initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. Osee**>

Capitulum 5

Numérotation du verset Os. 5,1 
Audite hoc,
interl.| interl.| aure corporis||
sacerdotes,
marg.| marg.| AUDITE  HOC  SACERDOTES qui non de tribu Levi sed qui a populo, ita vocabantur et reges eorum et subiectum populum omnes nullo excepto vocat ad iudicium ut simul omnes audiant cur tradantur inimicis.||
marg.| marg.| Iuxta tropologiam accusatur populus ne se excuset per hoc quod inductus sit a regibus et sacerdotibus quos hereticorum principes intelligimus principes et accusantur quod positi speculatores ad errorem illaqueent et in pulchro monte qui interpretatur veniens lumen ponunt insidias ut trahant in profundum ad immolandum demonibus, et victima in baratrum declinant ne decepti ad Ecclesiam quandoque respirent. Secundum quosdam Thabor lacus est id est cisterna dicitur, et heretici lacum fodiunt in quem incidunt.||
et attendite,
interl.| interl.| mentis intellectu retinete||
domus Israel, et domus regis auscultate, quia vobis iudicium est,
interl.| interl.| iusto iudicio agit Deus vobiscum dum pro peccato hostibus tradit||
quoniam laqueus facti estis speculationi et sicut rete expansum subter Thabor.
interl.| interl.| vos quos posui provisores populi ut errantes regeretis, facti estis laqueus captivitatis et interfectionis et vestro exemplo et doctrina ad mortem irritetis.||
marg.| marg.| SUBTER  THABOR. Thabor mons est in Galilea rotundus et sublimis in quo aves laqueis solebant capi.||

sicut] om. Weber subter] super Weber
Numérotation du verset Os. 5,2 
Et
interl.| interl.| alias : ad ||
victimas declinastis in profundum
interl.| interl.| quamvis ita omnes et principes et populi deliquistis, non tamen putetis vos penitus a me abiectos quia adhuc volo vos perdere sed docere quid agere debeatis.||
marg.| marg.| Et victimas. Ut nullus ageret penitentiam nec occisus elevaret caput. Siquidem reges et sacerdotes ire populum ad templum Hierusalem prohibuerant.||
et ego eruditor omnium eorum.
Numérotation du verset Os. 5,3 
Ego scio Ephraim et Israel non est absconditus a me,
marg.| marg.| EGO  SCIO  EPHRAIM. Nomine Ephraim Ieroboam signat, et omnes reges qui eum dignitate et scelere secuti populum deceperunt. Nomine Israel decem tribus deceptas quasi : ego creavi reges et subiectum populum et super opera mea semper intueor, ne desperent sed peniteant.||
marg.| marg.| EGO  SCIO  EPHRAIM. Hieronymus HIERONYMUS. Principes perversorum dogmatum id est hereticos et subiectum populum scit Dominus non quod approbet, sed quia non possunt latere cum cogitationes vel opera eorum, quia non cogitant de penitentia sed ut in penis proficiant quia spiritus per quem fornicantur in Ecclesia et a vero matrimonio recedunt, aufert cognitionem Dei a cordibus eorum.||
quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel.
interl.| interl.| id est in presenti tempore reges ceperunt a Deo recedere adorando vitulos aureos et fornicante rege populus secutus est pari studio et ideo pari pena dignus.||
Numérotation du verset Os. 5,4 
Non dabunt cogitationes suas
interl.| interl.| et hoc scio||
marg.| marg.| NON  DABUNT. Obstinati in malo non cogitabunt reverti ad Deum suum ut peniteant, sed quod male cogitaverunt perficient et hoc ideo quia spiritus malignus {t. 3 : Erfurt, f. 252vb ; facsim., p. 360b} [Rusch, f. 252vb ] incentor vitiorum vel idolatrie est in cordibus eorum, nec sinit reverti et ideo obliti sunt creatoris sui ne eum sicut decet adorent.||
ut revertantur ad Dominum suum, quia spiritus fornicationis
interl.| interl.| qui eos excecat||
in medio eorum
interl.| interl.| sed non impune quia||
interl.| interl.| Ut vel sic cogantur redire ad Deum||
Numérotation du verset Os. 5,5 
Et respondebit arrogantia Israel
interl.| interl.| quia superbe agunt contra Deum colendo idola||
marg.| marg.| ET RESPONDEBIT. Allegorice. Heretici superbiam habent quasi matrem sue iniquitatis, quia semper se iactant scire altiora et in Ecclesie contumeliam semper debacchantur, sed arrogantia et populi et magistrorum pariter corruet. Iudas quoque, id est vir ecclesiasticus qui corpore non mente in Ecclesia versatur, et cum hereticis eundem errorem tenet, frustra nomen ecclesiasticum confitetur quia cum hereticis punietur.||
in facie eius
interl.| interl.| ne sit impunitus||
et Israel
interl.| interl.| populus||
et Ephraim
interl.| interl.| princeps||
ruent
interl.| interl.| quia exaltabantur||
in iniquitate suis,
interl.| interl.| nec tamen decem tribus et principes eorum captivabuntur sed etiam due sequentes scelera eorum pariter infirmabuntur||

