initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<42. Amos>

Capitulum 5

Numérotation du verset Am. 5,1 
Audite verbum istud, quo ego levo super vos planctum
interl.|  Amos ex affectu caritatis, sicut David et Samuel lugens Saulem.
marg.|  AUDITE  VERBUM. Quantum ad litteram propheta deplorat decem tribus pro peccatis, ita captivandas ultra montes persarum, ut amplius non sint reversure ad proprium locum. Virgo vocantur secundum quod in patriarchis et prophetis uni sponso casta mente copulati sunt. Quam virginitatem iam corruperant mechantes cum idolis.
marg.|  Mystice deflet illos qui mente Deum cernunt, et postea servire desinunt nec ad verum Dei lumen redeunt.

1 quo] quod Weber
domus Israel
interl.|  decem tribuum
marg.|   Domus Israel Septuaginta : cecidit amplius, si resurget virgo Israel in sua terra.
cecidit
interl.|  in perpetuam captivitatem
interl.|  peccando
non adiiciet ut resurgat
interl.|  ens, quia corrupta
interl.|  per se spiritus vadens et non rediens, per se cadit, et per Deum resurgit.
marg.|  Non negat posse resurgere , sed non resurget   virgo Israel , quia semel aberrans, et si reportatur humeris pii pastoris, non habet eandem gloriam cum illo qui numquam a Deo aberravit. Unde per prophetam : Malo penitentiam peccatoris quam mortem, penitentiam non sanctitati Ecclesie comparat, sed quia comparata morti et inferis melior fit.
Numérotation du verset Am. 5,2 
virgo Israel
interl.|  que quondam Domino quasi virgo copulata
proiecta est
interl.|  prostrata
interl.|  vel interfecta gladio Assyriorum
in terram suam
interl.|  per idolatriam
non est qui suscitet eam
marg.|  NON  EST  QUI  SUSCITET. Non est qui intercessione sua reducat ad vitam, sicut Moyses placuit iram Dei, et hoc quare? quia non vult converti ad Deum per penitentiam, et hoc est quod dicit : Quia hec dicit Dominus Deus, Quia noluistis converti o decem tribus cum venerint Assyrii, decima pars vestri remanebit in prima captivitate, ceteri captivabuntur, quod si ipsa decimatio remanens in terra promissionis non penituerit, et ipsa venientibus Assyriis, ex toto captivabitur quod ita factum est.
Numérotation du verset Am. 5,3 
quia hec dicit Dominus Deus : urbs de qua egrediebantur
interl.|  tempore pacis
marg.|  URBS  DE  QUA. Hieronymus HIERONYMUS. Unitas habet sacramentum unius Dei et esse in hoc numero prima beatitudo est, quia unus et verus Deus est. Secunda in secundo est, id est in decade, tertia in tertio id est centenario. Sicut enim decas decima unione completur, sic centum decem decadibus, sic et millenarius decem centenariis, per quem quarta et summa vel firma beatitudo notatur, de qua amissa si quis egerit penitentiam, de illo quarto millenario vix redit ad tertium centenarium, et si in centenario est, vix redit ad secundum id est denarium, et ita fit ut virgo Israel que erraverat, non habeat suscitantem, quia qui semel ab unione discesserit, et virginitatem quam cum uno viro habebat perdiderit, pristinum statum, et unionis beatitudinem recipere non valebit, et vix {t. 3 : Erfurt, f. 267ra ; facsim., p. 389a} [Rusch, f. 267ra ] conceditur ei, ut de mille redeat ad centum et de cento redeat ad decem.
mille
interl.|  viri
relinquentur in ea centum
interl.|  cum venerint Assyrii
et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israel
interl.|  decem tribuum
Numérotation du verset Am. 5,4 
{t. 3 : Erfurt, f. 267ra ; facsim., p. 389a} [Rusch, f. 267ra ] quia hec dicit Dominus domui Israel querite me et vivetis
interl.|  postquam asperime comminatus est, blande ad penitentiam pius pater revocat
interl.|  bene vivendo, credendo, perseverando, et vinctis in operibus iustitie qui eratis morturui idolatria
Numérotation du verset Am. 5,5 
et nolite querere Bethel
interl.|  ut ibi adoretis vitulum
et in Galgala nolite intrare
interl.|  Que est civitas in fine possessionis duarum ex decem tribuum in quo loco exibant decem tribus adorare idola
et in Bersabee
interl.|  per hunc locum notantur etiam aliqui de duabus tribubus adorasse idola
non intrabitis
interl.|  alias transibitis

