initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<44. Ionas**>

Capitulum 3

interl.|  Non dicitur prophete : ‘Quare non fecisti quod preceperam ?’ Sufficit ad correctionem naufragii devoratio ut qui imperantem non senserat sentiat Dominum liberantem.
Numérotation du verset Ion. 3,1 
Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens
marg.|  ET  FACTUM  EST. Hoc totum quod iubetur, quod obedit, quod non vult, quod iterum velle cogitur, quod secundo Patris voluntatem exequitur. Christo convenit ex forma servi.
Numérotation du verset Ion. 3,2 
surge et vade ad Niniven
interl.|  mundum

ad] in Weber
civitatem magnam et predica in ea predicationem quam ego
interl.|  Pater
interl.|  Ego a meipso non loquor ;

Io. 14, 10.
loquor ad te
interl.|  Filium
Numérotation du verset Ion. 3,3 
et surrexit
interl.|  a morte
interl.|  sine mora obediens
marg.|  ET  SURREXIT. Allegorice. Christus post inferos proprie surgere dicitur et predicare, quando apostolos mittit ad baptizandum homines in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Hoc est iter trium dierum. Hoc tamen sacramentum humane salutis via unius diei, id est unius Dei confessione perficitur Iona, id est Christo, in apostolis predicante, qui dixit : « Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi ».

Mt. 28, 20.
Ionas
interl.|  Christus
et abiit
interl.|  per apostolos
in Niniven iuxta verbum
interl.|  preceptum
marg.|  ET  NINEVE  ERAT. Tam ampla erat Ninive ut vix posset circuiri itinere dierum trium. At ille memor precepti et sui naufragii inter trium dierum festinatione unius diei complevit. Quidam vero dicunt quod in tertia parte civitatis tantum predicaverit et statim predicationis sermo ad reliquos pervenerit.
marg.|  Non dixit tribus diebus et noctibus, vel uno die et nocte, sed absolute, diebus, et die : ut ostenderet in mysterio Trinitatis et confessione unius Dei nihil esse tenebrosum.
Numérotation du verset Ion. 3,4 
et cepit Ionas introire civitatem itinere diei unius. Et clamavit
interl.|  Christus stans in templo clamat : « Qui sitit veniat ad me et bibat ». Omnis vero sermo Christi, quia de magnis agit, clamor dicitur.

Io. 7, 37.

introire] + in Weber
et dixit : adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur.
marg.|  ADHUC  QUADRAGINTA  DIES . « Adhuc tres dies et Ninive subvertetur » secundum Septuaginta. Sive per quadraginta dies, sive per triduum, idem Christus significatus est per quadraginta, scilicet quia peregit cum discipulis suis post resurrectionem quadraginta dies, et ascendit in celum per triduum, quia tertia die resurrexit.
marg.|  Non est prophetia descendens de prescientia Dei, ubi omnia sicut sunt ita permanent sed est comminatio ad correctionem, proponens iustam ultionem secundum presentia peccata Ninivitarum.
marg.|  Quadragenarius convenit peccatoribus ad penitentiam et ieiunium et orationem, et saccum et Iacrimas, et deprecandi perseverantiam : Hoc numero Moyses et Elias, et ipse Christus ieiunaverunt. Hic numerus nobis indicitur ad preparandas animas nostras ad esum corporis Christi.
marg.|  Pulcher ordo : precipit Deus prophete, propheta predicat civitati. Prius viri credunt ; illis predicantibus ieiunium, omnis etas induitur sacco. Viri non saccum, sed ieiunium predicant tantum sed illi quibus penitentia precipitur, ieiunio saccum addunt ut, inanis venter et luctuosus habitus, Deum fortius deprecentur.
marg.|  Qui offenderant Deum luxu et ambitione, eorum damnatione placant, per que prius offenderant. Prius ieiunium, quod Deo in occulto offertur, deinde saccus qui exterius hominibus exhibetur.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Ninive, scilicet eversa est Ninive, que mala erat et bona edificata, que non erat, stantibus menibus et domibus, eversa est civitas in perditis moribus. Et quamvis non sit factum quod illi homines timuerunt Iona prophetante futurum, factum est tamen quod fuerat Deo precipiente predictum.
Numérotation du verset Ion. 3,5 
et crediderunt
interl.|  prepucium credit circumcisio infidelis manet
viri Ninivite
interl.|  qui veniunt « in perfectum virum in etatem Christi ».

