initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<43. *Abdias*>

Capitulum 1

Numérotation du verset Abd. 1,1 
interl.|  Intellectus verborum que fluunt a Deo.

1 Visio] Incipit Abdias propheta praem. Weber
Abdie.
marg.|   {t. 3 : Erfurt, f. 270vb ; facsim., p. 396b} [Rusch, f. 270vb ] VISIO  ABDIE. Abdias, quanto brevior, tanto profundior, servus Dei interpretatur, sicut Moyses famulus Dei, et Apostolus servus Christi, et ea vidit et audivit que sunt digna prophetali servitute. Est ergo hec visio Abdie quam videt in gentibus ad quas legatum misit Dominus. Destructio enim Idumee visio nationum est. Cum autem in titulo ponatur   visio non exequitur quod aliquid viderit, sed tantum audierit.   Visio ergo pro intellectu hic ponitur more prophetarum, qui quod vident et audiunt intelligunt, a qua visione prophete, id est videntes, dicuntur. Magna autem pars huius prophetie continetur in libro Ieremie, mutatis quibusdam verbis.
marg.|  Esau, filius Isaac, frater Iacob vocatus est, etiam Edom, id est rufus, et Seir, id est pilosus. Hic possedit regionem que nunc dicitur Gebalena, ubi prius habitaverunt Horrei qui interpretantur liberi. Urbs que hebraice Edom et grece Idumea vocatur a nomine conditoris, viculus est Palestine, cui dicitur per Amos : « Super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum ». Cum ergo idem homo tribus nominibus vocetur, sic et terra eiusdem Edom dicitur, et Idumea et Seir. Hec regio non computatur inter extraneas gentes quia possessa est a filio Isaac, a fratre Iacob, nec data est filiis Israel in possessionem sed prohibentur filii Israel movere arma contra fratrem suum. Sicut autem Esau ex odio persecutus est fratrem suum Iacob, ita Idumei semper inimici fuerunt Israelitis. Contra Idumeos ergo loquitur hic propheta.
marg.|  Iuxta historiam : O Edom cum sis minimus ad comparationem ceterarum gentium que sunt in circuitu in superbiam erigeris, et cum sis contemptibilis et pauper, nec habens tecta edificiorum, sed habitans in speluncis quasi Aquila in sublime elevaris, et ita tumescis cordis, ut inter sidera credas te habitare, et omnes gentes tuo subiugare imperio.
marg.|  Secundum tropologiam factus est sermo contra Iudeos carnales qui invident Christianis, et Iacob fratrem suum, id est populum supplantatorem qui illis primogenita preripuit, persequuntur. Vel fit contra hereticos qui cum videantur dicere, vicina nobis contraria sunt, et simplicem habitatorem de hereditate {t. 3 : Erfurt, f. 270vb ; facsim., p. 396b} [Rusch, f. 270vb ] patris nituntur expellere. Vel contra mundum qui terrenus et cruentus. Unde Isaias : « Quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra ? » Quidam per Idumeam intelligunt carnem adversus cuius impugnationem putant provocari animam, ut mortificatis membris « que sunt super terram », consequamur eternam in Christo gloriam. Iudei frustra somniant hanc prophetiam dirigi contra imperium Romanum.

Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Abd.), CCSL 76, sententialiter.
Cf. 25, 30-33.
Cf. Gn. 25, 25 ; Gn. 27, 11 ; Gn. 32, 3.
Am. 1, 11.
Is. 63, 1.
Col. 3, 5.
Hec dicit Dominus Deus ad Edom :
interl.|  Iungit se aliis prophetis qui spiritaliter divinam sententiam audierunt contra Idumeos.
Auditum audivimus a Domino et legatum misit ad gentes. Surgite et consurgamus adversus eum
interl.|   Edom vel eam Idumeam
marg.|  SURGITE. Legatus loquitur gentibus ad quas missus est : Surgite qui dormitis, et ne timeatis inire gravem pugnam et insolitam, me habetis primum in acie, ego qui apparui Iosue tenens gladium et Amalech in crucis mee vexillo Moyse pugnante superavi, ero vobiscum.