intrabitis] transibitis Weber
quia Galgala captiva ducetur
interl.|  et hoc ideo prohibeo quia captivabuntur habitatores harum duarum civitatum per Assyrios et per has intelliguntur decem tribus captivande
et Bethel erit inutilis.
interl.|  De Bersabee tacet, quia victis decem tribubus Bersabee que erat in tribu Iuda illo tempore non est destructa.
marg.|  NOLITE  QUERERE. Mystice   Bethel interpretatur domus Dei, hanc querit qui dicit : templum Domini est, et in edificiis que destruenda sunt confidit, querit etiam qui sequitur litteram occidentem non spiritum vivificantem.   Galgal locus ubi populus secundo est circumcisus, hanc intrat qui post adventum Christi rursum vult circumcidi.   Galgal etiam revelatio dicitur, in hanc intrat qui nititur ad maiora se, et revelationis et superiorum scientiam sibi promittit, transit etiam in Bersabee vel secundum Septuaginta : ad puteum iuramenti, de quo Samaritana cupit haurire aquam que sitim non expellit, ignorans eum de cuius ventre fluent aque vive, quia   Galgal id est circumcisio carnis ducetur captiva a cordis circumcisione, et   Bethel quam putatis domum Dei omnino non erit, vel   inutilis erit.
Numérotation du verset Am. 5,6 
Querite
interl.|  Qui querit fide incipit vivere operibus iustitie.
Dominum
interl.|  qui vita
marg.|  QUERITE  DOMINUM. Post verba Domini subiungit propheta ammonitionem suam, incitans ut revertantur ad Dominum.
et vivite
interl.|  per eum
interl.|  qui modo mortui
ne forte comburatur domus Ioseph
interl.|  decem tribus
ut ignis
interl.|  diaboli

domus Ioseph – ut ignis] inv. Weber
et devorabit
interl.|  ignis captivitatis
et non erit qui extinguat
interl.|  qui liberet a captivitate
Bethel.
interl.|  adorantes vitulum in bethel
marg.|  Ieroboam qui vitulos fecit, et separavit populum a domo David, significat hereticos qui sermone composito, quasi aurea simulacra fingunt, et adorant quod finxerunt, his dicitur : Querite Dominum et vivite . Quod nisi fecerint comburuntur ardoribus diaboli, et hunc ignem non potest extinguere aliquis de magistri eorum, quia et ipsi heretici sunt, qui falso se domum Dei vocant.
Numérotation du verset Am. 5,7 
Qui convertitis in absinthium
interl.|  in amaritudinem idolatrie
iudicium
interl.|  quo discernere debetis inter creatorem et creaturam
et iustitiam
interl.|  iustum Dominum, assumentes iniquitatem vel adherentes terrenis, relinquitis eum qui iudicaturus est orbem in equitate
in terra relinquitis
interl.|  vestra positi
interl.|  et
Numérotation du verset Am. 5,8 
facientem Arcturum
interl.|  boetem
marg.|  FACIENTEM  ARCTURUM. Audientes hec non ad fabulas poetarum recurramus, sed intelligamus omnium creatorem et omnipotentem.
et Orionem
interl.|  Sanctos diversa claritate fulgentes
interl.|  velut alii splendorem, scilicet astra fulgentia
marg.|  Per Arcturum qui septem stellis constat, signatur Ecclesia septiformi spiritu repleta, per   Orionem qui hieme oritur, et suo ortu tempestates excitat signantur martyres qui tempore infidelitatis predicant incredulis, et excitant contra se tempestatem persecutionis.
marg.|  Loquens de Arcturo et   Orione maluit ea vocare nominibus inventis a gentilitate quam nominibus Hebreorum, ne nobis ea barbara viderentur. In qui notat etiam hanc prophetiam a gentilibus legendam.
et convertentem
interl.|  suis electis
in mane
interl.|  in claram lucem vel prosperitatem
tenebras
interl.|  ignorantie vel tribulationis
et diem
interl.|  felicitatis
interl.|  qui dies putabantur in noctem peccatorum mutantur
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 267rb ; facsim., p. 389b} [Rusch, f. 267rb ] ET  DIEM  IN. Ab hora sexta in typum iudaice cecitatis dies conversus est in noctem crucifixoribus, lux etiam que in lege et prophetis oriebatur versa est in tenebras illis de quibus scriptum est : obscurentur oculi eorum.
in nocte mutantem
interl.|  tribulationis

