initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. Osee**>

Capitulum 9

Numérotation du verset Os. 9,1 
Noli letari, Israel,
interl.| interl.| aliter punitur ignorans Deum, aliter recedens a Deo, servus enim Domini sui voluntatem sciens et non faciens « vapulabit multis ».||
marg.| marg.| NOLI  LETARE. Gentiles non habentes Dei notitiam, in cultura deorum suorum letabantur. Sicut etiam Israel recedens a Deo gaudebant in cultu idolorum putantes se per hoc pacem habituros, ait ergo :  noli letare, quia non habebis pacem quam estimas, sed in captivitate punieris, quia fecisti te similem ignorantibus {t. 3 : Erfurt, f. 255rb ; facsim., p. 365b} [Rusch, f. 255rb ] Deum.||
marg.| marg.| Ne letentur heretici, nec putent se similes aliis nationibus. Illi enim numquam in Deum crediderunt. Isti quod gravius est a Deo apostataverunt, et areas et torcularia multiplicant et comedunt triticum de quo fit panis luctus et bibuntur vinum Sodomorum quod cum felle aspidum calcatur, et quia multas areas et torcularia sibi preparant, de area et torculari quod calcavit Christus non utuntur, sed quidquid se habere putant mendacio depravatur.||
marg.| marg.| Quasi : pro mercede fornicationis putasti tibi, reddi abundantiam rerum que significatur per areas et per vinum, sed quia data a me pro cultura idoli tibi reddi putasti, immittam tibi inopiam famis ut non sit triticum in area nec vinum in torculari et hoc factum est tempore Elie et Elisei, quando matres in Samaria cogente fame, cadaveribus filiorum utebantur.| ||

a Cf. Lc. 12, 47.
b Cf. 4Rg. (2Rg.) 6, 25.
c Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
noli exultare sicut populi,
interl.| interl.| nationum Deum ignorantes||
quia fornicatus es a Deo tuo,
interl.| interl.| ideo iuste puniendus||
dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
Numérotation du verset Os. 9,2 
Area et torcular non pascet eos et vinum
interl.| interl.| quo potabant se inebriandos||
mentietur eis :
interl.| interl.| deficiet||
interl.| interl.| non solum fame atterentur in terra quam a Deo acceperunt, sed etiam ab ea captivabuntur quam suis sceleribus polluerunt||
Numérotation du verset Os. 9,3 
interl.| interl.| quia||
Non habitabunt in terra Domini.
marg.| marg.| NON  HABITABUNT. Hieronymus HIERONYMUS. Heretici qui ab Ecclesia recedunt et Assyriorum, id est demonum, sacrificia comedunt, non habitant in Ecclesia fidelium, nec libant Domino vinum, quia non spiritaliter in eo letantur, unde non placebunt ei vel ipsi vel ea que offerunt sed immunda reputabuntur et sacrificia eorum quasi panis luctus erunt, quia quidquid fecerunt ut placerent auditoribus accipientes ab illis temporalia vertetur illis in luctum et qui eorum doctrinam susceperunt contaminabuntur. Conciliabula etiam hereticorum non domus Dei sed spelunca latronum appellantur.||

Cf. Ier. 7, 11 ; Mt. 21, 13 ; Mc. 11, 17 ; Lc. 19, 46
Reversus est
interl.| interl.| corde vel colendo idola eorum||
Ephraim Egyptum et in Assyriis pollutum comedit.
interl.| interl.| Sicut enim in terra sua idolothita comedebant, sic captivati ab Assyriis utebantur sacrificiis eorum que polluuntur in hoc quod idolis offeruntur.||
Numérotation du verset Os. 9,4 
Non libabunt Domino
interl.| interl.| sed demonibus||
marg.| marg.| NON  LIBABUNT. In Chaldea positi carebunt templo et altari in quo solet Deo offerri et ei non placebunt qui libant diis alienis.||
vinum et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium,
marg.| marg.| SACRIFICIA. Cum apud Iudeos sacrificium pro mortuo offerebatur que oblatio  panis lugentium dicitur quia a lugentibus offertur si quis de eo comederet ipse immundus et sacrificium immundum dicebatur. Aliter : corpora mortuorum septem diebus lamentabantur, et in hoc spatio si quis de domo mortui aliquid comederet immundus fiebat. Sic et qui offert et qui comedit et que offeruntur idolis immunda dicuntur.||
omnes qui comedent eum contaminabuntur, quia panis
interl.| interl.| quia panis pro quolibet cibo oblato accipitur||

