initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<42. Amos>

Capitulum 9

Numérotation du verset Am. 9,1 
Vidi
interl.|  Quia velamen erat remotum ab oculis
Dominum stantem super altare
interl.|  quod erat in Hierusalem
et dixit
interl.|  prophete vel angelo
percute cardinem
interl.|  nuntia percutiendum a Nabuchodonosor
et commoveantur superliminaria.
interl.|  quare
Avaritia enim
interl.|  id est cupiditas rerum temporalium
in capite hominum
interl.|  in principibus vel in mente

hominium] omnium Weber
et novissimum eorum
interl.|  subaudis hominem eorum
in gladio interficiam
interl.|  Nabuchodonosor et Chaldeorum
non erit fuga eis
interl.|  voluit Sedechias fugere in Egyptum nec potuit
et qui fugerit ex eis non salvabitur.
interl.|  Illi qui pervenerunt in Egyptum, ibi non sunt salvati.

et… salvabitur] fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit Weber
Numérotation du verset Am. 9,2 
Si descenderint usque ad infernum
interl.|  Sicut factum est in Dathon et Abiron qui ante sunt sepulti quam mortui
interl.|  hyperbolice etiam si hec fecerint, non poterunt evadere
inde manus mea educet eos
interl.|  non quod ante resurrectionem aliquis retrabatur, sed etiam in inferno positi sunt in potestate Dei
et si ascenderint usque ad celum inde detraham eos.
interl.|  Sicut Enoch et Elias cum corporibus rapti in celum Dei reguntur arbitrio.
marg.|  SI  DESCENDERINT Cum anima corporeis vinculis laxata propter tenuitatem substantie volandi habeat libertatem, vel ad inferna ducitur, de quibus scriptum est, convertantur peccatores in infernum, et item, in inferno quis confitebitur tibi vel ad celestia sublevatur. Sunt enim spiritalia nequitie in celestibus, et si sibi scientiam vere circumcisionis vendicaverunt, hoc enim interpretatur carmelus et si humilitate contempta habitet in montibus ibi scrutantem manum Dei non evadit, et si desperans salutem oculos Dei vult vitare, et in ultimos falsorum fluctuum terminos pervenire, ibi etiam mandat Deus tortuoso serpenti, et ille ultor mordet. Capta quoque vitiis gladio Dei punitur et ponit eos oculos super eam in malum et non in bonum, ut per cruciatus et supplicia revertatur ad Deum.
marg.|  In infernum vitiorum descenditur desperando, sed inde potentia Dei educit, in celum ascenditur superbiendo, sed inde detrahit.
Numérotation du verset Am. 9,3 
Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli
interl.|  qui densissimam habet siluam
inde scrutans
interl.|  aliquid melius
auferam eos, et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris
interl.|  Si voluerint se abscondere ab oculis meis, ut Ionas voluit.
ibi
interl.|  ut suscipiat eos
mandabo
interl.|  sicut mandaverat de iona
serpenti
interl.|  Leviathan vel Ceto
et mordebit eos.
interl.|  Faucibus devorabit quasi hostis.
marg.|  Duo sunt Carmeli , unus inter Phenicen et terram promissionis ubi oravit Helias, alter in tribu Iuda ad austrum, ubi Nabal carmelites fuit.
Numérotation du verset Am. 9,4 
Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis
interl.|  quod sub enigmate dixerat, apertius ponit
ibi mandabo gladio
interl.|  ministris Sennacherib et Nabuchodonosor
et occidet eos
interl.|  nec servitus liberabit a morte
et ponam oculos meos
interl.|  quasi iratus
super eos
interl.|  qui poterunt mortem effugere
in malum et non in bonum.
interl.|  ut per tormenta ad penitentiam compellantur
Numérotation du verset Am. 9,5 
et
interl.|  faciet hoc
Dominus Deus exercituum
qui tangit terram
interl.|  qui tante est potentie, ne putetis insufficientem ad hoc
marg.|  QUI  TANGIT  TERRAM Si terra insensibilis sentit creatorem suum et ad nutum illius concutitur quanto magis homo fragilis cuius anima in vase fictilis corporis.
et lugebunt omnes habitantes in ea
interl.|  de duodecim tribubus
et ascendet sicut rivus omnis et defluet sicut fluvius Egypti.
interl.|  De captivitate omnis ille populus si penitentiam egerit, sicut Nilus ad irrigandam terram ascendit, et si non penituerit, defluet de terra sua sicut Nilus cum impetu descendit in mare.
marg.|  Allegorice. Cum Deus concutit terram alicuius, concussus scelera sua intelligens vertitur in lucrum, et ita ascendit Dominus quasi fluvius consummationis ut opera terrena consumat, et descendit super peccatorem quasi flumen Egypti, ut in amaritudinem tormentorum impetu Dei trudatur.
Numérotation du verset Am. 9,6 
Qui
interl.|  subaudis faciet hoc :
edificavit in celo ascensionem suam et fasciculum suum super terram fundavit.
interl.|  fide et religione
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 270ra ; facsim., p. 395a} [Rusch, f. 270ra ] QUI  EDIFICAVIT. Quotidie Dominus edificat   ascensionem in celo, cum sanctos suos de imo trahit ad celestia quibus ipse presidet, et in eis ascendit. Vocat etiam quemlibet incredulum ad fidem suam, et edomat et coquit ardore spiritus sancti, et postea effundit, cum ille longe lateque predicat magnalia Dei, ut ubi abundavit delictum superabundet gratia.
marg.|  ET  FASCICULUM. Id est gregem credentium, iste fasciculus una Dei religione constrictus est, unde et ipsa religio a religando et in fasce Domini vinciendo nomen accepit.

