initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<43. Abdias**>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <43. Abdias**> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit Fabio Gibiino collaborante, post Mark Zier glossarum transcriptorem, Parisiis, 2017. Glossa : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 3, Erfurt, f. 270va-271vb ; facsim., p. 396a-398b. Textus Bibliae : Rusch => in apparatu Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 1396-1397. Fons principalis : Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Abd.), CCSL 76. Le commentaire de Jérôme sur les XII prophètes est la source commune à toute l’exégèse médiévale sur ces livres. Des liens étroits peuvent être établis avec Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas, mais ce commentaire ne peut suffire à expliquer la version de la Glose ordinaire de Rusch. Celle-ci n’est pas reprise littéralement de Gilbert (sondage dans le ms. Saint-Omer, BM, ms. 220 ; pour d’autres manuscrits, voir ici ). Remerciements : Je remercie Mark Zier qui nous a gratieusement donné la transcription de la Glose sur les Petits prophètes qu’il avait préparée à l’occasion de la préparation de ses travaux sur André de Saint-Victor. Nous l’avons révisée, complétée, adaptée, corrigée et annotée avec l’aide de Fabio Gibiino. Martin Morard 2017. <43.1> Incipit prologus beati Hieronymi in Abdiam prophetam   Revera : De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.4.   {t. 3 : Erfurt, f. 270va ; facsim., p. 396a} Iacob patriarcha fratrem habuit Esau qui ob ruborem corporis sui Edom hebrea lingua appellatus est, quod latine sanguineus dicitur.  Is memoratum, fratrem suum qui Israel nomen accepterat, gravi odio commotus interimere conatus est. Qua de causa, omnes qui populum Israel, hoc est filios patriarche Iacob, predicti Esau odium imitati persecuti sunt, Esau et Edom Codd. : Rusch , Bruyne | Esau - et - Edom] Edom Bruyne , inv. Bruyne (CΘ) appellati sunt. Et quia populus Israel de captivitate Chaldeorum per Cyrum regem Persarum nutu Dei revocatus in Hierusalem, ab alio regno graviter afflictus atque oppressus est. Ideo hoc regnum, quod more Esau predictum populum persecutum est, per denuntiationem Abdie prophete increpatur, quod non Dei indignatione sed sua virtute populum superatum gloriabatur. De quo regno olim per David in Psalmo 136 dictum est Ps. 136, 7. : “Memorare Domine filiorum Edom in die Hierusalem”. Nam reliqua lectione comprehensa futurum in gentes gentes] gente Bruyne iudicium, ob causas lectione comprehensas et et Rusch Bruyne (Mv)] om. Bruyne , regnum Dei in populo Israel significant. Iacob patriarcha... significant] Repertorium biblicum, n° 519.  Hebrei hunc esse dicunt qui sub rege Samarie Achab et impiissima regina Iezabel pavit centum prophetas in specubus qui non curvaverunt genu ante ante] om. Bruyne Baal et de septem millibus erant quos erant quos] errantibus Bruyne Elias arguitur ignorasse. Sepulcrum quoque quoque] que Bruyne eius usque hodie cum mausoleo Elisei prophete et Baptiste Iohannis in Sebaste venerationi venerationi Rusch Bruyne (MRv)] veneratione Bruyne habetur que olim Samaria dicebatur. Hanc Herodes rex, Antipatris Antipatris Rusch Bruyne (M)] Antipatri Bruyne filius in honore Augusti Cesaris greco nomine vocavit Augustam. Hic igitur quia centum prophetas paverat paverat] salvaverat Bruyne accepit gratiam prophetalem et de duce exercitus fit dux Ecclesie. Tunc in Samaria parvum gregem {t. 3 : Erfurt, f. 270vb ; facsim., p. 396b} paverat, nunc in toto orbe Christi pascit Ecclesias. Et sicut Stephanus coronam meruit passionis, sic hic servitute servitute] servitutis