initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<42. Amos*>

Capitulum 8

Numérotation du verset Am. 8,1 
Hec
interl.| interl.| etiam que dicturus sum.
ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum
marg.| marg.| UNCINUM  POMORUM. Sicut uncino trahuntur rami arborum ad carpenda poma, ita proximare facit tempus captivitatis, et ut aperte ostendatur quid per uncinum significetur, subdit : venit finis super.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 269rb; facsim., p. 393b} [Rusch, f. 269rb] Per uncinum intelligitur adbreviatum tempus captivitatis.||
Numérotation du verset Am. 8,2 
et dixit : quid tu vides Amos? et dixi : uncinum pomorum, {t. 3 : Erfurt, f. 269rb ; facsim., p. 393b} [Rusch, f. 269rb ] et dixit Dominus ad me : venit finis
interl.| interl.| captivitatis et interfectionis||
super populum meum Israel
interl.| interl.| generaliter super duodecim tribus||
non adiiciam ultra ut pertranseam eum.
interl.| interl.| non negligam neque impunita reliquam scelera eorum sicut solebam||
marg.| marg.| VENIT  FINIS. Possunt hec referri etiam ad tempus captivitatis que per Romanos facta est in ultionem sanguinis Christi, et hic est finis et ultima captivitas. Ultra quam non parcit eis Deus, et ululant cardines templi, super occisum populum corruentes, et in omni loco sparsum est silentium Iudeis litteram legentibus Moysi et prophetarum, sed quia amiserunt spiritum nullam spiritalem intelligentiam habentibus ubicumque fuerint Iudei potius musitant, quamque loquantur, et omnis interpretatio scripturarum eis muta est et silens, quia non ponunt aures ad audiendum.||
Numérotation du verset Am. 8,3 
Et stridebunt cardines templi in die illa,
interl.| interl.| cum venerint Assyrii||
marg.| marg.| ET STRIDEBUNT. Ululabunt pre nimia miseria habitantium et est hyperbolice dictum quod cardines portarum sentientes pondus miserie ululent, et quia facit mentionem templi quod erat hiersolimis, hoc ad duas tribus pertinere videtur.||
dicit Dominus Deus, multi morientur
interl.| interl.| non omnes, quia multi trans montes Medorum ducentur||
in omni loco proicietur,
interl.| interl.| terre eorum||
silentium.
interl.| interl.| Id est fiet ablatis habitatoribus, qui in conviviis suis solebant resonare diversis instrumentis musice artis.||
Numérotation du verset Am. 8,4 
Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terre,
marg.| marg.| AUDITE  HOC. Ne sine causa videatur facta comminatio captivitatis commemorat offensas populi, o Iuda et o Israel, audite que scelera feceritis,  conteritis pauperem in iudicio, ut fame et egestate confectus auferatur de terra.||
Numérotation du verset Am. 8,5 
dicentes : quando transibit mensis
interl.| interl.| Id est tempus messionis; quo finito carius poterimus vendere merces nostras quas in messe collegimus.||
et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum
interl.| interl.| Quando transibit ut apertis horreis liceat vendere frumentum||
ut imminuamus mensuram
interl.| interl.| Quia minorem in vendendis mercibus, maiorem mensuram in accipiendis faciunt.||
et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas.
interl.| interl.| maiori pretio vendamus quam emamus||
marg.| marg.| Perversi principes et doctores putant questum esse pietatem, et sedentes in templo quasi numularii proponunt columbas, non in cavernis sed in cathedris quasi magistri vendunt dona Spiritus Sancti, et faciunt mensuram minorem et maiorem, ut pauperibus vel nihil vel parum dent, sed divitibus longo sermone loquuntur, et propter penuriam capita pauperum conculcant, et non frumentum Dei quod confirmat cor hominis, sed vilissimum pulverem avidis faucibus ingerunt, hec etiam vendentes cum Dominus dicat : « gratis accepistis gratis date ».||

