initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<44. Ionas**>

Capitulum 1

Numérotation du verset Ion. 1,1 
Et factum est
marg.| marg.| ET FACTUM  EST. Ad ea que in mente prophete spiritu convolvebantur, continuatur hec coniunctio, scilicet  et.||
marg.| marg.| ET FACTUM  EST. More prophete multa in spiritu videns de multis in hec verba prorumpit.||
verbum Domini
interl.| interl.| Christum super quem Spiritus in specie columbe qui et pro nobis dolens||

Cf. Mt. 3, 16 ; Io. 1, 32.
ad Ionam filium Amathi
interl.| interl.| veritatis : Deus veritas est. ||

Cf. Io. 14, 6 ; 17, 17.
dicens
interl.| interl.| Pater ad Filium :||
Numérotation du verset Ion. 1,2 
Surge et Niniven grandem
marg.| marg.| CIVITATEM. Mundum, ut quem contempsit Iudeus totus mundus recipiat. Quem quasi pulchram domum fecit Deus homini sibi servituro, qui quia per superbiam aberravit ad penitentiam revocatur.||
marg.| marg.| Ionas, qui interpretatur columba, mittitur ad Niniven que spaciosa dicitur. Sic Christus Spiritu Sancto plenus ad mundum, qui ex artificio creatoris secundum Grecam linguam cosmos, id est ornatus et pulcher dicitur ; unde « Vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona ». Quem ergo contempsit Israel totus mundus exaudit ut deposita superbia qua corruit per descendentem Dei filium, humilis in celum ascendat.||
marg.| marg.| Cum Ionas, secundum interpretationem, ipsius Christi figuram preferat, non est necesse ut totum ordinem historie secundum allegoriam ad Christum nitamur referre, sed ea tantum que sine periculo interpretationis sane possunt intelligi. Cum enim, sicut ait Apostolus, in primis parentibus sacramentum Christi et Ecclesie premissum sit, non omnia que de ipsis parentibus dicuntur, ad hoc sacramentum possunt referri. ||

Gn. 1 :30.
et predica in ea quia ascendit malitia eorum coram me.
marg.| marg.| QUIA  ASCENDIT . Simile in Genesi : « Clamor Sodome et Gomorre multiplicatus est » ; et ad Cain : « Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra ».

Gn. 18, 20.
Gn. 4, 10.

eorum] eius Weber
Numérotation du verset Ion. 1,3 
Et surrexit Ionas
interl.| interl.| putans quod iram Dei vitare posset in alieno loco si Iudeam relinquat in qua solummodo Deum notum putabat et in hoc imitatus est Caim.||
marg.| marg.| ET SURREXIT. Noverat propheta, revelante spiritu, quod penitentia gentium ruina sit Iudeorum. Et ideo amator patrie, non tam invidet Ninive quam cupit non perire populu suum. Sciebat enim Moyse orante Dominum occasionem liberationis Israelitarum habuisse. Viderat etiam prophetas mitti ad Iudeos ad penitentiam provocandos : Balaam etiam divinum de salute Iudeorum prophetasse. Dolet ergo se solum electum, qui ad ostium civitatem mittatur, ubi est idolorum cultus et Dei contemptus. Sciebat etiam quod quandoque gentes crederent et Iudea {t. 3 : Erfurt, f. 272rb ; facsim., p. 399b} [Rusch, f.  272rb ] excecaretur. Timet ergo ne suo tempore per occasionem sue predicationis conversis gentibus Iudei penitus relinquerentur, et ideo fugit.||
ut fugeret in Tharsis a facie Domini.
marg.| marg.| Tharsis secundum IOSEPHUM civitas Cilicie, secundum quod in Paralipomenon legitur locus est Indie. Hebrei vero putant mare generaliter Tharsis vocari ; unde : « In spiritu vehementi conteres naves Tharsis » id est maris. Quod magis convenit fugitivo et timido ut non certum locum fugere eligeret, sed sufficeret ei quocumque eum mare deferret. Vel secundum, quod Tharsis, contemplatio dicitur gaudii, propheta ad gaudium quietis ire festinat, magis volens se totum tradere theorice et perfrui pulchritudine et varietate scientie, quod significatur per Ioppen, que speciosa dicitur, quam occasione salutis gentium perire populum, de quo Christus secundum carnem erat nasciturus.||
marg.| marg.| Mystice, Christus assumpta carne quodammodo fugiens patriam, id est celestia, venit in Tharsis, id est mare huius seculi in quo clamabat : « Pater, si fieri potest, transeant a me calix iste » ne damnato Iudeorum populo multitudo gentium credat, Et tantum dilexit populum illum, pro dilectione patrum et promissione ad Abraham ut in cruce diceret : « Pater ignosce illis quia nesciunt quid faciunt ». Hac enim dilectione in extremo litore quod pulcherrimum dicebatur, eo quod in iudea erat, non vult tollere panem filiorum et dare canibus. Sed quia venerat ad oves Israel, dat vectoribus pretium ut qui primum populum suum venerat salvare, salvet accolas maris et inter tempestates, id est suam passionem et crucis convitia, submersus in inferno, salvet eos quos quasi in navi dormiendo negligebat.||
marg.| marg.| Per fugam prophete potest significari humanum genus, quando contemnens precepta Dei ab eius facie recessit et mundo se tradidit, et postea seviente contra se mundi naufragio compellitur reverti ad eum quem fugiebat, et que sibi salutaria putaverat vertuntur in perniciem, nec solum non prodest auxilium hominum his quibus prebetur, sed etiam prebentes pariter conteruntur, sicut legimus Egyptum vastatam ab Assyriis, quia contra voluntatem Dei prebebat auxilium Israelitis.||

