initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<45. Micheas*>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <45. Micheas*> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit, post Mark Zier glossarum transcriptorem, Parisiis, 2017. glose en cours de révision Glossa : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 3, Erfurt, f. 274rb-279ra ; facsim. p. 403b-412a. Textus Bibliae : Rusch => in apparatu Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 1400-1406. Fons principalis : Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Mi.), CCSL 76, p. 421 - 524. Le commentaire de Jérôme sur les XII prophètes est la source commune à toute l’exégèse médiévale sur ces livres. Des liens étroits peuvent être établis avec Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas, mais ce commentaire ne peut suffire à expliquer la version de la Glose ordinaire de Rusch. Celle-ci n’est pas reprise littéralement de Gilbert (sondage dans le ms. Saint-Omer, BM, ms. 220 ; pour d’autres manuscrits, voir ici ). <45.1> Incipit prologus in Micheam prophetam   {t. 3 : Erfurt, f. f. 274rb ; facsim., p. 403b} Temporibus Ioache, Achaz et Ezechie regum Iuda, Micheam prophetam ad hanc prophetiam Spiritu sancto repletum fuisse, lectio ipsa demonstrat. Sed de supradicto numero regum Ioathan et Ezechiam Deo ob religionem placuisse, historia quarti libri Regum Cf. 4Rg. (2Rg.) 13-16 ; 4Rg. 18-20. et secundi Paralipomenon Cf. 2Par. 21-29. indicat. Achaz vero derelicto Deo, idola Samarie quibus etiam filios suos in sacrificium igni concremandos obtulerat coluisse constat. Quam ob rem Deus Samariam, que reges Israel et Iuda memoratorum simulacrorum superstitione fefellerat, increpans indignationem suam in eam processuram comminatus est. Populo etiam Israel prevaricatori et principibus eius qui eundem populum fallaci suasione ad idola colenda compulerant, verbis in sequentibus captivitatem et interitum affuturam denuntiavit. Repertorium biblicum, n° 526. <45.2> Incipit argumentum  «Micheas de Morasthi, coheres Christi, vastationem annuntiat fiie latronis et obsidionem ponit contra eam quia maxillam percussereit iudicis Israel ». Hieronymus, E pistulae, Ep. 53 (Frater Ambrosius), § 8, CSEL 54, p. 458. Cf. Repertorium biblicum, n° 525. Capitulum 1 Verbum Domini quod factum est ad Micheam Morasthiten in diebus Ioathan Achaz et et] om. Weber Ezechie regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem  hoc est  quod « erat in principio apud Deum » Io. 1, 2.  Patris  qui interpretatur humilitas  idest hereditas  spiritaliter  Verbum Domini quod. Premittitur titulus prophetie Humili et cohaeredi Christi fit revelatio, et de perversis dogmatibus, et de Ecclesia si aliqua peccata commiserit.  Sermo Dei qui semper ad prophetas descendit fit quoque ad micheam qui interpretatur humilitas, ad Micheam de Morasthi qui usque hodie iuxta eleutheopolim urbem palestine non grandis viculus est, et interpretatur heres. Pulchre autem humilitas que inter virtutes precipua est, de spe hereditatis Dei nascitur, humilitas hoc non intelligitur que venit de conscientia peccatorum, sed que inter virtutes ponitur. Unde dicitur : Humiliamini sub potenti manu Dei. Et qui se humiliaverit exaltabitur. Et Dominus : Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Quomodo ergo apud nos votiua et quasi ad virtutis auspicium imponuntur vocabula, verbi gratia, victoris, casti, pii, probi, et appellatiua vertuntur in propria, sic et apud Hebreos micheas et abdias, et zacharias, ceterorumque similia, ex virtutum vocabulo liberis a parentibus sunt imposita.  Micheas secundum hebraicam veritatem sextus est, unde quasi in corde voluminis positus, debet profunda continere mysteria.  Sub ozia ceperunt prophetare Osee, amos, isaias. Sub ioathan filio osie incipit prophetare micheas, prophetabat etiam sub achaz, et sub ezechia sub quo decem tribus captivate sunt ab Assyriis et quia primum Samaria metropolis decem tribuum captivata est, deinde Hierusalem, prophete imponitur titulus, primo de Samaria, secundo de Hierusalem.  Mystice : per Samariam hereses, per Hierusalem Ecclesia designatur. Samaria enim sibi fecit de proprio sensu vitulos aureos pulchros in superficie, sed vitalem {t. 3 : Erfurt, f. f. ; facsim., p. 404a} spiritum non habentes, et hoc in domo Dei quod interpretatur bethel, non enim recipiet Israel deos nisi qui de scripturis et in domo Dei fabricati sunt, et quamvis conciliabula sua vocent bethel, tamen post fabricationem idolorum, non bethel, sed domus idoli iure vocantur. {t. 3 : Erfurt, f. 274va ; facsim., p. 404a} Audite  hoc populi omnes  omnes qui in ea et attendat terra  corde et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem  vel testificans Dominus de templo sancto suo.  Ecclesie totius orbis  id est terreni in quibus extructa sunt hereticorum dogmata  non aliunde nisi de Ecclesia vel filio qui est templum patris  Audite populi. Aure audiendi audiant catholici, subversi etiam attendant et sibi caueant, ne vel isti vel illi patiantur que postea sermo Dei comminatus.  O Samaria et Hierusalem intelligite, et attendite Dominum de templo suo vobis testificantem et predicentem quecumque futura sunt.  Hereses inter opera carnis connumerantur. Quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terre.  Pater  coactus  conteret potentes  Quia ecce Dominus. Deus cuius natura clemencia est, causa nostri cogetur sumere personam crudeilitatis, cuius descensio est maiestatis eius ad inferiora decursus.  Potest intelligi quod propter scelera Iudeorum Dominus egressus de celis per assumptam humanitatem reliquit domum eorum desertam et venit super humiles de gentibus qui ex humilitate excelsi vocantur et commovet montes, id est dogmata philosophorum, et vere humiles consumuntur in adventu salvatoris bona contritione.  