Cf. Ios. 5, 13-14.
Cf. Ex. 17, 9-13.

misit – ad gentes] inv. Weber adversus] adversum Weber
in prelium.
Numérotation du verset Abd. 1,2 
Ecce parvulum
interl.|  numero hominum
te dedi in gentibus. Contemptibilis tu es valde.
marg.|  ECCE  PARVULUM  TE. Allegorice. O heretice licet magnus videaris tibi et contemnas paucitatem Ecclesie, tamen apud ecclesiasticos viros   contemptibilis es , et tamen superbia cordis tui te elevat, cum sis divisus a petra Christo et eius Ecclesia, et confisus in mysteriis et secretis tuis repromittis tibi regna celorum. Possunt etiam dici hec adversus carnem, cuius vires imminute sunt in adventu Christi et   contemptibilis fit, et anime imperio subiecta, et frustra erigitur cum habitet in cavernis, id est sensibus vel cogitationibus, et vult dominari anime exaltans solium, et opera sua non credit posse superari.

Cf. Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas (Abd.), loc. cit., Saint-Omer, BM, ms. 220, f. 74va .
Numérotation du verset Abd. 1,3 
Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petre,
interl.|  Terra Idumeorum sub nimio calore solis sita est et ideo in cavernis et in scissuris petrarum habitant.
exaltantem solium suum.
interl.|  tale quid et David loquitur : « Posuerunt in celum os suum et lingua eorum transivit in terra ».

Ps. 79, 2.
Qui dicit in corde suo :
interl.|  parenthesis de presumentibus
Quis detrahet me in terram ?
interl.|  quasi nullus
Numérotation du verset Abd. 1,4 
Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham {t. 3 : Erfurt, f. 271ra ; facsim., p. 397a} [Rusch, f. 271ra ] te dicit Dominus.
marg.|  SI  EXALTATUS.   Aquila altius volat ceteris avibus, et habet tam acutum visum ut in sublimibus volans pisciculos videat in mari natantes, ad quos rapiendos, in modum tormenti descendit.
marg.|  Promittunt sibi heretici aquilarum similitudinem que solent ad cadaver dominicum congregari. Solent etiam inter sidera Ecclesie dum dormit paterfamilias nidum suum ponere, confisi magnitudine corporis et longo ductu alarum, sed tamen inde detrahit eos Deus, hoc etiam potest dici contra carnem que quamvis se erigat, et aquile imitetur excelsa, et multos sanctorum decipiat, tamen a Domino est exuperata et deiecta.
Numérotation du verset Abd. 1,5 
Si fures introissent ad te,
interl.|  absconditi tenebris angulos domus tue cum circuissent qualiter tunc taceres subaudis : Sic tacebis veniente Nabuchodonosor non audens resistere.
marg.|   {t. 3 : Erfurt, f. 271ra ; facsim., p. 397a} [Rusch, f. 271ra ] SI  FURES  INTROISSENT.   Fures et   latrones sunt heretici filii noctis et tenebrarum, qui perversa predicant, et sufficientia sibi de Ecclesia Dei furantur, hi ingrediuntur vineam Domini quam de Egypto eduxit, et ita volunt omnia vastare, ut vix racemos relinquant, sed Deus primum in hoc eos vincit, quod per ecclesiasticos viros occulta priorum heresiarcharum - qui designantur per Esau - aperit et mendacia detegit. Quod cum admiratione dicit, quomodo, id est quam subtiliter sancti viri perscrutati sunt occulta Esau, ut appareat eius stultitia.
si latrones per noctem,
interl.|  qui domus nocte fodere et que in domibus sunt rapere solent
quomodo conticuisses ? Nonne furati essent sufficientia sibi ? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemos reliquissent tibi ?
marg.|  NONNE  FURATI  ESSENT  SUFFICIENTIA  SIBI. Que sibi putarent sufficere, et aliquid in domibus reliquissent, vel per satietatem, vel ignorantiam. Sic et   vindemiatores vel hostili animo, vel conducti a te si vellent metere vineam tuam, tam est aliquos   racemos vitibus foliisque celatos relinquerent sed Babylonii a Deo contra te missi, omnia secreta tua scrutati sunt nihil in foraminibus et cavernis relinquentes.
Numérotation du verset Abd. 1,6 
Quomodo scrutati sunt Esau ? Investigaverunt abscondita eius ?
interl.|  cavernas, foramina
marg.|  QUOMODO  SCRUTATI  SUNT. Admirando dicit quasi nihil reliquerunt, et mirum est quod homines illi in cavernis et foraminibus habitantes propter nimium calorem nihil abscondere potuerunt quod non inveniretur ab hostibus.

Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Abd.), CCSL 76, p. 360.263 : « sed omnia hostes, qui ad te, domino iubente, uenerunt - significat autem babylonios, et exercitum nabuchodonosor -, inuestigauerunt omnia secreta tua, et cauernas, ac foramina speluncarum, in quibus habitas, lustrauerunt ». >> Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas (Abd.), loc. cit., Saint-Omer, BM, ms. 220, f. 75va  : « Cavernas scilicet foramina speluncarum ».
Numérotation du verset Abd. 1,7 
Usque ad terminos emiserunt te et omnes viri federis tui illuserunt tibi.
interl.|  Moabite et Ammonite prius federati tecum coniuncti sunt Assyriis ad te captivandum.
marg.|  USQUE  AD  TERMINOS. Non una pars regionis per Babylonios vastata est, sed usque ad finem regni tui pervenientes emiserunt te extra regnum tuum.
marg.|  USQUE  AD  TERMINOS. Allegorice. Cum secreta hereticorum per sanctos fuerint propalata prius decepti deserent   terminos Edom, et transibunt ad Ecclesiam illudentes falsis eorum sententiis, et prevalebunt credentes conterentes argumenta eorum qui cum hereticis comedebant panem luctus, et ponent contra eos insidias de auctoritate Scripturarum. Tunc apparebit quod in hereticis nulla est vera scientia.

terminos] terminum Weber et] om. Weber
Invaluerunt adversum te viri pacis tue.
interl.|  ducendo in captivitatem, qui fuerant pacifici in presidio urbium suarum
Qui comedunt tecum
interl.|  Qui tanta affinitate erant coniuncti ut comederent panem tecum insidiantur his qui ad te pertinent, ne aliquis effugiat.
ponent insidias subter te.
interl.|  per hoc patet quod stultus est Edom qui non providit futuros hostes, quos habebat amicos.
Non est prudentia in eo.
interl.|  qualis esse debuerat
Numérotation du verset Abd. 1,8 
Numquid non in illa die
interl.|  cum hec contigerint tibi
marg.|  NUMQUID  NON  IN. Numquid cum prius decepti revertentur ad Ecclesiam, Deo pugnante, apparebunt stulti qui sapientes videbantur, qui carnalia et terrena sapiebant, qui, elevantes se contra scientiam Dei, pro Esau pugnabant arte dialetica, et tunc magistri qui putabant se esse in meridie convicti timebunt.

Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Abd.), (Abd. 1, 8-9), CCSL 76, p. 362.352-364, sententialiter : « Aliter: postquam hi qui prius decepti erant, conuersi fuerint ad ecclesiam, tunc ipso domino dimicante, peribunt sapientes idumaeae, qui carnalia et terrena sapiebant, et auferetur prudentia de monte esau, quae eleuabatur contra scientiam dei. et qui prius pro esau, et idumaea dialectica arte pugnabant, et erant in praesidiis theman, quod interpretatur consummatio, desinent pugnare pro magistris prioribus. siue qui ante lumen sibi scientiae promittebant, et putabant se esse in meridie, timebunt et formidabunt, ecclesiastico uiro obtinente sophismata eorum, intantum ut nullus resideat qui possit, vel regis consilio, vel pugnatoris uiribus, pro haereticorum superbia et falso dogmate dimicare ». >> Cf. Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas (Abd.), loc. cit., Saint-Omer, BM, ms. 220, f. 75va  : « Cum qui decepti erant conversi fuerint ad Ecclesiam perdam sapientes cum viri federis tui illuserunt tibi stulti patebunt qui putabantur sapientes de Idumea quod carnalia et terrena sapiebant que elevabantur contra scientiam Dei et qui pro Esau et Idumea arte dialectica pugnabant de monte Esau et tunc timebunt cuncti fortes tui magistri a meridie quia putabant se esse in meridie ut intereat | vir de monte Esau qui solebat consilium dare et pro civitate pugnare ».
< Nota > Ni Jérôme ni Gilbert ne suffisent à expliquer toute les expressions de la Glose.

illa die] inv. Weber
dicit Dominus, perdam sapientes
interl.|  philosophos
de Idumea
interl.|  Edom hebraice, Idumea grece dicitur
et prudentiam de monte Esau ?
interl.|  ut calliditas stultitie eius appareat, cum nullum consilium possint invenire, quo superveniens malum possint vitare.
marg.|  DE  MONTE  ESAU. Mons   Esau , idem est qui mons Seir, in quo monte sita est urbs Idumea. Bene ergo ab hoc monte dicitur auferri sapientia, vel quia omnis regio illa vergens ad austrum confinis est eremo, et preruptis montibus edita, eadem regio Theman dicitur, id est meridies.

Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Abd.), (Abd. 1, 8-9), CCSL 76, p. 362.337-349 sententialiter : « Cum hostis fines tuos possederit, et omnes uiri foederis tui illuserint tibi et praeualuerint contra te, tunc peribit sapientia de idumaea et calliditas eius stultitia demonstrabitur. Prudentiam quoque ipse dominus auferet de monte esau, id est de montibus seir, vel quia urbs idumaea in monte sita est, vel quia omnis illa regio quae ad austrum uergens confinis est eremo, praeruptis montibus edita sit. unde et dicitur: pauebunt pugnatores tui de theman, quod nos interpretati sumus meridiem. quomodo autem supra dixeram, esau tribus nominibus appellatum, ita et plaga regni eius, quae ad austrum uergit, tribus uocabulis appellatur: darom, themam, nageb, quae omnia iuxta hiezechiel, austrum, africum meridiem que significant ». >> Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas (Abd.), loc. cit., Saint-Omer, BM, ms. 220, f. 75vb  : « De montibus Seir vel quia urbs Idumea in monte sita est vel quia omnis regio que ad austrum vergens confinis est heremo preruptis montibus edita est. Unde et timebunt fortes tui a meridie. Quoniam autem Esau trinomius sic et plage regia eius que vergit ad austrum doram Theman Neeb que omnia secundum Iezechiel austrum africum meridiem significant. Quasi hec fient propter interfectionem ». < Nota > Ni Jérôme ni Gilbert ne suffisent à expliquer toute les expressions de la Glose.
Numérotation du verset Abd. 1,9 
Et timebunt fortes tui a meridie ut intereat vir de monte Esau.
interl.|  Cum ceperint audiri adventus hostium, et irrisio prius pacificorum, tunc fortes regni tui qui habitant in meridie qui solebant pugnare pro civitate, et prudenter consilia dare, timebunt.
Numérotation du verset Abd. 1,10 
Propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio
interl.|  quando capieris ab hostibus
marg.|  PROPTER  INTERFECTIONEM. Hec tibi inferentur, quia interfecisti germanum coniunctus Babyloniis obsidentibus Hierusalem et ingredientibus portas eius, et mittentibus sortem pro divisione predarum, quia odium quod habuit Esau pro benedictione contra Iacob, tu adhuc exerces in filios ipsius, quia doles te perdidisse quod habent Iudei, et ideo hostibus eorum sociaris.
marg.|  O heretice, terrene et crudelis predicta patieris, quia et mortifera doctrina lingue et odio cordis occidisti quantum in te fuit Iacob, id est christianum populum, ideo confusionem patieris, et peribis in eternum, et quando aliquis violentus persecutor nititur abrumpere pacem Hierusalem tu gravius quam aliquis gentilis expugnas. Aliter : Porte Hierusalem id est anime quiescentis et videntis Deum sunt quinque corporei sensus per quos intrant hostes, id est pessime cogitationes ut dividant spolia misere Hierusalem, sicut quando aperitur oculus ad concupiscendum, cum vero per has portas aliquis de Ecclesia corruerit, tunc Iudeus vel hereticus gaudet, et gravius quam ethnicus insurgit.

