initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. Osee**>

Capitulum 6

Numérotation du verset Os. 6,1 
In tribulatione sua
interl.|  aliter non resipiscunt sed sola vexatio dat intellectum auditui
marg.|  IN  TRIBULATIONE. Hec verba ex parte possunt aptari his qui tribulatione captivitatis pressi, secundum penitentiam Deum requirebant et alios hortabantur. Generaliter possunt aptari omnibus credentibus in Christum qui afflicti tribulationibus orto lumine veritatis in adventu Christi per fidem surgunt de tenebris infidelitatis et alios hortantur.   Venite et revertamur ad Dominum a quo recesseramus peccando, quia ipse cepit quando Verbum carnem factum habitavit in nobis et sanabit nos, post dolorem vulnerum plenam salutem dabit.
marg.|  Hebrei sibi somniant salutem post circulum mille annorum sed salus promittitur tertia die qua Christus resurrexit a mortuis. Illi vero referunt diem secundum ad adventum Christi sui. Tertium vero diem ad iudicium quo sunt salvandi. Sed respondeant que sit prima dies, id est primus salvatoris adventus. Sed quia respondere non possunt, nos dicamus primum esse diem humilem salvatoris adventum, secundum quando in gloria ab omnibus videbitur, tertium quando - peracto iudicio - gloriam ampliorem sue claritatis electis monstrabit. Iudei qui secundum et tertium suscipiunt primum se perdidisse, fatentur quia secundus et tertius nisi respectu primi non potest appellari. Vel primus dies primum seculi tempus, secundus in adventu Christi quo vivificamur per fidem vel iam per spem consedimus cum Christo in celestibus, tertius dies resurrectionis in quo per Christum resurgentem pariter cum illo resurgemus. Vel nobis primus dies quando renascimur per baptismum, secundus in requie animarum, tertius in generali resurrectione.
marg.|   Ego ego . In his verbis ostenditur Israel et Iudam habituros unum pastorem et regem David cum crediderint in Dominum resurgentem. Frustra autem Iudei mille annorum somnia sibi pollicentur, cum salus sit omnibus promissa die tertia qua Dominus resurrexit.

a Cf. Io. 1, 14.
b Cf. Is. 53, 3.
c Os. 5, 14.
d Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
mane
interl.|  orto lumine penitentie « ad Dominum cum tribularer clamavi ».

Ps. 119, 1.
consurgent
interl.|  a vitiis

consurgent] consurgunt Weber
ad me :
interl.|  querendum
interl.|  dicentes :
Venite et revertamur
interl.|  non contenti propria salute hortantur se invicem
ad Dominum,
interl.|  quem reliquimus peccando
Numérotation du verset Os. 6,2 
quia
interl.|  per Nabuchodonosor
ipse cepit
interl.|  Semen Abrahe apprehendit
et sanabit nos
interl.|  revocando a captivitate
et percutiet
interl.|  ut pius pater flagellando

et] om. Weber
et curabit nos.
interl.|  a vulneribus peccatorum per penitentiam
interl.|  nec solum curat sed etiam
Numérotation du verset Os. 6,3 
Vivificabit nos post duos dies,
interl.|  quibus iacuit in sepulcro
in die tertia
interl.|  resurgens a mortuis
suscitabit nos
interl.|  secum
et vivemus
interl.|  tam in presenti quam in futuro
interl.|  curati, vivificati, suscitati
in conspectu
interl.|  quo absente mortui iacebamus
eius.
interl.|  in maiestate divinitatis
Sciemus sequemurque
interl.|  vel nunc imitando vel ad celos ascendendo
ut cognoscamus
interl.|  «Hec est vita eterna ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum ».

Io. 17, 3.
Dominum,
interl.|  «Facie ad faciem ».
interl.|  venite revertamur quia

Cf. Gn. 32, 30 ; Ex. 33, 11 ; Dt. 5, 4 ; 1Cor. 13, 12.
quasi diluculum preparatus est egressus eius
interl.|  de ortu Christi adhuc subditur
marg.|  QUASI  DILUCULUM. Initium lucis quo tenebre fugantur. Unde ait : Sicut surgente diluculo tenebre noctis fugantur ita Christo egresso de thalamo incorrupti uteri tenebre peccatorum dissipantur et lux veritatis apparet.
marg.|   Quasi quantum ad litteram   temporaneus imber est qui iacta semina calescere facit,   Serotinus est qui ad maturitatem fructus perducit. Unde propheta : « Dabo vobis pluvias temporibus ». In terra vero promissionis bis tantum in anno datur pluvia de celo. Spiritualiter Christus nobis   temporaneus est imber dum fidem inspirat,   serotinus dum post bona opera ducet ad horrea. Mane autem surgentibus semper Christus est paratus.