suis] sua Weber
ruet etiam Iudas cum eis.
marg.| marg.| RUET  ETIAM. In his verbis notatur quod etiam due tribus iam idola colerent.||
Numérotation du verset Os. 5,6 
In gregibus suis et in armentis suis
interl.| interl.| in hostibus maiorum et minorum animalium hoc factum est quando pressi ab hostibus placare Deum intendebant sera moti penitentia.||
marg.| marg.| IN GREGIBUS  SUIS. « Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo ? » et iterum : « Non accipiam de domo tua vitulos ».||
marg.| marg.| Allegorice. Heretici putant quod in multitudine sacrificiorum placent Deum et Iudas, id est ecclesiastici quod faciendo eleemosynas peccata redimant in quibus permaneant cum sacrficium preterita, non presentia delere soleat. Ideo non inveniunt Deum qui a talibus aufertur. Prevaricantur autem quando Dei precepta negligunt, alienos filios generant cum opera faciunt diaboli, ideo quotidie et sigillatim cum suis partibus hoc est malis que egerunt, ad eternam damnationem properant.||

Ps. 49, 13.
Ps. 49, 9.
vadent
interl.| interl.| non tantum Israel sed et Iudas||
ad querendum Dominum
interl.| interl.| quem prevaricatione offenderunt, hostiis placare nitentur||
et
interl.| interl.| tamen||
non invenient :
interl.| interl.| placabilem||
ablatus est ab eis.
interl.| interl.| a recedentibus ipse secessit||
interl.| interl.| quia non Deo sed demonibus||
Numérotation du verset Os. 5,7 
In Domino prevaricati sunt quia filios alienos
interl.| interl.| in errore idolorum vel quos per ignem ducentes idolis consecraverunt||
marg.| marg.| QUIA  FILIOS. Alii dicunt quia uxores alienigenas duxerunt sicut in Esdra legitur et filios genuerunt quos postea repudiare compulsi sunt.||

Cf. 1Esr. 10, 2.
genuerunt,
interl.| interl.| et ideo||
nunc
interl.| interl.| cito||
devorabit eos mensis cum patribus suis.
interl.| interl.| prius solebant longe post futura predicere, sed nunc veniet Assyrius et Chaldeus et per singulos menses devorabunt eos cum suis partibus, id est possessionibus quas in divisione terre ad mensuram funiculi susceperunt.| ||
marg.| marg.| NUNC  DEVORABIT. Legimus in libro Regum et Paralipomenon, quia sub rege Phacee qui regnabat in decem tribubus, venit Theglathphalasar rex Assyriorum et magnam partem populi Samarie transtulit in Assyrios, secundo anno prime Olympiadis apud Grecos, nondum Roma condita Albe vicesimo anno imperabat Amulius quem Romulus regno expulit.| ||

Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
4Rg. (2Rg.) 15, 29.
2Par. 28, 6-8.
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.

patribus] partibus Weber
Phacee] scrips., Facee Rusch Theglathphalasar] scrips., Teglaphalaar Rusch
Numérotation du verset Os. 5,8 
Clangite bucina in Gabaa
interl.| interl.| Septuaginta : super colles ||
marg.| marg.| IN GABAA.  Gabaa collis interpretatur,  Rama excelsa. He due civitates sunt in tribu Beniamin sibi vicine, in  Gabaa natus est Saul Rama in septimo milario ab Hierusalem quam rex Israel occupare voluit ut exitum et introitum clauderet tribui Iude, Bethaven que quondam Bethel et est in tribu Ephraim ubi erat vitulus aureus. Monet autem ut destructionem tam decem tribuum quam duarum non humili voce defleant sed omnibus qui in circuitu eius sunt magno ululatu annuntiet.  In Gabaa ergo, id est super colles  et Rama, id est in excelso monet nuntiari bucina pastorum que fit ex recuruo cornu animalis et tuba que fit ex aere vel argento in usus bellorum et solemnitatum.||
marg.| marg.| Allegorice. Heretici qui in Gabaa et R ama excelsam sibi sapientiam pollicentur, iubentur ululare in domo idoli, idest falsorum dogmatum que venerantur ut malum suum non tegant, sed cunctis manifestent qui cum prius essent domus Dei nunc per errores sunt domus inutilis. Et ideo iam non sunt ante faciem Beniamin, qui interpretatur filius dextere, et significat sanctos ad dexteram venturos sed  post tergum eius, ubi oculos non habet quia non eterna sicut iusti, sed temporalia petunt. Omnis enim iactantia  Ephraim qui interpretatur ubertas in brevi  in desolatione erit et cum iudicii dies et tempus correctionis advenerit verba sua fuisse vera ostendet Deus.||

