initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<44. *Ionas*>

<44.2> Incipit argumentum

prol.|   {t. 3 : Erfurt, f. 272ra ; facsim., p. 399a} [Rusch, f.  272ra ]"Ionas columba pulcherrima naufragio suo passionem Domini prefigurans mundum ad penitentiam revocat et sub nomine Ninive salutem gentibus denuntiat".

a Cf. Hieronymus, E pistulae, Ep. 53 (Frater Ambrosius), § 8, CSEL 54, p. 458. Om. De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores.
marg.|   Ionas columba et dolens filius Amathi, qui fuit de Geth, que est in Ophir, ad gentium preconium mittitur. Missus contemnit, contemnens fugit, fugiens dormit. Propter quem periclitatur navis, sed sors latentem reperit. Cetus abiectum devoravit, et orantem revomuit. Reiectus predicavit subversionem, sed contristatur in penitentia urbis et saluti gentium invidet. Gaudet etiam hedere virentis umbraculo et dolet subito arescentis. Cuius sepulcrum in quadam urbium Geth in viculo demonstratur, qui est in secundo milliario Sefforim, itinere quo pergitur Tiberiadem.
marg.|  Nullus typi sui melior interpres est quam ille qui prophetas inspiravit et veritatis future in servis suis quasi per quasdam lineas perduxit qui ad Iudeos Christum Dei filium nescientes dixit : « Viri Ninivite surgent cum generatione ista in iudicio et condemnabunt eam eo quod penitentiam egerunt in predicatione Ione. Et ecce plus quam Iona hic ». Condemnatur carnalis Iudeus credente mundo, et Ninive agente penitentiam incredulus perit.

Mt. 12 :41 : « Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam quia penitentiam egerunt in predicatione Ione, et ecce plus quam Ionas hic ».




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ion. Prol.2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber44.xml&chapitre=44_Prol.2)