initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<42. Amos*>

Capitulum 6

Numérotation du verset Am. 6,1 
Ve vobis qui opulenti estis in Sion
interl.| interl.| qui vacatis divitiis in duabus tribubus||

1 vobis] om. Weber
et confiditis in monte Samarie
interl.| interl.| in fortitudine populi decem tribuum||
optimates capita populorum
interl.| interl.| qui estis optimates et capita, id est principes in populo||
ingredientes pompatice domum Israel.
interl.| interl.| tumorem animi corpore ostendentes ut honorificemini ab hominibus||
marg.| marg.| VE VOBIS  QUI. Hec ad duas et ad decem tribus referuntur, maxime autem {t. 3 : Erfurt, f. 268ra ; facsim., p. 391a} [Rusch, f. 268ra ] ad optimates de utroque populo. Mystice hereticis indicitur ve, qui videntur sibi opulenti cum Ecclesiam Dei dicant esse pauperem et abiectam, et superbiunt quasi sint custodes mandatorum Dei. Illis etiam precipitur ut considerent philosophias diversarum gentium, et invenient esse angustiores terminis sacre scripture que totum mundum implevit. Supponit autem a quibus malis iubeat transire, scilicet qui venient ad diem damnationis, malum patientibus qui in hoc mundo gaudetis sublimari per iniquitatem qui improvidi vestre salutis torpetis in immunditiis carnalibus, qui conmedetis non solidum cibum ad roborandas vires, sed mollem et tenerum qualis est agnus vel vitulus solo lacte saginatus. Qui etiam ut omnia voluptati vestre serviant, concrepatis manibus ad vocem organi, non ad laudem Dei sicut fecit David. Qui de phialis divine scripture potatis vinum erroris. Qui etiam expertes divine scientie vendicatis vobis sacerdotii dignitatem, dicentes vos esse viretos Dei. Isti etiam nullo cruciatu afficiuntur pro interfectione eorum quos deceperunt.||
Numérotation du verset Am. 6,2 
interl.| interl.| qui estis optimates et capita populorum||
in Calanne
interl.| interl.| que est civitas perfidis||

Calanne Rusch] Chalanne Weber
et videte et ite inde in Emath magnam et descendite
interl.| interl.| qui habitatis in monte Sion et in monte Samarie||
in Geth
interl.| interl.| civitatem||
Palestinorum
interl.| interl.| qui habitant in campestribus||
et
interl.| interl.| subaudis : descendite||
ad optima queque regna eorum.
interl.| interl.| Sicut Azoti et Gaze||