Mt. 10,8.
Numérotation du verset Am. 8,6 
interl.| interl.| et hoc ideo||
ut possideamus in argento
interl.| interl.| id est per usuram||
egenos et pauperes pro calciamentis
interl.| interl.| tam viles habetis homines ut impleatur in vobis quod supradixi, vendidistis argento iustum, et pauperem pro calciamentis||
et quisquilias frumenti vendamus.
marg.| marg.| ET QUISQUILIAS. In tantam rabiem lucri prosiluistis, ut non solum frumenta ad sustentationem corporum vendatis, sed etiam purgamenta frumenti pulverem et paleas tritico conmiscentes.||
Numérotation du verset Am. 8,7 
iuravit Dominus
interl.| interl.| propter hoc||
marg.| marg.| IURAVIT. Qui non comminanti, credat vel iuranti.||
in
interl.| interl.| contra||
superbiam Iacob :
interl.| interl.| Deus superbis resistit||

superbiam] superbia Weber
si oblitus fuero
interl.| interl.| idest non obliviscar, sed memorie tenebo, peccata eorum usque ad finem et tempus iudicii||
usque in finem
interl.| interl.| vel : ad ||

in] ad Weber
omnia opera eorum.
Numérotation du verset Am. 8,8 
Numquid super isto
interl.| interl.| malo quod agunt||
non commovebitur
interl.| interl.| contra eos a letitia ad tristitiam||
terra
interl.| interl.| habitatores terre||
et lugebit omnis habitator eius
interl.| interl.| non colonus et advena, sed habitator.
et ascendet quasi fluvius {t. 3 : Erfurt, f. 269va ; facsim., p. 394a} [Rusch, f. 269va ] universus et eicietur et defluet quasi rivus Egypti.
marg.| marg.| ET ASCENDET  QUASI. Ille habitator de captivitate, si egerit penitentiam, sicut Nilus dispositione Dei semel in anno irrigat totam Egyptum cumulis arenarum claudentibus hostia eius ne defluat in mare, et sicut post {t. 3 : Erfurt, f. 269va ; facsim., p. 394a} [Rusch, f. 269va ] irrigationem solutis cumulis, redit ad alueos, et ingressus mare absorbetur sic populus iste si perseveraverit in delictis descendet in captivitatem, vel etiam eternam damnationem.||
Numérotation du verset Am. 8,9 
Et erit in die illa,
interl.| interl.| captivitatis decem et duarum tribuum||
dicit Dominus, occidet sol meridie
interl.| interl.| Omnis letitia transibit ab eis, in aperta captivitate.||
et tenebrescere faciam terram in die luminis.
interl.| interl.| Tristitia replebo habitatores huius terre manifestatione huius captivitatis.||
marg.| marg.| ET ERIT IN  DIE. Possunt hec referri ad tempus passionis Christi, quando sexta hora sol non sustinens Dominum videre in cruce, retraxit radios, et quando obcecatis cordibus Iudeorum in die luminis verus sol occubuit, et advenientibus Romanis festivitates et cantica eorum versa sunt in luctum, et ex illa die omnia repleta sunt lacrimis et penitudine et cilicis, et decaluati sunt quia Christum non habent, qui est operimentum omnium electorum, tunc populus Israel quondam primogentius Dei, eterno luctui traditus est.||
Numérotation du verset Am. 8,10 
Et convertam festivitates vestras in luctum et omnia cantica vestra in planctum
interl.| interl.| quia eratis soliti cantare cantica letitie||
et inducam super omne dorsum vestrum saccum et super omne caput calvitium, et ponam eam
interl.| interl.| terram||
marg.| marg.| SUPER  OMNE  CAPUT. Loquitur secundum consuetudinem veterum qui positi in tristitia radebant sibi capita vel quorum capita ab hostibus in captivitate radebantur.||
quasi luctum unigeniti
interl.| interl.| Et tantus erit luctus et tristitia, ut vincat dolorem matris quem habet de morte filii unici.||
et novissima eius quasi diem amarum.
interl.| interl.| Novissimam captivitatem quasi diem iudicii, alias mortis.||
Numérotation du verset Am. 8,11 
ecce dies
interl.| interl.| resurrectionis||
veniunt, dicit Dominus et mittam famem in terram
interl.| interl.| Iudeorum||
non famem panis
interl.| interl.| ad sustentationem corporis, que fames cogit aliquando vesci humanis carnibus, sed famem verbi divini ad refectionem anime que missa est in Iudeos post resurrectionem Domini, hec fames gravius urget quam illa que est corporis.||
neque sitim aque, sed audiendi verbum Domini.
marg.| marg.| ECCE  DIES  VENIUNT. Mittit Deus in eos qui terrena sapiunt famem  audiendi verbum Dei, quando propter peccata populi deficit doctrina in Ecclesiis, et a mari, id est a salsis et amaris fluctibus veniunt rursus usque ad mare, id est ad  amara, quia non occurrunt eis dulcissimi fontes, et ab aquilone usque ad orientem cupiunt deserere aquilonem durissimum ventum, et pervenire ad orientem, sed non possunt invenire, quia non recto itinere pergunt, sed deviis anfractibus circumeunt.||
marg.| marg.| Sacra scriptura in quibusdam locis aqua est, ubi facile percipitur, in quibusdam  panis, ubi difficilior intellectus et conteri oportet.||
Numérotation du verset Am. 8,12 
Et commovebuntur
interl.| interl.| pressi hac fame||
a mari
interl.| interl.| Britanico||
usque ad mare
interl.| interl.| Atlanticum||
et ab aquilone usque ad orientem circuibunt
interl.| interl.| toto orbe peregrini||
querentes verbum Domini et non invenient
interl.| interl.| Legendo et meditando dicta prophetarum, et non invenient, quia negant verbum Dei quos factum est in manibus omnium prophetarum. Quod erat apud patrem et caro factum habitavit in nobis.||
Numérotation du verset Am. 8,13 
in illa die
interl.| interl.| cum misero famem||

