initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. Osee**>

Capitulum 4

Numérotation du verset Os. 4,1 
Audite verbum Domini filii Israel,
marg.|  AUDITE  VERBUM. A principio prophetie usque ad hunc locum sub meretricis descriptione et adultere quarum post graves penas, et longam relictionem postea fit restitutio in pristinum vel meliorem statum, numerantur peccata decem tribuum {t. 3 : Erfurt, f. 251vb ; facsim., p. 358b} [Rusch, f. 251vb ] vel duarum tribuum et in commune omnium nunc convertitur sermo ad decem tribus, exponens Deum non frustra iratum tam gravia comminari et inferre supplicia, ne cui videatur non ex veritate iudicii sed ex potentia Dei in eos qui non peccaverunt iniuste illata sententia. Maxime referuntur hec omnia ad eos qui Christum in carne noluerunt suscipere et ad eorum posteros.   Cum habitatoribus, id est cum Iudeis terrena amantibus, agit Dominus iudicium damnans eos, quia non est in eis ille qui dicit :"Ego sum veritas".   Et non est misericordia , nec pupillo, nec vidue, nec ipsi Christo miserentur et in mentibus eorum non habitat   scientia , id est fides et cognitio Dei vel ipsa sapientia Patris.   Maledictum ad eos pertinet qui dicebant : « Demonium habes »,   mendacium qui dicebant : « reus est mortis »,   homicidium , quia ipsum et prophetas occiderunt furtum, qui se et filios suos Deo furantur, dicendo : « Sanguis eius super nos et super filios nostros »,   adulterium ad immunditiam vel idolatriam refertur.   Sanguis sanguinem tangit cum peccatum peccato additur. Nomine enim sanguinis peccatum signatur.
marg.|  Habitatores terre, id est non advene et peregrini sed incole terre dicuntur qui ad iudicium provocantur. Qui autem ut advena et peregrinus pertransit mundum ille sequitur veritatem et misericordiam, et sic scientiam Dei ne maledicti et aliorum peccatorum inundatione abruatur.

a Cf. Io. 14, 6.
b Io. 7, 20.
c Mt. 26, 66.
d Mt. 27, 25.
quia iudicium Domino cum habitatoribus terre :
interl.|  quia vult Dominus cum populo suo iudicari et aperire causas sue indignationis, scilicet quia non est veritas.
{t. 3 : Erfurt, f. 251vb ; facsim., p. 358b} [Rusch, f. 251vb ] non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Domini in terra.
interl.|  Veritas sine misericordia non potest sustinere, misericordia sine veritate alias iustitia negligentes facit, et qui is caret nec scientiam Dei habet sed e contra pro veritate mendacium et pro misericordia maledictum et homicidium.

Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Os. 4,2 
Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt
interl.|  abundanter fiunt
et sanguis sanguinem tetigit.
interl.|  peccatum peccato, nova veteribus addunt
Numérotation du verset Os. 4,3 
Propter hoc lugebit terra
interl.|  in captivitate decem tribuum
interl.|  lugere videtur terra cum remanet inculta
marg.|   Lugebit terra , id est amatores terre cum perdent ea in quibus gloriabantur carnales Iudei qui infirmati sunt comprehensi ab hostibus qui et bestie fuerunt, id est feroces et volucres, id est de meritis se efferentes, pisces in profundis vitiorum submersi et aerem liberum non videntes.
et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri
interl.|  naturale est ut habitatore sublato, bestie quoque et volucres et pisces deficiant et iram Dei etiam muta sentiant animalia que in usus hominum a creatore alebantur.
et in volucre celi
interl.|  subaudis : infirmabitur
sed et pisces maris congregabuntur.
interl.|  subaudis : In mortem. Unde alia translatio : pisces maris deficient.
Numérotation du verset Os. 4,4 
Verumtamen unusquisque
interl.|  iustus
marg.|  VERUMTAMEN. Hieronymus HIERONYMUS. Quasi provocavi ad iudicium ut scirent non per potentiam Dei sed propter peccata se hostibus traditos. Sed quia neglecta correctione in sceleribus impudenter permanent indigni sunt qui arguantur.
non iudicet
interl.|  iniustum
et non arguatur
interl.|  a pio
vir,
interl.|  impius
interl.|  quia
populus enim tuus
interl.|  quem vocabam ad iudicium
sicut hii qui contradicunt sacerdoti.
interl.|  Sicut plebicula non obedit sacerdoti, sic populus tuus non obedit ori meo
Numérotation du verset Os. 4,5 
Et
interl.|  ideo
corrues
interl.|  Prius ad prophetam de decem tribubus, nunc ad ipsas loquitur
hodie
interl.|  in presenti
marg.|   HODIE. N on fraude vel insidiis sed aperta luce ut omnes sciant te pro peccatis captivatam.
et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam.
interl.|  et tam grave erit hoc malum quod in hac nocte , id est in tenebris, angustia captivitatis non audebit quisquam proferre malum suum coram hostibus. Sed populus comprehensus silentio tabet, non audens resistere hostibus, et hoc ideo quia non habuit scientiam legis Dei ut impleret. Et merito os quod clausum fuit a laude Dei clauditur a deflendis malis suis.
marg.|  ET  CORRUET. Et propheta seu pseudo, vel omnis gratia prophetandi, quia ante captivitatem decem tribuum habuerunt prophetas Eliam et Eliseum et alios qui in Samaria prophetaverunt sed post captivitatem in decem tribubus non legitur fuisse propheta. Unde Amos qui erat de tribu Iuda, cogitur redire in patriam ne in Samaria quasi in alieno regno prophetaret.
marg.|  NOCTE  TACERE. Omnia que dicuntur de decem tribubus possunt referri ad hereticos qui relinquunt regnum David et Hierusalem, id est Christum et Ecclesiam, et ideo nocte cooperti tacent a laude Dei, et quia non habent   scientiam , id est veram fidem Christi repelluntur plerumque immatura morte a sacerdotio, ne indigni tractent corpus {t. 3 : Erfurt, f. 252ra ; facsim., p. 359a} [Rusch, f. 252ra ] et sanguinem Domini et ne diu vivendo corrumpant alios doctrina vel exemplo, et qui a talibus generantur cum ipsis eterna damnatione prementur.
marg.|  MATREM. Iudea generaliter mater, singuli filii.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 18, 2.
4Rg. (2Rg.) 2, 25.
Cf. Am. 7, 12.
Numérotation du verset Os. 4,6 
Conticuit populus meus, eo quod non habuit scientiam,
interl.|  Domini

habuit] habuerit Weber
quia tu scientiam
interl.|  Domini
repulisti,
interl.|  adorando idola unum in Dan, aliud in Bethel
repellam te ne sacerdotio fungaris mihi,
interl.|  scilicet, vel in delubris idolorum
et
interl.|  quia
oblita es legis Dei tui
interl.|  que prohibet idola adorari
interl.|  ideo
interl.|  tradens eterne captivitati nec miserebor sicut olim in deserto qui ei ignorat ignorabitur.
Numérotation du verset Os. 4,7 
Secundum multitudinem eorum
interl.|  quasi quotquot homines habuit tot aras exstruxit demonibus
marg.|  SECUNDUM  MULTITUDINEM. Allegorice. Heretici quanto plures tanto magis delinquunt Deo et iuxta numerum suum ampliant dogmata errorum, quorum gloria id est dignitas Christianitatis, mutatur   in ignominiam quando pro peccatis preteritis in ampliora labuntur et inde in penam. Qui comedunt peccata populi, dum per dulces sermones decipiunt corda et « devorant domos viduarum » dicendo : Deus nihil aliud querit nisi veritatem fidei quam si custodieritis non curat quid agatis et sic sublevant animas eorum in peccatis ut non peniteant sed in sceleribus gaudeant. Unde et populus qui docetur et sacerdos qui sic docet pariter peribunt.
marg.|  Vel sacerdotes adulantes hominibus in peccatis peccata eorum assumunt sibi. Unde Isaias : « Popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt ».
marg.|  Hi sacerdotes non erant de tribu Levi, sed ex quacumque tribu, dantes munera regibus decem tribuum fiebant sacerdotes in templis idolorum.