eorum] horum Weber
Si latior terminus eorum termino vestro est
interl.| interl.| considerate si regnum illorum est melius vel latius vestro||
marg.| marg.| Transite in calanne. Septuaginta : domus Israel transi et vide, et perge ad muros plurimos, et descende ad torcular eorum qui cadunt bibentes.||
marg.| marg.| IN EMATH. Que est civitas Syrie, et dicitur Antiochia, magnam dicit ad differentiam alterius  Emath que alio nomine dicitur Epiphania. In Emath interfecit Nabuchodonosor filios Sedechie et ipsum cecavit.||
Numérotation du verset Am. 6,3 
qui
interl.| interl.| vos inquam de populo Israel||
separati estis
interl.| interl.| a terra uestra||
in diem malum
interl.| interl.| captivitatis que dura ferentibus mala||
et appropinquatis solio iniquitatis
interl.| interl.| qui cito estis subdendi imperio Sennacherib, vel Nabuchodonosor, vel Romanorum, sub quibus multa mala estis passuri, et tamen nunc dico.||
Numérotation du verset Am. 6,4 
qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis
interl.| interl.| ut sompnum libidini copularetis||
in stratis vestris
interl.| interl.| mollibus||
qui comeditis agnum de grege
interl.| interl.| non ad sustentandam naturam, sed ad luxuriam quia quidquid in gregibus optimum vel pingue, gule vestre deserunt||
et vitulos de medio armenti
interl.| interl.| saginatos, et mihi languidos et debiles offertis||
marg.| marg.| Qui dormitis. Tantis abundant divitiis, ut etiam in lectis eburneis, vel aureis suam explerent libidinem.||
Numérotation du verset Am. 6,5 
qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
interl.| interl.| id est propter cantilenam putatis vos audiri||
marg.| marg.| QUI  CANITIS. Quibus non sufficit luxuria et gulositas, nisi tibiarum et psalterii et lire canticis aures mulceatis, ut que multiplicia David invenit ad cultum Dei, vos ad voluptates et luxuriam conferatis.||
marg.| marg.| Sicut David habuit  vasa, id est instrumenta musice artis in quibus Deo placuit, sic isti putant se placere Deo propter solam concrepationem vocum, cum cor eorum longe sit a Deo, David vero et ono et maxime corde placebat.||
Numérotation du verset Am. 6,6 
bibentes in phialis vinum
interl.| interl.| non ad satiandam sitim, sed ad opprimendum animum||
et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
interl.| interl.| non ad restringendos dolores corporis puro oleo sed caris unguentis||
marg.| marg.| ET NIHIL  PATIEBANTUR. Et cum principes ita affluant divitiis non curant si quid de populo decem tribuum perit, sed contemnunt quasi si moriantur bruta animalia.||
Numérotation du verset Am. 6,7 
quapropter
interl.| interl.| quia hoc agunt principes||
nunc
interl.| interl.| in presenti, non differetur pena in futuro||
migrabunt
interl.| interl.| principes primi captivi ducentur, quia potentes potenter tormenta patiuntur||
in capite transmigrantium
interl.| interl.| in principio||
et auferetur factio lascivientium.
interl.| interl.| deinde collectio lascivientis populi captivabitur, ut qui unum consensum habuerunt in voluptatibus simul puniantur.||
Numérotation du verset Am. 6,8 
Iuravit Dominus Deus in anima sua. Dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego
interl.| interl.| abiitio et abominor, vel specialiter decem vel generaliter duodecim tribuum||
superbiam
interl.| interl.| contra Deum et contra Christum
interl.| interl.| Assyriis vel Romanis||
civitatem cum habitatoribus suis.
interl.| interl.| Samariam vel Hierusalem vel quascumque civitates eiusdem terre||
marg.| marg.| IURAVIT  DOMINUS. Omnis sermo eius pro iuramento debet accipi, et nostro more loquitur, non quod animam habeat sicut nos, sed nomine anime affectus {t. 3 : Erfurt, f. 268rb ; facsim., p. 391b} [Rusch, f. 268rb ] divine voluntatis ostenditur. Iuravit ergo in sua voluntate.||
marg.| marg.| Iuravit Dominus contumelias hereticorum odisse, quia quidquid dicunt dignum est odio, et quod destruet civitatem et habitatores id est populum et magistros. Quod si fuerint aliqui qui videantur dissentire a malitia eorum, per conversationem et colloquia eorum decepti, moriuntur morte que ducit ad Tartara quia ossa id est fortitudinem istorum sepeliunt vicini, de quibus dicitur : Sinite mortuos sepelire mortuos suos. Sed ille qui ex toto manet foris non ingrediens domum mortui, sed magis mortuos eiciens, et provocans ad penitentiam, imperat ei qui mortuos comminuit ut taceat, quia polluto ore non debet nominare bonum nomen Dei. Unde dicitur : Peccatori dixit Deus, quare tu enarras iustitias meas etc.||
Numérotation du verset Am. 6,9 
Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una
interl.| interl.| Si remanserint de captivitate||
et ipsi morientur.
interl.| interl.| fame et pestilentia||
Numérotation du verset Am. 6,10 
et tollet eum
interl.| interl.| qui mortuus fuerit||
propinquus suus
interl.| interl.| vicinus qui remanserit||
et comburet eum ut efferat ossa de domo
interl.| interl.| ad sepeliendum quia pre multitudine mortuorum integra corpora non poterunt efferri, nec singulis corporibus singule sepulture impendi||
et dicet ei qui in penetrabilibus domus est :
interl.| interl.| ille qui vocatus est cum iam fuerit lassus portando||
marg.| marg.| EI. Qui remanserit in cubiculo domus et qui eum vocavit ad comburenda ossa mortuorum.||
numquid adhuc est penes te?
interl.| interl.| subaudis aliquod corpus quod comburam||

