initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<41. Ioel*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Ioel. 3,1 
Quia ecce in diebus illis et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda et Hierusalem
marg.| marg.| QUIA  ECCE IN  DIEBUS. Cum salvatio fuerit facta in Sion et Hierusalem iam appropinquante die iudicii, Iudeos qui propter infidelitatem fuerunt captivati predicantibus Helia et Eenoch, convertam ad fidem, et sic omnis Israel salvus fiet, non tantum de duabus, sed etiam de decem tribubus. Et cum hoc impletum fuerit, congregabo o gentes, hoc quidam pueriliter intelligunt quod in valle que est in latere montis oliveti, descensurus sit Dominus ad iudicium quod friuolum est, quia non in terra sed in spacio huius aeris sedebit contra locum montis oliveti ex quo ascendit, et sicut iohannes crisostimus dicit angeli deferent ante eum signum crucis. Iosaphat autem interpretatur iudicium Domini, ad iudicium ergo Domini congregabuntur non solum Iudei qui credere noluerunt sed omnes impii qui ab initio mundi fuerunt. Iusti vero non descendent in vallem iudicii id est damnationis, sed in nubibus elevabuntur obuiam Christo.
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 262va ; facsim., p. 380a} [Rusch, f. 262va ] Postquam predicavero cecis visum, et captivis remissionem, et liberavero eos qui Dominum confitentur et qui versantur in Ecclesia in qua visio est pacis, congregabo omnes gentes que credere noluerunt, et illas deducam in vallem Iosaphat, id est de sublimibus ad inferiora detraham, omnis enim qui pro peccato suo iudicatur, in valle ponitur que dicitur Iosaphat, id est iudicium Domini. Qui enim credit in Dominum non iudicabitur, qui non credit iam iudicatus est, id est damnatus.||
Numérotation du verset Ioel. 3,2 
{t. 3 : Erfurt, f. 262va ; facsim., p. 380a} [Rusch, f. 262va ] congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem Iosaphat
marg.| marg.| Possunt hec omnia referri ad Assyrios et Chaldeos qui in iudicio damnabuntur propter hec mala que intulerunt Iudeis. Qui quamvis legantur immissi a Deo ad puniendo Iudeos, tamen iuste damnantur quia victoriam non virtuti Dei, sed sibi attribuebant. Possunt etaim hec verba referri ad hereticos et superbos doctores qui pravo verbo et exemplo dissipant, et ad ritus gentilium deducunt. Prelatus puerum in lupanari ponit, et puellam vendit pro vino, qui videt implicitos luxuria et aliis vitiis, et non arguit gratia turpis lucri.||

vallem] valle Weber
et disceptabo
interl.| interl.| id est diiudicabo||
cum eis ibi super populo meo et hereditate mea Israel
interl.| interl.|Non potentia maiestatis sed veritate rationis eos conuincens, qui diviserunt hereditatem meam per diversos errores.||
quos disperserunt in nationibus
interl.| interl.| ubi ad modum gentium, alii Iovem colerent alii Iunonem, et huiusmodi||
et terram meam diviserunt
interl.| interl.| ut una pars terre uni deo serviret, alia alii, Creta Iovi, Thracia Marti||
Numérotation du verset Ioel. 3,3 
et super populum meum miserunt sortem
interl.| interl.| quot ex eis acciperet rex in servos et ancillas, et quot unusquisque princeps||
et posuerunt puerum in prostibulum
interl.| interl.| ut contra naturam operaentur turpitudinem in masculos||
et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
interl.| interl.| preponentes gulam et ingluviem ventris libidini, abutentes pueris loco feminarum.||
Numérotation du verset Ioel. 3,4 
Verumtamen quid vobis et mihi, Tyrus et Sidon,
interl.| interl.| subaudis : commune est, ut semper impugnetis me in mea hereditate||
marg.| marg.| VERUMTAMEN etc. Hoc Iudei contra  Tirum et  Sidonem et Palestinos dici arbitrantur, quod tempore captivitatis iudaice, quando victi sunt Iudei a Romanis populum Dei persecuti sunt immo Deum in populo : Ultionem ergo sanguinis Christi et subversionem Hierusalem que Dei iudicio accidit contra Tirum et Sidonem pro se accidisse confirmant.||
marg.| marg.| Tyrus et  Sidon civitates gentilium, sociantes se philisteis habitantibus in Palestina sepe afflixerunt populum Dei, ideo arguet eos Dominus.  Tyrus est angustia, et ipsi angustiabant populum Dei.  Sidon venatio, et ipsi venabantur populum ad mortem.||
marg.| marg.| Per Tyrum et S idonem possunt intelligi gentes, et maxime romani qui persecuti sunt apostolos et martyres Christi. Unde damnabuntur in die iudicii. Per eos qui argentum et aurum tulerunt, significantur heretici qui auferunt argentum de Ecclesia divini eloquii, aurum spiritalis intelligentie et ad suos errores convertunt, et filios Ecclesie vendunt diabolo, et faciunt ethnicos, ut longe sint ab electorum numero.||