comedent] comedunt Weber
eorum anime ipsorum,
interl.| interl.| subaudis : Preparatur, quia ideo offerant ut Iude gule satisfaciant||
non intrabunt
interl.| interl.| polluti Deo non placent||

intrabunt] intrabit Weber
in domum Domini.
interl.| interl.| que igne Babyloniorum succensa est||
Numérotation du verset Os. 9,5 
Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini ?
marg.| marg.| QUID  FACIETIS. Cum venerit dies captivitatis que dies erit mihi solemnis et quasi placens hostia, quia in ea vindicabor de hostibus et ponam finem iniurie eorum et flagellabo ingratos filios.||
marg.| marg.| O heretici quid facietis cum venerit dies iudicii, quando vitam suis mortem redditurus {t. 3 : Erfurt, f. 255va ; facsim., p. 366a} [Rusch, f. 255va ] est inimicis ? Ecce enim vastati estis a demonibus, qui vos spoliaverunt virtutibus et imitati estis opera infidelium, propter hoc  sepeliet vos  Memphis, quia iuxta sententias et blasphemias oris vestri damnabimini, et quod locuti estis in suppliciis sentietis et quidquid argenti in nitore eloquii et falsi dogmatis habuistis possidebit urturica, que vos eterno ardore consumet et  in tabernaculis id est in conscientiis vestris,  lappa id est memoria preterite male conversationis torquebit.||
Numérotation du verset Os. 9,6 
interl.| interl.| id est proficiscentur||
marg.| marg.| PROFECTI  SUNT. Proficiscentur, quia prementibus Chaldeis fugient ad Egyptum, ut sic evadant.||
a vastitate,
interl.| interl.| illis non respondentibus ipse respondet, immo que factura sunt divinis oculis intuetur, et predicit, ecce enim prementibus Chaldeis fugient in Egyptum ut sic evadant||
Egyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos,
marg.| marg.| MEMPHIS.  Memphis erat civitas metropolis Egyptiorum, antequam Alexandria exaltaretur. Interfecto autem Godolia ab Ismaele quem Nabuchodonosor terre prefecerat reliquie duarum tribuum fugiendo Chaldeos, cum Ieremia propheta contra preceptum Domini ingresse sunt Egyptum, et ibi postea persequentibus Chaldeis vel capti sunt, vel sepulti in predicta civitate.||

Cf. 4Rg. (2Rg.) 25, 25.
Cf. Ier. 41, 17-18.

congregabit] congregavit Weber
desiderabile argentum eorum
interl.| interl.| Per argentum signantur omnia que argento emuntur ut ville, signat autem longam vastitatem, quia ut prius erant delectabiles habitationes nascentur lappe et urtice.||

argentum] argenti Weber
urtica hereditabit, lappa
marg.| marg.|+ Lappa : dicta eo quod habeat caulem ingentem per terram dispositam. Hec herba a grecis philotropole dicitur quod vestibus hominum inhereat ob asperitatem sui.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

Codd. : Lux94 ; om. Rusch
in tabernaculis eorum.
interl.| interl.| de quibus supra : quid facietis ||
Numérotation du verset Os. 9,7 
Venerunt dies visitationis,
interl.| interl.| afflictionis||
venerunt dies retributionis.
interl.| interl.| ut qualia fecerunt talia recipiant||
marg.| marg.| VENERUNT. Hieronymus HIERONYMUS. Dies iudicii veniet in probis, in quo affligetur Israel, id est qui iactat se nosse Deum et non sancto Spiritu regitur, sed a demonio in varias partes circumfertur nesciens quid loquitur, dicens Dei filium creaturam, Spiritum sanctum negans esse Deum, et alium Deum bonum, alium mundi creatorem dicens, quorum insania multiplex est, quia multe iniquitates. Semel autem sciendum quidquid in hoc propheta de Israel et Ephraim dicitur, ad hereticos referri qui vere insanientes contra Deum loquuntur mendacium.| ||

Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Scito
interl.| interl.| Nunc recognosce verba tua que solebas dicere de meis prophetis||
te
interl.| interl.| esse||
interl.| interl.| o||

