initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<44. *Ionas*>

Capitulum 4

Numérotation du verset Ion. 4,1 
Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est
marg.|  ET  AFFLICTUS  EST. Non contristatur quod gentium multitudo salvatur, sed quod videt gentem suam perire, et se de tanto numero prophetarum electum, qui per salutem aliorum, ruinam populi sui nuntiaret, iam quodammodo de salute desperans Israelis. Sic Dominus flevit super Hierusalem et noluit panem filiom mittere canibus. Apostoli quoque primum predicant Israeli. Paulus etiam optat anathema esse pro fratribus suis.
marg.|  Pulchre Ionas, id est dolens, tristis est usque ad mortem, quia ne periret populus Iudeorum, quantum in se fuit, multa perpessus fuit, laboriosus propheta peregrinatione et naufragio pregravatus.

a Mt. 15, 26 ; Mc. 7, 27.
Numérotation du verset Ion. 4,2 
et oravit ad Dominum et dixit :
interl.|  Dicturus se iuste voluisse effugere, quodammodo in iustitie arguit Deum. Querelas ergo suas obsecrationis exordio temperat. Quod enim ait obsecro, blandientis affectu legendum est ; pro quo in hebreo legitur Anna que est interiectio blandientis.
Obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? Propter hoc preoccupavi ut fugerem in Tharsis ? Scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multe miserationis et ignoscens super malitia.
marg.|  SCIO  ENIM  QUIA. Sciebam te misericordem, et hoc esse facturum. Nolui nuntiare truculentum, sed volui fugere in Tharsis, id est vacare contemplationi, et in mare huius seculi quiete, et otio perfrui, dimisi domum meam egressus de tuo sinu. Si dicerem te ignoscentem et misericordem, nullus ageret penitentiam. Si crudelem iudicem sciebam hoc non esse tue nature. In hoc ergo ambiguo malui fugere quam vel impenitentes lenitate decipere, vel de te predicare quod non eras. Tolle ergo animam meam.
marg.|  Propheta tristatus vult mori, ne conversa multitudine gentium Israel pereat in eternum.
Numérotation du verset Ion. 4,3 
Et nunc Domine
interl.|  Tristis est anima mea usque ad mortem. Et iterum : « In manus tuas Domine commendo spiritum meum ».

Mt. 26, 38 ; Mc. 14, 34.
Ps. 30, 6.
tolle queso animam meam a me quia
interl.|  vivens, unam gentem Israelis salvare non potui ; moriar et totus mundus salvabitur.
melior est mihi mors quam vita.
Numérotation du verset Ion. 4,4 
Et dixit Dominus : putasne bene irasceris tu ?
marg.|  PUTASNE. Non ait male iratus es, ne videatur reprehendere contristatum. Nec ait, bene iratus es, ne sue sententie contrairet : sed interrogat ipsum iratum ut vel causas ire respondeat, vel si ille tacuerit, verum Dei iudicium ex eius silentio comprobetur.
Numérotation du verset Ion. 4,5 
Et egressus est Ionas
marg.|  ET  EGRESSUS  EST. Ionas, id est columba vel dolens, egreditur de civitate quam edificavit Caim et habitat contra orientem unde sol oritur et ibi est in tabernaculo suo, labentiaque tempora expectat, contemplatus quid civitati mundi eveniat. Antequam Ninive salvaretur per evangelium Christi et are et cucurbita et versus oriens {t. 3 : Erfurt, f. 274ra ; facsim., p. 403a} [Rusch, f.  274ra ] manifestaretur. Ionas erat sub umbraculo quia nondum erat aperta veritas.
de civitate
interl.|  mundi
et sedit contra orientem civitatis.
interl.|  quia tunc de Ninivitis cum eo nullus habitare poterat
Et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat
interl.|  sedet tamquam iudex vel a maiestate sua contractus
iudex] scrips. , index Rusch
subter illud in umbra donec
interl.|  more Scripture humanos Deo iugit affectus
Numérotation du verset Ion. 4,6 
Et preparavit Dominus Deus hederam
marg.|  ET  PREPARAVIT. In hebreo ciceion legitur pro cucurbita,que cito surgit et cito arescit. Comparatur Israeli parvas radices mittenti in terram, et conanti ut in altum sustollatur, sed altitudinem cedrorum Dei vel abietum non equanti.
marg.|  Cucurbita vel hedera, genus virgulti vel arbuscule lata habentis folia, et densissimam umbram sustinentis, que per terram serpit et sine adminiculis quibus innitatur altiora, non appetit. Sed hanc preparavit Deus, ut sine aliquibus sustentamentis in altum subito consurgens, umbraculum preberet prophete, in quo ostensa Dei virtus est. Huic hedere vel cucurbite comparatur Israel qui quondam sub umbra sua protexit Ionam in Christum, conversionem gentium prestolantem, nec parvam letitiam tribuit ei faciens umbraculum potius quam domum, habens tectorum imaginem, non habens fundamenta.

Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Ion.), Ion. 4, 6, CCSL 76, p. 414.125-126 : « Pro cucurbita, siue hedera in hebraeo legimus ciceion, quae etiam lingua syra et punica ciceia dicitur ».
ciceion] cici on cacogr. Rusch
et ascendit
interl.|  subito mira Dei virtute
super caput Ione ut esset umbra super caput eius et protegeret eum. Laboraverat enim. Et letatus est Ionas super hedera letitia magna.
Numérotation du verset Ion. 4,7 
Et paravit Deus
marg.|  ET  PARAVIT. Quidam vermem et ventum urentem Romanos intelligunt, qui post resurrectionem Christi Israel deleverunt.
vermem
interl.|  Christum qui dicit : « Ego sum vermis et non homo ».

Ps. 21, 7.

vermem] vermen Weber
ascensu diluculi in crastinum et percussit hederam
interl.|  que antequam oriretur sol iustitie virebat sed surgente Christo desertum est umbraculum ab auxilio Dei et omnem virorem perdidit.
et exaruit.
Numérotation du verset Ion. 4,8 
Et cum ortus fuisset sol
interl.|  cuius luce discusse sunt tenebre Ninivitarum
precepit Dominus vento callido
interl.|  Unde in Osee : « Adducet Dominus ventum urentem de deserto ascendentem et siccabit venas eius et desolabit fontes eius ».

Os. 13, 15.
et urenti et percussit sol super caput Ione et estuabat
interl.|  cum Israele
Et petiit anime sue ut moreretur.
interl.|  In baptismate ut in lavacro recipiat humorem quem in negatione perdiderat. Unde Petrus arentibus Iudeis loquitur : « Penitentiam agite et baptizetur unusquisque vestrum et accipietis donum Spiritus Sancti. »

Act. 2, 38.

petiit] petivit Weber
Et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
Numérotation du verset Ion. 4,9 
Et dixit Dominus
interl.|  Pater
ad Ionam :
interl.|  Filium
Filium] scripsi, illi Rusch
Putasne bene irasceris super hederam ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
marg.|  PUTASNE  BENE. Supra Ninivitis penitentibus et salvatis, similiter interrogatus, propheta nihil respondit, sed interrogationem Dei silentio comprobavit, sciens enim Deum clementem et ignoscentem malitiis, de salute gentium non dolebat, sed hic quia insiccata cucurbita aret Israel, et cum distinctione interrogatus est : ‘Bene irasceris tu super hederam ?’ Confidenter dicit : ‘Bene contristor ego usque ad mortem ; non enim sic volui salvare alios, ut perirent alii, non sic lucrari alienos ut perirem meos. Sic Christus plangit Hierusalem usque ad mortem, non suam sed Iudeorum, ut moriantur negantes et resurgant Dei filium confitentes.

Cf. Lc. 19, 41.

irasceris] + tu Weber
Numérotation du verset Ion. 4,10 
Et dixit Dominus : tu
interl.|  Fili
doles super hedera
interl.|  Iudeis damnatis

hedera] scrips. hic et ubique, edera Rusch , hederam Weber
in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret que
marg.|  NON  LABORASTI. Quantum in populo gentium ; unde Israel confitenter loquitur : Ecce tot annis servio tibi et numquam dedisti mihi hedum, sed huic qui devoravit substantiam cum meretricibus, occidisti vitulum saginatum. Qui non confutatur in hoc, sed audit : « Omnia mea tua sunt ». Epulari autem oportebat pro reversione fratris. Pro gentibus siquidem pretiosus sanguis Christi effusus est et ipse ad inferos descendit, ut populus ille celos ascenderet. Nullus tantus labor {t. 3 : Erfurt, f. 274rb ; facsim., p. 403b} [Rusch, f.  274rb ] fuit pro fillis Israel ; unde et ipse minori fratri invidet.|| ||

Lc. 15, 31 ; Io. 17, 10.
sub una nocte
interl.|  id est tempore ante adventum Christi
nata est et sub una nocte periit
interl.|  quando sol iustitie occubuit ei
Numérotation du verset Ion. 4,11 
Et ego non parcam Ninive civitati magne
interl.|  per quam significatur Ecclesia in qua maior est numerus quam duodecim tribuum Israel
in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa ?
interl.|  multus numerus irrationabilium
marg.|  PLUS  QUAM  CENTUM  VIGINTI. Hoc potest intelligi de etate lactentium que innocens et simplex et, cum tantus sit numerus parvulorum, patet quod magna esset multitudo provectioris etatis. Vel cum Ninive sit magna urbs, et in domo magna sint vasa non solum aurea, sed et fictilia, potest dici quod erat plurima multitudo que ante actam penitentiam ignorabat quid esset inter bonum, et malum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ion. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber44.xml&chapitre=44_4)