verumtamen] verum Weber
et omnis terminus Palestinorum ?
interl.| interl.| qui bibebant sanguinem populi mei, alias Dei||
Numquid ultionem
interl.| interl.| id est numquid semper pugnabitis contra me||
marg.| marg.| NUMQUID  ULTIONEM. Sicut Deus in suis vestiri, pasci, et refici dicitur, sic et affligi et pati persecutionem.||
vos redditis mihi
interl.| interl.| vel de vobis||
et si ulciscimini vos contra me
interl.| interl.| subaudis ad tempus||
cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
interl.| interl.| qualia fecistis talia reddam vobis, interfecistis, interficiemini, persecuti estis, persecutionem patiemini ab hostibus vestris||
interl.| interl.| hec omnia et ad diem iudicii possunt referri non discrepante vindicta licet in tempore a superioribus discrepare videantur||
Numérotation du verset Ioel. 3,5 
Argentum enim meum
interl.| interl.| eloquia||
marg.| marg.| ARGENTUM  ENIM. Hoc quod dicit quia tirii et sidonii abstulerunt vasa de domo Dei, narrat historia, quia hoc fecerunt Chaldei. In quibus vasis cum postea biberet balthasar pronepos Nabuchodonosor, statim regnum eius a Babyloniis translatum est ad medos. Sed quia post diem Domini magnum et horribilem hec futura dicuntur, que apostoli in resurrectione Domini interpretantur, et Hebrei in futurum iudicii tempus differunt, magis de romanis intelligendum {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 380b} est. Quia titus et Vespasianus captivatis Iudeis rome templum pacis edificaverunt in quo vasa templi et universa donaria consecraverunt. Eo etiam tempore filii iuda et heirusalem, non filii decem tribuum que usque hodie apud medos tenentur, venditi sunt filiis grecorum, et exterminati de finibus suis, et totus orbis iudaica captivitate completus est.||
et aurum tulistis
interl.| interl.| intelligentiam scripturarum||
et desiderabilia mea
interl.| interl.| que in Ecclesia
interl.| interl.| subaudis vasa vel ornamenta templi||
intulistis
interl.| interl.| erroribus vestris mancipastis||
in delubra vestra
interl.| interl.| in templa deorum||
Numérotation du verset Ioel. 3,6 
et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Grecorum ut longe faceretis eos de finibus suis.
interl.| interl.| sed||
Numérotation du verset Ioel. 3,7 
Ecce ego
marg.| marg.| ECCE  EGO. Delirant Iudei quod in ultimo tempore congregandi sunt a Domino et reducendi in Hierusalem, et quod Dominus tradet manibus ipsorum filios et filias romanorum ut Iudei vendant eos non vicinis, sed sabeis genti longinque.||
suscitabo eos de loco
interl.| interl.| ab heresi||
in quo vendidistis
interl.| interl.| o heretici||
eos
interl.| interl.| seductos||
et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
marg.| marg.| Post adventum suum Dominus quotidie iacentes in errore qui prius steterant in Ecclesia suscitat ad penitentiam, et reddit doctoribus Ecclesie. In quo reddit hereticis vicem ut filios quos illi in mysticis erudierant et in carnalibus, tradat in manibus principum Ecclesie, ut cum ceperint eos vendant sabeis, et faciant esse captivos et ad meliora conversi serviant ecclesiasticis institutis.||
Numérotation du verset Ioel. 3,8 
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iuda et venundabunt eos Sabeis genti longinque quia Dominus locutus est.
marg.| marg.| ET VENDAM  FILIOS. Hoc ex parte impletum est tempore Cyri quando reversi Iudei de captivitate multos Chaldeorum secum adduxerunt, tam eos qui sponte se sociaverunt quam etiam eos quos ipsi comparaverunt, et quos postea vendiderunt. Saba regio ultra fines Ethiopie, de qua regina Saba fuit.||
Numérotation du verset Ioel. 3,9 
Clamate
interl.| interl.| o sancti iudicaturi gentes||
hoc in gentibus
interl.| interl.| quod dicturus sum ego||
marg.| marg.| CLAMATE  HOC. Iudei litteratores dicunt, quia cum venerit Christus eorum, et aurea Hierusalem descenderit de celo, fere gentes, gog et magog, venture sunt contra Iudeos in bellum, quas divinus sermo hortatur ut dimissa agricultura preparent se in bellum contra Iudeos, et contrabant secum auxilia omnium gentium, quos Dominus ad hoc ironice provocat, quia non Iudei, sed ipsi sunt ibi interficiendi. Unde dicit : Ibi Dominus faciet occumbere robustos, tuos o gog, et magog. Sed melius ad diem iudicii hec referuntur secundum tropologiam, et monet Deus suos ut preparent se ad vindicandum et pugnandum contra inimicos.||
sanctificate bellum
interl.| interl.| preparate vos ad bellum in iudicio||
suscitate robustos.
interl.| interl.| ad prelium||
Ascendant omnes viri bellatores.
marg.| marg.| Iuxta tropologiam gentes demonum et eos qui quotidie contra Ecclesiam pugnant et sub antichristo pugnaturi sunt possumus accipere, qui ideo congregantur ut pereant.|

