initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<42. Amos>

Capitulum 3

Numérotation du verset Am. 3,1 
Audite verbum quod locutus est Dominus super vos
interl.|  auribus intelligientie
filii Israel
interl.|  videntes Deum ad quos proprie fit sermo Dei
super omnem cognatione quam eduxi de terra Egypti
interl.|  ubi serviebatis in luto et paleis
marg.|  SUPER  OMNEM. Ne ad solas decem tribus sermo dirigi videatur, determinat quod ad omnes dirigitur qui ex Egypto sunt votcia, id est ad duodecim tribus.

omnem] omni Weber
dicens :
Numérotation du verset Am. 3,2 
tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terre, idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
interl.|  Ut nihil sit impunitum
marg.|  TANTUMMODO  VOS. Cum sim creator omnium, tantum vos solos elegi in peculiarem populum ut cognitionem mei haberetis, et idcirco quia vos solos habui adhuc visitabo, id est corrigam iniquitates idolatrie vestre, ut cessetis, vel non cessantes gravius puniamini, potentes enim potenter tormenta patientur.
Numérotation du verset Am. 3,3 
Numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis?
interl.|  Leo non versatur in consitis agris vel vineis vel lignis pomiferis que Deum laudant, sed in siluis et inculta humo
marg.|  NUMQUID  AMBULABUNT. Hieronymus HIERONYMUS. Quantum ad litteram duo inimici {t. 3 : Erfurt, f. 265va; facsim., p. 386a} [Rusch, f. 265va] eandem viam ire nolunt. Mystice Iudei et gentes non possunt ire per Christum qui via est, nisi prius consenserint uniri in ipso angulari lapide, ut uniti postulent a patre; et impetrent quidquid rogaverint, et in hac vita nullum adversarii impetum pertimescant, sed si discordia separentur statim leo regiens eos invadit, et non solum patent morsibus leonis, sed apprehendet eos catulus leonis, et ducet ad tenebrosum cubile. Omnis enim qui male agit, amat tenebras. Tertia pena discordantium est, ut perdant alas quibus in altum ferebantur, et sponte corruentes in terrena, merito teneantur ab aucupe diabolo. Quarta pena est ut discordes capiantur laqueo qui non in celo sed in terra tenditur, de quo liberati dicunt : Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, de quo apostolus : Conteret Deus Satanam sub pedibus nostris. Quinta pena est quod in civitate Dei constituti terreantur sonitu tube, id est divine scripture, que grandi voce peccatoribus penam comminatur. Sexta pena quod discordes a Deo affliguntur.
Numérotation du verset Am. 3,4 
{t. 3 : Erfurt, f. 265va ; facsim., p. 386a} [Rusch, f. 265va ] Numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit predam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid apprehenderit?
marg.|   Leo quando famem patitur si videt predam, dat rugitum, que voce audita fere stant fixo gradu stupefacte.
Numérotation du verset Am. 3,5 
Numquid
interl.|  non
cadet avis in laqueum terre absque aucupe?
interl.|  nisi anceps tendat laqueum, avis non inlaqueatur
numquid auferetur laqueus de terra antequam quid
interl.|  non
ceperit?
Numérotation du verset Am. 3,6 
si clanget tuba in civitate et populus non expavescet?
si erit malum in civitate
interl.|  Id est afflictio que non iniusta, sed patienti gravis et mala videtur, unde sufficit diei malitia sua et ego Deus qui facio pacem et creo malum.
quod Dominus non fecerit?
marg.|  SI  ERIT  MALUM. Sicut ea que superius memorata sunt non fient nisi certa causa extiterit, ita non erit tribulatio nisi a Domino venerit, qui etiam revelat.

