initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<41. Ioel*>

<41.4> Incipit argumentum in eundem

Numérotation du verset Ioel. Prol.4,1 
prol.|   {t. 3 : Erfurt, f. 259vb ; facsim., p. 347b} [Rusch, f. 259vb ] Ioel, filius Phatuel, describit terram duodecim* tribuum, eruca, brucho, locusta, rubigine vastante consumptam, et post eversionem prioris populi, effusum Spiritum sanctum super servos Dei et ancillas, id est super centum viginti credentium hominum, et fuerunt viri in cenaculo Sion centum viginti, qui ab uno usque ad quindecim paulatim et per incrementa surgentes, quindecim graduum numerum efficiunt, qui in Psalterio mystice continentur.

a Cf. Hieronymus,   E pistulae, Ep. 53 (Frater Ambrosius), § 8, CSEL 54, p. 457.8-15 (supra Rusch, t. 1, p. 3a).   De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores, om. Cf. Repertorium biblicum, n° 510.

1 duodecim] HSC1 , X Rusch | 2 brucho] HSC1 (cf. Rusch , t. 1, p. 3a); bruca Rusch | 3 viri Rusch ] om. HSC1 | 4 qui] om. HSC1 |
Numérotation du verset Ioel. Prol.4,2 
prol.| Ex tribus igitur generibus rhetorum hec sumuntur principia et tres sunt argumentorumpartes ex quibus incipere solet omnis orator aut enim docibiles aut benebolos aut attentos auditores debet efficere. Hic ergo propheta recte a magnitudine cladis sumens principium eosque qui audituri erant volens ad penitentiam provocare, reddit attentos admirans futurorum malum ut considerantes venture cladis asperitatem, ocyus arriperent penitentiam in hoc a propheta idcirco nec reges nec tempora sunt prenotata quia iisdem temporibus ac regibus quibus Osee prophetaverat et ipse prophetavit. Ioel interpretatur incipiens aut Domini descensus. Phatuel vero aut latitudo aut ostium Dei. Tropoligice hoc est quod qui ostium Dei, et scientiam Domini habuerit apertam, recte incipit prophetare.





Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ioel. Prol.4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 06/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber41.xml&chapitre=41_Prol.4)