illa die] inv. Weber
deficient virgines pulchre
interl.| interl.| Synagoge que olim virgines in patribus||
et
interl.| interl.| deficient||
adolescentes
interl.| interl.| id est doctores synagogarum||
in siti
interl.| interl.| verbi Dei||
marg.| marg.| IN ILLA  DIE. Cum aufert Deus in Ecclesia intelligentiam divini eloquii, moriuntur  virgines, id est anime subditorum que habent pudiciciam per abstinentiam malorum, sed sunt fatue, quia non habent lumen veritatis, subtracto verbo vitali, perit pudicicia, moritur castitas, cessant virtutes, deficientibus virginibus, etiam  adolescentes id est qui fortiter vicerunt mundum, deficiunt ideo, quia iurant in idolo Samarie id est firmantur in dogmatibus hereticorum qui per Samariam intelliguntur. Qui heretici etiam desiderant viam Bersabee que est in tribus Iuda, quia multi heretici desiderant imitari {t. 3 : Erfurt, f. 269vb ; facsim., p. 394b} [Rusch, f. 269vb ] sacramenta Ecclesie.||
Numérotation du verset Am. 8,14 
qui
interl.| interl.| modo||
iurant in delicto Samarie
interl.| interl.| id est in idolo vel peccato||
et dicunt vivit deus tuus Dan et vivit via Bersabee
interl.| interl.| Sicut iuramentum Dei dicebatur, vivo ego dicit Dominus, sic illi econtra, vivit Deus tuus Dan.||
et cadent
interl.| interl.| In captivitatem illi qui ita iurant.
interl.| interl.| Non revertentur de captivitate, ad priorem felicitatem.||
marg.| marg.| Et vivit via Bersabee per quam huius adorare Deos eius. Adeo errabant decem tribus ut non solum adorarent vitulum in Dan, que est civitas in ultimis finibus eorum, sed longe itinere ibant in Bersabee que est civitas in termino tribus Iude adorare idola que due tribus quondam adoraverunt.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Am. 8), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/10/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber42.xml&chapitre=42_8)