Cf. Mal. 1, 2 ; Rm. 9, 13.
interl.|  eterna captivitate damnatus
Numérotation du verset Abd. 1,11 
In die cum stares adversus eum,
interl.|  In manifesta captivitate, cum Ioachim et Daniel et alii per Nabuchodonosor sunt ducti in captivitatem.

eum] om. Weber
quando capiebant alieni exercitum eius
interl.|  a Deo et a progenie Iudeorum
et extranei ingrediebantur portas eius
interl.|  civitatis Hierusalem
et super Hierusalem mittebant sortem,
interl.|  spolia civitatis quis quid tolleret
tu quoque eras quasi unus ex eis.
Numérotation du verset Abd. 1,12 
Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis eius.
interl.|  Cum venerint secunda vel tertia captivitas duarum tribuum non iunges te victoribus, nec irridebis captivos quia et tu captivus eris.
marg.|  ET  NON  DESPICIES. « Iam aperte minatur sermo propheticus Edom, quia cum propter malitiam quam in fratrem exercuit, ducetur captivus de monte Esau, ultra non despiciet fratrem euntem10  in captivitatem11  , sicut ante fecit », quia ipse Edom prius captivabitur quam Israelite tempore Ioachim vel tempore Sedechie, per12  Nabuchodonosor captiventur.13 
marg.|  O heretice, cum videris fratrem tuum vel violentia persecutionis, vel aliqua heresi ab Ecclesia deviare, non letaberis in perditione eorum quia et tu peribis, nec magna loqueris super eum quando ille vel oppressus negabit, vel voluptate abstractus rigorem mentis non servabit. Solet autem hereticus cum viderit aliquem, vel fuga vel penitentia elapsum a periculo, stare in diverticulo et sophismata proponere, et quasi de Scripturis testimonia proferre ad refectionem lassorum, in tantum ut qui persecutione victus non fuerat, pravo dogmate in carcerem errorum retrudatur. Et cum specie fraternitatis decipiat, gravior est eius persecutio quam gentilis.
marg.|  Cum aliquis vel in angustia negat vel voluptate rigorem pristinum perdit tunc facile ad contraria dogmata solet labi que non curant vulnus, sed blandiuntur errori et palpant.

< Attest .> Andreas de Sancto Victore, Expositionem super duodecim prophetas (Abd.), CCCM 53G, p. 165.119-122 : « Iam aperte minatur sermo propheticus Edom quia cum propter maliciam quam in fratrem exercuit ducetur captiuus de Monte Esau, ultra non despiciet fratrem suum euntem in captiuitatem sicut ante fecit. Cum que fugere ceperit per diuerticula et calles sibi notos ad solitudinem, non stabit in biuiis ut interficiat fugientes vel captiuitati hostium reseruet ».
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Abd.), loc. cit., CCSL 76, sententialiter.