Bruyne Dei cum Paulo apostolo nomine gloriatur quia Abdias servus Domini in nostro sonat eloquio. Codd. : Rusch , Bruyne Repertorium biblicum, n° 517. <43.2> Incipit argumentum  « Abdias, qui interpretatur servus Domini, personat contra Edom sanguineum terrenumque fratrem, fratris quoque Iacob semper emulum, hasta percutit spiritali ». Hieronymus, E pistulae, Ep. 53 (Frater Ambrosius), § 8, CSEL 54, p. 458. Capitulum 1 {t. 3 : Erfurt, f. 270vb ; facsim., p. 396b} Visio Visio] Incipit Abdias propheta praem. Weber  Intellectus verborum que fluunt a Deo. Abdie.   {t. 3 : Erfurt, f. 270vb ; facsim., p. 396b} VISIO ABDIE. Abdias, quanto brevior, tanto profundior, servus Dei interpretatur, sicut Moyses famulus Dei, et Apostolus servus Christi, et ea vidit et audivit que sunt digna prophetali servitute. Est ergo hec visio Abdie quam videt in gentibus ad quas legatum misit Dominus. Destructio enim Idumee visio nationum est. Cum autem in titulo ponatur visio non exequitur quod aliquid viderit, sed tantum audierit. Visio ergo pro intellectu hic ponitur more prophetarum, qui quod vident et audiunt intelligunt, a qua visione prophete, id est videntes, dicuntur. Magna autem pars huius prophetie continetur in libro Ieremie, mutatis quibusdam verbis. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Abd.), CCSL 76, sententialiter.  Esau, filius Isaac, frater Iacob vocatus est, etiam Edom, id est rufus Cf. 25, 30-33., et Seir, id est pilosus Cf. Gn. 25, 25 ; Gn. 27, 11 ; Gn. 32, 3.. Hic possedit regionem que nunc dicitur Gebalena, ubi prius habitaverunt Horrei qui interpretantur liberi. Urbs que hebraice Edom et grece Idumea vocatur a nomine conditoris, viculus est Palestine, cui dicitur per Amos Am. 1, 11. : « Super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum ». Cum ergo idem homo tribus nominibus vocetur, sic et terra eiusdem Edom dicitur, et Idumea et Seir. Hec regio non computatur inter extraneas gentes quia possessa est a filio Isaac, a fratre Iacob, nec data est filiis Israel in possessionem sed prohibentur filii Israel movere arma contra fratrem suum. Sicut autem Esau ex odio persecutus est fratrem suum Iacob, ita Idumei semper inimici fuerunt Israelitis. Contra Idumeos ergo loquitur hic propheta.  Iuxta historiam : O Edom cum sis minimus ad comparationem ceterarum gentium que sunt in circuitu in superbiam erigeris, et cum sis contemptibilis et pauper, nec habens tecta edificiorum, sed habitans in speluncis quasi Aquila in sublime elevaris, et ita tumescis cordis, ut inter sidera credas te habitare, et omnes gentes tuo subiugare imperio.  Secundum tropologiam factus est sermo contra Iudeos carnales qui invident Christianis, et Iacob fratrem suum, id est populum supplantatorem qui illis primogenita preripuit, persequuntur. Vel fit contra hereticos qui cum videantur dicere, vicina nobis contraria sunt, et simplicem habitatorem de hereditate {t. 3 : Erfurt, f. 270vb ; facsim., p. 396b} patris nituntur expellere. Vel contra mundum qui terrenus et cruentus. Unde Isaias Is. 63, 1.  : « Quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra ? » Quidam per Idumeam intelligunt carnem adversus cuius impugnationem putant provocari animam, ut mortificatis membris « que sunt super terram » Col. 3, 5., consequamur eternam in Christo gloriam. Iudei frustra somniant hanc prophetiam dirigi contra imperium Romanum. Hec dicit Dominus Deus ad Edom :  Iungit se aliis prophetis qui spiritaliter divinam sententiam audierunt contra Idumeos. Auditum audivimus a Domino et legatum misit ad gentes misit – ad gentes] inv. Weber . Surgite et consurgamus adversus adversus] adversum Weber eum   Edom vel eam Idumeam  SURGITE. Legatus loquitur gentibus ad quas missus est : Surgite qui dormitis, et ne timeatis inire gravem pugnam et insolitam, me habetis primum in acie, ego qui apparui Iosue tenens gladium Cf. Ios. 5, 13-14. et Amalech in crucis mee vexillo Moyse pugnante superavi Cf. Ex. 17, 9-13., ero vobiscum. in prelium. Ecce parvulum  numero hominum te dedi in gentibus. Contemptibilis tu es valde.  