ascendant] accedant Weber
Numérotation du verset Ioel. 3,10 
Concidite aratra vestra in gladios
interl.| interl.| perfecti omne studium quo animas suas excolebant ad pugnandum pro aliis preparent||
et ligones vestros in lanceas,
interl.| interl.| unde terram fodiebatis||
marg.| marg.|+ Ligonem : ferrum fossorium, ligones dicti quod terram levent quasi levones.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A ; cf.  CCCM189B

Codd. : Lux94 ; om. Rusch
infirmus dicat
interl.| interl.| nec solos maiores moneo, sed etiam infirmus et simplex id est mitis conualescat||
quia fortis ego sum.
interl.| interl.| ad iudicandum||
Numérotation du verset Ioel. 3,11 
Erumpite
interl.| interl.| de sepulcris||
et venite
interl.| interl.| ad iudicium Dei||
omnes gentes de circuitu et congregamini.
interl.| interl.| que populum Dei persecuti estis||
Ibi
interl.| interl.| in illo iudicio||
occumbere faciet Dominus
interl.| interl.| o mala generatio||
robustos tuos.
interl.| interl.| demones qui sua virtute cogunt recedere a lege Dei||
Numérotation du verset Ioel. 3,12 
Consurgant
interl.| interl.| de sepulcris||
marg.| marg.| CONSURGANT ET. Alii dicunt gentes damnandas moneri ut surgant ad iudicium sue damnationis, et ironice monentur ut preparent se ad bellum in quo sunt interficiendi, quia consumata est malitia eorum.||
interl.| interl.| Mali semper descendunt.||
quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu.
interl.| interl.| Que prevaricate sunt leges meas.||
marg.| marg.| Quidam in bonum hoc interpretantur, et dicunt gentes ascendere in vallem Iosaphat que interpretatur iudicium Domini, et ibi sedere Dominum ad remunerandos bonos qui de circuitu congregabuntur contra adversarios Dei, {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 381a} et succident messem hostium et calcabunt eos quia malitia eorum completa est, et intantum exuberant musta id est malitia eorum ut torcularia capere non possint, et ut sciamus de qua vindemia loquitur, addit : multiplicata est malitia eorum, scilicet qui contra Deum congregati sunt.||
marg.| marg.| Iudei hoc interpretantur de Gog et Magog, quas arbitrantur post mille annos restituta Hierusalem contra populu Dei in vallem Iosaphat venturas, et ibi vindemiandas.||
Numérotation du verset Ioel. 3,13 
Mittite falces quoniam maturavit messis.
interl.| interl.| Sententiam iudicii||
Venite
interl.| interl.| o sancti||
