initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<42. Amos>

Capitulum 1

Numérotation du verset Am. 1,1 
Verba Amos qui fuit in pastoralibus
interl.|  subaudis : locis
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 263va ; facsim., p. 382a} [Rusch, f. 263va ] VERBA  AMOS. Hieronymus HIERONYMUS. Amos non ad heirusalem sed ad Israel in Samaria prophetat, quod apparet ex eo quod scriptum est : Misit amasias sacerdos bethel, ad ieroboam regem Israel dicens : Rebellavit contra te amos in medio domus Israel. Et post paululum dixit amasias ad amos : O videns fuge in terram iuda, et ibi prophetabis, et in bethel non adiicies, quia sanctificatio regis et domus regni est. Cui respondit amos : Non enim sum propheta, nec prophete filius, sed opisio, ruborum moros distinguens, tulitque me Dominus cum sequerer gregem et dixit : Vade et propheta ad populum meum Israel.
Thecue que vidit
interl.|  Illo visu quo prophete videntes dicuntur qui quod prophetabant per spiritum sanctum intelligebant.

Thecue] de praem. Weber
super Israel
interl.|  decem tribus
in diebus Ozie regis Iude et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel ante duos annos terremotus.
interl.|  Priusquam lepra percuteretur Ozias.
interl.|  Id est priusquam captivitas omnia concuteret que in duobus annis duplicem ostendit angustiam decem tribuum et duarum, ut agentes si vellent penitentiam, motum terre de cetero non sentirent.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS.  Ozias imperium vel fortitudo Domini.   Ieroboam indicatio, vel causa populi, vel divisio populi, vel mora vel temporalitas. Thecue clangens tuba, Amos avulsus. Tempore ergo quo populus auulsus a Domino erat, vel a regno David, Amos sicut clangens tuba, cecinit super Israel, qui quondam erat rectissimus Deo, dum ozias regnaret in Iudea in quo propter templum et sancta sanctorum manebat fortitudo Domini, et regebat confitentem populum. Sed Ieroboam qui fuit causa divisionis populi, regnat in Israel idolis serviente.
marg.|   Ozias idem est qui et Azarias, qui in debitum sacerdotium sibi vendicans, percussus est lepra in fronte, sed et   terremotus factus est magnus per totam Hierusalem.   Ieroboam vero fuit pronepos Iehu, cui Iehu Dominus promisserat quod usque ad quartam generationem ex semine eius essent reges super Israel, et in hoc ieroboam promissio illa completa est.