ECCE PARVULUM TE. Allegorice. O heretice licet magnus videaris tibi et contemnas paucitatem Ecclesie, tamen apud ecclesiasticos viros contemptibilis es , et tamen superbia cordis tui te elevat, cum sis divisus a petra Christo et eius Ecclesia, et confisus in mysteriis et secretis tuis repromittis tibi regna celorum. Possunt etiam dici hec adversus carnem, cuius vires imminute sunt in adventu Christi et contemptibilis fit, et anime imperio subiecta, et frustra erigitur cum habitet in cavernis, id est sensibus vel cogitationibus, et vult dominari anime exaltans solium, et opera sua non credit posse superari. Cf. Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas (Abd.), loc. cit., Saint-Omer, BM, ms. 220, f. 74va . Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petre,  Terra Idumeorum sub nimio calore solis sita est et ideo in cavernis et in scissuris petrarum habitant. exaltantem solium suum.  tale quid et David loquitur Ps. 79, 2. : « Posuerunt in celum os suum et lingua eorum transivit in terra ». Qui dicit in corde suo :  parenthesis de presumentibus Quis detrahet me in terram ?  quasi nullus Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham {t. 3 : Erfurt, f. 271ra ; facsim., p. 397a} te dicit Dominus.  SI EXALTATUS. Aquila altius volat ceteris avibus, et habet tam acutum visum ut in sublimibus volans pisciculos videat in mari natantes, ad quos rapiendos, in modum tormenti descendit.  Promittunt sibi heretici aquilarum similitudinem que solent ad cadaver dominicum congregari. Solent etiam inter sidera Ecclesie dum dormit paterfamilias nidum suum ponere, confisi magnitudine corporis et longo ductu alarum, sed tamen inde detrahit eos Deus, hoc etiam potest dici contra carnem que quamvis se erigat, et aquile imitetur excelsa, et multos sanctorum decipiat, tamen a Domino est exuperata et deiecta. Si fures introissent ad te,  absconditi tenebris angulos domus tue cum circuissent qualiter tunc taceres subaudis : Sic tacebis veniente Nabuchodonosor non audens resistere.   {t. 3 : Erfurt, f. 271ra ; facsim., p. 397a} SI FURES INTROISSENT. Fures et latrones sunt heretici filii noctis et tenebrarum, qui perversa predicant, et sufficientia sibi de Ecclesia Dei furantur, hi ingrediuntur vineam Domini quam de Egypto eduxit, et ita volunt omnia vastare, ut vix racemos relinquant, sed Deus primum in hoc eos vincit, quod per ecclesiasticos viros occulta priorum heresiarcharum - qui designantur per Esau - aperit et mendacia detegit. Quod cum admiratione dicit, quomodo, id est quam subtiliter sancti viri perscrutati sunt occulta Esau, ut appareat eius stultitia. si latrones per noctem,  qui domus nocte fodere et que in domibus sunt rapere solent quomodo conticuisses ? Nonne furati essent sufficientia sibi ? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemos reliquissent tibi ?  NONNE FURATI ESSENT SUFFICIENTIA SIBI. Que sibi putarent sufficere, et aliquid in domibus reliquissent, vel per satietatem, vel ignorantiam. Sic et vindemiatores vel hostili animo, vel conducti a te si vellent metere vineam tuam, tam est aliquos racemos vitibus foliisque celatos relinquerent sed Babylonii a Deo contra te missi, omnia secreta tua scrutati sunt nihil in foraminibus et cavernis relinquentes. Quomodo scrutati sunt Esau ? Investigaverunt abscondita eius ?  