Lc. 20, 47.
Is. 3, 12.
sic peccaverunt mihi,
interl.|  contra me
gloriam eorum
interl.|  idolum in quo gloriabantur
in ignominiam commutabo.
interl.|  Quando pro scelere hoc sacerdotes et populi captivabantur
interl.|  quia
Numérotation du verset Os. 4,8 
Peccata populi mei
interl.|  id est oblata pro peccatis populi
comedent
interl.|  sacerdotes quorum est sacrificia comedere
comedere] scrips. , commedere Rusch
et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
interl.|  quia non solum non corrigunt sed etiam laudant et impunitatem promittunt. Unde illi ad peccandum sublevantur.
marg.|  COMEDENT  ET. Hieronymus HIERONYMUS. Heretici suo errore non saturantur nec cessant a turpitudine sue fornicationis et non custodiendo legem, derelinquunt Deum, insaniunt et inebriantur et perdita mente adorant idola que in corde suo finxerunt et spiritu fornicationis possidentur.
marg.|  Voluptas insatiabilis est et habita, famen non satietatem parit. Contra : « Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur », quia iustitia substantia est que satiat, iniquitas non habet substantiam et ideo ventres devorantium vacuos relinquit.

Mt. 5, 6.
Numérotation du verset Os. 4,9 
Et erit sicut populus sic sacerdos
interl.|  quia equaliter peccant, equaliter punientur
et visitabo
interl.|  puniam
super eum
interl.|  sacerdotem vel populum
vias eius
interl.|  mala opera
et cogitationes eius reddam tibi.
interl.|  non solum pro operibus sed etiam pro cogitationibus punientur.

tibi] ei Weber
Numérotation du verset Os. 4,10 
Et comedent et non saturabuntur,
interl.|  id est mala opera exercebunt
fornicati sunt
interl.|  vires fornicantium deficiunt sed desiderium ardescit
interl.|  id est decem tribus cum idolis Ieroboam
et non cessaverunt,
interl.|  subaudit : Fornicari
quoniam Deum dereliquerunt
interl.|  non valentes duabus dominis servire

Cf. Lc. 16, 13.

Deum] Dominum Weber dereliquerunt] reliquerunt Weber
in non custodiendo.
interl.|  qui dicit Dominum Deum tuum adorabis
interl.|  mandata eius
Numérotation du verset Os. 4,11 
Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
marg.|  ET  VINUM. Sicut ebrietas vini mentem bibentis pervertit, ita fornicatio corporalis vel spiritalis de rationali homine quasi brutum animal efficit, ut lupanaria sectentur et ligna et lapides quasi Deum adorent. Unde quasi admirans subdit propheta :   Populus meus in ligno suo , qui quondam nomine meo vocabatur.

auferunt] aufert Weber
Numérotation du verset Os. 4,12 
Populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius annuntiavit ei,
marg.|  IN  LIGNO  SUO  INTERROGAVIT. Genus erat divinationis quod fiebat in ligno et baculo quo futurorum captabantur auguria. Unde in Ezechiele legitur quod per gens Nabuchodonosor contra Amon et Hierusalem inter ceteras divinationes commiscuerit sagittas et exierit virga contra Hierusalem, forte sic isti que fierunt quid utilius esset Deum an idolum colere. Unde iusto iudicio Dei per responsionem baculi seducti sunt a diabolo. Unde sequitur :   Spiritus enim fornicationum decepit eos .