13  Codd. : Md042v, f. 76v a (sine lem.) ; Md253-2, f. 41vc (sine lem.) ; Rusch

die] corr., de cacogr. Rusch
s. p.] inv. Md253-2 | 10  euntem Rusch cum Andrea] Edom Md042v | 11  captivitatem] captivitate Md042v | 12  per] vel praem. Md253-2 |
Et non letaberis super filios Iuda
interl.|  discipulos Christi
interl.|  duas tribus que regnabant in Hierusalem a Chaldeis captas
in die perditionis
interl.|  captivitatis
eorum, et non magnificabis os tuum
interl.|  magna loquendo quasi unus de victoribus
in die angustie.
interl.|  corporalis in persecutionibus, vel spiritalis in peccatis
Numérotation du verset Abd. 1,13 
Neque ingredieris
interl.|  gratulabundus quia et tu similia patieris
portam populi mei
interl.|  quia et tu manibus Nabuchodonosor traderis
in die ruine eorum neque despicies et tu
interl.|  captus a Babyloniis, neque que fecisti facies, neque que sequuntur
in malis eius in die vastitatis illius.
interl.|  persecutione negatione in die quando aliqui in martyrio labuntur
Et non emitteris adversum exercitum
interl.|  cum exercitu Babyloniorum
interl.|  quando superatus adversarios fugies
eius
interl.|  Iuda
in die vastitatis illius,
Numérotation du verset Abd. 1,14 
neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint.
interl.|  Cum fugere ceperis per diverticula et calles sibi notos ad solitudinem non stabis in biviis ut interficies venientes, vel captivati hostium reserves.
Et
interl.|  in carcere captos
non concludes reliquos eius in die tribulationis.
Numérotation du verset Abd. 1,15 
Quoniam iuxta est
interl.|  ideo o Idumea hec facere cessabis quia venit super te ultio14 
marg.|  QUONIAM  IUXTA. Universas gentes - Herodoto teste - usque ad Propontidem, Sciticumque mare et Ionium vel Egeum, Assyrii Babyloniique sibi subiugaverunt. {t. 3 : Erfurt, f. 271va ; facsim., p. 398a} [Rusch, f. 271va ] Unde ait : Si alie gentes que non a Deo peccaverunt biberunt de calice ire Dei, quomodo tu, que magis peccasti, impunita remanebis.
14  Ideo o... ultio Md042v, f. 77r ; Md253-2, f. 42ra ] nietideo § o Idumea hec facere cessabis quia ve super te ultio cacogr. Rusch ( Erfurt , facsim. , Graz )
dies Domini
interl.|  iudicium et ultio
super omnes gentes. {t. 3 : Erfurt, f. 271va ; facsim., p. 398a} [Rusch, f. 271va ] Sicut fecisti fiat15  tibi
interl.|  Sicut occidisti Iudeos ita occideris ab hostibus.
marg.|  SICUT  FECISTI  FIAT. Simile legitur in Psalmis : « Memor esto Domine filiorum Edom in diem Hierusalem, dicentium : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea ». Unde et contra Babylonem imprecatur propheta : « Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram ».

Ps. 136, 7.
Ps. 136, 8.

15  fiat] fiet Weber
retributionem tuam convertit16  in caput tuum.
interl.|  dies Domini
interl.|  » Convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet ».

Ps. 7, 17.