cf. Eph. 4, 13 : « .. in virum perfectum, in mensuram etatis plenitudinis Christi ».
in Domino et predicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis
interl.|  saccus et ieiunium arma sunt penitentium

Domino] Deum Weber
a maiore usque ad minorem.
interl.|  quia nullus sine peccato nec infans unius diei
Numérotation du verset Ion. 3,6 
Et pervenit verbum ad regem Ninive.
marg.|  ET  PERVENIT  VERBUM. Electis infirmis et ignobilibus mundi, tandem ad philosophos et potentes, qui mundum regere videbantur, pervenit verbum Christi. Prius Petrus piscator intrat, deinde Cyprianus. Prius idololatra, tandem credit et factus assertor veritatis, post auditum sermonem Ione Carthaginenses ad penitentiam vocat et Christum publice predicat. Ecce rex Ninive de solio surgit, purpuram sacco, unguenta luto, munditias sordibus commutat : Difficile est potentes et eloquentes in mundo ad Christi humilitatem converti.
Et surrexit de solio suo
interl.|  humiliavit se, deponens altitudinem potentie et eloquentie
et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco
interl.|  penitentie pro preteritis malis
et sedit in cinere
interl.|  sordidibus non sensuum sed verborum
Numérotation du verset Ion. 3,7 
marg.|  ET  CLAMAVIT. Clamavit dicens in Ninive quod erat constitutum ex ore regis et principum eius, unde Septuaginta : « Et predicatum est in Ninive a rege et ab omnibus maioribus eius. »
et dixit in Ninive ex ore regis et principum eius dicens : homines
interl.|  rationales
et iumenta
interl.|  stulti
interl.|  «Homines et iumenta salvabis Domine ».

Ps. 35, 7.
et boves
interl.|  prudentes
et pecora
interl.|  simplices
non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant.
Numérotation du verset Ion. 3,8 
Et operiantur saccis
interl.|  lugubri habitu merore et tristitia que metaphorice saccus dicitur
homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur
interl.|  ad Dominum
vir a via sua mala
interl.|  que ex se
et ab iniquitate que est in manibus eorum.
interl.|  non tantum in cogitatione sed et in opere
Numérotation du verset Ion. 3,9 
quis scit
marg.|  QUIS  SCIT. Sub ambiguitate dicit ut, dum homines dubii sunt de salute, fortius agant penitentiam et Deum magis ad misericordiam provocent.
ad misericordiam] corr. , pamisericordiam cacogr . Rusch
si convertatur
interl.|  conversis
et ignoscat
interl.|  sic
Deus et revertatur a furore ire sue
interl.|  quem iam pene cepit effundere
et
interl.|  eo conv<erso
non peribimus ?
Numérotation du verset Ion. 3,10 
Et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt de via sua mala et misertus est Deus
marg.|  ET  VIDIT  DEUS. Et nunc Ninivitis, et quotidie populis mundi cominatur Deus ut agant penitentiam. Qui, si conversi fuerint, ipse quoque sententiam convertit et populi conversione mutatur.
marg.|  Non audivit verba que Israel sepe solebat promittere : « Faciemus omnia quecumque dixerit nobis Dominus », sed opera conspexit quia mavult vitam quam mortem peccatoris. Videns mutata opera libenter mutat sententiam. Potius dicamus quod perseveravit in proposito suo, a principio volens misereri. Non enim punire volebat, nec puniturus erat quod comminabatur.

Ier. 42 :20.
Cf. sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat » ; cf. Ez. 18, 32 Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
super malitiam
interl.|  afflictionem
quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ion. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber44.xml&chapitre=44_3)