in] om. Weber
qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terre Dominus nomen eius
interl.|  amaras aquas ethereo calore suspendit, et in dulcem pluviarum saporem conversas ad irrigationem terre diffundit
marg.|  QUI  VOCAT. Aque maris peccatores quos effundit ut conversi in dulcedinem aliis predicent. In quibus quidquid terre et amaritudinis inerat ardore veri solis excoquitur.
Numérotation du verset Am. 5,9 
qui subridet
interl.|  ridendo minatur
vastitatem
interl.|  captivitatis
super robustum
interl.|  ut male fortis infirmetur bene
et depopulationem
interl.|  Rerum direptionem
interl.|  populum decem tribuum se et omnes qui in seculari potentia vel heresi confidunt.
marg.|  Qui subridet. Ad presens tempus revertitur, quasi qui creator omnium comminatur captivitatem Samarie, subridet sicut qui irascitur, et apertis paululum labiis ridere se simulat, ut magnitudinem ire ostendat.
Numérotation du verset Am. 5,10 
odio
interl.|  ipsi tamen
habuerunt
interl.|  quod grave peccatum est
marg.|  ODIO  HABUERUNT. In portis antiqui sedebant ad iudicia ne agricola ad causas veniens novo aspectu civium terreretur, vel ne civis longe ab urbe discederet.
in porta
interl.|  in iudicio vel virtutibus
marg.|   Porte mortis vitia.   Porte vite virtutes, habetur autem idio iustus existens in   porta virtutum si corripit malum existentem in   porta mortis.
corripientem
interl.|  aliquem prophetam missum a Deo ad eorum correctionem
et loquentem perfecte abominati sunt.
interl.|  qui non odio sed sicut Deus precepit ex dilectione corripit
Numérotation du verset Am. 5,11 
idcirco
interl.|  propter predicta
interl.|  et etiam
pro eo quod diripiebatis pauperem
interl.|  non habentem neccessaria victui
marg.|  IDCIRCO  PRO  EO Ne putaret Israel quod pro sola idolatria puniendus esset, addit et cetera mala.
et predam electam
interl.|  scilicet quid habebat quod vobis placeret
tollebatis ab eo
interl.|  ad vestros usus
domos
interl.|  ubi securi maneatis
quadro lapide edificabitis
interl.|  expoliato paupere marmore vestistis parietem
et non habitabitis in eis
interl.|  quia de rapina pauperum edificatis
interl.|  repentina captivitate vel morte ablati
interl.|  etiam
vineas amantissimas plantabitis
interl.|  delectationi potuum providentes
et non bibetis vinum earum.
marg.|  Heretici diripiunt sensum pauperum qui nesciunt contradicere, et quidquid boni operis paraverant. Edificant etiam domos compositione verborum, sed ab ecclesiasticis viris subvertuntur. Plantant etiam vineas amantissimas quando misteria Christi se habere mentiuntur. Sed non bibunt nisi vinum quod est draconum furor insanabilis.
Numérotation du verset Am. 5,12 
Quia
interl.|  ideo non habitabitis non bibetis.
cognovi
interl.|  quem nihil latet
multa scelera vestra et fortia peccata vestra
interl.|  non solum multa, sed etiam fortia ad provocandum iram Dei
interl.|  quia
hostes
interl.|  o principes decem tribuum vos estis hostes
iusti
interl.|  hominis vel iustitie
accipientes munus et pauperes
interl.|  a potente ut pauperem in iudicio condemneris
interl.|  dextera eorum repleta est munus
marg.|  ACCIPIENTES  MUNUS. Contra iudicii veritatem; unde : munera excecant etiam oculos sapientium, que accipiunt heretici ut austeritatem scripturarum que peccatoribus tormenta promittunt, vertant in beatitudinem et cum divitibus prospera promittant, tamen pauperibus truculenti sunt et severi. Quos videns vir ecclesiasticus incorrigibiles subtrahit correctionem, ne videatur sanctum dare canibus.
in porta
interl.|  iudicio
deprimentes.
Numérotation du verset Am. 5,13 
Ideo prudens in tempore illo tacebit
interl.|  intelligens multas impietates in ea que vocatur domus Dei
marg.|  IN  TEMPORE  ILLO. cum videbit nihil prodesse suam correctionem iam imminente captivitate a qua liberari non poterunt.
quia tempus malum est.
interl.|  quia nullus est qui velit audire recte iudicantem
Numérotation du verset Am. 5,14 
Querite bonum et non malum
interl.|  id est mundum qui in maligno positus est
marg.|   Querite bonum Deum qui est pastor bonus et non idolum vel diabolum; vel   bonum , id est rectum iudicium iudicate et non mendacium vel oppressionem.
ut vivatis et
interl.|  sic
erit Dominus Deus
interl.|  qui salvare potest
exercituum vobiscum sicut dixistis.
interl.|   Sicut soletis iactare Deum vobiscum esse per hoc quod estis de genere Abre, sed si filii abre estis opera Abre facite, idest odite malum.
Numérotation du verset Am. 5,15 
Odite malum et diligite bonum
interl.|  non sufficit semel monuisse
et
interl.|  post hec
constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum
interl.|  quasi si hec feceritis fortem
reliquiis Ioseph.
interl.|  ut decem tribus captivitatem evadant
marg.|  ODITE  MALUM. Odit   malum qui non solum voluptate non vincitur, sed odit opera voluptatis, diligit bonum qui non invitus et metu legum quod bonum est operatur sed dilectione ipsius boni. Unde : hylarem datorem diligit Deus.
marg.|  Allegorice. Precepit Deus hereticis, ut relicto errore redeant ad Ecclesiam, et odientes priora dogmata, diligant veritatem in Ecclesia, et verum iudicium faciant in portis vel vitiorum ea relinquendo, vel virtutum eas sequendo, et sic certi erunt de misericordia.