Mystice locus Dei vel filius in quo est pater, vel sancti in quibus habitat Deus, hec loca que habent Deum hospitem sursum cum Christo sunt posita, ab his descendit ad illos docendos qui eum in monte audire non possunt, et conteret superbos in mundo et montes, id est alti in virtutibus, ad illius pauebunt presentiam, et valles, id est anime corporibus despresse a timore eius quidquid durum habuerint expellent, et ita fluent sicut aque per preceps. Et consumentur montes  paventes adventum Dei subtus eum et valles  populi  humiliati scindentur sicut cera a facie ignis  Deus noster ignis consumens est sicut aque  principes  etiam sacerdotes que decurrunt in preceps.  Sicut aque preceps . Sicut aqua prono cursu fertur in preceps et sicut cera fluit ante ignem, ita omnis superbia impiorum Domino veniente solvetur et defluet.  a malo cessantes  anime corporibus inserte  ut nihil lateat in eis mali  ut auferatur omnis duritia  quam sustinere non potest In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel quod scelus Iacob nonne Samaria ? Et que excelsa Iude nonne Hierusalem ?  decem tribuum et duarum que Deum negaverunt  hec est causa malorum  quia Deum se videre mentiuntur  quia  decem tribuum  scilicet idolatria que in illa metropoli fiebat  in regno duarum tribuum Hierusalem fecit excelsa idolorum  peccata eorum qui Deum confitentur id est Christianorum, Christus enim iuda  Ecclesiam in qua multa crimina  In scelere Iacob. Et quod Dominus terribilis veniet ad movendos montes et valles resoluendas, est propter impietatem Iacob, id est conciliabula hereticorum qui dicunt se custodes mandatorum Dei et confessores Iheus nominis.  Et ponam Samariam. Sicut Samaria prius adoravit vitulos, prius perit prior destruitur venientibus Assyriis.  Tanta erit subversio urbis, ut non solum edificia corruant, sed etiam fundamenta usque ad extremum lapidem effodiantur.  Cum per Samariam Ecclesia hereticorum a Deo separata soleat intelligi minatur destructionem eius ut Christi Ecclesia plantari possit. Melius est enim subverti inutilem civitatem, et lapides quibus extructa fuerat in preceps detrahi quam in mala edificationem manere. Cum enim revelata fuerint mysteria in quibus fundata et firma videbatur, et idola pulchro sermone composita a viris Ecclesie fuerint concisa, tunc ibi poterit vinea Domini plantari, et gloria et divitie quas de errore videbantur habere igne Dei in nihilum rediguntur, et sic intelligentes errorem suum, et in se reversi plangent, in quibus prius fornicantes letabantur, et ponent de pedibus quidquid mortiferum habebant, et vestimenta fornicationis proiicient, ut ab his nudi Christi vestimenta suscipiant, et plangent de {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 404b} his quod fuerunt sub dracone, qui captus hamo in eternum lugebit, et quos in errore genuerant, sicut strutio iustis calcando relinquent. Ideo Samaria ita lugebit quia sermone Dei pacata errorem cognoscet, quem etiam usque ad portas, id est ad aures iude intulit. Sed in mediam civitatem intrare non potuit quia fidelem populum pervertere non potuit, ut recederet ab Ecclesia Dei. Et ponam Samariam  conciliabula hereticorum quasi acervum lapidum  ut redigatur in tumulos in agro cum plantatur vinea. {t. 3 : Erfurt, f. 274vb ; facsim., p. 404b} Et detraham in vallem lapides eius  ut malum edificium ruat, et bonum surgat et fundamenta eius revelabo  et cum sit sita in montibus  quibus videbant sibi celare mysteria falsa, et firma habere dogmata et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius comburentur igni. Et ponam omnia idola eius ponam – omnia… eius] inv.Weber in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt   Quia de mercedibus . Opes et multiplex supellex que in fornicationem idolorum congregata fuerant ducentur ad aliam meretricem, id est Niniven ut sicut in terra sua fornicati sunt cum idolis que fecerant sic vadant ad aliam terram idolorum et fornicationis, id est ad Assyrios. et usque ad mercedem meretricis revertuntur revertuntur] –tentur Weber .  Et omnes mercedes. Omnes divitie eius que diversi reges comportaverant in ea, per ignem ad nihilum redigentur.  dogmata artifici sermone composita  opes que ex fornicatione sibi reddi putabant  Hereses quas sibi formaverunt, et in quibus confidebant per ignem ad nihilum redigentur  que putabant sibi reddi per idolatriam  anime fornicanti  hinc Iude  Ninive  ad nihilum Super hoc plangam et ululabo,  SUPER HOC PLANGAM. Septuaginta : Planget Samaria , scilicet heretici cognoscentes errorem suum.  SUPER HOC PLANGAM. Dicta culpa et pena Samarie, quia Hierusalem similiter peccavit, et similiter punienda erat, propheta sub persona Dei, plangentis affectum inducit. vadam spoliatus et nudus, faciam planctum  decem tribuum velut draconum et luctum quasi strutionum.  FACIAM PLANCTUM. Sicut draco victus ab elephanto sibilat et sicut strutio immemor ovorum relinquit in arena fetus suos calcandos pedibus bestiarum sicut in Iob legitur ita ego dispoliatus a filiis et nudus incedam et hoc ideo quia plaga, id est culpa et pena Samarie, veniet usque ad Iudam et usque ad portam Hierusalem. Quia desperata est plaga eius  Samarie quia venit usque ad Iudam,  Sicut Samaria subversa est ab Assyriis, ita Iuda et Hierusalem subvertetur a Chaldeis tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem.  quia errorem suum Samaria in Ecclesia voluit introducere In Geth nolite annuntiare lacrimis ne ploretis.  