edificavit] edificat Weber
Qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terre Dominus nomen eius.
interl.|  in aera et calore solis dulcoratas et efundit eas super faciem terre
Numérotation du verset Am. 9,7 
Numquid non ut filii Ethiopum vos estis mihi, filii Israel? Ait Dominus
marg.|  NUMQUID  NON  UT  FILII. Gloriabantur Iudei quod erant de stirpe patrum quibus locutus est Deus, quod etiam de Egypto educti, contra hoc dicit Dominus : Sicut creavi vos ita et Ethiopes. Sicut eduxi vos de Egypto, ita et istos alios de diversis partibus adduxi, ergo ne superbiatis, quia equali condicione facti equali sententie subiacebunt.
Numquid non Israel ascendere feci de terra Egypti et Palestinos
interl.|  vel Philisteos
de Cappadocia
interl.|  adduxi
et Syros
interl.|  qui modo habitant in Damasco
de Cyrene.
interl.|  que est civitas Libie ultra Egyptum.
marg.|  Allegorice. Ethiopes nigri si penitent possunt verti in filios Dei, Capadoces qui iacebant sub frigido aquilone vertuntur in Palestinos, ut deposita superbia cadant bibentes, id est sentientes iudicium Dei. Syri, id est sublimes transferuntur de Cirene, idest infirmo pariete, qui erant vicini amaro mari, et sirtibus et incipiunt sublimes esse in bono; econtra filii Dei, si aberrant vertuntur in Ethiopes, quia oculi Domini supra omnia regna peccantia que ostendit diabolus Domino. Unde Apostolus : « non regnet peccatum in vestro mortali corpore ».