Ps. 47 :8.
Mt. 26 :39.
Lc. 23 :34.
Tharsis] Tharss cacogr. Rusch gaudii] gaudii cacogr. Rusch
Et descendit
interl.| interl.| secundum situm loci||
in Ioppen
interl.| interl.| portum Iudee in quo usque hodie monstrantur saxa in quibus Andromeda ligata Persei auxilio est liberata.||
et invenit navem euntem in Tharsis. Et dedit
interl.| interl.| mercedem subiectionis||
naulum eius et descendit in eam
interl.| interl.| ut fugitivus sollicite querens latebras||
ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Numérotation du verset Ion. 1,4 
Dominus autem misit magnum ventum in mare
interl.| interl.| Deo adversante nihil securum||
et facta est tempestas magna in mari
interl.| interl.| cum prius omnia essent tranquilla||
et navis periclitabatur conteri
interl.| interl.| quia periclitantem susceperat||
interl.| interl.| concutiebatur ad contritionem||
Numérotation du verset Ion. 1,5 
Et timuerunt naute et clamaverunt viri ad Deum suum
marg.| marg.| ET CLAMAVERUNT. Nescientes veritatem : non ignorant dei providentiam, et sub errore religionis sciunt esse aliquid venerandum : Israel contra nec bonis nec malis intelligit Deum et, Christo plangente, populum siccos habet oculos.||
marg.| marg.| Quod cum suscepimus quod mare sevit, quod forte deprehenditur, quod ipse indicat quid de se fieri debeat, opus est tue voluntatis. Unde salvatori in Psalmo : “Domine ut facerem voluntatem tuam volui”.||
marg.| marg.| Ante passionem Christi errores et diversa dogmata quasi contrarii fluctus turbabant naviculam Ecclesie et totum humanum genus, sed post passionem est tranquillitas fidei, pax orbis, conversio ad Deum, omnia secura. Ita post precipitationem Ione mare fiat a fervore.||

Ps. 39 :9.
et miserunt vasa que erant in navi in mare
interl.| interl.| arbitrantes navem solito onere gravari. Nesciunt totum pondus esse fugitivi prophete||
ut alleviaretur ab eis
interl.| interl.| ut fructus levior transiliret||
Et Ionas descendit ad interiora navis et dormiebat {t. 3 : Erfurt, f. 272va ; facsim., p. 399a} [Rusch, f.  272va ] sopore gravi.
marg.| marg.| ET DORMIEBAT. Aliis turbatis propheta securus et tranquillus describitur, ut in interioribus navis placido somno perfruatur. Vel potest dici quod conscius fuge et peccati, aliis ignorantibus causam tempestatis, ipse fluctus contra se intumescentes videre non audet, et dormit non ex securitate sed ex tristitia, sicut apostoli in passione Domini.||
marg.| marg.| Gravis somnus prophete significat hominem torpentem sopore erroris cui non sufficit surgere a facie Domini, sed insuper quadam vecordia obrutus ignorat Dei {t. 3 : Erfurt, f. 272va ; facsim., p. 399a} [Rusch, f.  272va ] iram et securus dormit, et profundum somnium rauca nare sonat.||
marg.| marg.| TROPOLOGIAM. Multi sunt qui, cum Iona navigantes et habentes proprios deos, ad contemplationem gaudii ire festinant. Sed postquam Ionas sorte fuerit deprehensus, et morte illius mundi sedata tempestas, et mari tranquillitas reddita, tunc unus adorabitur Deus, et immolabuntur spiritales victime, quas iuxta litteram in mediis fluctibus non habebant.||
reddita] scrips., iuddita cacogr. Rusch iuxta] scrips., rexta cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ion. 1,6 
Et accessit ad eum
interl.| interl.| naturale est unumquemque in suo periculo plus de alio quam de se sperare||
gubernator
interl.| interl.| qui alios debuit consolari turbatus tanto discrimine||
et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ?
interl.| interl.| stulte securitatis arguit||
Surge invoca Deum tuum
interl.| interl.| contra commune periculum communis fiat oratio||
si forte cogitet Deus de nobis ut non pereamus.