16  convertit] convertet Weber
Numérotation du verset Abd. 1,16 
Quomodo enim bibisti
interl.|  calicem diaboli
super montem sanctum meum,
interl.|  Ecclesiam.
marg.|  QUOMODO  ENIM  BIBISTI. Sicut cum Babyloniis letabaris de destructione Hierusalem ubi erat templum meum et altare, ita delectabuntur in effusione tui sanguinis gentes quas tunc tecum habebat Babylonius in presidio.
bibent omnes gentes iugiter
interl.|  converse contra te
marg.|  BIBENT  OMNES  GENTES. Contrarie fortitudines suppliciis deputate, vel quecumque virtutes adversarie.
et bibent et absorbebunt17 
marg.|  ET  ABSORBEBUNT. Nec solum letabuntur in tua perditione sed etiam absorbebunt occidendo, ita ut sint Idumei   quasi non sint , vel ille gentes erunt   quasi non sint , quia qui absorbent te   absorbebuntur a medis, quia sicut Babylonii alias gentes, ita Medi Babylonios vicerunt, et Medos macedones, et Macedones Romani, Romanos Christus.

17  absorbebunt] absorbent Weber
et erunt quasi non sint.
marg.|  ET  ERUNT  QUASI  NON  SINT. Quicumque non adheret illi qui dicit  : « Ego sum », nihil est. Heretici ergo qui cum eo non sunt peribunt et in die iudicii ita retribuetur eis sicut ipsis qui peccaverunt contra Ecclesiam.

Ex. 3, 14.
Numérotation du verset Abd. 1,17 
Et in monte Sion erit salvatio
interl.|  Destructa Idumea sub Zorobabel revertentur due tribus ad Hierusalem in sua libertate.
marg.|  ET  IN  MONTE  SION. Allegorice. Destructis operibus carnis, et terreno imperio desolato, in Ecclesia erit salvatio eorum qui a matre non exierunt, et in ipsa morabitur sanctus sanctorum, et domus supplantantium vitia possidebunt eos christianos effectos, qui se prius possederant,   et domus Esau , id est terrenorum non poterit sustinere disputationem ignitam catholicorum sed devorabuntur in suam salutem,   et non erunt reliquie Esau , quando Christo"flectetur omne genu celestium terrestrium et infer", et cum Deus sit « ignis consumens », sui vertuntur in naturam ignis, ut consumant stipulam peccatorum.

Cf. Phil. 2, 10.
Dt. 4, 24.
et erit sanctus,
marg.|  ET  ERIT  SANCTUS. Dominus reversus ad templum quod pro peccatis dimiserat. Vel   erit sanctus ipse mons Sion propter cultum Dei qui ibi celebrabitur, et tunc qui reversi fuerint, vel de duabus, vel de decem tribus pariter pugnabunt contra Idumeos, quibus Idumei non poterunt resistere, sicut nec stipula igni.
et possidebunt18  domos19  Iacob eos qui se possederant.

18  possidebunt] possidebit Weber 19  domos] domus Weber
Numérotation du verset Abd. 1,18 
Et erit domus Iacob ignis et domus Ioseph flamma et domus Esau
interl.|  Idumea
marg.|   Et erit domus Iacob . Per   Iacob due tribus, per   Ioseph decem, quia Ieroboam qui primus in illis regnavit, de   Ioseph fuit.
marg.|  Hec omnia Iudei de tempore Antichristi interpretantur quem pro Christo recipient. Et quidquid contra Idumeam dicitur, ipsi de romano imperio somniant dictum. Nos vero sub Zorobabel iam factum esse intelligimus, vel quotidie in Ecclesia, et in regno anime contra carnem in uno quoque compleri videmus.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 20.
stipula.
interl.|  que cito crematur
Et succendetur20  in eis
interl.|  domus Esau per eos