Cf. Ez. 21, 18-21.
spiritus enim fornicationum decepit eos
interl.|  id est diabolus qui se in simulacris facit adorari principium fornicationis idolorum inventio
et fornicati sunt a Deo suo.
interl.|  per idolatriam recesserunt
Numérotation du verset Os. 4,13 
Super capita montium
interl.|  in amenis locis
marg.|  SUPER  CAPITA. In lege precipitur ut in loco quem Dominus elegerit sacrificet ei et iuxta templum lucus et arbores non plantenturn nec voluptuosa loca religionem emolliant. E contra Israel excelsum relinquens Deum in excelsis locis diligebat sacrificare et quia perdiderat veritatem, querebat umbram. Unde in libris {t. 3 : Erfurt, f. 252rb ; facsim., p. 359b} [Rusch, f. 252rb ] Regum legitur : « Verumtamen excelsa non abstulit, quia adhuc populus immolabat in excelsis ».
marg.|  Heretici sublimitatem dogmatum sibi repromittunt et sacrificant subtus quercum et populum et terebinthum, arbores, scilicet infructuosas, quia ficum et vineam non habent, sub quibus sanctus requiescere dicitur.

Cf. Dt. 16, 2.
3Rg. (1Rg.) 22, 44.
sacrificabant et super colles accendebant thymiama, subtus {t. 3 : Erfurt, f. 252rb ; facsim., p. 359b} [Rusch, f. 252rb ] quercum et populum et terebinthum
interl.|  subaudis : Sacrificabant
quia bona erat umbra eius,
interl.|  id est placebat exequendis voluptatibus
ideo
interl.|  quia fornicati estis a Deo
fornicabuntur filie vestre et sponse vestre adultere erunt.
marg.|  IDEO  FORNICABUNTUR. Filie et sponse hereticorum sunt anime quas in errore genuerunt et suis dogmatibus desponsaverunt, huiusmodi indigni sunt correctione Dei, quoniam omnis cultus eorum fornicatio est et turpes turpibus commiscentur, ideo vapulabunt ut aliquando per plagas intelligant, quoniam reliquerunt Deum.
Numérotation du verset Os. 4,14 
Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicate
interl.|  quia vos filii mei fornicati et quod mihi patri et sponso fecistis in uxoribus et in filiabus patiemini
marg.|  NON  VISITABO. Ut qui aliter intelligere non vultis ex dolore et opprobrio vestro intelligatis dolorem et iniuriam Dei cuius uxor et filii esse debuistis qui in tantum in vestro peccato irascitur ut nec peccantes arguat, nec non per extremam captivitatem puniat grandis miseria ut quia desperatur emendatio non adhibetur correctio.
marg.|  Que colebant Beelphegor, quem Priapum possumus dicere ob magnitudinem obsceni membri. Unde dicitur quod : « Asa fecit rectum in conspectu Domini et abstulit effeminatum et amovit matrem suam Maacham, ne esset princeps in sacrificiis Priapi ».

3Rg. (1Rg.) 15, 11-14.
et super sponsas vestras
interl.|  et vos sponsa mea
cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur et cum effeminatis sacrificabant
interl.|  quid turpius quam viros cultui meretricum copulari et cum abscisi immolari hostias sue libidini
marg.|  ET  CUM  EFFEMINATIS. Effeminati sunt sacerdotes in antris demonum qui Galli dicuntur quia, de hac gente captos Romani effeminabant, ut qui Romam ceperant hac ignominia ferirentur.

conversabantur] versabantur Weber
et non intelligens
interl.|  Deum vel peccatum suum
populus10  vapulabit.
interl.|  tamen