cogitet] recogitet Weber ut] et Weber
Numérotation du verset Ion. 1,7 
et dixit vir ad collegam suum
marg.| marg.| ET DIXIT  VIR AD. Sepe experti naturam ventorum et tempestatum non vident ex solitis causis fluctus consurgere. Quod si esset sorte non quererent auctorem naufragii, nec per rem incertam certum periculum vitare cuperent.||
Venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc sit nobis.
interl.| interl.| id est afflictio||

hoc] + malum Weber
Et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam.
Numérotation du verset Ion. 1,8 
Et dixerunt ad eum :
interl.| interl.| quem sors indicaverat cogunt propria voce confiteri||
marg.| marg.| Quod Matthias sorte eligitur, et hic fugitivus sorte deprehenditur, non agitur virtute sortium, sed voluntate Dei, qui sortes regebat incertas. Non ergo hoc exemplo debemus credere vel uti sortibus, quia privilegia singulorum non possunt legem facere communem. Voluntate Dei pharao et Nabuchodonosor iudicio somniorum futura cognoscunt, non tamen ideo ubique somniis est credendum.||
indica nobis causa cuius istud malum sit
marg.| marg.| INDICA  NOBIS. Sub mira brevitate interrogatur, persona, regio, civitas, ut ex his causa periculi cognoscatur.||

sit] + nobis Weber
quod est opus tuum
interl.| interl.| quid operis agas||
que terra tua10  vel ex quo populo es tu ?
interl.| interl.| de qua regione vel de populo cuius civitatis||

10  tua] + et quo vadis ? Weber
Numérotation du verset Ion. 1,9 
Et dixit ad eos : Hebreus ego sum
interl.| interl.| transitor sicut Abraham et alii patres qui fuerunt peregrini huius mundi||
marg.| marg.| HEBREUS  EGO  SUM . Non dixit ‘Iudeus sum’, quod nomen imposuit populo scissura decem tribuum a duabus, sed ‘Hebreus’ quod nomen generale erat tam duabus quam decem tribulus.||
et Dominum Deum celi
interl.| interl.| non deos quos colitis sed eum qui omnia fecit et in omnibus potens est||
ego timeo
interl.| interl.| id est colo quem vos ignoratis, vel timeo ut servus etsi non diligo ut filius||
marg.| marg.| Cum indicasset se Dominum timere, indicavit se etiam a facie ipsius Domini fugisse et eius precepta non fecisse, ideo timent viri quia intelligunt sanctum, et sancte gentis virum, et magnum esse qui fugit, sed maiorem eum qui querit non audent tradere, celare non possunt.||
qui fecit mare
interl.| interl.| in quo fugio||
et aridam.
interl.| interl.| de qua fugio||
interl.| interl.| ad distinctionem maris, non terram sed aridam, eleganter vocat||
marg.| marg.| Cum confiteatur creatorem maris et aride, cur aridam relinquens arbitratur se conditorem maris in mari se posse vitare ?||
Numérotation du verset Ion. 1,10 
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis.
Numérotation du verset Ion. 1,11 
et dixerunt11   :
marg.| marg.| ET DIXERUNT ad eum increpando, quasi si times Deum quem tam potentem predicas, quomodo putas te eum posse evadere? Vel interrogantes dicunt volentes nosse causam fuge : cur relicta propria terra mari salutem querat ?||

11  dixerunt] + ad eum Weber
quid faciemus tibi
marg.| marg.| QUID  FACIEMUS  TIBI ? Rogant ut ipsi sit remedio qui fuit auctor peccati, quasi : exposuisti causam morbi, indica et sanitatis. Ex tumore maris intelligimus iram Dei contra nos, quod fugitivum suscepimus. Sed occidemus te, ut hanc iram mitigemus? Cum vero cultor Dei sis, tuum est imperare, quid opus sit facto : nostrum est manus adhibere, ut sic aversa ira Dei cesset mare.||
et
interl.| interl.| eo facto||
cessabit mare a nobis ?
interl.| interl.| ecce causa quare hec querebant :||
interl.| interl.| nutu Dei persequens fugitivum||
et intumescebat super eos12 
interl.| interl.| dum morantur naute asperius fiebat ostendens se ultionum creatoris non posse differre||

