initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<42. Amos*>

<42.1> Incipit prologus in Amos prophetam

prol.|  {t. 3 : Erfurt, f. 263rb ; facsim., p. 381b} [Rusch, f. 263rb ] Ozias rex, cum Dei religionem sollicite emularetur, nimio religionis amore provocatus, contra preceptum legis Moysi, arrepto thuribulo, ut historia libri secundi Paralipomenon ostendit, sacerdotale officium presumere conatus est. Ob eam rem, terremotum in templo Dei constat exortum. Cuius etiam Zacharias propheta meminit. Ante hunc itaque terremotum, Amos propheta, temporibus predicti regis et temporibus Ieroboam filii Ioas regis Israel, in eas gentes que lectione comprehense sunt iram Dei ob eas causas quas memoravit affuturam denuntiat. Et quia idem propheta in sequentibus ait :"Super tribus impietatibus et super quattuor non convertam eum". Tertio peccatorum indulgentiam Deum dare posse significat quem quarto eadem peccata admittentibus nec penitenitam nec indulgentiam daturum enuntiat. Nam per ignis similitudinem quem in predictas gentes immittendum predixit gravem atque irrevocabilem Dei iram ad eversionem earumdem civitatum processuram voluit demonstrare.

1 Incipit… prophetam] Prologus Ieronimi Md042v | 2 [O]zias Rusch (facsim.) Bruyne] [A]zias Rusch (Erfurt), [*]zias Rusch (Graz) | 3 2Par. 26, 19. | 4 c. e.] inv. Md042v | 5 Za. 14, 5 : « Et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo ». | 6 itaque] om. Md042v | 7 Cf. Am. 1, 3 ; Am. 1, 6. | 8 Codd. : Md042v Rusch Bruyne | 9 De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.3, p. 137-138. Repertorium biblicum, n° 515. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Am. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber42.xml&chapitre=42_)