fecerit] fecit Weber
Numérotation du verset Am. 3,7 
Quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum
interl.|  vel correctionem suam
marg.|  QUIA  NON  FACIET. Non quod omnia revelet prophetis que in celo facit vel fecerit, sed que facturus erat in terris, revelavit Noe, abre, loth, ut qui audirent ventura supplicia corrigantur vel gravius puniantur. Sic modo per amos nuntiat ex misericordia Hebreis penas, ne puniantur.
interl.|  loquens
ad servos suos prophetas.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Non revelat Deus prophetis omnia que fact in celo, vel que ante facit, sed que facturus est in terris. Revelavit Noe diluuium, abre subversionem sodome, Ioseph famem septem annorum, sic amos revelavit nunc quid facturus esset decem tribubus ut ad penitentiam converse liberarentur a periculo. In quo clementia Dei ostenditur. Qui enim predicit penam, non vult punire peccantes.
Numérotation du verset Am. 3,8 
Leo rugiet,
interl.|  Et cum Deus revelet prophetis quis audeat tacere, quod Dominus revelet, sicut regitum leonis nulla animalia audent contemnere.
marg.|  LEO  RUGIET. Hieronymus HIERONYMUS. Pastor iste solitus timere   leonem , timorem omnipotentis comparat rugitui leonis. Quidam per leonem rugientem diabolum per Dominum loquentem interpretantur salvatorem, ut sicut ille in malum a perituris, ita iste in bonum audiatur a salvandis.
quis non timebit?
interl.|  Rarus est qui non timeat.
Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
interl.|  Pauci sunt viri qui audeant iubente Domino non prophetare.
Numérotation du verset Am. 3,9 
Auditum facite
interl.|  o prophete que ego dicturus sum
marg.|  AUDITUM  FACITE. Amos specialiter missus prophetare decem tribubus, nunc etiam iubetur annuntiare azoto et Egypto.
in edibus Azoti
interl.|  in civitatibus Philistinorum que Dei notitiam non habent ut ipse iudicent utrum ego iuste facturus sim quod minor, prius videant scelera, et postea iudicent de mea sententia.
et in edibus terre Egypti et dicite : Congregamini super montes Samarie
interl.|  civitates sic dicte que in monte sita est, vel totius terre decem tribuum que tota montuosa est que a sua metropoli sic vocatur, dicitur autem Samaria a Samer Domino ipsius montis in quo fundata est.
marg.|  CONGREGAMINI. Quia unusquisque fingit sibi et adorat quod vult. Sic heretici varios errores sibi confingunt, qui se custodes mandatorum Dei {t. 3 : Erfurt, f. 265rb ; facsim., p. 386b} [Rusch, f. 265rb ] mentiuntur et sunt in monte superbie, ad quorum insaniam considerandam, gentes provocantur que non habent Dei notitiam. Ipsi enim calumniantur simplices credentes, dum sub nomine veritatis colunt mendacium, et quia sunt extra limitem veritatis rectum facere nescierunt, et thesaurizant sibi dogmata iniquitatis, et deceptos in edibus suis concludunt.
interl.|  Pro Deo vitulos adorant, et filios suos immolant.
et calumniam patientes in penetrabilibus eius.
interl.|  Non contenti hoc scelere calumniantur pauperes et simplices.
Numérotation du verset Am. 3,10 
et nescierunt facere rectum, dicit Dominus
interl.|  id est noluerunt colere Deum
thesaurizantes
interl.|  Non aurum vel pecunias que aliquando labore queruntur.
marg.|  THESAURIZANTES. Congregantes de idolatria et miserorum calumniis iniquitatem id est peccatum in cordibus suis et rapinas pauperum congregantes per violentiam in domibus suis, quia enim cultum Dei deserverunt, dati sunt in reprobum sensum, ut faciant quod non oportet.
iniquitatem
interl.|  falsa dogmata
et rapinam in edibus suis.
interl.|  deceptorum falso errore

rapinam] repinas Weber
Numérotation du verset Am. 3,11 
Propterea hec dicit Dominus Deus :
interl.|  quia hoc fecerunt
tribulabitur
interl.|  ab Assyriis
interl.|  in iudicio vel quotidie per ecclesiasticos viros testimoniis scripturarum
et circuietur
interl.|  circumdabuntur ab hostibus habitatores terre decem tribus
terra
interl.|  hereticorum
et detrahetur
interl.|  o Samaria

detrahetur] + ex te Weber
fortitudo tua
interl.|  silogismorum et argutie verborum, quibus dogma suum firmabant
et diripientur
interl.|  qui erraverant de Ecclesia reducentur
edes tue.
interl.|  que in edibus miserorum lacrimis congregasti
Numérotation du verset Am. 3,12 
hec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis
interl.|  qui « circuit querens quem devoret »
marg.|  QUOMODO  SI. Adhuc sumit propheta comparationes ex pastorali officio. Sicut parve reliquie relinquuntur a leone ex ove vel ariete, sic de habitatoribus Samarie pauci remanebunt qui non captiventur ab Assyriis.