Scito te Ω] Scitote Weber
Israel
marg.| marg.| SCITO TE. Vel o  Israel qui promittebas tibi pacem,  scito te in hoc  stultum fuisse et insanum prophetam qui putabas te esse spiritalem sed non venit pax secundum estimationem tuam.||
stultum
interl.| interl.| sine intellectu||
interl.| interl.| in me||
prophetam,
marg.| marg.| Etiam scito prophetam quem ego misi tibi ad annuntiandam veritatem, quem tu dicebas insanum fuisse virum sancto Spiritu plenum et vera prophetantem.||
insanum virum spiritalem, propter multitudinem iniquitatis tue et
interl.| interl.| est||
multitudo amentie.
interl.| interl.| Propter ergo innumera peccata, multam incurristi amentiam ut nec per te scires quid ageres, et eos qui per Spiritum sanctum vera tibi prophetabant, non audires sed amentes vocasti.||
Numérotation du verset Os. 9,8 
Speculator
interl.| interl.| est||
marg.| marg.| SPECULATOR. Deus constituit reges, et sacerdotes, et prophetas ut providerent populo. Unde dicitur ad Ezechiel : « Speculatorem dedi domui Israel ». Dicit ergo propheta :  Ephraim id est Ieroboam  cum Deo meo id est secundum voluntatem Dei mei, constitutus est speculator ad hoc, ut et ipse et sequaces reges populo Dei utilia providerent, et sicut prophete ad bona erigerent, sed in omnibus viis, id est actionibus suis factus est laqueus, quia suadendo et per potentiam cogendo ad idolatriam inducebat. Unde dicitur :  Insania in domo Deus eius.||

Ez. 5, 17.
Ephraim cum Deo meo,
interl.| interl.| et est||
propheta laqueus ruine
interl.| interl.| sed ipse est laqueus in quo populus capitur||
factus est super omnes vias eius insania
interl.| interl.| vitulus aureus||
marg.| marg.| INSANIA. Prelati Ecclesiarum aliquando in Ecclesia Dei confingunt insaniam, vel in Scripturis prave interpretando vel in unoquoque credentium qui domus Dei recte dicitur errorem generando, ut quicumque sequitur eos illaqueetur ad casum.||

factus est] om. Weber
in domo Dei eius.
interl.| interl.| in Bethel ubi prius domus Dei||
Numérotation du verset Os. 9,9 
Profunde peccaverunt,
interl.| interl.| usque in baratrum impietatis||
sicut in diebus Gabaa.
interl.| interl.| ideo||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 255vb ; facsim., p. 366b} [Rusch, f. 255vb ] IN DIEBUS  GABAA. Reducit ad memoriam scelus filiorum Israel quando uxor levite redeuntis de Bethleem, nefando concubitu necata est, vel quando relicto Deo fecerunt sibi regem de urbe Gabaa id est Saul, et multo peius peccaverunt nunc eligendo Ieroboam et adorando idola, tunc enim remansit populus in cultu Dei, nunc post scisma secuta est idolatria. Possunt hec et ad prelatos Ecclesie referri qui prava doctrina ledunt eos quibus prodesse debent.| ||

1Rg. (1Sm.) 11, 4.
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Recordabitur
interl.| interl.| Deus qui quia patitur oblitus putatur||
interl.| interl.| in primo separando ab Ecclesia||
iniquitates eorum
interl.| interl.| in captivitate occidet||

iniquitates] iniquitatis Weber
et visitabit
interl.| interl.| tandem damnando||
peccata eorum.
interl.| interl.| que in se||
Numérotation du verset Os. 9,10 
interl.| interl.| in Abraham||
quasi prima poma ficulnee
interl.| interl.| que delectabilia sunt et cum amore colliguntur ob celeritatem maturitatis||
in cacumine
interl.| interl.| in initio ipsius populi per gratiam elegi Abraham, Isaac et Iacob qui mihi adheserunt.||
eius
interl.| interl.| ficus||
vidi partes eorum,
interl.| interl.| licet autem a bonis geniti et educti de Egypto servierunt libidini||

partes] patres Weber
ipsi autem intraverunt ad Beelphegor
interl.| interl.| idolum Moabitarum et Deus tentiginis10  ||
10  tentiginis] corr., tintiginis Rusch
et abalienati sunt
interl.| interl.| a Deo||
in confusione,
interl.| interl.| in confusionem sui recesserunt, digni obiectione omnium||
et facti sunt abominabiles sicut ea que dilexerunt.
interl.| interl.| unde : « Similes illis fiant qui faciunt ea », ut non idolatrie sed ipsa idola vocentur||
interl.| interl.| et ideo||