Iude] Iuda Weber
Numérotation du verset Am. 1,2 
Et dixit :
interl.|  Amos
Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum
interl.|  Flebunt maiores in populo, quia conteretur et captivabitur rex Osee Israel.
marg.|  DOMINUS  DE. Naturale est ut omnes qui volunt rem rei comparare, ex eis rebus sumant comparationes quas sunt experti, et in quibus nutriti. Verbi gratia : Naute suos inimicos ventis, damnum naufragio tristitiam tempestati, letitiam vero et prosperitatem placidissime aure, equora campis, assimilant. Sic pastores rugitui leonis suum timorem similant, inimicos dicunt leones ursos vel lupos. Sic iste qui fuit pastor peccorum timorem Dei rugitui comparat {t. 3 : Erfurt, f.263vb ; facsim., p. 382b} [Rusch, f. 263vb ] leonis, de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam, ubi templum et religio Dei non de bethel vel dan, ubi erant aurei vituli. Rugiet, id est timorem super decem tribus incutiet, comminans captivitatem et ideo lugebunt speciosa pastorum, et exsiccabitur vertex carmeli, per hec significatur terra decem tribuum que fertilissima erat que in proximo ab Assyriis erat captivanda sub Osee ultimo rege eorum qui significatur per verticem carmeli, quo abducto speciosa pastorum, principes seculi et potentes decem tribuum luxerunt, quia evacuata est terra eorum rege abducto.
marg.|  Allegorice. Cum Deus de specula Ecclesie in qua est visio pacis, per doctores veteris et novi testamenti dederit vocem tunc speciosa pastorum , doctrina, scilicet hereticorum que videbatur pulchra et pollicebatur scientiam vere circumcisionis, lugebit et siccabitur, et populi qui propter simplicitatem greges vocantur subita ariditate marcescent.
marg.|  SPECIOSA  PASTORUM. Sunt planicies camporum, viriditas   pastorum , loca diversis herbis abundantia, Carmeli duo sunt montes : unus de quo fuit Nabal Carmelites, alter in quo Helias oravit et uterque est uberrimus pascuis.
et exsiccatus est vertex Carmeli.
interl.|  Scientia circumcisionis.
Numérotation du verset Am. 1,3 
Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Damasci et super quattuor
interl.|  Si Azael et populus eius semel et bis tantummodo populum meum esset persecutus, forsitan parcerem illi, sed quia diu expectavi ad penitentiam ut conversus reciperet sanitatem, et econtra ipse abusus mea patientia, tertio et quarto afflixit, cogor mutare sententiam ut plagis corripiam delinquentes
marg.|  Ideo a Damasco incipit quia, quo tempore prophetaverat Amos, Azael graviter affligebat decem tribus.
non convertam eum
interl.|  ab insania ad misericordiam
eo quod trituraverit in plaustris ferreis {t. 3 : Erfurt, f. 264ra ; facsim., p. 383a} [Rusch, f. 264ra ] Galaad
interl.|  id est contriverit Galaad sicut rotis subter ferratis et dentatis excutiuntur frumenta in arcis, et conteritur stipula in cibum iumentorum, propter feni sterilitatem.
marg.|  EO  QUOD  TRITURAVERIT. Hieronymus HIERONYMUS. Alia translatio :   eo quod trituraverit in serris ferreis pregnantes galaad . Pregnantes sunt anime que nuper sunt verbo Dei fecundate, quas heretici ab Ecclesia retrahunt, et ferreis dentibus sicut escam commolunt. {t. 3 : Erfurt, f. 264ra ; facsim., p. 383a} [Rusch, f. 264ra ] Pusillorum est enim scandalisari non perfectorum.
marg.|  SUPER  TRIBUS  SCELERIBUS  DAMASCI. Damascus metropolis in Syria quam condidit servus Abre Elyeser in campo ubi occisus est Abel. GalaBad civitas et regio est trans Iordanem in sorte dimidie tribus Manasse. Tempore vero quo Amos cepit prophetare Azael rex Damasci illam regionem in tantum vastavit ut superato Achab rege Israel in Ramoth Galaad omnem regionem illam ad instar tribulorum frumenta in areis triturantium contereret.
marg.|  Allegorice. Primum peccatum mala cogitare, secundum consentire tertium opere implere, quartum non penitere. Qui in tribus prioribus peccat, si penitet, convertit eum Deus ad vultum clementie sue. Si vero non penitet, avertitur ab eo vultus clementie.
marg.|  Allegorice. Galaad translatio vel transmigratio testimonii, et significat eos qui de Ecclesia in heresim translati, testimonia Dei que prius acceperant ad alienos terminos transferunt, hos tales conterunt heretici plaustris et rotis ferreis et dentatis, de quibus dicitur : filii hominum dentes eorum arma. et sagitte. Ipsi enim heretici non solum cogitant et faciunt mala, sed etiam prava doctrina simplices decipiunt, et sanguinem eorum bibunt. Damascus enim potus sanguinis interpretatur. Ab huiusmodi peccatis Dominus faciem avertit, ut qui veritatem divini dogmatis non vident aversione divie faciei, obruantur tenebris, et cum isti nitantur alios decipere mittit Dominus ignem in domum quam ipsi vocant azael, id est visionem Dei, et devorat in illis lignum stipulam, et etiam omnem domum, id est compositionem fraudis, eorum insuper et vectes, id est fortissimas argumentationes dialetice artis eorum. Quibus confractis disperduntur habitatores de campo idoli, id est destruitur idoloatria. Qua destructa, vilipenduntur, qui in illa sceptrum videbantur tenere, et captivus ducetur populus excelsus et sublimis qui erectus est in superbiam, et sibi celestia repromittit, ut capiatur et transferatur in suam salutem.
marg.|  Pater Azaelis vocatus est Benadab, b habens ultimam litteram; filius azaelis vocatus est benadat per t. Qui mortuo azaele in syria regnantibus ozia et ieroboam, successit patri in regnum, a quo vocati sunt postea omnes reges aran id est sirie et damasci benedat, ut pharaones a primo pharaone et cesares a cesare. Minatur ergo quod conteret regiam domum azaelis, et filium eius benadat. Legitur enim quod teglaphalasar rex Assyriorum superata Egypto, veniens depredatus est decem tribus, et postea convertit se ad siriam, et occidit rasim regem sirie, de quo in isaia legitur, et populum Syrie transduxit captivum in cirenen, que est in finibus ultimis Egypti.

trituraverit] trituraverint Weber
areis] are s cacogr. Rusch ( Erfurt ) triturantium] triturant um cacogr. Rusch ( Erfurt )
Numérotation du verset Am. 1,4 
et mittam
interl.|  ideo
ignem
interl.|  captivitatis
in domum Azael
interl.|  super regiam stirpem eius
et devorabit domos Benadab.
interl.|  illa captivitas filium Azaelis Benadat cum domo sua

Benadab] scrips. , Benedat Rusch , Benadad Weber
Numérotation du verset Am. 1,5 
Et conteram vectes Damasci
interl.|  Omnem Syriorum fortitudinem qua olim velut ostio et vectibus adversariorum impetus submovebant

vectes] vectem Weber
et disperdam habitatores de campo idoli
interl.|  Id est de Damasco que sita est in plano et plena idolis.