et descendite
interl.| interl.| ab iudicandum vestros persecutores||
quia plenum est torcular, exuberant torcularia quia multiplicata est malitia eorum.
interl.| interl.| per messem maturam et  torcularia redundantia consummatio peccatorum et finis seculi ostenditur.||
interl.| interl.| Et ideo||
Numérotation du verset Ioel. 3,14 
Populi
interl.| interl.| o||
populi in valle concisionis
interl.| interl.| congregamini ad damnationem vestram||
quia iuxta est dies Domini
interl.| interl.| vindicte||
in valle concisionis
interl.| interl.| sententia iudicii Domini||
marg.| marg.| IN VALLE  CONSCIONIS. Vallis concisionis dicitur sententia Dei qua concidet et separabit electos a reprobis.||
marg.| marg.|+ Vallis concisionis id est iudicii.| ||

Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A

Codd. : Lux94 ; om. Rusch
Numérotation du verset Ioel. 3,15 
sol et luna obtenebrati sunt et stelle retraxerunt splendorem suum
marg.| marg.| SOL ET  LUNA. In quo die tormenta pereuntium sol et cetera sidera non poterunt intueri, sed retrahent fulgorem et severitatem punientis aspicere non audebunt, non quod damnanda sint Dei iudicio, sed quia omnis creatura in tormentis aliorum de suo iudicio pertinescat, unde natura et virtutes celorum monebuntur.||
marg.| marg.| Adveniente vero sole omnia luminaria videbuntur minorari a suo splendore. .||
marg.| marg.| Unde Dominus : sol obscurabitur et  luna non dabit lumen suum, et stelle cadent de celo. Vel etiam reprobis omnia videbuntur obtenebrari.||
marg.| marg.|+HSC3 Vel aliter ab illo loco: sol obscurabitur scilicet adveniente vero sole luna id est sancti.| ||


obtenebrati] obtenebricata Weber
Numérotation du verset Ioel. 3,16 
et Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et movebuntur celi et terra et Dominus spes populi sui et fortitudo filiorum Israel
marg.| marg.| ET DOMINUS DE. Cum omnia obtenebrata fuerint, Dominus quasi leo de Sion, id est de Ecclesia constante ex angelis et hominibus, tam excelsa et terribili voce contra reprobos clamabit ut cardines celorum et terrarum fundamenta quatiantur, et ipse seuerus malis, suis erit spes, liberans eos, et dabit eis fortitudinem qui sunt filii Israel, contemplante Deum.||
marg.| marg.|+HSC3 [vel aliter] Rugiet : “Ite maledicti”,  dabit vocem suam: “Venite benedicti”.  movebuntur: sancti ibunt in vitam eternam,  terra reprobi in ignem eternum.| ||