Ps. 113, 16 ; Ps. 134, 18.
Numérotation du verset Os. 9,11 
Ephraim
interl.| interl.| decem tribus||
marg.| marg.| EPHRAIM. Gloriabantur decem tribus et preferebant se fratri suo Iude, quod multos haberent filios et exercitus sed hi omnes vel captivati vel interfecti sunt. Cito ergo recessit ab eis gloriatio eorum. Vel  gloria eorum, id est auxilium Dei, cito recessit ab eis et avolavit etiam  a partu et ab utero et ab conceptu, quia etiam filios et posteros eorum deseruit Dei auxilium. Unde subditur :  Quod si et.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Heretici instabiles et lascivi ab Ecclesia recedunt et gloriantur, si multos pravo dogmate generent quos, etsi enutriti fuerint, in fornicatione Dominus minatur puniendos cum magistris eorum, et erit eis eternum ve. Replicat etiam qualis fuerit Ephraim. Quando inquit erat in Ecclesia inter fluctus huius seculi, firma permanebat in Christo fundata, sed nunc filios suos ab Ecclesia ad diabolum ducit ad mortem. Moraliter per filios male cogitationes vel prava dogmata intelliguntur. Que omnia"interficiet Dominus spiritu oris sui" et"in illa die peribunt omnes cogitationes et dogmata eorum".| ||

Cf. 2Th. 2, 8.
Cf. Ps. 145, 4.
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
quasi avis avolavit,
interl.| interl.| velociter de loco suo in captivitatem abiit||
gloria eorum
interl.| interl.| quia facile pariebant||
interl.| interl.| que erat||
a partu et ab utero
interl.| interl.| quia facile in utero gerebant||
et a conceptu.
interl.| interl.| quia facile concipiebant||
interl.| interl.| subaudis : avolavit||
Numérotation du verset Os. 9,12 
Quod si et enutrierint filios suos,
interl.| interl.| Si habuerint licentiam nutriendi multos filios, non proderit eis quia debent tradi neci vel captivitati||
absque liberis eos faciam in hominibus, sed et ve eis cum recessero ab eis.
interl.| interl.| nec solum temporalis hec pena sed eternum ve erit  eis, destitutus a meo auxilio||
Numérotation du verset Os. 9,13 
Ephraim, ut vidi,
interl.| interl.| exponit qualis prius fuerit Ephraim ut magis appareat deiectio||
interl.| interl.| qui nunc desertus erat olim||
Tyrus erat fundata in pulchritudine,
marg.| marg.| Tyrus in medio maris abundans omnibus divitiis. Huic Tyro se similes putaverunt decem tribus in multitudine divitiarum, et sicut  Tyrus non timet circumverberantes undas, sic ille populus Dei circumcinctus auxilio pro nihilo habebat iras adversantium populorum.||
marg.| marg.| Sic pulcher et validus Dei auxilio vallatus sicut Tyrus mari, vel secundum Septuaginta : quasi scopulus durissimus qui contemnit omnes circumverberantes procellas.| ||

Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Ephraim11  educet12  ad interfectorem filios suos.
marg.| marg.| EPHRAIM  EDUCET. Iste interfector intelligitur Azael rex Syrie qui Samariam {t. 3 : Erfurt, f. 256ra ; facsim., p. 367a} [Rusch, f. 256ra ] longa obsidione ita fame afflixit, ut illius habitatores intelligerent utilius esse ad eum exire et gladio cito perire, quam longa inedia. Quia vero videt propheta quia in abundantia donorum Dei superbierant, precatur auferri causam superbie, provocans Deum ad auferendum.  Da eis Domine et statim ipse sibi resondet  da eis vulvam sine liberis, ne glorientur de multitudine filiorum.||
marg.| marg.| Si his que Deus dat pro benedictione in contrarium utamur, aliquando iuste subtrahuntur, iuxta illud : « Muta fiunt labia dolosa ». Et alibi : « Disperdat Dominus universa labia dolosa ».| ||

Cf. 4Rg. (2Rg.) 6, 24-8, 29.
Ps. 30, 19.
Ps. 11, 4.
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.