cavernas, foramina Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Abd.), CCSL 76, p. 360.263 : « sed omnia hostes, qui ad te, domino iubente, uenerunt - significat autem babylonios, et exercitum nabuchodonosor -, inuestigauerunt omnia secreta tua, et cauernas, ac foramina speluncarum, in quibus habitas, lustrauerunt ». Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas (Abd.), loc. cit., Saint-Omer, BM, ms. 220, f. 75va  : « Cavernas scilicet foramina speluncarum ».  QUOMODO SCRUTATI SUNT. Admirando dicit quasi nihil reliquerunt, et mirum est quod homines illi in cavernis et foraminibus habitantes propter nimium calorem nihil abscondere potuerunt quod non inveniretur ab hostibus. Usque ad terminos terminos] terminum Weber emiserunt te et et] om. Weber omnes viri federis tui illuserunt tibi.  Moabite et Ammonite prius federati tecum coniuncti sunt Assyriis ad te captivandum.  USQUE AD TERMINOS. Non una pars regionis per Babylonios vastata est, sed usque ad finem regni tui pervenientes emiserunt te extra regnum tuum.  USQUE AD TERMINOS. Allegorice. Cum secreta hereticorum per sanctos fuerint propalata prius decepti deserent terminos Edom, et transibunt ad Ecclesiam illudentes falsis eorum sententiis, et prevalebunt credentes conterentes argumenta eorum qui cum hereticis comedebant panem luctus, et ponent contra eos insidias de auctoritate Scripturarum. Tunc apparebit quod in hereticis nulla est vera scientia. Invaluerunt adversum te viri pacis tue.  ducendo in captivitatem, qui fuerant pacifici in presidio urbium suarum Qui comedunt tecum  Qui tanta affinitate erant coniuncti ut comederent panem tecum insidiantur his qui ad te pertinent, ne aliquis effugiat. ponent insidias subter te.  per hoc patet quod stultus est Edom qui non providit futuros hostes, quos habebat amicos. Non est prudentia in eo.  qualis esse debuerat Numquid non in illa die illa die] inv. Weber  cum hec contigerint tibi  NUMQUID NON IN. Numquid cum prius decepti revertentur ad Ecclesiam, Deo pugnante, apparebunt stulti qui sapientes videbantur, qui carnalia et terrena sapiebant, qui, elevantes se contra scientiam Dei, pro Esau pugnabant arte dialetica, et tunc magistri qui putabant se esse in meridie convicti timebunt. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Abd.), (Abd. 1, 8-9), CCSL 76, p. 362.352-364, sententialiter : « Aliter: postquam hi qui prius decepti erant, conuersi fuerint ad ecclesiam, tunc ipso domino dimicante, peribunt sapientes idumaeae, qui carnalia et terrena sapiebant, et auferetur prudentia de monte esau, quae eleuabatur contra scientiam dei. et qui prius pro esau, et idumaea dialectica arte pugnabant, et erant in praesidiis theman, quod interpretatur consummatio, desinent pugnare pro magistris prioribus. siue qui ante lumen sibi scientiae promittebant, et putabant se esse in meridie, timebunt et formidabunt, ecclesiastico uiro obtinente sophismata eorum, intantum ut nullus resideat qui possit, vel regis consilio, vel pugnatoris uiribus, pro haereticorum superbia et falso dogmate dimicare ». Cf. Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas (Abd.), loc. cit., Saint-Omer, BM, ms. 220, f. 75va  : « Cum qui decepti erant conversi fuerint ad Ecclesiam perdam sapientes cum viri federis tui illuserunt tibi stulti patebunt qui putabantur sapientes de Idumea quod carnalia et terrena sapiebant que elevabantur contra scientiam Dei et qui pro Esau et Idumea arte dialectica pugnabant de monte Esau et tunc timebunt cuncti fortes tui magistri a meridie quia putabant se esse in meridie ut intereat | vir de monte Esau qui solebat consilium dare et pro civitate pugnare ». NotaNi Jérôme ni Gilbert ne suffisent à expliquer toute les expressions de la Glose. dicit Dominus, perdam sapientes  philosophos de Idumea  Edom hebraice, Idumea grece dicitur et prudentiam de monte Esau ?  