1Pt. 5, 8
duo crura aut extremum auricule
interl.|  qui habet aures audiendi
interl.|  in aure sacramenta dictorum
sic eruentur
interl.|  fere consumpte
filii Israel
interl.|  decem tribus
qui habitant in Samaria in plaga lectuli
interl.|  quiescentes in auxilio sirorum
et in Damasci grabato
interl.|  Sibi victoriam pollicentes
marg.|  Mystice. Dum diabolus oves Ecclesie laniant sepe de ore eius duo crura aut   extremum auricule eripitur, quando et securo pede, et tutis auribus Deum sequi possumus. Per   crura enim via doctrinarum. Per aures sacramenta dictorum signantur, unde apostoli sine calciamentis, et aliqua pelle mortui animalis incedunt, et credentibus dicitur qui habet aures audieni, hoc iter hereticus et diabolus impedit ut in via que Christus est corruamus. Sed si venerit vir ecclesiasticus et homo Dei et Samson leonem interfecerit securo pede, et tutis auribus ad Deum possumus incedere.
marg.|  Legitur in historia et in Isaia, quod facte filius Romelie, conduxit Rasim regem Damasci ut pugnaret secum contra Iudam, et in eo totam spem suam posuit. Sicut ergo homo fessus labore quiescit in lecto, sic decem tribus in auxilio siriorum quiescebant, et in securitate habitantium Damascum spem victorie habebant, et suas vires fractas vicine gentis auxilio roborabant, sed frustra quia ab Assyriis utrisque captivati.

Damasci grabato] Damasco grabatto Weber
Numérotation du verset Am. 3,13 
audite
interl.|  que ventura sunt huic populo
interl.|  intelligite o prophete
et contestamini
interl.|  cum attestatione nuntiate
interl.|  ut inexcusabiles sint
in domo Iacob
interl.|  decem tribuum
dicit Dominus Deus exercituum.
Numérotation du verset Am. 3,14 
quia in die
interl.|  cum captivitas advenerit
cum visitare
interl.|  ulcisci
cepero prevaricationes Israel
interl.|  vel impietates
super eum visitabo
interl.|  reddendo que meruit
et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris
interl.|  ulciscar destruendo
marg.|  ALTARIA  BETHEL. Que fecit Ieroboam aureo vitulo, ubi dum offerret, venit propheta qui diceret : altare altare, audi verbum Domini etc; tunc scissum est altare in duas partes, et manus ieroboam aruit.
marg.|  Altare Ecclesie unum est, altaria hereticorum tot sunt quot scismata eorum tamen unum se habere iactant, per superbiam cuius   cornua , id est arrogantia amputabitur.
et cadent in terram.
interl.|  Assyro vastante confracta.
Numérotation du verset Am. 3,15 
interl.|  hereticorum qui laborant abstinentia et ieiuniis
marg.|  ET  PERCUTIAM. Sic erant divites principes decem tribuum ut duas domus haberent, unam hiemalem versam ad austrum, aliam estiuam versam {t. 3 : Erfurt, f. 266ra ; facsim., p. 387a} [Rusch, f. 266ra ] ad aquilonem, in quibus pro varietate temporum deliciose habitarent. Achab etiam legitur duas domus ebureas fecisse.
cum domo estiva
interl.|  qui propter ventris ingluviem omnem recipiunt voluptatem
et peribunt domus eburnee
interl.|  que artifici et rhetorico splendore composite sunt
et dissipabuntur edes multe
interl.|  Una veritate veniente multa mendacia destruentur per totum mundum.
dicit Dominus.
marg.|  Mystice domus hiemalis regnum Israel, in quo religionis frigus et cultus Dei et varii turbines ventorum, et seua tempestas; domus estiua, regnum iudee in quo calor religionis, et templum et olocaustum mane et vespere.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Am. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber42.xml&chapitre=42_3)