20  succendetur] succendentur Weber
et devorabunt eos
interl.|  nec unus vitabit subversionem
et non erunt reliquie domus Esau quia Dominus
interl.|  qui est veritas
locutus est.
interl.|  cuius locutio est operatio
Numérotation du verset Abd. 1,19 
Et hereditabunt hi21  qui ad austrum montem Esau et qui in campestribus Philistiim22  , et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samarie et Beniamin possidebit Galaad.
marg.|  ET  HEREDITABUNT. Reverso Iuda in regnum hi qui in meridie habitabant, et habebant angustos terminos, occupabant montana Idumeorum, et qui de duabus tribubus prius in campestribus erant in lida, Emmaus, Diospoli, Nicopoli, possidebunt quinque urbes Philistinorum, Gazam, Ascalonem, Azotum, Accaron, Geth. Dilatabitur etiam Iuda usque Ephraim ubi nunc est Neopolis et ad regionem scilicet ubi nunc est Sebaste.   Beniamin vero cui terminus est ab Hierusalem contra septentrionem   possidebit cunctam Arabiam que prius   Galaad dicebatur, nunc Gerasa dicitur.
marg.|  Mystice qui sunt in vero lumine et qui tenent campestria humilitatis possidebunt magistros gentilium qui montibus comparantur propter philosophiam et eloquentiam, et etiam   Philistiim discipulos illorum qui alienigene dicuntur.   Possidebunt etiam hereticos Ecclesie qui fructificationem et custodiam mandatorum Dei promittunt. Porro   Beniamin , id est filii dextere, scilicet populus Christianus possidebat   Galaad , id est Iudeos a quibus transmigravit testimonium ad Christianos.

Gn. 35, 18.

21  hi] hii Weber 22  Philistiim] Philisthim Weber
Numérotation du verset Abd. 1,20 
Et transmigratio exercitus huius filiorum Israel omnia Chananeorum usque ad Sareptam23 
interl.|  id est illi qui reversi fuerint de decem tribubus a captivitate, possidebunt omnia regna Chananeorum usque ad Sareptam ubi vidua quondam pavit Eliam.

Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 7-16.

23  Sareptam] Saraptham Weber
et transmigratio Hierusalem {t. 3 : Erfurt, f. 271vb ; facsim., p. 398b} [Rusch, f. 271vb ] que in Bosphoro24  est
interl.|  qui de Hierusalem metropoli civitate translati fuerunt in Bosphorum

24  Bosphoro] Bosforo Weber
possidebit civitates austri.
interl.|  que sunt in tribu Iuda, reversi enim urbem suam, et loca urbi vicina obtinebunt
marg.|   Et transmigratio exercitus huius. Allegorice. Sarepta angustia panis vel incendium. Chanaan motus vel negociator vel humilis. Quando vero transmigratio filiorum Israel dimissa occidente littera veniet ad spiritum vivificantem, movebit cuncta que legis sunt, et de multis margaritis unam negociabitur humilis effectus, et ubi fuit ante tribulatio panis, pastum prebebit, et vitia incendet.   Transmigratio vero   Hierusalem , ubi fuit visio quondam pacis, nunc toto orbe diffusa   possidebit Ecclesias veri luminis, et tunc   ascendent salvatores apostoli, de reliquiis Iudeorum electi, speculam montis Ecclesie, et deponentes iudaicam superbiam et universorum montium qui se adversus Dei scientiam erigunt, Domino regnum parabunt.
Numérotation du verset Abd. 1,21 
Et ascendent
interl.|  his expletis
salvatores
interl.|  sicut fuit Zorobabel
interl.|  Sicut in libro Iudicumaa  legitur Dominus misisse salvatores ad liberationem populi sui.

aa  Cf. Iud. 2, 16 : « Suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de vastantium manibus, sed nec eos audire voluerunt ».
in montem Sion
interl.|  venient
iudicare
interl.|  qui iudicent et discernant Idumeos, sicut subiectos et servientes
montem Esau et
interl.|  omnibus subiugatis
erit Deo25 
interl.|  soli

25  Deo] Domino Weber
regnum26  .
interl.|  paratum per apostolos
interl.|  » Mirabilis Deus in sanctis suis »ab  .

ab  Ps. 67, 36.

26  regnum] + Explicit Abdias propheta Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Abd. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 24/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber43.xml&chapitre=43_1)