10  non intelligens – populus] inv. Weber
Numérotation du verset Os. 4,15 
Si fornicaris tu, Israel,
interl.|  per captivitatem ut plagis afflictis per dolorem recipiat disciplinam
marg.|  SI  FORNICARIS. Si decem tribus cum meretricibus idola colunt, ita uti quiscumque impleret manum suam vel offerendo vel regi munera dando fieret idolorum sacerdos, saltem tu Iuda qui possides Hierusalem et ex lege habes sacerdotes levitas et cerimonias templi, ne idola colas cum Domino.
marg.|  Allegorice. Si tu heretice fornicaris saltem Iuda, id est Ecclesia non fornicetur et ne ingrediatur Galgala , id est hereticorum conciliabula, ubi peccata omnium revelantur.   Galgal enim revelatio vel volutabrum interpretatur et ad instar porcorum volutantur in ceno vitiorum. Et ne ascendat   in Bethaven , id est ad superbas falsorum dogmatum factiones. Non est enim domus Dei sed domus idoli. Nec iuret per nomen Christi cuius maiestatem de Deo male sentiens polluit. Sicut enim vacca percussa asilo, percussi sunt heretici ardentibus diaboli sagittis et legis notitiam reliquerunt, ideo pascentur in lata via que ducit ad mortem et patientia boni pastoris eos ad mortem nutrit.
non delinquas11  saltem Iuda et nolite ingredi in Galgala
interl.|  ut ibi adoretis idola
marg.|  GALGALA locus in quo Saul in regem unctus ubi et populus de deserto veniens primum castrametatus est, secunda circuncisione purgatur ex quo tempore adverse religionis in loco celebri error inolevit Bethaven olim Bethel dicebatur, sed postquam aurei vituli a Ieroboam ibi sunt positi, non domus Dei sed domus inutilis et domus idoli dicitur, forsitan et populus Israel ideo in solitudine fecit sibi caput vituli quod coleret et Ieroboam titulos aureos ut servarent in sua superstitione quod didicerant apud Egyptios qui sub figura bovi deos colunt.
marg.|   Galgala locus est iuxta Iherico.12 

Cf. 1Rg. (1Sm.) 11, 14-15.
Cf. Ios. 5, 7-9.
Cf. Ex. 32, 4.
Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A


11  delinquas] delinquat Weber
et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis : vivit Dominus.
interl.|  ne per os vestrum quod pollutum est recordatio, ne idolorum fiat mentio nominis mei
Numérotation du verset Os. 4,16 
Quia13  sicut vacca lasciviens declinavit Israel
interl.|  abiciens iugum, sic decem tribus a iugo legis recesserunt et demonico spiritu agitate latam arripuerunt viam que ducit ad mortem.

13  Quia] Quoniam Weber
nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine.
interl.|  quia
interl.|  factus est
marg.|  NUNC  PASCET, id est non multo post, sed dum spiritus reget artus prophetantium ducentur ab Assyriis in captivitatem et in latitudinem terre Medorum dispersi longo tempore ibi morabuntur.
Numérotation du verset Os. 4,17 
Particeps idolorum Ephraim
interl.|  ergo
interl.|  o Iuda
marg.|  PARTICEPS  IDOLORUM. Ideo nomine Ephraim decem tribus temperantur quia de {t. 3 : Erfurt, f. 252va ; facsim., p. 360a} [Rusch, f. 252va ] illa tribu fuit Ieroboam qui primus vitulos aureos unum in Bethel, alterum in Dan constituit.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 10, 29.
dimitte eum.
interl.|  impietatem eius
interl.|  quia
marg.|  DIMITTE. Hortatur propheta ecclesiasticum virum ut contemnat hereticum qui amicus est demonum et fructiferam sue doctrine ubertatem promittit. Cuius sacrificia ab Ecclesia separata sunt, dum non recte colebant misterium corporis et sanguinis Christi, et ideo varios errores et immunditiam sequuntur, et affert ignominiam id est superfluas traditiones et ligat eum diabolus ne valeat stabilis manere, sed « omni vento doctrine » circumfertur et confundetur, scilicet quia retributio eius erit luctus.

Eph. 4, 14.
Numérotation du verset Os. 4,18 
Separatum est
interl.|  a tuo convivio
convivium eorum,
interl.|  cultus religio cibus
interl.|  idolis et demonibus immolant primum vitulis Ieroboam postea idolis omnium gentium
dilexerunt afferre ignominiam protectores eius.
marg.|  PROTECTORES. Reges qui populum erudire et defendere debuerunt inducunt ad idolatriam etiam in reges quam populum immundus spiritus ligat, ne libere volitare patitur, sed in obumbrationibus errorem excecat et ideo confundentur cum fuerint capti ab hostibus intelligentes penam pro idolatria illatam.
Numérotation du verset Os. 4,19 
Ligavit spiritus eum14 
interl.|  idolorum

14  eum] eam Weber
in alis
interl.|  rationis
suis
interl.|  Israelis
et confundentur a sacrificiis suis.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Os. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber40.xml&chapitre=40_4)