initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<42. Amos>

Capitulum 7

Numérotation du verset Am. 7,1 
Hec ostendit mihi Dominus Deus
interl.|  Non solum predicta, sed etiam nec que dicturus sum.
marg.|  HEC  OSTENDIT. Non tantum eventura post multa secula, sed etiam quod proximis temporibus eventurum est, sermo propheticus predicit. Solemus enim malis nostri temporis plus terreri quam futuri. Dicit ergo in proximo futurum sennacherib cum infinita multitudine, et post eum Nabuchodonosor.
et ecce fictor locuste
interl.|  creator Assyriorum qui per locustas signantur
in principio germinantium serotini imbris, et ecce
interl.|  subaudis veniebat
serotinus
interl.|  vel brucus
post tonsorem regis.
interl.|  vel tonsuram regis
marg.|  Sicut locuste si in principio   serotini imbris , id est verno tempore venerint quando cuncta virent, et omnis ager parturit, cuncta pene consumunt, sic Sennacherib adveniens dum floreret regnum decem tribuum, cuncta vastavit et captivavit et sicut pilos qui remanent a   tonsore , novacula superducta evellit, sic post Sennacherib veniens Nabuchodonosor qui apud isaiam novacula vocatur, et hic per brucum signatur duas tribus que ibi relique erant in terra illa captivavit.   Tonsor autem vel   tonsura regis dicitur exercitus Chaldeorum qui nihil virentis herbe reliquit in terra.
marg.|  Allegorice. Cum post opera iustitie aliquis gravia conmittit, inducitur super eum generatio locustarum veniens mane, quando incipit peccata sua cognoscere et quia non agit penitentiam adducitur brucus id est quedam superba et arrogans fortitudo que omnia consumit. Sed sancti pro huiusmodi precantur, dicendo : Domine parce, quia quis medicorum potest istam emorroidam sanare, nisi tu solus; parvulus est, quia ulla vel pauca vestigia virtutum in eo sunt, hac prece placatur Deus.
Numérotation du verset Am. 7,2 
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terre,
interl.|  brucus qui venerat post locustam et oculo mentis intelligerem quid per brucum signaretur timens ne tota gens funditus extirparetur versus sum ad preces
et dixi : Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob
interl.|  de captivitate nisi tu

Domine] Deomin cacog. Rusch
quia parvulus est?
marg.|  Domine Deus propitius esto. Nolo me electum esse de numero pastorum ut nuntiem ruinam decem tribuum.
marg.|  Parvulus numero gentium, vel sanctorum, vel fortitudine, sepe ab hostibus deletus.
Numérotation du verset Am. 7,3 
Misertus est Dominus super hoc :
interl.|  lacrimis deprecantis placatus
marg.|  MISERTUS  EST. Captivatis decem tribubus ultra montem persarum mitti de eisdem remanserunt, due etiam tribus post septuaginta annos cum peniterent relaxate sunt.
non erit,
interl.|  Non perdam omne genus Israel, sed reliquias salvabo
dixit Dominus Deus.