Cf. 1Rg. (1Sm.) 10, 26.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 32.
Gn. 35, 18.
tuba in Rama, ululate in Bethaven,
interl.| interl.| vitulus aureus pro cuius adoratione modo captivabuntur.||
interl.| interl.| que est||

Cf. Ex. 32, 4.
post tergum tuum Beniamin.
interl.| interl.| ubi finitur tribus beniamin et incipit tribus Ephraim||
interl.| interl.| ululate quia||
Numérotation du verset Os. 5,9 
Ephraim
interl.| interl.| tam domus regia quam decem tribus||
in desolatione
interl.| interl.| captivitate||
marg.| marg.| EPHRAIM IN  DESOLATIONE.  Israel et  Ephraim ductis in captivitatem et terra eorum redacta in solitudinem principes Iuda qui flere debuerunt, et populum suum {t. 3 : Erfurt, f. 253ra ; facsim., p. 361a} [Rusch, f. 253ra ] ab idolatria revocare, ne et ipsi similia sustinerent, ceperunt letari quod terra eorum sibi pateret ad possidendum.||
erit in die correptionis,
interl.| interl.| afflictionis per quam corrigi possunt||
interl.| interl.| verba que de eis prophetata sunt ipso actu ostendam esse fidelia||
Numérotation du verset Os. 5,10 
Facti sunt principes Iuda quasi assumentes
interl.| interl.| Septuaginta : transferentes ||
marg.| marg.| FACTI  SUNT. Allegorice. Ad principes Ecclesie dicitur quod non debent exultare et de perditione hereticorum salutem estimare, sed de scandalo eorum uri, quia super talem principes qui de aliorum miseria gloriabantur et qui transferunt terminos, id est aliud predicant quam ab apostolis acceperunt effundet Deus  iram sicut aquam.||
terminum,
interl.| interl.| fines captivorum possidendo||
interl.| interl.| ideo||
super eos effundam quasi aquam iram meam.
interl.| interl.| quia venient Babyloni et ita eos quasi aque impetus occupabunt non suis viribus, sed indignatione Dei.||
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset Os. 5,11 
Calumniam patiens est Ephraim,
interl.| interl.| non quantum ad Deum qui iuste hoc facit, sed quantum ad hostes qui quamvis peiores, tamen eos opprimit primum Phul, deinde Theglathphalasar   , postea Salmanasar.||
marg.| marg.| CALUMNIAM. Tropologice. Heretici sepe sophismatibus et arte diabolica opprimunt Ecclesiam, qui non munditiam vere fidei sed sordes sequuntur mendacii, qui traditi diabolo et angelis eius videntur sibi calumniam pati et in se esse fractam iudicii veritatem.||
marg.| marg.| Non ideo traditi sunt Chaldeis quod ipsi fuerint meliores, sed quia Ieroboam incipiente et populo sequente, Israel secutus est sordes idolorum iusto Dei iudicio fractus est a Chaldeis.||

Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 19-29 ; 1Par. 5, 26.
Cf. 4Rg. (2Rg.) 17, 3 ; 4Rg. (2Rg.) 18, 9.

est] om. Weber
Theglathphalasar] scrips., Tegalasar Rusch
fractus iudicio,
interl.| interl.| pro hac causa||
quoniam
interl.| interl.| Ephraim et Ieroboam||
cepit abire
interl.| interl.| pro hac causa||
post sordem.
interl.| interl.| id est idola||
Numérotation du verset Os. 5,12 
Et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda.
interl.| interl.| Sicut tinea vestimentum  et putredo lente ligna consumunt, sic ego prius decem et postea duabus tribus longum tempus penitentie tribuens, tandem damnabo et sicut  tinea citius quam  putredo consumit ligna, ita  Ephraim prius captivabitur quam  Iudas. ||
marg.| marg.| EGO. Punitis hereticis qui per Ephraim intelliguntur, etiam Iudas, id est qui in Ecclesia permanent vel hereticorum erroribus vel vitiis implentur, simili sententie subiacebunt.||
marg.| marg.| Non Iudas sed domus eius consumitur, quia de genere eius reservantur unde nascatur ille cui repositum est : « Et ipse erit expectatio gentium ».||