conteres] conterem Weber
et tenentem sceptrum de domo voluptatis et luxurie
interl.|  subaudis : conteram

et luxurie] om. Weber
et transferetur
interl.|  a Theglathphalasar
populus Syrie Cyrenen
interl.|  id est sublimis
dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 1,6 
Hec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Gaze
marg.|  SUPER  TRIBUS  SCELERIBUS  GAZE. Gaza metropolis civitas philistinorum qui nunc palestini vocantur, et azotus et ascalon et accoron, et geth, que hic non memoratur, captivitatem perfectam, id est integram dicit translatam ab eis in Idumeam, quia quoscumque de decem tribubus poterant comprehendere vendebant Idumeis in servos et ancillas. Ideo minatur eis ignem captivitatis qui omnia devoret.
marg.|  Quia legimus quinque civitates philistinorum que propter arce iniuriam percusse sunt plagis, post gazam transit ad azotum et ascalonem.
marg.|  Ascalon antiquitus vocabatur Philistiim. Unde et regio postea vocata est Philistea, et habitatores eius Philistiini; unde per Ascalonem totum regnum Philistinorum potest intelligi.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Allegorice. Gaza fortitudo vel imperium, Idumea sanguinaria vel terrena, azotus ignis uberis, ascalon ignis homicida vel appensa, vel ponderata, accoron sterilitas vel eradicatio. Accusatur autem gaza que fortitudinem sue scientie et imperium sibi promittit, quia captivos concludit in Idumea; hi sunt magistri Iudeorum qui non spiritum sed litteram sequuntur, et ad terrenitatem omnia interpretantur. {t. 3 : Erfurt, f. 264rb; facsim., p. 383b} [Rusch, f. 264rb] In muros ergo gaze ignis immittitur quo destruuntur omnia argumenta quibus mendacia sua tuentur. Qui etiam consumunt edes, id est quidquid arte dialetica constructum videtur, et de azoto aufertur habitator qui litteram sequens ubera habet non lacte sed igne plena, et tollitur scepturm de ascalone ubi est ignis diaboli homicida qui interficit quoscumque afflaverit, sicut ignis Dei reficit quos penetrat. Transfertur etiam manus super accoron ubi est sterilitas quia qui non recipit spiritalem intelligentiam datur ei vulva sterilis et ubera arentia. Insuper etiam omnes reliquie philistiim destruuntur, vel geth civitas ubi est torcular diaboli, vel omnes qui cadunt poculo. Cum enim inebriati fuerint corruent et in suo vomitu volutabauntur.
et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea
interl.|  Quia non sufficit vobis quod semel et bis persecuti estis meum populum, sed sepe hoc fecistis non convertam vultum clementie ad vos, sed venientibus Assyriis vel Nabuchodonosor mittam ignem captivitatis in murum Gaze qui devorabit domos eius.
Numérotation du verset Am. 1,7 
et mittam ignem in murum Gaze et devorabit edes eius.
Numérotation du verset Am. 1,8 
Et disperdam habitatorem de Azoto
interl.|  que est alia metropolis
et tenentem sceptrum
interl.|  regiam dignitatem
de Ascalone
interl.|  illa civitate vel toto regno philistinorum
interl.|  potentiam
super Accaron
interl.|  illam aliam civitatem
et peribunt reliquie10 
interl.|  Bethel, scilicet omnes viti qui supradictis urbibus subiacent

10  reliquie] reliqui Weber
Philistinorum
interl.|  potione cadentium
dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Am. 1,9 
Hec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri
marg.|  SUPER  TRIBUS  SCELERIBUS  TYRI.   Tirus civitas est Phenicum et proxima Sidoniis cuius ciues negociatores erant, et quoscumque depredari poterant ex Israel vendebant Idumeis et aliis gentibus.
marg.|  Legitur in Ezechiele quod Nabuchodonosor fecit exercitum suum comportare aggerem in gyro Tiri , ut de insula faceret continentem terre, sed non potuit conprehendere illos, quia navigio aufugerunt. Postea Alexander Macedo succidit arbores, et integras detulit, et proiecit in mare pariter cum terra et lapidibus et equavit eam terre, et sic capta destruxit.
et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sunt11  recordati federis fratrum.
interl.|  Id est amicitie quam habuit rex Tyri Iran ad David et Salomonem.
marg.|  Allegorice. Tyrus tribulatio, vel coangustans. Qui veritatem terrenis sensibus vult concludere, et non recordatur   fratrum quos de littera ad spiritum vocare, et de divina scriptura tripliciter debet instruere, mittet Dominus ignem destructionis in omnes munitiones et edificitiones illius.
marg.|  Quattuor modis dicuntur fratres  : natura, ut Esau et Iacob; cognatione ut Abraam et loth; gente ut omnes Iudei fratres dicuntur; amicicia ut Salomon et Iran. Unde Iran cum recusaret viginti urbes habere quas Salomon dederat ei in Bethsameis, dixit ad eum : Heccine sunt civitates quas dedisti mihi frater? erant enim plene gramine.