IN GETH NOLITE. Hunc planctum et dolorem meum, ne muncietis in geth que est una de quinque urbibus palestine, ne inimici audita destructione Iudeorum letentur. In domo Pulveris pulvere vos conspergite  si cor dolet, ora non habeant lacrimas, sed dissimulate fletum  in domo corruente  cinere ruinarum  GETH TORCULAR. Putant autem heretici se de vinea Domini vinum vitale exprimere, unde extolluntur in superbiam. Ait ergo : Vos qui estis in torculari, et non Domini sed sodomorum vinum bibitis nolite extolli, sed relicto hoc torculari humiliamini sub Deo. Quod si etiam per catholicos vinum vestrum exsiccatum fuerit, ne doleatis, sed dum estis in domo pulveris, id est hereticorum que super arenam edificatur, conspergite vos pulvere penitentie, et intelligentes vos captos a vitiis transite ad virtutes, qui videbamini vobis pulchri in prima habitatione que iam est confusa per ignominiam quam Ecclesie inferebatis. Que Ecclesia iam habitans in exitu vestrorum dogmatum et vitiorum iam non est egressa de terminis divinarum scripturarum. Et ipsa accipiet plantum, quia dolet vos remanere in heresi in qua videmini similes et vicini vere Ecclesie que stat firma in fide, que etiam dum vos plangit infirmata est in bonum sibi et repletur amaritudine pro vestro casu. Quia contigit per Dominum ordinantem malum infidelitatis, non intra portas Hierusalem quas custodiunt apostoli, sed in hereticis qui versantur ante portas Hierusalem ut egredientes occidant, qui etiam faciunt tumultum et confusum sonum, ut occidant vagantes et habitent lachis que interpretatur ambulatio quia omni vento doctrine moventur per quos quasi per portam impietas intrat ad Ecclesiam, et quia populum separant a Deo, iusto iudicio dat Deus, vel diabolus emissarios id est demones ut eis dominentur qui sunt domus mendacii et deceptionis. Sed ego educam heredem, id est fideles qui possideant domus vestras, o heretici et hereditas veniet usque ad odollam que interpretatur testimonium hauritionis eorum ut et tu de Ecclesia Dei sis, cum hauseris que meruisti. et transite {t. 3 : Erfurt, f. 275ra ; facsim., p. 405a} vobis habitatio pulchra, confusa ignominia. Non est egressa que habitat in Exitu.  ET TRANSITE VOBIS. Vel transit a vobis habitatio saphir vel assir {t. 3 : Erfurt, f. 275ra ; facsim., p. 405a} que interpretatur pulchra, quia Samaria in pulchro et uberrimo loco sita, cui dicitur, sic transi in captivitatem ut non ostendas dolorem. Planctum  o domus Vicina Vicina] Vicine Weber accipiet ex vobis que stetit sibimet  tantum ne inimicus audiat Vocem tuam  in captivitatem  vel saphir  quia in captivitate confusa est  Ideo supprime vocem, quia non voluntate sed coactione transibis  id est Samaria que iam erat quasi in foribus captivitatis  PLANCTUM DOMUS. Et te prius captivata, domus Iuda que tibi vicina est postea consimili planctu captivabitur. Que ad tempus sub defensione Dei tuta fuit, sed postea infirmata est deserta a bono suo, id est Deo, quia contra eum amaricata est, et ideo post vastatam Samariam Assyrius descendit usque ad captivandam Hierusalem. quia infirmata est in bonum que habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem.  in maroth  captivitatis  usque  et descendet  quando vastata Samaria rapaces venit ut insultaret ezechie et populo Dei  QUIA DESCENDIT. Legitur rex Assyrius misisse rapsacem de lachis in Hierusalem, et capta lachis transivit ad oppugnandum iobnam, unde ait : homini habitanti lachis veniet tumultus et quadrige et equites Assyriorum, quia o lachis que es civitas dedita idolis, per te quasi per portam venit principium idolatrie decem tribuum in Hierusalem, nec tantum lachis destruetur, sed etiam metropolis geth palestine, quia mittet Assyrius emissarios, id est latrunculos et possidebit geth urbem idolatrie et mendacii que fuit in supplantationem regibus Israel. Tumultus quadrige stuporis habitanti Lachis, principium peccati est filie Sion quia in te inventa sunt scelera Israel.  ideo quia  ipsa lachis  ab Israel venit idolatria ad lachim et a lachis ad Iudam Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israel.  Assyriis  latrunculos  scilicet  que fuerunt in deceptionem  id est terram possesam ab illa urbe Adhuc heredem adducam tibi que habitas in Maresa usque Odollam Odollam] Adollam Weber veniet gloria Israel  Per contrarium gloria, id est ignominiosa captivitas Israelis  Adhuc heredem. nec solum lachis et geth propter idolatriam vastabuntur, sed etiam maresa et odolla que odolla gloriosa erat in urbibus Israel. Maresa interpretatur hereditas. Alludens ergo ad nomen ait : o gens que habitas in maresa adducam tibi alios heredes, id est hostes qui te possideant, et usque ad odollam adducam illos heredes.  Usque ad odollam. Vel usque ad odollam glorie Israel, id est illa captivitas comprehendet etiam odollam civitatem glorie Israel. decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum, dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te.  et  o Samaria et Israel, quia populus tuus ita captivandus est ab Assyriis depone comam pristine glorie tue, et plange filios hostibus subditos qui quondam deliciosi erant et dilata est, sicut regina avium aquila certo tempore amissis pilis remanet in plumis, sic tu spoliaris a gloria priorum filiorum pro peccatis punitorum.  Decaluare. Allegorice. Possunt hec accipi de eversione Iudeorum per romanos, o Iudea que quondam apud Deum floruisti, sed modo clamasti crucifige crucifige, depone comam glorie tue quia non habes prophetas nec presidia angelorum nec legis doctores. Potest referri et ad totum humanum genus, o anima humana que prius in paradiso fruens deliciis habebas speciosam comam, et nunc deiecta in Babylonicam captivitatem radere et assume habitum {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 405b} penitentis et que sicut aquila in excelsis volabas plange filios tuos qui captivantur. Quia cogitatio tua et cubilia tua plena sunt malis, nec levas ?sanctas operationes ad Deum, sed oblita paradisi cogitas agros agris iungere quasi parvo hominis corpusculo rura urbium non sufficiant propter quod Dominus gravissimum malum contra te cogitat, et quia gloria tua abrasa est, o anima cadens de paradiso per adam vel de Ecclesia per tuum peccatum mittuntur sancti qui plorent te peccantem et non penitentem, quia vident alios fornicatione, avaritia vel homicidio possessos, et agros quondam sanctos, Assyriis et regi Babylonio traditos in quibus Deus funiculum suum non extendit.  Decaluare. His qui Deum crucifixerunt hec omnia evenerunt quia in captivitate per romanos decaluati sunt, et omnia consilia que dormiente anima cogitaverunt subversa sunt statim ut lux Christi et ultio apparuit, quia non levarunt manus ad Deum sicut moyses sed contra Dominum et domos et substantias pauperum rapiendo, propter quod Deus depressit eos captivitate per romanos de qua non poterunt evadere quia tempus malum est, quia sicut contra Dominum iesum mala operati sunt, sic perpetua captivitate prementur in qua obliti priorum canticorum de sola miseria sua cantabunt, quia terra que per moysen et iosue funiculo distributionis fuit illis dispertita modo gentibus per romanos est divisa. Capitulum 2 Ve qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt faciunt] aciunt cacogr . Rusch illud quia quia] quoniam Weber contra Deum est manus eorum.  