2Cor. 9,7.
Numérotation du verset Am. 5,16 
Propterea
interl.|  Sepe monui de bono, sed quia noluistis facere mea precepta ideo affligemini.
hec dicit Dominus Deus, {t. 3 : Erfurt, f. 267va ; facsim., p. 390a} [Rusch, f. 267va ] exercituum Dominator : in omnibus plateis
interl.|  erit
marg.|  PLATEIS. civitatum decem tribuum, vel   plateis per quas ducentur captivi vel   plateis , id est fluxibus voluntatum que per plataeas signantur.
planctus et in cunctis que foris sunt
interl.|  villulis vel castellis que sunt extra civitatem dicetur ‘ve’, id est in propria terra manentibus vel in captivitatem euntibus, vel in corpore et anima, vel in presenti et in futuro
dicetur ve ve
interl.|  Cum venerint Assyrii
et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere.
interl.|  More provincie loquitur ut qui sciunt precinere ad concitandas lacrimas alios incitent ad planctum ut simul defleant suam miseriam, ut in omnibus locis ubi prius letitia, sit origo lacrimarum.
marg.|  Heretici et gentiles in figmentis et fabulis suis habent latas plataeas que ducunt ad mortem quibus consequenter infertur, et in cunctis que foris sunt dicetur ve. Qui enim sunt in Ecclesia, non audient ve eterne damnationis, sed si peccaverint, super eos sumetur lamentum. Habent etiam heretici agricolas in quorum aruis spine nascuntur, qui vocantur ad planctum, quia voluerunt plangere sua vel aliorum peccata. Aliter : Vir ecclesiasticus potens provocare ad penitentiam, plangit pietatis affectu super eos qui non egerunt penitentiam.
Numérotation du verset Am. 5,17 
Et in omnibus viis erit planctus
interl.|  multas habent vias, non illam unam que ducit ad vitam