ut calliditas stultitie eius appareat, cum nullum consilium possint invenire, quo superveniens malum possint vitare.  DE MONTE ESAU. Mons Esau , idem est qui mons Seir, in quo monte sita est urbs Idumea. Bene ergo ab hoc monte dicitur auferri sapientia, vel quia omnis regio illa vergens ad austrum confinis est eremo, et preruptis montibus edita, eadem regio Theman dicitur, id est meridies. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Abd.), (Abd. 1, 8-9), CCSL 76, p. 362.337-349 sententialiter : « Cum hostis fines tuos possederit, et omnes uiri foederis tui illuserint tibi et praeualuerint contra te, tunc peribit sapientia de idumaea et calliditas eius stultitia demonstrabitur. Prudentiam quoque ipse dominus auferet de monte esau, id est de montibus seir, vel quia urbs idumaea in monte sita est, vel quia omnis illa regio quae ad austrum uergens confinis est eremo, praeruptis montibus edita sit. unde et dicitur: pauebunt pugnatores tui de theman, quod nos interpretati sumus meridiem. quomodo autem supra dixeram, esau tribus nominibus appellatum, ita et plaga regni eius, quae ad austrum uergit, tribus uocabulis appellatur: darom, themam, nageb, quae omnia iuxta hiezechiel, austrum, africum meridiem que significant ». Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas (Abd.), loc. cit., Saint-Omer, BM, ms. 220, f. 75vb  : « De montibus Seir vel quia urbs Idumea in monte sita est vel quia omnis regio que ad austrum vergens confinis est heremo preruptis montibus edita est. Unde et timebunt fortes tui a meridie . Quoniam autem Esau trinomius sic et plage regia eius que vergit ad austrum doram Theman Neeb que omnia secundum Iezechiel austrum africum meridiem significant. Quasi hec fient propter interfectionem ».NotaNi Jérôme ni Gilbert ne suffisent à expliquer toute les expressions de la Glose. Et timebunt fortes tui a meridie ut intereat vir de monte Esau.  Cum ceperint audiri adventus hostium, et irrisio prius pacificorum, tunc fortes regni tui qui habitant in meridie qui solebant pugnare pro civitate, et prudenter consilia dare, timebunt. Propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio  quando capieris ab hostibus  PROPTER INTERFECTIONEM. Hec tibi inferentur, quia interfecisti germanum coniunctus Babyloniis obsidentibus Hierusalem et ingredientibus portas eius, et mittentibus sortem pro divisione predarum, quia odium quod habuit Esau pro benedictione contra Iacob Cf. Mal. 1, 2 ; Rm. 9, 13., tu adhuc exerces in filios ipsius, quia doles te perdidisse quod habent Iudei, et ideo hostibus eorum sociaris.  O heretice, terrene et crudelis predicta patieris, quia et mortifera doctrina lingue et odio cordis occidisti quantum in te fuit Iacob, id est christianum populum, ideo confusionem patieris, et peribis in eternum, et quando aliquis violentus persecutor nititur abrumpere pacem Hierusalem tu gravius quam aliquis gentilis expugnas. Aliter : Porte Hierusalem id est anime quiescentis et videntis Deum sunt quinque corporei sensus per quos intrant hostes, id est pessime cogitationes ut dividant spolia misere Hierusalem, sicut quando aperitur oculus ad concupiscendum, cum vero per has portas aliquis de Ecclesia corruerit, tunc Iudeus vel hereticus gaudet, et gravius quam ethnicus insurgit. et peribis {t. 3 : Erfurt, f. 271rb ; facsim., p. 397b} in eternum.  