Deus] om. Weber
Numérotation du verset Am. 7,4 
Hec ostendit mihi Dominus Deus
interl.|  etiam que dicturus sum
et ecce vocabat iudicium
interl.|  immittit Deus ad vindictam Nabuchodonosor
marg.|  ET  ECCE  VOCABAT. Per destructionem quam fecit sennacherib in decem tribubus significatur inreparabilis destructio heraeticorum. Per duas quas captivavit Nabuchodonosor significantur peccatores in Ecclesia qui bene credunt, sed vitiis sordent, his purgandis vocat Deus iudicium ad ignem, ut quale sit opus uniuscuiusque probet, hic ignis prius devorat abissum id est omnia genera peccatorum, et postea venit in eos qui sunt in parte Dei, ut a domo Dei incipiat iudicium, ut si cuius opus arserit, detrimentum patiatur, ipse autem salvetur, et sic humiliatis miseretur Deus, et quia parvuli et humiles sunt suscitantur modo per virtutes, tandem in gloria.
marg.|  Nabuchodonosor dicitur iudicium , quia per eum iudicavit Deus populum, qui noluit discernere inter creatorem et creaturam.
ad ignem Dominus Deus
interl.|  ut succendat civitatem et templum
et devoravit abyssum multam
interl.|  Delebit populum qui comparatur aque propter fluxum.
et comedit simul partem.
interl.|  subaudis : Dei, id est templum et altare.
Numérotation du verset Am. 7,5 
Et dixi :
interl.|  orans pro populo
Domine Deus quiesce obsecro
interl.|  a vindicta quam cepisti exercere
quis suscitabit Iacob quia parvulus est?
interl.|  Quia non est alius qui possit relevare humiliatum, nisi tu qui captivos potes in terram iuda reducere.
Numérotation du verset Am. 7,6 
Misertus est Dominus {t. 3 : Erfurt, f. 268vb ; facsim., p. 392b} [Rusch, f. 268vb ] super hoc : sed et istud non erit,
interl.|  cum in supradicto capitulo dixisset : hoc non erit, addit : hoc etiam non est futurum quod timebat
dixit Dominus Deus.
Numérotation du verset Am. 7,7 
Hec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum
interl.|  Plastrarum et ornatum et planum, contra iniurias pluviarum munitum
marg.|  ET  ECCE  DOMINUS  STANS. Per murum litum populus iudaicus qui litus per circumcisionem, et Dei cognitionem. Per trullam que ornat murum, auxilium Dei, qui protegit sperantes in se.
et in manu eius trulla cementarii.
Numérotation du verset Am. 7,8 
Et dixit Dominus ad me : quid tu vides, Amos? Et dixi : trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam
interl.|  deponam, auferam auxilium meum
trullam in medio populi mei Israel non adiiciam ultra superinducere
interl.|  ornare et protegere
eum.
interl.|  murum
Numérotation du verset Am. 7,9 
Et demolientur
interl.|  et me desistente ab auxilio destruentur
excelsa idoli
interl.|  in Dan et in Bethel et in omnibus collibus
et sanctificationes Israel desolabuntur
interl.|  id est vituli per quos putabant se santificari
marg.|  Et sanctificationes quia Assyrii non solum principes et populum captivaverunt sed etiam vitulos aureos destructos in precium redegerunt.
et consurgam super domum
interl.|  id est familiam et filios eius, ipse enim non fuit gladio interfectus
Ieroboam
interl.|  qui fuit nepos iehu
in gladio.
Numérotation du verset Am. 7,10 
Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israel
interl.|  in hoc contumelia tua non mea
marg.|  ET  MISIT. Quasi pontifex audet mittere ad regem, timens ne si populus convertatur ad cultum Dei, ipse sacerdotii amittat gloriam.
non poterit terra sustinere sermones eius universos
interl.|  Tanta loquitur adversum te et tuos, ut habitatores terre non possunt sustinere.
marg.|  Hec ad hereticos referuntur quorum sacerdos Amasias solet mittere ad regem et patronum hereticorum accusando iustos, et precipiens eis ne contra regis voluntatem predicent, quia Bethel, id est falsa eorum Ecclesia est sanctificatio regis, dicunt enim, rex nobis consentit, et qui aliter predicat, Deum offendit.