11  Ephraim] et praem. Weber 12  educet] educit Weber
Numérotation du verset Os. 9,14 
Da eis, Domine. Quid dabis eis ? Da eis vulvam
interl.| interl.| vox prophete||
sine liberis et ubera arentia.
interl.| interl.| ut etsi genuerint non habeant unde lactare possint||
Numérotation du verset Os. 9,15 
interl.| interl.| ubi Saul unctus in regem, ibi Samuel iram Dei populo nuntiavit||
marg.| marg.| IN GALGAL. Galgal revelatio vel volutabrum. Dicit ergo omnes malitias hereticorum revelandas esse quando vulva eorum sterilis efficietur, quia videbunt ignominiam suam et qui iactabant se ad alta conscendere, detrudentur in infernum, quos ideo Deus  habet exosos, quia loquuntur contra eum mendacium. Unde sequitur :  Propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos, ideo heretici de domo Dei sunt eiecti.||
marg.| marg.| Habet Deus ibi eos exosos quia hominem regem eligentes a Dei recesserunt imperio, vel in  Galgal ubi populus fuerat circumcisus secundo, postea causa religionis coluerunt idola in quorum cultura omnia secula commiserunt.| ||

Cf. 1Rg. (1Sm.) 10, 1-9.
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum,
interl.| interl.| idolorum culturam quam adinuenerunt||
de domo mea eiciam eos
interl.| interl.| Cum decem tribus recessissent a domo Dei quomodo eiciende dicuntur, sed domus Dei potest dici, vel terra promissionis, vel Bethel, vel Hierusalem de qua captivi ducti sunt, vel certe domus Dei celum a quo corpore deficientes repellendi sunt.||
non addam ut diligam eos
interl.| interl.| in errore manenetes||
marg.| marg.| NON  ADDAM. Quod  non diligat  eos clarum est, et quod omnes reges Israel a Deo fuerant recedentes, usque hodie enim permanent in captivitate.||
omnes principes eorum
interl.| interl.| heresiarche vel demones||
marg.| marg.| OMNES  PRINCIPES. Reges decem tribuum omnes per idolatriam a Deo recesserunt. Potest dici de adventu Christi, in quo tam Iudas quam Israel de domo Dei eiectus est, ne salvetur cum credentibus.| ||

Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 2 (Os. 9, 15), CCSL 76, p. 103.428-430 : « Sed quomodo eis poterit coaptari non addam ut diligam eos, cum postea hierosolymam sint reducti; et omnes principes eorum recedentes, cum legerimus dauid, asa, iosaphat, ezechiam et iosiam reges fuisse iustos? unde ad christi tempora transeundum est quod in aduentu eius eiecti sint de domo dei, et nequaquam saluentur ut israel, sed ut populus christianus. unde et dominus fecit sibi flagellum de funiculis, et eiecit eos de templo, quia domum patris eius fecerant domum negotiationis ».
recedentes.
interl.| interl.| ut Arius et alii||
Numérotation du verset Os. 9,16 
Percussus est Ephraim,
interl.| interl.| a Deo qui eos tradidit hostibus||
radix eorum exsiccata est,
interl.| interl.| Deus in quo fundatus vel boni patres qui errantibus subvenire non poterunt, nec Deus eos proteget ideo nec fructum facient, quia nec filios generabunt nec bona opera habebunt||
fructum nequaquam facient,
marg.| marg.| Metaphora ab arbore cuius si radix siccatur non fert fructum et si etiam paulum fecerit statum in ipso flore siccatur.||
marg.| marg.| Potest hoc dici de omnibus Iudeis qui mortem eius inclamaverunt, ideo Deus repulit eos et exsiccavit ne fructum non possint ferre. Qui etsi fecerunt et nisi fuerint legem Dei meditari, et quasi amantissimos filios aliquid scientie et doctrine de corde suo protulerint, a Deo succidentur13  et erunt vagi in nationibus non habentes templum vel altare vel civitatem.||
marg.| marg.| Heretici non possunt facere fructum virtutum, quia Deum in quo radicari deberent perdiderunt, et si aliquos genuerint Deo adversante morientur, vel fructus eorum omnia quie fingunt et de corde suo generant que arefient et peribunt, hi abiecti a Deo et ideo vagi in nationibus, nunc ad has nunc ad illas sententias transeundo, et gentilium imitantur errores.||
13  succidentur] corr. succidentar cacogr. Rusch
quod et si14  genuerint,
interl.| interl.| ut supra quasi enutrierint filios, absque liberis eos faciam||

14  et si] inv. Weber
interficiam amantissima uteri eorum.
Numérotation du verset Os. 9,17 
interl.| interl.| vox prophete : ||
Et15  abiciet16  eos
interl.| interl.| faciet ire captivos||

15  Et] om. Weber 16  abiciet] corr., aiibciet cacogr. Rusch
Deus meus, quia non audierunt eum
interl.| interl.| Dominum prophetarum||
interl.| interl.| ut ipsum solum colerent||
et erunt vagi in nationibus.
interl.| interl.| Per diversa loca diversas culturas sequendo.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Os. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber40.xml&chapitre=40_9)