initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. Osee**>

Capitulum 3

Numérotation du verset Os. 3,1 
Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade et dilige mulierem dilectam amico et adulteram,
interl.| interl.| Iuxta litteram tu eam adulteram diligis, sed ipsa non diligit te, sed - te spreto - alium plusquam te diligit et ad quid hoc pertinet, subdit, sicut Dominus diligit multum  filios Israel, sed  ipsi spreto eo colunt  alienos deos.||
marg.| marg.| ADHUC. Sicut per fornicariam decem tribus, ita per hanc  adulteram Iudeam specialiter intelligimus cui propheta iungi precipitur. Potest tamen et per illam et per istam universaliter israeliticus designari populus.||

1 et] om. Weber
sicut diligit Dominus filios Israel et ipsi respiciunt ad deos alienos et diligunt vinacia {t. 3 : Erfurt, f. 251va ; facsim., p. 358a} [Rusch, f. 251va ] uvarum.
interl.| interl.| acina||
marg.| marg.| VINACIA  UVARUM. Per  vinacia demones, qui creati sunt in magna pinguedine Spiritus sancti. Sed per superbiam arefacti, de celo sunt proiecti, quos colunt Iudei. Vel  vinacia traditiones Iudeorum ab omni veritate vacue pro quibus Iudei traditiones Dei derelinquunt. Signat enim hec adultera presens tempus Iudeorum quos diligit Deus qui omnium expectat salutem et aperit ianuam penitentibus. Sed illi relicto Deo inutiles res sequuntur.||

respiciunt] respectant Weber vinacia] vinacea Weber
aperit] scrips., apperit Rusch
Numérotation du verset Os. 3,2 
Et fodi eam mihi
interl.| interl.| ut vineam||
interl.| interl.| Septuaginta : conduxi eam mihi pretio quasi mulierem, ut mercede suscepta cessat adulterare et cum propheta dormiat.||
quindecim argenteis et coro ordei
interl.| interl.| triginta modiis||
et dimidio coro ordei.
interl.| interl.| quindecim modiis||
interl.| interl.| quod est cibus iumentorum quia erat sicut"mulus in quo non est intellectus".||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 251va ; facsim., p. 358a} [Rusch, f. 251va ] CORO  ORDEI, id est triginta modiis et dimidio, id est quindecim qui reddunt quadraginta quinque modios hac mercede conducitur. Quintadecima die mensis Nisan qui est martius, percussa sunt primogenita Egyptiorum et Israel eductus est de Egypto et hac mercede in Dei servitute conductus et pro primogenitis Israel qui plagam non senserunt quindecim sicli argentei in templi denario offeruntur. Quadragesima quinta die ad montem Sina pervenit populus et statim altera die precipitur ut abstineant a coitu feminarum et per triduum sanctificati preparent se ad accipiendam legem, et quinquagesimo die Moyses accepit decalogum. Bene ergo quadraginta quinque modiis ordei dicuntur conducti, qui post adventum Christi sedent et expectant adventum viri sui,"donec plenitudo gentium introeat, et sic omnes Israel salvus fiat" qui interim nec Deum habet nec idolis servit nec utitur cibo hominum sed ordeo iumentorum, quia nihil spiritali in lege habet sed litteram sequitur.||
marg.| marg.| Nisan dicuntur mensis in quo pascha est, sive martius sive aprilis.||

Cf. Ps. 31, 9.
Cf. Ex. 12, 2-51.
Cf. Rm. 11, 25-26.
denario] corr., donario cacogr. Rusch
Numérotation du verset Os. 3,3 
Et dixit ad eam : Diebus multis
interl.| interl.| pro hac mercede||

dixit] dixi Weber Diebus multis] Dies multos Weber
expectabis
interl.| interl.| Septuaginta : sedebis ||
me, non fornicaberis
interl.| interl.| cum idolis||
et non eris viro, sed et ego expectabo te.
interl.| interl.| nec mihi a quo conducta es legittime coniungeris||
marg.| marg.| EGO  EXPECTABO. Ne putes me tibi inferre iniuriam, par pari refero. Ego vir tuus, sedeo animo et expecto adultere penitentiam ut saltem in fine Israel credat et"fiat unus pastor et unus grex".||

Cf. Rm. 11, 26.
Cf. Io. 10, 16.
Numérotation du verset Os. 3,4 
Quia dies multos
interl.| interl.| usque ad iudicii diem||
sedebunt
interl.| interl.| contracti||
filii Israel
interl.| interl.| pasti ordeo||
sine rege
interl.| interl.| Christo qui constitutus est rex super Sion||
et sine principe
interl.| interl.| de Iacob, id est sine ipso Christo salvatore et sacerdote quia non veniet Christus donec deficiet princeps de Iuda et regnet Herodes alienigena.||
et sine sacrificio et sine altari
interl.| interl.| quia subverso templo et Hierusalem incensa, nec sacrificium nec sacerdotium exercere possunt||
et sine ephod
interl.| interl.| super humerale||
marg.| marg.| ET SINE  EPHOD. Hieronymus HIERONYMUS.   Ephod proprie superhumerale sed hic pro omni vestimento sacerdotali accipitur potest poni et pro lineis vestimentis sicut Samuel  ephod lineo indutus legitur, hec omnia Iudei ad septuaginta annos captivitatis referunt sed melius intelligitur vel de presenti tempore, vel de ultima Iudeorum conversione. Modo enim sedent Iudei perdito loco absque omnibus istis, sed nos habemus Christum sacerdotem et corpus eius et sanguinem, et vestem innocentie et  therafin, id est signum et memoriam Domini expressam in cordibus nostris.||

1Rg. (1Sm.) 2, 18.
et sine therafin.
marg.| marg.| Et sine therafin. Therafin dicuntur figure et simulacra que hic intelligimus, cherubin et seraphin vel quelibet alia templi ornamenta.||
marg.| marg.|+  Teraphin : figure vel imagines.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

Codd. : Lux94 ; om. Rusch
Numérotation du verset Os. 3,5 
Et post hec revertentur filii Israel
interl.| interl.| cum finitum erit tempus cecitatis que ex parte contigit in Israel, revertentur fide per predicationem Elie et Enoch.||
et querent Dominum Deum suum
interl.| interl.| Patrem||
et David regem suum
interl.| interl.| Christum de stirpe David qui manu forti solvit compeditos captivitate populi sui||
et pavebunt ad Dominum
interl.| interl.| conversi||
marg.| marg.| Pavebunt ad. Stupebunt ad Dominum Patrem et ad bonum Filium. De bono Patre cum viderint in sua et Patris maiestate regnantem, vel ad bona de quibus dicitur : « Credo videre bona Domini in terra viventium », vel ad bonum id est ad Spiritum sanctum qui cum Patre et Filio unus est Deus.||

Ps. 26, 13.
et ad bonum eius in novissimo dierum.
interl.| interl.| nos sumus in quos fines seculorum devenerunt.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Os. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber40.xml&chapitre=40_3)