Numérotation du verset Ioel. 3,17 
et scietis
interl.| interl.| o electi||
quia ego Dominus Deus vester habitans
marg.| marg.| ET SCIETIS  QUIA. In iudicio scient et qui punientur et qui assumentur quod Dominus habitet in Sion et in Christo monte suo, vel in eo qui se dignum Deo habitaculum preparavit.||
in Sion, in monte sancto meo
interl.| interl.| in medio electorum mente, celestia contemplantium et in culmine virtutum positorum||
et erit Hierusalem sancta et alieni non transibunt per eam amplius
marg.| marg.| Hoc Iudei ad fabulam mille annorum referunt quando putant Christum habitaturum in Sion et in Hierusalem aurea et sanctorum populos congregandos ut qui in isto seculo oppressi sunt ab aliis, in illo imperent cunctis nationibus.||
marg.| marg.| ET ERIT  HIERUSALEM. Et post diem iudicii heirusalem constans ex angilis et hominibus, {t. 3 : Erfurt, f. 263rb ; facsim., p. 381b} [Rusch, f. 263rb ] erit absque aliqua contaminatione quam prius contraxit ex commixtione malorum, et alienus, id est diabolous vel aliqua prava cogitatio, non reperiet viam in iustis habentibus Dei pacem.||
marg.| marg.|+HSC3 [vel aliter] Et scietis : qui vere creditis.  In Sion : Ecclesia militans.  Ierusalem. triumphans.  alieni demones qui modo transeunt etsi non habitent venialiter faciunt peccare modo ubi non possunt mortaliter.| ||

Numérotation du verset Ioel. 3,18 
et erit in die illa stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte et per omnes rivos Iude10  ibunt aque
marg.| marg.| ET ERIT IN  DIE  ILLA. Domino habitante in Sion post ascensionem ad celos vel post diem iudicii montes, id est apostoli et celsi predicatores abundabunt suavitate sapitentie et divini eloquii, et  stillabunt ex eis spiritales gratie, et colles, id est non habentes tantam plenitudinem intelligentie, emittent lac, quo nutritur infantia Ecclesie, et per omnes riuos iuda, id est super credentes et filios Ecclesie abundabunt aque, id est spiritales gratie, quia nihil in eis aridum erit.||

10  Iude] Iuda Weber
et fons de domo Domini egredietur et irrigabit torrentem Spinarum.
marg.| marg.| de domo domini id est primitiva Ecclesia, egreditur fons baptismatis et doctrine qui irrigat corda gentilium que spinis vitiorum, et aculeis malarum cogitationum pungebantur ut ibi oriantur flores virtutum ubi prius oriebantur punctiones vitiorum.||
marg.| marg.|+HSC1 Aliter. Et fons de domo Domini egredietur etc. Post consummatum iudicium torrens voluptatis inebriabit tunc eos qui modo sunt ‘torrens  Spinarum’, id est qui hic inter amaritudines tentationum, exterius tribulationum aculeis affliguntur.| 11  ||
marg.| marg.|+HSC3 [vel aliter] Stillabunt: notatur habundantia beatudinis.  Fons: torrens voluptatis quo potabuntur qui modo sunt torrens  spinarum.| 12  ||

Numérotation du verset Ioel. 3,19 
Egyptus in desolatione erit et Idumea in desertum perditionis pro eo quod inique egerint in filios Iuda
marg.| marg.|+HSC1 Egyptus : qui nunquam susceperunt fidem . Idumea : qui fidem habentes male vixerunt, hi damnabuntur. | 13  ||
marg.| marg.|+HSC3 [vel aliter] Egyptus: tenebrosa qui nunquam susceperunt.  Idumea: qui fidem susceperunt sed male vixerunt.| 14  ||