eterna captivitate damnatus In die cum stares adversus eum eum] om. Weber ,  In manifesta captivitate, cum Ioachim et Daniel et alii per Nabuchodonosor sunt ducti in captivitatem. quando capiebant alieni exercitum eius  a Deo et a progenie Iudeorum et extranei ingrediebantur portas eius  civitatis Hierusalem et super Hierusalem mittebant sortem,  spolia civitatis quis quid tolleret tu quoque eras quasi unus ex eis. Et non despicies in die fratris tui, in die die] corr., de cacogr . Rusch peregrinationis eius.  Cum venerint secunda vel tertia captivitas duarum tribuum non iunges te victoribus, nec irridebis captivos quia et tu captivus eris.  ET NON DESPICIES. « Iam aperte minatur sermo propheticus s. p.] inv. Md253-2 Edom, quia cum propter malitiam quam in fratrem exercuit, ducetur captivus de monte Esau, ultra non despiciet fratrem euntem euntem Rusch cum Andrea] Edom Md042v in captivitatem captivitatem] captivitate Md042v , sicut ante fecit » Attest Andreas de Sancto Victore , Expositionem super duodecim prophetas (Abd.), CCCM 53G, p. 165.119-122 : « Iam aperte minatur sermo propheticus Edom quia cum propter maliciam quam in fratrem exercuit ducetur captiuus de Monte Esau, ultra non despiciet fratrem suum euntem in captiuitatem sicut ante fecit. Cum que fugere ceperit per diuerticula et calles sibi notos ad solitudinem, non stabit in biuiis ut interficiat fugientes vel captiuitati hostium reseruet »., quia ipse Edom prius captivabitur quam Israelite tempore Ioachim vel tempore Sedechie, per per] vel praem. Md253-2 Nabuchodonosor captiventur. Codd. : Md042v, f. 76v a (sine lem.) ; Md253-2, f. 41vc (sine lem.) ; Rusch  O heretice, cum videris fratrem tuum vel violentia persecutionis, vel aliqua heresi ab Ecclesia deviare, non letaberis in perditione eorum quia et tu peribis, nec magna loqueris super eum quando ille vel oppressus negabit, vel voluptate abstractus rigorem mentis non servabit. Solet autem hereticus cum viderit aliquem, vel fuga vel penitentia elapsum a periculo, stare in diverticulo et sophismata proponere, et quasi de Scripturis testimonia proferre ad refectionem lassorum, in tantum ut qui persecutione victus non fuerat, pravo dogmate in carcerem errorum retrudatur. Et cum specie fraternitatis decipiat, gravior est eius persecutio quam gentilis.  Cum aliquis vel in angustia negat vel voluptate rigorem pristinum perdit tunc facile ad contraria dogmata solet labi que non curant vulnus, sed blandiuntur errori et palpant. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Abd.), loc. cit., CCSL 76, sententialiter. Et non letaberis super filios Iuda  discipulos Christi  duas tribus que regnabant in Hierusalem a Chaldeis captas in die perditionis  captivitatis eorum, et non magnificabis os tuum  magna loquendo quasi unus de victoribus in die angustie.  corporalis in persecutionibus, vel spiritalis in peccatis Neque ingredieris  gratulabundus quia et tu similia patieris portam populi mei  quia et tu manibus Nabuchodonosor traderis in die ruine eorum neque despicies et tu  captus a Babyloniis, neque que fecisti facies, neque que sequuntur in malis eius in die vastitatis illius.  persecutione negatione in die quando aliqui in martyrio labuntur Et non emitteris adversum exercitum  cum exercitu Babyloniorum  quando superatus adversarios fugies eius  Iuda in die vastitatis illius, neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint.  