11  sunt] sint Weber
Numérotation du verset Am. 1,10 
Et emittam ignem in murum Tyri et devorabit edes eius.
interl.|  per Nabuchodonosor vel Alexandrum Magnum
Numérotation du verset Am. 1,11 
Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra
interl.|  quam debuisset
marg.|  SUPER  TRIBUS  SCELERIBUS  EDOM.   Edom ipse est qui et Esau et Seir, unde et montes Seir nominantur, et regio Idumea. Ista persecutus est Iacob, ut timore eius fugeret in mesopotamiam, et non servavit in eo viscere misericordie ut vinculo fraternitatis colligatum sibi intelligeret, et odium quod fuit in patre servaverunt Idumei geniti ab eo contra filios Iacob, ut egredientibus de Egypto, ne transitum quidem in terram sanctam concederent, in hoc violantes misericordiam, ut fratres esse eos nescirent.
furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem.
interl.|  Quia quamdiu mansit Israel in terra sibi a Deo data semper persecutus est eum.
marg.|  Allegorice. Iude terreni et sanguinei persequuntur christianum populum diripientes substantiam eius, et non servant in eo iura nature, et antiquum furorem usque hodie tenent in synagogis suis, volentes destrui christianum nomen. Sed Dominus mittit ignem in Theman, quid interpretatur auster, id est Iudea sicca, et non irrigata imbribus prophetarum, hoc igne destruuntur munitiones eius, ut cadente sensu littere, Ecclesia Dei superaedificetur.
Numérotation du verset Am. 1,12 
Mittam
interl.|  ideo
interl.|  per Assyrios
ignem
interl.|  captivitatis
in Theman
interl.|  que est metropolis Edom
et devorabit edes Bosree12  .
interl.|  alterius civitatis
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Bosree : non sicut quidam putant ‘alterius civitatis’ sed Idumee, iuxta illud : « Quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra ».

12  Bosree] Bosre Weber
Numérotation du verset Am. 1,13 
{t. 3 : Erfurt, f. 264va ; facsim., p. 384a} [Rusch, f. 264va ] Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus filiorum Ammon13 
marg.|  SUPER  TRIBUS  SCELERIBUS  FILIORUM  AMON. Filii amon geniti de stirpe loth habitant in Arabia, horum vero princeps Naas Ammonites temporibus Saul pugnavit contra Galaad, que est civitas duarum tribuum et Manasse, et intantum oppressit eam ut etiam   pregnantes mulieres secaret.

13  Ammon Weber ] Amon Rusch
et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit pregnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.
interl.|  ut totam Galaaditim suo imperio subiugaret
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Hoc inter est inter crudelitatem Damascenorum et filiorum Amon, quia illi conterunt plaustris ferreis, isti dissecant pregnantes Galaad ad dilatandum terminum suum . Damasceni qui bibunt sanguinem significant hereticos, qui nuper credentes non solum rumpunt Ecclesiam, sed etiam conterunt et commolunt dentibus ferreis plebem Dei sicut escam panis. Amon qui interpretatur populus meroris vel populus meus, significat scismaticos qui separant ab Ecclesia rudes animas que nuper conceperant sermonem Dei. Sed tamen non ita trucidant crudeliter, abscisos sicut heretici, sed in eadem regula fidei permanentes volunt dilatare nomen glorie sue in posteris; ideo minatur Deus munitiones eorum se incensurum, et auctorem scismatis ire captivum, et principes Ecclesie iugo colla submittere.
Numérotation du verset Am. 1,14 
Et
interl.|  ideo
succendam ignem
interl.|  per Assyrios et Nabuchodonosor
in muro Rabbe
interl.|  que est civitas metropolis filiorum Amon
et devorabit edes eius in ululatu
interl.|  vincentis exercitus
in die belli et in turbine
interl.|  captivitatis et fletus
marg.|  ET  IN  TURBINE. Sic venit super eos Nabuchodonosor, et sic movit eos a sedibus suis, sicut tempestas et turbo rapit stipulam.
in die commotionis.
interl.|  transmigrationis
Numérotation du verset Am. 1,15 
Et ibit Melchon
interl.|  idolum
marg.|   Melchon idolum eorum, id est rex eorum feretur in Assyrios et principes, idest sacerdotes eius cum eo ferentur vel rex civitatis et principes eius cum eo captivabuntur.
in captivitatem ipse et principes eius simul dicit Dominus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Am. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber42.xml&chapitre=42_1)