o cetus Iudeorum, ve erit vobis  opere impletis  et cubilia ad quiescendum data stupris polluitis  malum quod nocte tractatis summo mane implere festinatis  ideo ve, quia vestra operatio contraria Deo est  Quomodo recedet. Cuius virtute poterit repelli ne vastet meum populum cum nec ego velim repellere propter peccata populi, nec alius possit. Et concupierunt {t. 3 : Erfurt, f. 275rb ; facsim., p. 405b} agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domus domus] domum Weber eius virum et hereditatem eius  ecce exponit per partes quod nocte ocgitant et die explent.  obliti paradisi  obliti domus non manufacte in celis  concupierunt  provecte etatis  et non solum provectiores, sed et parvulos qui propter etatem erant digni misericordia vastant Idcirco hec dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est.  quia hec cogitatis  tribum malorum Iudeorum  penam gravem patientibus que ita premet ne possitis colla levare  quos captivitas presserit In die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium : Depopulatione vastati sumus, pars populi mei commutata est. Quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones vestras vestras] nostras Weber dividat ?  dicetur  miserie vestre vertentur in canticum  templum meum quod in vobis et in aliis gentibus habebam mutabitur in ruinam  Assyrius vel romanus  sibi sorte distribuit Propter hoc non erit tibi mittens funiculum funiculum] + sortis Weber in cetu Domini.  o familia Israel super quam cogito malum, non habebis partem in hereditate sanctorum Ne loquamini loquentes, non stillabit super istos, non conprehendet confusio,  maledictus qui peccat in spe  istud  non de improviso veniet captivitas  per apertam violentiam  captivitatis  Ne loquamini. Et cum sit ita captivandi o domus Iacob nolite vos decipere, et ad consolationem mutuam dicere Quia bonus est Deus non immittet captivitatem quam timemus numquid spiritus Domini qui omnibus largus est in vobis erit breviatus, et seuerus aut taliter cogitat ut homo qui furore percutit dicit Dominus Dominus] domus Weber Iacob. Numquid abbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius ? Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?  qui aliis largus in bonitate vobis erit brevis  quales hominum qui antiquam retinent iram  Responsio Domini contra presumptionem eorum, bonus quidem sum, sed non malis, sed illis qui recte gradiuntur.  Nonne verba Bonus bonis, sed vobis non, quia quantum in vobis est contra me insurrexistis colendo idola et infeliciem populum spoliastis auxilio Dei quasi protegente pallio, et simplices {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 406a} maiorum auctoritati credentes, vertistis in bellum contra me, ideo stillabo super vos confusionem. Et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunicam tunicam] tunica Weber pallium sustulistis et et] om. Weber eos qui simpliciter transiebant s. t.] inv. Weber {t. 3 : Erfurt, f. 275va ; facsim., p. 406a} convertistis in bellum. Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.  in populo meo cunctis, vel interfectis, vel captis nullus erat qui caneret mea cantica  Mulieres populi. Nec solum hec fecistis, sed etiam matronas olim delicatas captivas ire fecistis, vel per matronas urbes Iude metaphorice captivate intelliguntur. Surgite et ite quia non habetis hic requiem propter immunditiam eius corrumpetur putredine pessima.  ergo  in captivitatem  In hac terra que propter scelera vestra polluta est, et ideo corrumpetur putredine pessima Babylonica vel romana captivitate in ultione sanguis Christi  Surgite et ite. Mystice iubemur non putare requiem in rebus mundi et ira post Dominum in paradisum, quod si noluerimus non inveniemus hic veram requiem, quia ubi Christus non lucet non requies sed tribulatio est et qui se hic voluptati applicant gravi contritione conterentur Utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer. Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillabitur stillabitur] stillatur Weber populus iste.  optarem et ipse anathema esse pro fratribus, ut inter pseudoprophetas solus per eam non pereunte populo  et me stillante sermonem captivitatis, iste populus velit, nolit sustinebit que dico  Utinam non esse. Et quamvis dixi vobis imminentibus Babyloniis vel romanis : surgite et ite in captivitatem, ne putetis quod gaudeam in annuntiatione horum malorum. Utinam de spiritu meo qui falli posset et non de spiritu Dei qui non mentitur hoc prolatum esset ut multitudo credens in filium Dei non traderetur eterne captivitati, sed quia a spiritu Dei missus sum predico veritatem, stillo tibi sermonem qui in modum vini te inebriat et corruere facit.  Habens spiritum. Ubicumque in veteri vel novo testamento spiritus sine additamento ponitur, in bonam partem accipitur. Congregatione congregabo Iacob totum te. In unum conducam reliquias Israel. Pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum. Tumultuabuntur a multitudine hominum.  