Gn. 49, 10.
Numérotation du verset Os. 5,13 
Et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum,
interl.| interl.| intelligens populus decem tribuum infirmitatem suam et sciens Iudas se ideo captivandum quod consenserat illi in malo, non a Deo sed a rege Assyriorum querit auxilium, et ideo multa millia de tribu Iuda per Phacee et Rasin captivata sunt.||
marg.| marg.| ET VIDIT. Heretici vel etiam ecclesiastici aliquando se funibus peccatorum constrictos, nec Dei auxilium querunt sed diaboli qui est ultor peccatorum et ideo manent in vinculis peccatorum et cum diabolo iuste damnantur. Quidam per regem ultorem significant Christum ad quem in iudicio clamabunt : « Domine, aperi nobis » sed eorum prohibente merito non poterit liberare, quia in iudicio non ex misericordia sed ex iustitia agetur. Unde  : « In inferno quis confitebitur tibi? ». Legitur quod sub Manaen rege decem tribuum Israel miserit dona Assyriis ut liberaret eum a Damascenis. Iudas vero sub rege Achaz misit munera Theglathphalasar ut liberaret de manu Phacee regis Israel et Rasin regis Damasci qui tunc quidem liberavit sed postea eosdem debellavit, quia cui Deus adversatur a nullo potest liberari. Unde et subditur :  Et ipse non poterat sanare vos.||

Cf. 4Rg. (2Rg.) 16, 1-20.
Mt. 25, 11 ; Lc. 13, 25.
Ps. 6, 6.
4Rg. (2Rg.) 15, 14.
et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem,
interl.| interl.| a quo sperabant ultionem||
et ipse non poterat sanare vos
interl.| interl.| quia solius Dei est liberare a tribulatione et solvere vincula peccatorum vel captivitatis.||

poterat] poterit Weber
nec solvere poterit a vobis vinculum.
interl.| interl.| quin multa millia de Iuda per Rasin et Phacee captiventur.||

Cf. 4Rg. (2Rg.) 16, 1-20.
Numérotation du verset Os. 5,14 
Quoniam ego
interl.| interl.| et ideo illi non potuerunt solvere quia ego adversor||
marg.| marg.| Quoniam ego. Hieronymus HIERONYMUS. Septuaginta : Ego quasi panthera Ephraim et quasi leo domui Iuda. Nihil leoni fortius, nihil panthera velocius. In panthera ergo velox per Assyrios interitus regni Samarie. In leone fortissimum contra Israel et Iudam aliquando post regnum ostenditur Chaldeorum et quia feris se simulaverat, servat adhuc methaphoram in eorum damnatione ut quidquid est sevius sciant se passuros in eius indignatione.||
marg.| marg.| Allegorice. Hereticis et ecclesiasticis peccantibus Deus clemens vertitur in sevitiam ferarum et tollit eis predam, id est quos deceperant reducit ad fidem et non habitabit in consiliis perversorum sed redit ad locum suum de quo ait : « Ego in Patre et Pater in me est » et eos despicit donec deficiant ab iniquitate, et querant eum per penitentiam.| ||

Io. 14, 10.
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
quasi leena Ephraim et quasi catulus10  domui Iuda. Ego, ego capiam et vadam,
interl.| interl.| comprehendi ab hostibus faciam et etiam  vadam cum eis ut in ipsa captivitate me presentem ultorem sentiant.||

10  catulus] + leonis Weber
et11  tollam
interl.| interl.| de propria terra||

11  et] om .Weber
et non est qui eruat.
interl.| interl.| a potestate Dei non est qui potest rapere. Potest vero qui tenetur manu Dei propria voluntate exire ut Iudas proditor.||
Numérotation du verset Os. 5,15 
interl.| interl.| celum||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 253rb ; facsim., p. 361b} [Rusch, f. 253rb ] VADENS. Locus Dei magnificentia et maiestas ipsius. Vel si hec verba ad Filium proprie referantur, locus Filii Pater. Ait ergo : Cum traditi fueritis hostibus, secure residebo in mea maiestate, vel in Patre nec descendam ad vos ut vobis irascar vel miserear. Vel qui bestiis comparor, ullo humano affectu movebor sed quasi oblitus vestri quos protegebam hostibus subiacem permittam,  donec deficientes a malo urgente servitute  queratis faciem meam penitendo.||
donec deficiatis et queratis faciem meam.
interl.| interl.| Unde : « Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis ».||

Ps. 84, 8.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Os. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber40.xml&chapitre=40_5)