et effuderunt15  sanguinem innocentem in terra sua.
marg.| marg.|+HSC3 . Sanguinem etc. quem inultum usque ad diem iudicii dimisse vindicabo, quo vindicato  commorabitur Dominus in multitudine sanctorum.| 16  ||
marg.| marg.| EGYPTUS IN  DESOLATIONE. Hec etiam Iudei referant ad tempus quo suum messiam expectant, sed melius ad diem iudicii vel resurrectionis referuntur.  Egyptus interpretatur meror vel tenebre vel persequens.  Idumea terrena vel cruenta. Qui ergo  sanguinem martyrum funderunt et terrenis operibus vacaverunt perpetua damnatione opprimentur, quia quotidie contra filios Ecclesie mala operantur et  sanguinem eorum decipiendo effundunt.||


15  effunderunt] effunderint Weber
Numérotation du verset Ioel. 3,20 
Et Iudea in eternum habitabitur et Hierusalem in generationem17  et generationem
marg.| marg.| ET IUDEA. Provincia confessionis et glorie et urbs in qua gloria Dei cernitur, erit eterna Dei habitatio, non in unam tantum vel plures generationes, sed in generationem et generationem, in duabus generationibus eorum qui de Iudeis vel gentibus crediderunt.||
marg.| marg.|+HSC1 sed et Iudea in eternum habitabitur id est Ecclesia erit eterna Dei habitatio.  et Hierusalem in generatione et generationem : id est tam in eis qui de Iudeis quam in eis qui de gentibus crediderunt.| 18  ||
marg.| marg.|+HSC1 [Aliter] Et iudea : glossa de qua Ps. 96 « Exultaverunt filie Iude ».  Et Hierusalem : urbs in qua pax Dei cernitur erit eterna Dei habitatio.| 19  ||
marg.| marg.|+HSC3 Patet Iudea : provincia confessionis et glorie et urbs in qua pax Dei cernitur erit eterna Dei habitatio non in una tantum vel plures generationes sed  in generatione et generationem scilicet in duabus generationibus eorum vel qui de Iudeis vel de gentibus crediderunt.| 20  ||
marg.| marg.|+HSC3 [vel aliter] Iudea. Confitentes corde, ore, opere.| 21  ||


17  generationem] generatione Weber
Numérotation du verset Ioel. 3,21 
et mundabo
interl.| interl.| vindicando| 22  ||
marg.| marg.|+HSC1 glossa : in evangelio.| 23  ||
marg.| marg.| ET MUNDABO. Mundat Dominus sanguinem peccatorum in evangelio quem prius in lege non mundaverat, peccatores et immundos ibi relinquendo. Conclusit enim omnia sub peccato, ut omnium misereretur.
marg.| marg.|+HSC3 [vel aliter] Mundabo id est vindicabo quia cum Dominus vindicaverit sanguinem iustorum vel sanctorum, tunc apparebit sanguis ille fuisse iustus.| 24  ||

22  Codd. : HSC1 Rusch
24  Codd. : Codd. : P631, f. 103ra(pseudo Hugo de Sancto Caro)
sanguinem eorum
interl.| interl.| martyrium Christi||
marg.| marg.|+HSC1 glossa : peccatorum.| 25  ||

interl.| interl.| quem multum usque ad diem iudicii dimissi sed ibi vindicabitur. Quo vindicato,  commorabitur Dominus in multitudine sanctorum.||
marg.| marg.|+HSC3 glossa : prius in Lege.| 26  ||

26  Codd. : Codd. : P631, f. 103ra(pseudo Hugo de Sancto Caro)
et Dominus commorabitur in Sion.
marg.| marg.|+HSC1 Unde Septuaginta : Requiram sanguinem eorum, id est martyrum, inultum esse non patiar, Apoc. 19a :«Vindicavit sanguinem servorum suorum ». Vel  mundabo id est per manifestationem iusti iudicii  sanguinem eorum. Mundum et iustum extitisse ostendam.  et tunc  Dominus commorabitur in Sion : in plenitudinem sanctorum. Amen.| 27  ||





Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ioel. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber41.xml&chapitre=41_3)