sepiam muro firmissimo ut ex duobus perietibus fiat unum ovile  in loco pascue in medio caularum  Tumultus clamor est nimie multitudinis pari aspiratione emissus  Congregatione congregabo. Et ne putetis me esse vatem solummodo captivitatis quam per spiritum Dei predico, sciatis me esse etiam vatem illorum bonorum que per Christum in primo vel in secundo adventu eventura sunt, qui in me vobis loquitur natus de virgine, congregabo Iacob in una Ecclesia, in una fide, et cum populo gentium reliquias Israel in uno ovili copulabo, et tanta erit multitudo quod tumultuabuntur communi voce bonum pastorem laudantes qui quasi dux itineris precedet eos plantans eis queque ardua. Quo precedente et iter dividente transibit credulum pecus per eum qui est porta et egredietur de mortalitate ad immortalitatem, et ipse qui est pastor ut rex et Dominus transibit ante eos, et erit in capite eorum, hec omnia, vel de primo vel de secundo adventu possunt intelligi Ascendet enim pandens iter ante eos. Divident et transibunt portam et egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum.  ad paradisum  ut dux  proficiendo  idem pastor et porta  iam perfecti  sicut olim in columna ignis et nubis  reges eos in virga ferrea  apparens eis  tamquam princeps. Capitulum 3 Et dixi : Audite {t. 3 : Erfurt, f. 275vb ; facsim., p. 406b} principes Iacob et duces domus Israel. Numquid non vestrum est scire iudicium  Qui annuntiavi Deum quasi regem et Dominum ante suos precessurum, adnuntio etiam malos propter crudelitatem suam non exauditurum  Et dixi : Audite. Qui Deum previum non vultis sequi, nec vocem meam audire, audite comminationem hanc, scilicet quod non estis digni scire iudicium Dei {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 406b} quod est abyssus multa, nec prava mens vestra penetrat profundam eius iustitiam.  Sub metaphora leonis vel latronis crudelitas principum Israel describitur.  Sevitia iudicum in subiectos describitur et crudelitas. qui odio habetis bonum et diligitis malum ? Qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum.  non  exteriora  interiora  Qui odio habetis. Nota verborum significantiam, bona non amare, et mala non fugere, vitium est, quantomagis odisse bonum, et amare malum.  Qui violenter. Qui spoliatis pauperes et interficitis, et carnes eorum et ossa eorum conteritis.  Sicut non sufficit illis spoliare subiectos sed et corpora duro imperio affligunt, et ossa conterunt, ut quidquid in eis forte et decorum erat, in feruenti olla contereretur quam rex Assyrius succendit tradentes diabolo et angelis eius gregem sibi commissum, sic cum venerit dies ultionis non audientur a Domino qui rogantes noluerunt audire, et qui averterunt faciem a paupere, faciem Dei aversam sentient, qui non fuerunt reges sed tyranni nec prepositi, sed leones, nec magistri, sed lupi ovium. Qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio olle.  Qui devorant plebem meam sicut escam panis  que cito corrumpitur  opera vestem anime  quod forte et durabile virtutes  et sic miserabiliter plebem in medio Hierusalem affligunt  diabolo Tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.  in die captivitatis per Nabuchodonosor, vel per romanos clamabunt sera penitentia  iudicium sine misericordia, ei qui non fecerit misericordiam Hec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et predicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum prelium.  promittendo pacem  nuntiando iram  affirmant prophetali auctoritate  Hec dicit Dominus Huc usque contra malos principes, sequens sermo est contra pseudo prophetas et doctores qui pollicendo scientiam et adulando seducunt populum.  Fuerunt pseudo prophete in Israel qui propter dona pacem nuntiabant, et nihil dantibus iram Dei venturam.  Heretici sunt pseudo prophete non missi a Deo qui populum quondam Dei seducunt et comedunt, vel munera accipiendo, vel occidendo animas et promittunt pacem celestis beatitudinis dicentes : non oportet ut contineas; habe fidem et promissa Dei consequeris. Et si quis non dederit in o. e. illis qui vel nolunt credere vel munera dare minantur vindictam prelii divini Ideo o heretici qui mentimini vos habere prophetiam et imitamini Ecclesiam Dei, ubi estimatis esse visionem ibi erit nox, et ubi iactatis vaticinium prophetale ibi eloquetur spiritus immundus, quia occidet supra huiusmodi prophetas sol iustitie, et videbunt tenebras suas et confundentur. Cumque magis divini quam prophete probati fuerint, ridebunt eos populi decepti. Propterea nox vobis pro visione erit et tenebre vobis pro divinatione. Et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies.  veritatis  huiusmodi  Cum res contrarie promissioni eorum evenerit, quia tunc apparebit quod non fuit responsum Dei in eis.  Propterea nox. Ubi putatis visionem esse et ubi iactatis vaticinium prophetale, ibi loquitur spiritus immundus, nec habet lumen sed tenebras et errorem.  Iam demones non habebunt potestatem ut eos sua fraude decipiant muta erunt oracula, tacebit spiritus immundus, et illudere non audebit Et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et {t. 3 : Erfurt, f. 276ra ; facsim., p. 407a} operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei.  rubore Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et virtute ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum.  Nemo ambigit Hierusalem pro sceleribus hic descriptis fuisse subversam  quod pro Deo idola coluerunt, vel Dei filium crucifixerunt  Verumtamen ego. Huc usque contra pseudo prophetas, nunc de seipso propheta supponit Illi loquentes falsa confusi silebunt, ego vero qui per spiritum sanctum loquor, iudicium et virtutem Dei annuntio, et cum alii mordeant et predicent pacem ego absque timore annuntio Iacob scelus, et Israel peccatum suum. Audite hec principes domus Iacob et iudices domus Israel quia quia] qua Weber abominamini iudicium et omnia recta pervertitis.  episcopi, presbyteri diaconi  Ecclesie  duarum tribuum  non solum hoc facitis, sed etiam falsa iudicatis, scripturas depravastis  decem tribuum  nec saltem parus iustitia remanet in civitate  Audite hec. Prius distincte malis iudicibus et post pseudo prophetis comminatus est, nunc generaliter arguit et iudices et pseudo prophetas et sacerdotes et eos qui Dei notitiam se habere pollicebantur propter quorum scelera Sion ut ager aranda est Hierusalem ut aceruus lapidum ruitura. Mons templi in excelsa siluarum futurus.  Allegorice. Nisi doctores Ecclesie servaverint cor suum ut in causis non iudicent secundum personas abominantur iudicium et recta pervertunt. Possunt hec etiam intelligi de his qui Scripturas pravis interpretationibus depravant, hi edificant Sion in sanguinibus quia non idoneos ordinant ad regimen Ecclesiarum quorum doctrina et vita scandalizatur Ecclesia subditorum, et cum debeant esse os Domini ad populum, voces Domini venditant, et de columbis in templo mercantur, qui videntur sibi prophete esse, sed quia pecuniam accipiunt prophetia eorum facta est divinatio que in divinis scripturis semper in malam partem accipitur. Isti tamen in Domino seminare presumunt, nec visuros mala, sed tamen causa eorum locus quondam pacis impletur ruinis, et templum Dei in habitaculum bestiarum convertatur.  