viis] vineis Weber
quia
interl.|  hec omnia fient quia
pertransibo in medio tui
interl.|  indignatus vobiscum remanere puniam vos
dicit Dominus.
Numérotation du verset Am. 5,18 
Ve desiderantibus
interl.|  duabus tribubus
marg.|  VE  DESIDERANTIBUS. Ne iste propheta duas tribus ex toto neglexisse videretur, dirigit nunc prophetiam ad ipsas. Prophetatum siquidem erat ipsas captivandas, et post septuaginta annos reversuras et maiorem felicitatem habituras; unde solebant optare ut veniret captivitas, qua peracta veniret et felicitas, contra hoc obuiat propheta dicens illam prosperitatem non statim reversis dandam, sed ipsos postea multa passuros, vel a Nabuchodonosor, leone, vel ab assuero quasi urso, vel ab Antiocho Epiphane, qui quasi coluber in Iudea illos mordebit, prophetia autem de illa prosperitate tempore Christi erat adimplenda.
marg.|  VE  DESIDERANTIBUS. Allegorice. Multi super hi ut iusti videantur dicunt se desiderare diem iudicii, vel sue mortis ut incipiant esse cum Christo. Sed istis dicit esse ve quia nullus sine peccato, et in hoc quod sibi non timent digni sunt supplicio, quod si vere iusti essent non deberent desiderare iudicium, in quo peccata reproborum graviter punientur. Pro illis ergo deberent esse soliciti. Sed isti sunt similes homini qui positus in aliqua angustia totam patriam suam vult subrui, ut ipse solus possit liberari, non compatiens aliorum calamitati, hic talis traditur leoni, id est diabolo, urso, id est ministris diaboli, colubro, id est proprie conscientie accusanti de hoc quod in virtute sua confisus fuerit. Vel per leonem ursum et colubrum, possunt intelligi diversa genera tormentorum, quibus hic superbus et immisericors punietur in futuro.
Domini diem
interl.|  captivitatis

Domini diem] inv. Weber
ad quid
interl.|  desideratis venire
eam vobis? dies Domini ista tenebre
interl.|  Tribulatio
et non lux.
Numérotation du verset Am. 5,19 
Quomodo
interl.|  ita veniet vobis
si fugiat vir a facie leonis
interl.|  Nabuchodonosor
et occurrat ei ursus
interl.|  Assuerus, qui omnes Iudeos sicut in Esther legitur in uno die precepit interfici in susis
et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber.
marg.|  Cum reversi fueritis et securi ceperitis dario precipiente templum edificare ut lassas manus super parietes reclinetis, tunc veniet alexander macedo, vel antiocus epifanes, qui non in Babylone vel in susis, sed in templo commorans et intra terminos sancte terre, vos sicut coluber mordeat Ubi ergo putabant remedium, ibi invenient maius supplicium.
Numérotation du verset Am. 5,20 
Numquid non tenebre dies Domini
interl.|  captivitatis vel iudicii
et non lux et caligo et non splendor in ea?
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 267vb ; facsim., p. 390b} [Rusch, f. 267vb ] Tenebre et   caligo contraria sunt   luci et   splendori , ita meror et tristitia, letitie et felicitati, que contigerunt euntibus in captivitatem vel contingent hereticis in die iudicii.
marg.|  Hec omnia congruun hereticis qui fugiunt leonem , et incurrunt in   ursum , et ingressi domum quam putant Ecclesiam Dei, innituntur parietibus quos ipsi fecerunt, et a serpente mordentur, quorum diem tenebre eripiunt, horum sacrificia Deus odit, et quotiens congregantur in nomine Domini, a fetore eorum Deus nares avertit, et si offerunt olocausta ieiunii et multorum talium Deus non aspicit.
Numérotation du verset Am. 5,21 
odi et proieci festivitates vestras
interl.|  pasce, pentecosten et huiusmodi
marg.|  ODI  ET  PROIECI. Proprie hoc contra iudam et illos qui de Israel cerimonias Deo observabant dicitur, qui manu Deo, sed corde demoniis offerebant et ideo potius in fetorem quam in suavitatem versus est odor sacrificii eorum. Non autem hic agit de oblationibus vitulorum quas offerebant in dan et bethel, sed de his que in templo offerebantur.
et non capiam odorem cetuum vestrorum
interl.|  Manifeste hec dicuntur Iudeis qui destructo templo credunt se offerre Deo, sed Deus proiicit nec curat cetus eorum qui dicunt crucifige.
marg.|  Moraliter. Quocumque tempore non redimuntur peccata elemosinis factis de rapinis.
Numérotation du verset Am. 5,22 
Quod si obtuleritis mihi holocaustomata et munera {t. 3 : Erfurt, f. 267vb ; facsim., p. 390b} [Rusch, f. 267vb ] vestra
interl.|  non mea, quia et si mihi manibus, demonibus corde offertis