penes] apud Weber
Numérotation du verset Am. 6,11 
et respondebit
interl.| interl.| deintus qui corpora expellabat||
finis est
interl.| interl.| iam non habeo quem tibi tradam||
et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
interl.| interl.| qui tot mala infert vobis||
marg.| marg.| Ille qui extra corpus cremat antequam ille iuret se non habere quem tradat, imperat ut taceat, et non recordetur nominis domini. Quia apud Israel nomen Domini in tantam venerat oblivionem, quod nec malis pressi nec tribulationibus conpulsi, dignabantur audire iuramentum per nomen Domini.||
Numérotation du verset Am. 6,12 
quia ecce Dominus mandabit
interl.| interl.| precipiet ministris Assyriis et Chaldeis, et per eos percutiet domum quia dabit illis vires percutiendi||
et percutiet domum maiorem ruinis
interl.| interl.| decem tribuum que plus peccaverunt eterna captivitate ferientur||
et domum minorem scissionibus.
interl.| interl.| Iuda in qua fuit templum scindetur quidem, sed post septuaginta annos resarcietur||
marg.| marg.| QUIA  ECCE. Per duas domos significatur Ecclesia ad Deum collecta de Iudeis quasi de domo maiore, propter legem et prophetas, et de gentibus, quasi de minore domo, quia erant aliene a testamento Dei; hec Ecclesia si non habuerit disciplinam et servaverit mandata Dei manum percutientis Dei sentit dum persecutionibus et heresibus et scismatibus granatur. Quam manum si volumus effugere, de comparationibus animalium accipiamus exemplum : Petra Christus vel summi doctores; Equi demones; eum qui in Christo est, diabolus non potest attingere, sed colliditur soliditate petre.||
Numérotation du verset Am. 6,13 
Numquid currere queunt in petris equi
interl.| interl.| in petrosis||
aut arari potest in bubalis?
interl.| interl.| non||
interl.| interl.| Siluestris bos non potest domari, ut suscipiat aratrum||
Quoniam convertistis in amaritudinem
interl.| interl.| Cum equi et bubali non possint mutare suam naturam, vos mutastis naturam Dei, quia suavem ad iracundiam provocastis.||
marg.| marg.| QUONIAM  CONVERTISTIS. Quare de  equo vel  bubalo dixit, manifestat : Quoniam convertistis cum hec animalia servent naturam, filii Israel naturam suam non servant.||
iudicium
interl.| interl.| iuste iudicantem||
et fructum iustitie
interl.| interl.| id est bonam operationem eius||
in absinthium.
interl.| interl.| in amaritudinem||
marg.| marg.| In furorem convertit iudicium, qui iratus iudicat, et hic nullum, vel amarum fructum capit de iustitia.||
Numérotation du verset Am. 6,14 
qui letamini in nihili
interl.| interl.| in vitulis qui nihil sunt, quia idolum nihil est, vel in nullo bono verbo||
qui dicitis : numquid non in fortitudine nostra
interl.| interl.| hereticus vel quilibet malus in sua fortitudine gloriatur, sed iustus in Deo ventilat inimicos||
marg.| marg.| NUMQUID  NON. Dicebant decem tribus quod in sua fortitudine elegissent ieroboam, et filios eius contra Dei voluntatem.||
assumpsimus nobis cornua?
interl.| interl.| Reges quibus ventilaremus inimicos||
Numérotation du verset Am. 6,15 
Ecce ego
interl.| interl.| propter hec mala||
marg.| marg.| ECCE  EGO. Quia mali usque a Deo eriguntur in superbiam ut ponant {t. 3 : Erfurt, f. 268va ; facsim., p. 392a} [Rusch, f. 268va ] in celum os suum, Deus suscitat seuam gentem que conterat eos, nec sinat introire emat, vel torrentem. Emath murus vel murata, id est celestis Hierusalem. In hanc non potest introire vel salvari erectus in superbiam, neque in torrentem, de quo dicitur : torrente voluptatis tue potabis eos.||

ego] enim Weber
interl.| interl.| que dormire videntur.
domus Israel
interl.| interl.| o domus maior et domus minor||
dicit Dominus Deus exercituum gentem
interl.| interl.| Assyriorum et chaldeorum||
et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti.
interl.| interl.| id est a principio terre promissionis usque ad terminum eius.||
marg.| marg.| Emath, id est anthiochia, est in principio terre promissionis ex alia parte terminatur torrente deserti, qui decurrit inter Pelusium, et rino corulam civitates.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Am. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber42.xml&chapitre=42_6)