Christus qui est vera vinea.

Cf. Io. 15, 1.
quasi vinea memoriale eius quasi vinum Libani.
marg.|  MEMORIALE  EIUS.   Vinum Libani potest dici diversis pigmentis conditum ut suavem odorem emittat. Sicut enim pigmentatum vinum redolet suaviter, sic memoria iusti hominis Deum bonis operibus imitantis. Vel   vinum Libani est, quod Deo in templo offerebatur. Sicut enim delectabatur in vino quod ei offerebatur, sic gaudet ex odore qui de fide et operibus credentium procedit.

quasi] sicut Weber
Numérotation du verset Os. 14,9 
Ephraim quid mihi ultra idola ?
interl.|  Quasi : Cum ex penitentia tanta bona percepturus sis quid ultra , o   Ephraim , opponis   mihi idola  ?
marg.|  EPHRAIM, id est omnis penitens qui meus cepisti esse per penitentiam amodo contemne idola.
Ego exaudiam
interl.|  qui aversum humiliavi, penitentem suscipiam
et dirigam eum
interl.|  per me viam recte ire faciam
ego ut abietem virentem
interl.|  Subaudis : debi cum ut haberet viriditatem fidei et operationis et semper mente celestia peteret.
marg.|  EGO  UT  ABIETEM. Septuaginta :   Ego sicut iuniperus condensa ex me fructus eius inventus . De iuniperis iuxta Septuaginta Salomon ianuas templi fecit, quia Christus per quem ad Patrem ascendimus hanc habet naturam ut semper floreat et novos   fructus faciat, numquam virorem deponat. Hec iuniperus sub umbra sua qui escentibus ne mundi huius ardore feriantur, et ne percutiat caput eorum estus sicut olim caput Iove, dat fruges, et requiem et saturitatem.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 6, 34 ; 2Par. 3, 5.
Cf. Io. 14, 6
ex me fructus eius10  inventus est.
interl.|  Omnis operatio eius, vel novi Testamenti observatio ex meo processit dono.

10  eius] tuus Weber
Numérotation du verset Os. 14,10 
Quis sapiens
interl.|  per se
marg.|  QUIS  SAPIENS. His verbis propheta obscuritatem voluminis, et difficultatem explanationis ostendit.   Quis ? Quasi : Rarus est qui hec omnia possit scire nisi per sanctos patres ex gratia Christi in carne advenientis exposita fuerint.
et intelliget ista ?
interl.|  Quid significent due mulieres et partus earum et cetera que in prophetia continentur ?
Intelligens
interl.|  per alios
et sciet hec ?
interl.|  scilicet hoc intelligendum est de omnibus quia recte vie Domini .
Quia recte vie Domini
interl.|  id est mandata novi et veteris Testamenti
marg.|  QUIA  RECTE. In his viis non ambulat nisi qui convertitur ad Dominum, et a quo aufertur velamen quod erat super faciem Moysi, et qui dicit cum David : « Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua », hic ambulabit et inveniet Christum.

Cf. Ex. 34, 34 ; 2Cor. 3, 15.
Ps. 118, 18.
et iusti ambulabunt in eis.
interl.|  soli iusti recte intelligunt et opere adimplent
Prevaricatores vero
interl.|  Iudei, heretici, falsi Christiani qui in lege peccant, et per legem gravius punientur.
corruent in eis.
interl.|  unde : « Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel ».

Lc. 2, 34.
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 14, 10), CCSL 76, p. 158.247-250 : « Sin autem dixerit cum dauid: reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua, ambulabit in eis, et christum inueniet; et iudaeos atque haereticos, quos vel praeuaricatores vel impios scriptura nunc nominat, offendere in eis, et infirmari atque corruere sentiet; iuxta illud quod scriptum est: ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in israel ».
EXPLICIT OSEE11  .

11  Osee] + propheta Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Os. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber40.xml&chapitre=40_14)