12  super eos] om. Weber
Numérotation du verset Ion. 1,12 
et dixit ad eos
marg.| marg.| ET DIXIT AD  EOS. Fugitivus deprehensus non dissimulat, non negat, sed confessus culpam libenter assumit penam, malens ex suo peccato solus perire, quam alii secum peccent et pereant. Instruitur etiam per salutem et conversionem {t. 3 : Erfurt, f. 272vb ; facsim., p. 399b} [Rusch, f.  272vb ] nautarum, magnam Ninive multitudinem simili confessione posse salvari.||
marg.| marg.| ALLEGORICE . Hi venti, hi fluctus ad Christum et ad Ecclesiam periclitantem referuntur, vel ad Apostolos suscitates, qui eum in passione deferentes, in fluctibus turbantur. Dicit ergo Christus quia videt me mundus vobiscum ad contemplationem gaudii navigare ut « ubi ego sum et vos sitis ». Idcirco fremit et me cupit devorare ut vos pariter occidat, nec intelligit quia velut escam in hamo capit ut mea morte moriatur.  Tollite me et mittite me in mare. Tempestas que propter me contra vos sevit, me moriente sedabitur ; non est vestrum mortem arripere, sed illatam ab alio libenter suscipere, nisi ubi caritas periclitatur.||

Io. 14 :3.
Tollite me et mittite me13  in mare et cessabit mare a vobis.
interl.| interl.| Me querit tempestas, me perdite ut mea morte vivatis||

13  me] om. Weber
Scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis est hec14 
interl.| interl.| Non ignoro in meam penam elementa turbari ; si sensero tempestatem vos recipietis tranquillitatem||

14  grandis est hec] hæc grandis venit Weber
super vos.
interl.| interl.| qui me recepistis||
Numérotation du verset Ion. 1,13 
Et remigaverunt15  viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos.
marg.| marg.| ET REMIGAVERUNT. Prolata contra se sententia, tamen in cultorem Dei non audent manum mittere. Ideo laborant ad terram reverti, malentes perire quam sanguinem fundere. Remigant autem quia putant, absque sacramento illius qui passurus erat, posse navem de periculo liberari, cum Ione submersio sit navis relevatio.||

15  remigaverunt] remigabant Weber
Numérotation du verset Ion. 1,14 
Et clamaverunt ad Dominum
marg.| marg.| ET CLAMAVERUNT. Contestantur Deum, ut quod facturi sunt, non imputetur eis ad culpam. Quasi dicatur : nolumus interficere tuum prophetam, sed ipsi confessus est iram tuam, et templestas tua eum arguit, voluntas tua manibus nostris expletur. Simile quid facit et dicit Pilatus, qui lavans manus ait : « Mundus ego sum a sanguine iusti huius ». Nolunt gentes perire Christum, innocentem testantur, et Iudei dicunt : « Sanguis eius super nos et super filios nostros ».||

Dn. 13 :3.
Mt. 27 :25.
et dixerunt
interl.| interl.| scientes mortem peccati peiorem esse quam vite ; et ex magna fide pro anima alterius precantur cum ipsi periclitentur corpore||
Quesumus Domine ne pereamus in anima iusti16  viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti.

16  iusti] om. Weber
Numérotation du verset Ion. 1,15 
et tulerunt
interl.| interl.| non rapiunt sed cum obsequio et honore portant||
Ionam
interl.| interl.| Christum||
interl.| interl.| non repugnantem sed manus per voluntatem Dei prebentem||
et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo.
interl.| interl.| mare quod absente Iona irascitur iam desideratum apprehendens tenet, gaudet et confovet et ex gaudio tranquilitas redit||
Numérotation du verset Ion. 1,16 
Et timuerunt viri timore magno Dominum
interl.| interl.| ex tota anima, ex toto corde, ex tota virtute||
marg.| marg.| ET TIMUERUNT. Ante passionem timetes clamabant ad deos suos, post passionem timent Deum venerando et colendo, et immolant hostias quas iuxta litteram in fluctibus non habebant sed sacrificium spiritus contribulati », et vovent vota se amplius a Deo non recessuros cernentes ex fuga tempestatis verba prophete vera fuisse.||
et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ion. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 17/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber44.xml&chapitre=44_1)