obtuleritis] attuleritis Weber
non suscipiam et vota pinguium
interl.|  ad aruinam
vestrorum non respiciam.
Numérotation du verset Am. 5,23 
Aufer a me tumultum carminum tuorum
interl.|  Lira et organo, et aliis huiusmodi solebat uti populus ille in figura futurorum.
marg.|  AUFER A  ME  TUMULTUM. Tumultus sonus confusus qualis in foro solet audiri,   cantica autem que David conposuit et quibus ad laudandum Deum Levite solebant uti, despective   tumultum vocat, quia eadem idolis offerre consueverant. Iudeorum etiam traditio et psalmi quos in synagogis canunt, et hereticorum composita laudatio, confusus sonus reputatur a Domino quia « non est speciosa laus in ore peccatoris ».

Sir. 15,9.
et cantica lyre tue non exaudiam.

exaudiam] audiam Weber
Numérotation du verset Am. 5,24 
Et revelabitur
interl.|  oculis omnium
marg.|  ET  REVELABITUR. Quia sacrificia que mihi debebantur, idolis obtulistis, iudicium meum et iustitiam meam omnibus manifestabo, cum vobis in captivitatem ductis, terra a suis habitatoribus nuda relinquetur, sicut aqua defluens ubi invenit pronum locum transit, et nuda relinquit loca que prius operiebat. Que aqua etiam torrens dicitur quia nullus ei resistere potest.
quasi aqua iudicium
interl.|  vindicta
et iustitia
interl.|  subaudis : cuncta rapiet
quasi torrens fortis.
Numérotation du verset Am. 5,25 
Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israel?
interl.|  non, sed potius portastis
marg.|  Ex quo tempore factum est caput vituli in deserto, omnia que fecerunt vel obtulerunt filii Israel idolis et non Deo fecisse monstrantur. Quod si etiam leguntur postea Deo aliqua obtulisse, non voluntate sed metu penarum offerebant, et ideo Deo non placebant, et non solum in deserto sed etiam in terra promissionis ubicumque occasio fuit corde reversi sunt in Egyptum. Moloch idolum est ammonitarum et interpretatur rex, et significat luciferum quem adhuc colunt saraceni.
Numérotation du verset Am. 5,26 
Et portastis tabernacula
interl.|  que mihi facta erant a moyse
interl.|  ad honorem

tabernacula] tabernaculum Weber
Moloch regi10  vestro
interl.|  alias Deo

10  regi] om. Weber
et imaginem
interl.|  subaudis : portastis
idolorum vestrorum
interl.|  non enim tantum unum idolum colebant nec heretici unam heresim
sidus dei vestri
interl.|  id est imagienm sideris, scilicet luciferi tulistis
que fecistis vobis
interl.|  non enim a Deo accepistis, sed vestra mente finxistis
marg.|  Mystice tabernacula portat   Moloch , qui se facit habitationem demonis, cum deberet esse templum Dei, et sub nomine Christi falsa dogmata confingit, et   sidus eius colit qui se transformat in angelum lucis.
Numérotation du verset Am. 5,27 
Et migrare vos faciam trans Damascum
interl.|  in Assyrios et ultra montes Medorum et Persarum.
marg.|   Damascus : sanguinem bibens, vel sanguis cilicii, ut per penitentiam ad bibendum sanguinem Domini provocemur. Feruntur autem heretici trans   Damascum ut non sanguinem Christi bibant, sed aureo calice de manu Babylonis inebrientur.
dicit11  Dominus Deus exercituum nomen eius.

11  dicit] dixit Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Am. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber42.xml&chapitre=42_5)