Cum fugere ceperis per diverticula et calles sibi notos ad solitudinem non stabis in biviis ut interficies venientes, vel captivati hostium reserves. Et  in carcere captos non concludes reliquos eius in die tribulationis. Quoniam iuxta est  ideo o Idumea hec facere cessabis quia venit super te ultio Ideo o... ultio Md042v, f. 77r ; Md253-2, f. 42ra ] nietideo § o Idumea hec facere cessabis quia ve super te ultio cacogr . Rusch ( Erfurt , facsim. , Graz )  QUONIAM IUXTA. Universas gentes - Herodoto teste - usque ad Propontidem, Sciticumque mare et Ionium vel Egeum, Assyrii Babyloniique sibi subiugaverunt. {t. 3 : Erfurt, f. 271va ; facsim., p. 398a} Unde ait : Si alie gentes que non a Deo peccaverunt biberunt de calice ire Dei, quomodo tu, que magis peccasti, impunita remanebis. dies Domini  iudicium et ultio super omnes gentes. {t. 3 : Erfurt, f. 271va ; facsim., p. 398a} Sicut fecisti fiat fiat] fiet Weber tibi  Sicut occidisti Iudeos ita occideris ab hostibus.  SICUT FECISTI FIAT. Simile legitur in Psalmis Ps. 136, 7. : « Memor esto Domine filiorum Edom in diem Hierusalem, dicentium : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea ». Unde et contra Babylonem imprecatur propheta Ps. 136, 8. : « Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram ». retributionem tuam convertit convertit] convertet Weber in caput tuum.  dies Domini  «Convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet » Ps. 7, 17.. Quomodo enim bibisti  calicem diaboli super montem sanctum meum,  Ecclesiam.  QUOMODO ENIM BIBISTI. Sicut cum Babyloniis letabaris de destructione Hierusalem ubi erat templum meum et altare, ita delectabuntur in effusione tui sanguinis gentes quas tunc tecum habebat Babylonius in presidio. bibent omnes gentes iugiter  converse contra te  BIBENT OMNES GENTES. Contrarie fortitudines suppliciis deputate, vel quecumque virtutes adversarie. et bibent et absorbebunt absorbebunt] absorbent Weber  ET ABSORBEBUNT. Nec solum letabuntur in tua perditione sed etiam absorbebunt occidendo, ita ut sint Idumei quasi non sint , vel ille gentes erunt quasi non sint , quia qui absorbent te absorbebuntur a medis, quia sicut Babylonii alias gentes, ita Medi Babylonios vicerunt, et Medos macedones, et Macedones Romani, Romanos Christus. et erunt quasi non sint.  ET ERUNT QUASI NON SINT. Quicumque non adheret illi qui dicit  Ex. 3, 14. : « Ego sum », nihil est. Heretici ergo qui cum eo non sunt peribunt et in die iudicii ita retribuetur eis sicut ipsis qui peccaverunt contra Ecclesiam. Et in monte Sion erit salvatio  Destructa Idumea sub Zorobabel revertentur due tribus ad Hierusalem in sua libertate.  ET IN MONTE SION. Allegorice. Destructis operibus carnis, et terreno imperio desolato, in Ecclesia erit salvatio eorum qui a matre non exierunt, et in ipsa morabitur sanctus sanctorum, et domus supplantantium vitia possidebunt eos christianos effectos, qui se prius possederant, et domus Esau , id est terrenorum non poterit sustinere disputationem ignitam catholicorum sed devorabuntur in suam salutem, et non erunt reliquie Esau , quando Christo"flectetur omne genu celestium terrestrium et infer" Cf. Phil. 2, 10., et cum Deus sit « ignis consumens » Dt. 4, 24., sui vertuntur in naturam ignis, ut consumant stipulam peccatorum. et erit sanctus,  ET ERIT SANCTUS. Dominus reversus ad templum quod pro peccatis dimiserat. Vel erit sanctus ipse mons Sion propter cultum Dei qui ibi celebrabitur, et tunc qui reversi fuerint, vel de duabus, vel de decem tribus pariter pugnabunt contra Idumeos, quibus Idumei non poterunt resistere, sicut nec stipula igni. et possidebunt possidebunt] possidebit Weber domos domos] domus Weber Iacob eos qui se possederant. Et erit domus Iacob ignis et domus Ioseph flamma et domus Esau  Idumea   Et erit domus Iacob . Per Iacob due tribus, per Ioseph decem, quia Ieroboam qui primus in illis regnavit Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 20., de Ioseph fuit.  