sermones – eius universos] inv. Weber
Numérotation du verset Am. 7,11 
hec enim dicit Amos :
interl.|  verba que Deus per Amos loquebatur, non Deo sed prophete attibuit, ut iram regis contra eum excitet
in gladio morietur Ieroboam et Israel captivus migrabit
interl.|  in hoc mentitur, non enim dixit Amos morietur Ieroboam, sed consurget super domum eius, nisi penitentiam egerit
marg.|  IN  GLADIO  MORIETUR. Si dixisset morietur ieroboam, videretur non suscipere penitentiam. Sed ait : consurget Dominus quasi comminans penam, ut agant penitentiam.
de terra sua.
interl.|  nisi penituerit
Numérotation du verset Am. 7,12 
Et dixit Amasias ad Amos :
interl.|  Cum Ieroboam verba Amasie quasi vana respueret, ille assumit auctoritatem sacerdotis dicens ad Amos
interl.|  o propheta Amos
marg.|  ET  DIXIT  AMASIAS. Prophetam vocat vel irrisorie, quasi mendacem, ve, {t. 3 : Erfurt, f. 269ra ; facsim., p. 393a} [Rusch, f. 269ra ] quia videt eum a populo libenter audiri, non audet inferre apertam iniuriam, ne auditores illius lederet.
qui vides, gradere, fuge in terram Iuda
interl.|  in qua natus es, ubi libenter audiuntur insani
interl.|  exerce artem tuam ibi per quam cibos habeas.
et ibi prophetabis.
interl.|  ut de prophetia vivas
interl.|  quia ibi habes multos quos consueuisti seducere
Numérotation du verset Am. 7,13 
Et in Bethel
interl.|  ubi ego sum sacerdos
non adiicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est
interl.|  hunc locum sanctificavit rex, hic sanctificatur populus
et domus regni est.
interl.|  hic rex habet regiam domum
marg.|  SANCTIFICATIO  REGIS  EST. Non ait sanctificatio Dei nostri est, sed regis adolando regali fastigio, mos enim est colentibus falsos deos, ut quod faciunt suis regibus attribuant.
Numérotation du verset Am. 7,14 
Et respondit Amos et dixit ad Amasiam : non sum
interl.|  vel eram
propheta
interl.|  hoc humilitatis
marg.|  NON  SUM  PROPHETA. Spiritus non semper administrat prophetis prophetiam, sed ad tempus, et tunc recte dicuntur prophete cum illuminantur. Qui ergo ait : non sum propheta intellexit modo.
et non sum filius prophete
interl.|  hoc veritatis
sed armentarius ego sum
interl.|  bubulcus vel pastor aliorum pecorum
vellicans sycomoros
interl.|  discerpens frondes sycomorum et aliarum arborum ad pastum pecorum
marg.|   Sycomorus idem est quod rubus, afferens mora, que pastorum famem depellunt, et folia esuriem pecorum.
Numérotation du verset Am. 7,15 
Et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus : vade et propheta ad populum meum Israel
interl.|  Notat se ex humili ad digni officii altitudinem per gratiam assumptum ut in hoc officio magis Deo precipienti quam sacerdoti prohibenti obedire debeat.
marg.|  VADE  ET  PROPHETA Quia humiliavit se dicens :   non sum propheta , statim meruit accipere spiritum prophetie.

et] om. Weber
Numérotation du verset Am. 7,16 
et nunc audi verbum Domini :
interl.|  cum prohibeas prophetare
tu dicis non prophetabis super Israel
interl.|  decem tribus
et non stillabis super domum idoli
interl.|  non annuntiabis iram Dei cultoribus idolorum
marg.|  NON  STILLABIS Prophete dicuntur stillare, id est quedam parva de ira Dei annuntiare, quasi quasdam stillas mittere. Nulla enim creatura posset iram Dei omnipotentis quanta est sustinere.
Numérotation du verset Am. 7,17 
propter hoc
interl.|  ecce digna retributio
hec dicit Dominus uxor tua in civitate
interl.|  Bethel
fornicabitur
interl.|  Polluetur ab hostibus coram oculis suis
et filii tui et filie tue in gladio
interl.|  hostium
cadent et humus tua
interl.|  quam possides
funiculo metietur
interl.|  mensurabitur ab Assyriis quam dabunt servis et ancillis suis
et tu
interl.|  qui nunc gloriaris in sacerdotii dignitate vel potestate
in terra
interl.|  Assyriorum
polluta
interl.|  idolatriis.
morieris et Israel captivus migrabit de terra sua
marg.|  UXOR  TUA. Amasias interpretatur robustus et frigidus, quia ferox et rebellis hereticus prohibet eccelsiasticum virum ne proferat Dei doctrinam, et corrigat populum errantem huius uxor, id est falsa Ecclesia apparebit omnibus, et filii quos in errore genuit, gladio Dei ferientur, humus illius et omnia que habet erit possessio demonis, et ipse moritur in terra polluta que non habet habitatorem Deum, sed multis erroribus contaminatur et populus qui falsum nomen Israel sibi assumit, captivatur de terra, ut non Deo sed demonibus et hereticis serviat.
marg.|  Non est tantus dolor in filia stuprata quantus in uxore polluta , nec tantus in occisa uxore, quantus in filiis trucidatis. Maritus uxorem mallet interfici quam pollui.
marg.|  ET  ISRAEL  CAPTIVUS. Tandem captivitas fiet, prius inspectis his malis, quia non prius morieris quam videas captivari quos deceperas.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Am. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber42.xml&chapitre=42_7)