Lv. 26, 3.
et veniet quasi imber nobis
interl.|  Iudeus qui non recipit temperaneum frustra expectat serotinum
temporaneus
interl.|  dum « ex parte cognoscimus ».

1Cor. 13, 9.
et serotinus terre.
marg.|  quando « quod perfectum est venerit ».

1Cor. 13, 10.

Codd. : interl. : Md042v , f. 16v ; Rusch ; marg. : Md253-2 , f. 9r | venerit] + i Cor. xiii Md253-2
Numérotation du verset Os. 6,4 
marg.|  In perditos filios ostendit se habere affectum Patris, quasi : Quomodo sine dolore possum te* tradere hostibus, aut quod medicamentum tibi imponam ut restituam sanitati ?
marg.|  QUID  FACIAM. Hieronymus HIERONYMUS. Hereticos et Iudam qui similia passurus est provocat {t. 3 : Erfurt, f. 253va ; facsim., p. 362a} [Rusch, f. 253va ] Deus ad penitentiam et reverti cupit ad salutem, sed illi delicias huius seculi et refrigeria quasi nubem et rorem que cito transeunt sequuntur. Unde : « Stulte hac nocte repetunt animam tuam a te ». Prophetas autem hereticorum semper occidit Deus, dum eterna supplicia comminatur et aufert de vera vita morti scelerum relinquens. Nos autem sequamur illam nubem que perpetua est, que a mundi huius ardore nos protegit cui insidens Dominus venit in Egyptum, et omnia idola confregit et illum rorem de quo Moyses : « Fluat ut ros eloquium meum ».

Lc. 16, 19.
Cf. Ex. 13, 21-22..
Dt. 32, 2.
Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.

Codd. : marg. : Md253-2 , f. 9r; interl. : Md042v , f. 16v ; Rusch (de variationibus linearum compositionis huius glossae in exemplaribus editionis, cf. Ratio editionis : cacographies)
Patris] om. Md042v te Md042v  ; Md253-2 Rusch ( Graz Erfurt)] hac nocte Rusch ( facsim. )
Quid faciam tibi Iuda ? Misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
interl.|  qua vobis sum solitus misereri, iam transiit a vobis per Assyrios cito captivandis, sicut nubes matutina que atram noctem reddit, et sicut   ros qui orto sole siccatur cito.
Numérotation du verset Os. 6,5 
Propter hoc dolavi in prophetis,
interl.|  quia imminebat captivitas terribilibus verbis sum comminatus vobis ut qui clementem contemnebatis timeatis offensum.
marg.|  PROPTER. Dolare fabrorum est, cum materiarum planatur asperitas.
occidi eos in verbis oris mei
interl.|  negligentes antequam captivarentur punivi
marg.|  OCCIDI  EOS. Septuaginta :   Succidi prophetas vestros , scilicet pseudo ut qui causa erroris fuerant prospera promittentes, occisi fierent occasio salutis quasi ne diceretis prophetis credidimus etiam ipsos occidi ut nobis tolleretur occasio peccandi. Legimus quadringenti quinquaginta prophetas Baalim occiso sub Elia et innumeram multitudinem sub Iehu qui subvertit domum Achab . Quidam dicunt iustos prophetas, sicut Ieremiam, causa peccantis populi interfectos et hostibus traditos.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 18, 19-40.
Cf. 4Rg. (2Rg.) 10, 1-7.
Achab] scrips. , Aab Rusch
et iudicia tua quasi lux egredientur.
interl.|  et hec omnia feci ut iudicii quo te iudicatus sum veritas appareret ut omnes sciant te esse correptum et non penitentem iuste punitum esse.
Numérotation du verset Os. 6,6 
Quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta.
interl.|  ideo graviter comminatus sum ut haberem locum miserendi, quia plus placet mihi misericordia et ut homo habeat scientiam Dei quam multitudo victimarum per quas Iudei peccantes putabant se purgari.
marg.|  QUIA  MISERICORDIAM. Quotidie extra vel intra Ecclesiam peccantes Deus provocat ad penitentiam dicens :   Misericordiam volui et non sacrificium. I lli autem offerunt panem sacrilegum et dantes eleemosyna videntur sequi humilitatem sed truncato capite fidei et scientie Dei frustra se cetera membra habere iactant, quia sicut Adam pro prevaricatione eiectus est de paradiso sic et isti de Ecclesia.