Rm. 6, 12.
Numérotation du verset Am. 9,8 
Ecce oculi Domini Dei
interl.|  qui non accipit personas
super regnum
interl.|  cuiuscumque gentis
peccans et conteram illud a facie terre verumtamen conterens
interl.|  puniens omnia regna terre
marg.|  VERUMTAMEN  CONTERENS. Quamvis perseverantes in malo conterat, illos qui supplantant vitia et vincunt in certamine non occidet.
non conteram domum Iacob,
interl.|  Misericors Dominus misericorditer loquitur de populo suo.
interl.|  Ita ut penitus deleatur, sed reliquie salve erunt.
dicit Dominus
Numérotation du verset Am. 9,9 
ecce enim ego mandabo
interl.|  ministris meis Antiocho Epifane, et successoribus Alexandri
marg.|   Mandabo vel mundabo, id est pro emundatione corripiam in presenti, et concutiam in die iudicii domum Iacob, id est Ecclesiam ubique dispersam.
et concutiam
interl.|  disperdam
marg.|  ET  CONCUTIAM.   Concutitur in cribro , idest concussio fit, ut frumentum in horrea condatur, et palea igni comburatur.
in omnibus gentibus
interl.|  ad quas dispersus erit
domum Israel, sicut concutitur
interl.|  triticum
in cribro
interl.|  in vindicta iudicii
et non cadet lapillus super terram.
interl.|  id est quilibet iustus pondere fidei firmus
marg.|  Sicut in cribro agitatos et concussos mundabo et eligam, ut qui fuerit lapis per penitentiam de cribro non excidat. Qui sicut pulvis ceciderit in terram percutiatur gladio et moriatur.
marg.|  Deus qui omnia pugillo concludit per magnitudinem suam quasi utraque manutenens margines terre qual cribrum huc et illuc concutiet, ut paleis et sordibus cadentibus in terram solum frumentum remaneat, et hoc ideo, quia non credunt vaticiniis prophetarum que peccantibus penas comminantur.
moriatur] + lo. Rusch pugillo Rusch ( Graz )] pugilsi cacogr. Rusch ( Erfurt )
Numérotation du verset Am. 9,10 
In gladio morientur omnes peccatores populi mei
interl.|  perseverantes usque ad mortem in peccatis
qui dicunt non appropinquabit
interl.|  confisi in dignitate generis, promittunt sibi impunitatem malorum, ideo mala sustinebunt
et non veniet super nos malum.
interl.|  quod prophete minantur
Numérotation du verset Am. 9,11 
In die illo
interl.|  mee resurrectionis
interl.|  confusionis alias concussionis.
marg.|  IN  DIE  ILLO. Illato terrore penarum promittit prospera et leta more scripture {t. 3 : Erfurt, f. 270rb ; facsim., p. 395b} [Rusch, f. 270rb ] prophetarum, scilicet.
interl.|  populum iudaicum
quod cecidit
interl.|  in synagoga negando vel prius per idolatriam
marg.|   Quod cecidit et iacet in terra dicitur suscitari, quia illi iacebant in terrenis.
et reedificabo
interl.|  in eccelsia per apostolos
aperturas murorum eius
interl.|  id est illos qui dissipaverant per idolatriam
et ea
interl.|  loca
que corruerant
interl.|  in illis
instaurabo
interl.|  in Ecclesia de Iudeis et gentibus collecta
et reedificabo eum
interl.|  tabernaculum
marg.|   Reedificabo , ut sicut placuit Ecclesia in Iudeis constans ex patribus, sic placeat Ecclesia de Iudeis et gentibus congregata.
sicut diebus antiquis.
interl.|  id est temporibus Salomonis et David sanctorum patrum
marg.|  Iudei omnia carnaliter intelligentes, hoc interpretantur de tempore Christi sui quem expectant a quo Hierusalem reedificandam, et David regnum restituendum putant.
Numérotation du verset Am. 9,12 
Ut possideant
interl.|  apostoli et predicatores
reliquias Idumee
interl.|  gentilem populum qui terrenus et sanguinarius erat ut terra mutetur in celestia
et omnes nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos
interl.|  a Christo Christiani
interl.|  de quo : pater manifestavi nomen tuum hominibus
dicit Dominus, faciens hec.
Numérotation du verset Am. 9,13 
interl.|  quia
Ecce dies veniunt, dicit Dominus et comprehendet arator messorem
interl.|  Per hos omnes significatur ordo predicatorum.
marg.|  ECCE  DIES  VENIUNT. Iuxta litteram hec omnia contigerunt Iudeis post reversionem de Babylone, quia arationi successit messio et vindemie iactatio seminis in quo ostenditur tanta felicitas eis data, ut omnis abundantia simul eis contingeret, nec esset dies ulla sine frumento, vino et oleo alias gaudio.
et calcator uve mittentem semen, et stillabunt
interl.|  sapienter disponendo
montes
interl.|  apostoli alti in virtutibus
dulcedinem
interl.|  eloquiorum veteris et novi testamenti
et omnes colles
interl.|  minores colendi
culti
interl.|  fide et confessione, ut nullus fructus eis desit
erunt.
marg.|  Allegorice. Dies venient scilicet post ascensionem Domini in quibus arator id est ille qui suum et aliorum corda exarat, fide et dilectione, repulsa duritia infidelitatis, ut fructum bone operationis afferat, apprehendit messorem id est eum qui predicando verbum Dei, homines a curis seculi evellit, ut in Ecclesia Dei recondat.   Calcator uve est martyr, qui mortem et ipsum diabolum calcans, potius quam recedat a fide pro nomine Christi patiens musta sui sanguinis fundit, ut prebeat exemplum aliis; hos omnes mittit Deus in Ecclesiam ut semen in electorum cordibus seminent, et a curis seculi segregent et ipsi pro sibi commissis animas ponant, et apprehendit alius alium quia alius alii succedit.
Numérotation du verset Am. 9,14 
Et convertam captivitatem populi mei Israel
interl.|  Quia reliquie salve erunt que sub diabolo captive tenebantur, ut Deum mente videant.
et edificabunt
interl.|  montes et colles
civitates desertas
interl.|  multitudinem gentium a Deo derelictarum ut sint Ecclesia Dei
et habitabunt
interl.|  ut firmiter stent contra omnes impugnationes
et plantabunt vineas
interl.|  per totum orbem alias congregationes
et bibent vinum earum
interl.|  delectabuntur fide et dilectione edificatorum
et facient hortos et comedent fructus eorum.
interl.|  Qui enim plantat et rigat, ipse comedit.
marg.|  ET  FACIENT  HORTOS. Nec contenti hac felicitate rerum ut amplioribus deliciis affluant, omnia genera virtutum in seipsis adimplebunt, ut variis floribus virtutum ornati ad celestem paradisum pergant.
Numérotation du verset Am. 9,15 
Et plantabo eos super humum suam et non evellam eos ultra de terra sua quam dedi eis,
marg.|  ET  PLANTABO  EOS. Et post hec ipsos plantatores et plantatos plantabo super terram viventium, et ita radicem eorum firmabo, ut non possint amplius evelli, vel in presenti, vel in futuro, nam contra omnes temptationes ero cum eis usque in finem seculi.
dicit Dominus Deus tuus.

tuus] + EXPLICIT AMOS PROPHETA Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Am. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber42.xml&chapitre=42_9)