Hec omnia Iudei de tempore Antichristi interpretantur quem pro Christo recipient. Et quidquid contra Idumeam dicitur, ipsi de romano imperio somniant dictum. Nos vero sub Zorobabel iam factum esse intelligimus, vel quotidie in Ecclesia, et in regno anime contra carnem in uno quoque compleri videmus. stipula.  que cito crematur Et succendetur succendetur] succendentur Weber in eis  domus Esau per eos et devorabunt eos  nec unus vitabit subversionem et non erunt reliquie domus Esau quia Dominus  qui est veritas locutus est.  cuius locutio est operatio Et hereditabunt hi hi] hii Weber qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philistiim Philistiim] Philisthim Weber , et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samarie et Beniamin possidebit Galaad.  ET HEREDITABUNT. Reverso Iuda in regnum hi qui in meridie habitabant, et habebant angustos terminos, occupabant montana Idumeorum, et qui de duabus tribubus prius in campestribus erant in lida, Emmaus, Diospoli, Nicopoli, possidebunt quinque urbes Philistinorum, Gazam, Ascalonem, Azotum, Accaron, Geth. Dilatabitur etiam Iuda usque Ephraim ubi nunc est Neopolis et ad regionem scilicet ubi nunc est Sebaste. Beniamin vero cui terminus est ab Hierusalem contra septentrionem possidebit cunctam Arabiam que prius Galaad dicebatur, nunc Gerasa dicitur.  Mystice qui sunt in vero lumine et qui tenent campestria humilitatis possidebunt magistros gentilium qui montibus comparantur propter philosophiam et eloquentiam, et etiam Philistiim discipulos illorum qui alienigene dicuntur. Possidebunt etiam hereticos Ecclesie qui fructificationem et custodiam mandatorum Dei promittunt. Porro Beniamin , id est filii dextere Gn. 35, 18., scilicet populus Christianus possidebat Galaad , id est Iudeos a quibus transmigravit testimonium ad Christianos. Et transmigratio exercitus huius filiorum Israel omnia Chananeorum usque ad Sareptam Sareptam] Saraptham Weber  id est illi qui reversi fuerint de decem tribubus a captivitate, possidebunt omnia regna Chananeorum usque ad Sareptam ubi vidua quondam pavit Eliam Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 7-16.. et transmigratio Hierusalem {t. 3 : Erfurt, f. 271vb ; facsim., p. 398b} que in Bosphoro Bosphoro] Bosforo Weber est  qui de Hierusalem metropoli civitate translati fuerunt in Bosphorum possidebit civitates austri.  que sunt in tribu Iuda, reversi enim urbem suam, et loca urbi vicina obtinebunt   Et transmigratio exercitus huius. Allegorice. Sarepta angustia panis vel incendium. Chanaan motus vel negociator vel humilis. Quando vero transmigratio filiorum Israel dimissa occidente littera veniet ad spiritum vivificantem, movebit cuncta que legis sunt, et de multis margaritis unam negociabitur humilis effectus, et ubi fuit ante tribulatio panis, pastum prebebit, et vitia incendet. Transmigratio vero Hierusalem , ubi fuit visio quondam pacis, nunc toto orbe diffusa possidebit Ecclesias veri luminis, et tunc ascendent salvatores apostoli, de reliquiis Iudeorum electi, speculam montis Ecclesie, et deponentes iudaicam superbiam et universorum montium qui se adversus Dei scientiam erigunt, Domino regnum parabunt. Et ascendent  his expletis salvatores  sicut fuit Zorobabel  Sicut in libro Iudicum Cf. Iud. 2, 16 : « Suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus, sed nec eos audire voluerunt ». legitur Dominus misisse salvatores ad liberationem populi sui. in montem Sion  venient iudicare  qui iudicent et discernant Idumeos, sicut subiectos et servientes montem Esau et  omnibus subiugatis erit Deo Deo] Domino Weber  soli regnum regnum] + Explicit Abdias propheta Weber .  paratum per apostolos  «Mirabilis Deus in sanctis suis » Ps. 67, 36..