Cf. Gn. 3, 24.
Numérotation du verset Os. 6,7 
Ipsi autem sicut Adam
interl.|  in paradiso
transgressi sunt
interl.|  id est in terra
pactum,
interl.|  legem
ibi
interl.|  in paradiso
prevaricati sunt in me.
interl.|  parentes non ergo mirum si quod precessit in pereuntibus damnatur in filiis imitantibus.
Numérotation du verset Os. 6,8 
Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
interl.|  Septuaginta : ibi contempsit me civitas Galaad que operatur vana et conturbat aquam et fortitudo tua viri pirate .
interl.|  hec civitas fuit initium idolatrie is qui sunt trans Iordanem.
marg.|  GALAAD. Galaad civitas sacerdotum trans Iordanem in tribu Gad et civitas fugitivorum. In hac primitus consecratum est idolum et quanto prius celebrior, tanto postea per idolatriam facta est principium omnium malorum et ideo isti primi captivati sunt per Assyrios. Et est   supplantata , id est humiliata,   sanguine quem fadit Iehu unctus in Ramoth Galaad quando iuxta preceptum Dei delevit omnem domum Achab . Vel   supplantata sanguine, quia vindicta sanguinis quem fundebat super eam venit.   Et quasi fauces virorum latronum , fauces latronum sunt caverne in quibus absconditi spoliant et occidunt transeuntes. Sic sacerdotes   Galaad insidiabantur simplici populo et spoliabant fide et interficiebant mente, et quos decipere non poterant vestibus privabant et corpore necabant. Unde subdit :   Particeps sacerdotum , scilicet, per   Sichem transitus erat volentibus de Israel sacrificare in templo Hierusalem. In hoc itinere sacerdotes idolorum ponebant insidias, ut traherent transeuntes ad colenda idola in Dan vel Bethel cum his sacerdotibus coniuraverant sacerdotes   Galaad et similter faciebant occidi volentes transire in Pascha vel Pentecosten vel Scenophegia ad sacrificandum in Hierusalem secundum preceptum.
marg.|  Allegorice. Galaad transmigratio testimonii hi sunt heretici qui contemnunt Deum pervertendo testimonia Scripturarum cuius opera vana que turbat aquas Ecclesie {t. 3 : Erfurt, f. 253vb ; facsim., p. 362b} [Rusch, f. 253vb ] et de puris fontibus sordidos rivos facit fortitudo eius quasi viri pirate, id est diaboli in mari huius seculi, in quo naves seculi pertranseunt.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 9, 1-7.
Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 28-33.
Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Achab] scrips. , Aab Rusch
Numérotation du verset Os. 6,9 
Et quasi fauces virorum latronum,
interl.|  sacerdotum
interl.|  Omnes falsi sacerdotes abscondunt viam et occidunt homines malis operibus ne perveniant in Hierusalem.
particeps sacerdotum,
interl.|  idolatrarum
in via interficientium pergentes de Sichem
interl.|  in Hierusalem ubi tantum licet immolare
marg.|  SICHEM humeri per quos intelligitur opus. Unde : « Da cor tuum in humerum », id est que intelligis operare. Heretici autem intercludunt viam ne de Sichem, id est bonis operibus pergamus in Hierusalem. Hi sunt   quasi fauces virorum latronum , id est interficientium eos qui per viam huius seculi ad veritatem pergere volunt.

Ier. 31, 21.
Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
quia scelus operati sunt.
interl.|  ideo comparo Galaad illis sacerdotibus, quia simile scelus operati sunt vel in interfectione hominum vel in idolatria.
Numérotation du verset Os. 6,10 
In domo Israel
interl.|  decem tribuum
marg.|  IN  DOMO. Hieronymus HIERONYMUS. In domo hereticorum videtur horrendum cum magistris fornicantibus populus seductus pariter sordidatur. Iude quoque, id est Ecclesie precipitur ut paret messem sectionis, id est metendi secundum peccata in diem iudicii, hoc non optando sed prophetando dicitur quia si peniterent veniam a pio iudice consequerentur, qui etiam hic ideo corripit ut ibi pereat. Unde subdit  :   Cum sanare .

Os. 7, 1.
vidi horrendum,
interl.|  cultum idolorum
interl.|  unde Ieremias : « Obstupuit celum super hec et exorruit terra ».
interl.|  quia

Ier. 2, 12.
{t. 3 : Erfurt, f. 253vb ; facsim., p. 362b} [Rusch, f. 253vb ] ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israel.
interl.|  Ieroboam quo duce contaminatus est populus Samarie, unde et ad Iudam sermo convertitur.
Numérotation du verset Os. 6,11 
Sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei.
marg.|  SED  ET  IUDA. Ne putes te esse securum, para   messem tibi, id est genera filios qui succidantur, quia prope est tempus iam ut tu quoque a Chaldeis ducaris captivus in Babylonem et tue messionis, id est interfectionis tempus veniet.
marg.|  Quasi : Chaldei te metent sed inde te reducam quod sub Cyro erit et Artaxerxe et cum convertero subaudis : videbit, quia multi qui captivi ducti sunt viderunt reversionem et cum illis qui nati fuerunt in Babylone redierunt in terram suam, de hac reversione non fit promissio decem tribubus que in perpetua captivitate tenentur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Os. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber40.xml&chapitre=40_6)