Non debent ministri Ecclesie propter pecuniam sua officia administrare, nec tamen prohibentur quod ex officio suo debetur, accipere ad necessitatem, non ad luxuriam, alioquin culpa eorum in fine, quando refrigescet caritas et fides rare erit, ubi quondam erant ample domus et absque {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 407b} numero acervi frugum, ibi parva vix erat casula servans speciem ciborum refectionem anime non habentium. Qui edificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate.  cede innocentum morte Christi et apostolorum  rapinis pauperum Principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant. Et prophete eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes : Numquid non Dominus in medio nostrum ? Non venient super nos mala.  Si quis de principibus iudicare videbatur quod rectum erat magis vendebant sententiam  quia non iusi accepto pretio docebant populum  nec responsa Dei nisi pro mercede proferebant  qui prophetare debebant  Et super Dominum requiescebant. Non intelligentes mala sua, quasi sceleribus redimerent civitatem Dei, se esse Dei ministros iactabant dicentes : Deus est in medio nostri et non venient super nos mala. Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur  a Romanis hostili aratro dividetur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum.  in tumulos saxorum vertetur  Quia non egistis penitentiam et populus vitia vestra secutus est, sed maxime pro effusione sanguinis Domini  templum quondam nobile in cineres comminutum erit habitatio ferarum.  PROPTER HOC. Verba huius prophetie videmus completa, et aspectus verum esse probat.  Pro sceleribus predictis, templo destructo et domo Iudeorum deserta, angelis etiam a sua sede recedentibus, pro monte destructo mons Dei elevatus est. Capitulum 4 Et in novissimo dierum erit mons domus Domini preparatus in vertice montium et {t. 3 : Erfurt, f. 276rb ; facsim., p. 407b} sublimis super colles et fluent ad eum populi  Undecima hora quando ad conducendum operarios salvator venit  in fine seculorum, id est tempore gratie  vel manifestus qui ante occultus  non solum in montibus, sed super vertices montium moyses et prophete qui de Deo vaticinati sunt  qui apparuit in forma servi super omne nomen exaltabitur  in morem fluviorum multe turbe congregabuntur Iudeorum  Et in novissimo. Omnia scripta prophetarum ad comparationem prophetie de adventu salvatoris humilia sunt, nec usque ad verticem montium pertingentia, ad conversationem enim Christi universa vita hominum comparata, campi dicuntur et valles. et properabunt gentes multe et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem.  credere in eum  de omni natione que sub celo est  ad vexillum patibuli mutuo se provocantes  ascensione opus est, ut quis ad Christum valeat pervenire  Ecclesiam salvatoris  ego sum via  credemus in Christum per apostolos  ad gentes  spiritalis 0 sermo predicationis  Venite ascendamus ad montem. Ideo ascendamus ut doceat, vel per angelos presidentes Ecclesie vel per scripturas.  Et concident. Allegorice. Per fidem Christi ira effranata et connicia deponuntur, ut ponat quisque manum suam ad aratrum, nec respiciat post tergum ut confractis iaculis contumeliarum metat spiritalem fructum. Nemo pugnet contra alium, quia legitur beati pacifici. Nemo pugnet subvertere auditores, quia tempus plantandi est. Sedet vir sub vinea ut premat vinum quod letificat cor hominis et sub ficu, ut inde dulcia poma Spiritus sancti decerpat.  Ante nativitatem Christi totus orbis plenus erat sanguine, roma etiam civilibus bellis dilacerabatur. Postquam vero ad imperium Christi singulare imperium roma sortita est, apostolorum itineri peruius factus est orbis, aperte sunt eis porte urbium et ad predicationem unius Dei singulare imperium constitutum est. Et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones. Non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare.  Pater omne iudicium debit filio  Iudeos qui salute digni vel indigni  Non iudicabit sed comprehendet sapientes in astutia eorum et cognoscet cogitationes sapientium quia uane sunt  in eius adventu omne studium bellandi conferetur ad pacem  nemo pugnandi necessitate pugnare discet Et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est.  Et tanta erit requies ut non solum in urbibus sed etiam in viculis et agris quisque securus fiat  et hoc fiet  cuius verba sunt vera, cuius dicere est facere Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui. Nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in eternum et ultra.  omnibus nationibus euntibus in suum errorem, nos ad montem qui est Deus ascendamus In die illa dicit Dominus : Congregabo claudicantem et eam quam eieceram colligam et quam afflixeram.  qua lucebit sol iustitie  ad unum Deum, ad unam fidem  que male ambulaverat cuius pes scandalizatus fuerat abscisus  cui dederam libellum repudii  variis captivitatibus  vel tradideram diabolo et angelis eius  In die illa. Hec vera sunt de primitiua Ecclesia Iudeorum, de qua apostoli {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 408a} per quos una die quinque millia, et alia die tria millia, et postea multa millia crediderunt.  Possunt hec dicitur de anima humana intelligi que ante adventum Christi quasi erronea ovis variis erroribus et vitiis servierat, sed diu attrita tandem humeris pii pastoris ad monted pristinum est relata. Et ponam claudicantem in reliquias {t. 3 : Erfurt, f. 276va ; facsim., p. 408a} et eam que laboraverat in gentem robustam. Et regnabit Dominus super eas eas] eos Weber in monte Sion ex hoc nunc et usque in eternum.  non dixit panem claudicantem totam salvam sed in reliquias ut reliquie et electio salve fiant.  sub iugo legis vel peccati  quam nec gladius nec tormenta separant a caritate Christi  multas gentes et reliquias claudicantes  in Ecclesia, in specula virtutum  a presenti seculo usque in futurum Et tu, turris Gregis nebulosa filie Sion, usque ad te veniet et veniet potestas prima et et] om. Weber regnum filie Hierusalem.  quondam munimentum gregis, nunc es tenebrosa, ex quo coloni interfecerunt filium patris familias  que turris es filie Sion, vel ut simachus transfert, ipsa est filia Sion, et usque ad hanc veniet Deus vel potestas prima que potestas est regnum filie Sion  scilicet  Et tu turris. Dicto quod per adventum Christi credentes tam de Iudeis quam de gentibus in Ecclesia congregandi et salvandi sunt, supponit quod propter excecationem infidelium Iudeorum tempolum et tota Hierusalem erant destruenda, et sub figura captivitatis que per Babylonios ventura erat loquitur de destructione facta per romanos.  Vinea Domini domus Israel est, in qua edificata est turris et torcular, id est altare et maceria, id est auxilia angelorum, ad hanc turrim venit Christus qui prima potestas eius fuit tempore patriarcharum, sub quo veniente in carne, fuerunt apostoli secunda potestas ? vince, venit autem hec potestas ut in ea credentes faceret in regnum.  Quidam per turrim tenebrosam et filiam Hierusalem intelligunt celestem Hierusalem que tamdiu squalet quam diu filii eius non reducuntur ad eam, nec habet consiliarium sed dolores parturientis, dum tot filios suos videt interfici. Nunc quare merore contraheris ? Numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia comprehendet comprehendet] – dit Weber te dolor sicut parturientem.  Et cum ad te veniat Dominus et prima potestas et regnum  cum hec omnia habeas tuo vitio nec regis nec consiliarii mereris auxilium  rex et « magni consilii angelus » Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius». salvator qui periit pro populo non credente Dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem. Ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.  dolores patienter feras, et ut puniantur peccata in te, vade captiva et nuda usque ad Babylonem, donec per manum Zorobabel redimat te Deus de manu chaldeorum  Dole et satage. Occiso Christo, putavit Israel se obtinere imperium, sed vastatus est repente, nec imminentem potuit fugere captivitatem.  Moraliter. Anime pro peccato de Ecclesia pulse in interium carnis dicitur a medico, exi de civitate in monte sita et habita in campo ubi Assyrii vagantur et erubesce pro vitiis donec recorderis abundatie que est in domo patris, et ab eo suscipiaris qui te redimet de manu durissimi Domini. Et nunc congregate sunt super te gentes multe que dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster.  o filia Sion, usque in Babylonem venies, et inde redimeris, sed nunc interim dum teneris captiva, congregabuntur gentes super te  loquuntur de te quasi de adultera  delectetur videns penam illius.  Et nunc congregate. Allegorice. Contra filiam Sion, id est Ecclesiam multe nationes demonum congregantur et insultant in morte filiorum eius, in quo ignorant Dei consilium. Si enim cognovissent Dominum maiestatis, nec in membris nec in se crucifixissent. Congregabit autem eos Deus quasi fenum aree, ut omnia spinosa et aspera ungulis conterat, et cornibus ventilet, et frumentum purum remanens Deo offerat donaria. Ipsi autem non cognoverunt {t. 3 : Erfurt, f. 276vb ; facsim., p. 408b} cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi fenum aree.  quod ideo adversum te congregavit Deus nationes ut tu conteras eas sicut fenum arce  vel manipulos  IPSI AUTEM NON. Dicunt Iudei tempore Christi sui omnes nationes Iudeis Servituras et ipsum romanum imperium ungulis suis et cornibus conterendum. Surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam ereas. Et comminues populos multos et interficies interficies] – ciam Weber Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universe terre.  ergo  ipsos et omnem predam quam rapuerunt occides Domino, quia tali sacrificio delectatur .  TRITURA. Ventila et contere populos cornibus ferreis que tibi me dare spondeo, et ungulis aereis quas a me accipies.  Et comminues. Legimus in libro Numeri et Iesu Nave et primo libro Regum {t. 3 : Erfurt, f. 276vb ; facsim., p. 408b} quod devictis gentibus et ipsas et pecora spolia eorum victores consecraverunt. Capitulum 5 Nunc vastaberis filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos, in virga percutient maxillam iudicis Israel.  non mea, quia contra me repugnasti, sed diaboli ad predandum semper accincti  ideo vastaberis quia filii tui obsidionem posuerunt super nos, id est patrem et filium et spiritum sanctum  alienigene, non de genere Israel  Nunc vastaberis. Cum plenitudo gentium intraverit et omnis Israel salvus fiet, tunc habebit cornu ferreum et ungulas aereas et comminuta demonum multitudine, offeres Deo quidquid ante possederant, sed nunc interim pro tuis meritis vastaberis.  Contumelia fuit trinitatis quando facientibus Iudeis romani percusserunt caput iudicis Israel dicendo : Prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit, vel quando unus de ministris percussit maxillam dicens : sic respondes pontifici? Et tu Bethleem Ephrata  ubi natus est panis vite parvulus es in millibus Iuda. Ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel et egressus eius ab initio a diebus eternitatis.   Et tu bethleem . Nominato iudice Israel determinat locum nativitatis eius et quod homo et Deus sit futurus.  Mattheus hoc testimonium ponit, secundum hoc quod scribe in lectione Scripturarum negligenter responderunt Herodi.   Bethleem Effrata in tribu Iuda est, est alia Bethleem in Galgala sita.   Bethleem , id est domus panis que vocaris Effrata, id est videns furorem herodiane cedis, si compararis urbibus Iuda in quo sunt tot millia, parvus viculus es, sed tamen ex te egredietur dominator Israel , qui etsi secundum carnem de David est, de me tamen natus est ante secula, et temporum conditor tempore non tenetur, sed egressus eius est ab initio a diebus eternitatis, quia « in principio erat Verbum apud Deum » Io. 1, 1.. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. : 2, c. 5, CCSL 76, p. 482.86-97 : « Exponamus ergo hebraicum: et tu, bethleem, id est domus panis, quae uocaris ephratha, minima quidem es in ciuitatibus iuda; et tantis millibus comparata, uix paruus es uiculus, sed ex hoc paruo uiculo egredietur christus, qui est dominator in israel. ac ne putes eum de genere dauid tantum esse, cui repromisi, dicens: de fructu uentris tui ponam super sedem meam, carnis assumptio diuinae non impedit maiestati; de me enim natus est ante omnia saecula, et temporum conditor in tempore non tenetur. ipse est cui et in alio psalmo dixi: ante luciferum genui te. in principio enim erat uerbum, et uerbum erat apud Deum, et deus erat uerbum ». propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquie fratrum eius convertentur ad filios Israel   Propter hoc . Quia de bethleem secundum carnem natus est Christus cuius egressus secundum divinitatem est ab initio seculi, semper per prophetas loquendo, ideo dabit, id est permittet regnare Iudeos usque ad tempus quo gentilitas diu sterilis excecatis Iudeis parere ceperit, et cum plenitudo gentium intraverit, tunc ad predicationem helie reliquie Israel convertentur ad prophetarum fidem et patriarcharum. Aliter : Dabit Dominus templum et hierosolimam et Iudeos usque ad tempus quo virgo pariet in cuius nativitate excecatis Iudeis, reliquie, id est apostoli convertentur ad fidem prophetarum et patriarcharum. et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terre  vel habitabunt subaudis in Ecclesia  ET STABIT. Egresso Christo a summitate celorum, reliquiis fratrum conversis ad filios Israel, tunc Dominus qui prius ambulabat, non habens fixum gradum in hominibus firmiter stabit, et pascet suos in fortitudine sua sicut Deus, et in sublimitate nominis patris sui. Unde : Ego servabam eos in nomine tuo, et convertentur ad Ecclesiam Dei, quia magnificabitur Christus usque ad extremum terre. Unde : in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum. et erit iste {t. 3 : Erfurt, f. 277ra ; facsim., p. 409a} pax cum Assyrius cum Assyrius] inv. Weber venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris. Et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines.  Iudei in adventu Christi sui hec omnia iuxta litteram futura esse contendunt  omnes patriarchas et sanctos veteris testamenti in quo sabbatum celebratur  sanctos novi testamenti  Et erit iste. Et iste Christus erit pax nobis cum Assyrius, id est diabolus arguens supervenerit in terram nostram, id est in carnem, et quando sicut superbus calcaverit in domibus, id est corporibus que sunt domus animarum.  Venit diabolus super terram pauli, et calcavit eum variis tribulationibus {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 409a} plagis et carceribus et ceteris que ipse enumerat, sed non rupit pacem Dei in illo. Caritas enim omnia vincebat.  Et suscitabimus. Inducit propheta ipsum Dominum loquentem quasi vere erit pax cum converse fuerint reliquie et facile conteretur Assyrius quia non suscitabimus ego et filius et spiritus sanctus, super, id est contra Assyrium. Et pascent terram Assur in gladio et terram Nemroth in lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram et quando quando] cum Weber calcaverit in terminis terminis] finibus Weber nostris.  lacerabunt et vastabunt  sermonis divini qui missus est in terram ut dividat duos in tres  predicationis eius qui est pax qui et liberabit  non in animam sed in corpus, unde : terra et data est in manus impii  alias finibus. Alii habent in monte nostro  Nemroth interpretatur temptatio descendens, significat illum qui ut fulgur de celo cecidit, et quasi venator inter bestias semper versatur et infructuosa ligna lustrat et saltus. Sancti autem veteris testamenti, et novi, pastores a Deo immissi, vastant terram diaboli arguentis et temptantis, et ita liberat nos Dominus de mau assur, qui cupiens calcare terminos Israel vulneratur et ligatur in domo sua.  Liberatis nobis de assur per Deum qui contra eum suscitat septem et viii. pastores, tunc reliquie, id est apostoli et primitiua Ecclesia Iudeorum erunt in populo quasi ros ad extinguenda ignea iacula diaboli in cordibus hominum. Et erunt reliquie Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi stille super herbam que non expectat virum et non prestolatur filios hominum.  quod in tribus pueris historialiter factum legimus hoc universaliter in omnibus gentibus doctrina apostolorum fecit  herba  auxilium hominis, sed solius Dei  sed Dei Et erunt reliquie Iacob in gentibus in medio populorum multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum. Qui cum transierit et conculcaverit et ceperit non est qui eruat.  per hoc  apostoli  fortes invincibiles  unde petro, macta et manduca  leo vel catulus  solicite  superbos  retibus petri  quia Dominus cum eis contra quem nemo potest  Quasi leo in. Chrsitus leo, et leonis catulus hoc dedit apostolis ut sicut leoni non potest resisti in raptu multorum iumentorum vel ovium, sic apostoli liberati de manu Assyrii et diaboli rapiunt et separant ab infidelibus iumenta, id est simplices ut salventur. Et Et] om. Weber exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui peribunt peribunt] interibunt Weber .  Vel manus tua Israel  qui te et tuos tribulaverunt  alias interibunt  Et exaltabitur. Leone ita in pecoribus libere peruagante, manus tua o Deus exaltabitur super inimcos qui peribunt cessantes a malitia vite in qua erant ut amici fiant. Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas.  cum elevata manu perierunt inimici tui  lasciuos impetus  de principali cordis  Auferam. Quibus tibi in vitiis placebas et peccata peccatis socians quasi triumphator quadrigis ferebaris. Et perdam civitates terre tue et destruam omnes munitiones tuas. Et auferam maleficia {t. 3 : Erfurt, f. 277rb ; facsim., p. 409b} de manu tua et divinationes non erunt in te.  edificationes terrenis operibus instructas  divitias et pompas seculi, et eloquentias philosophorum  quibus ab aliis decipiebaris, vel alios decipiebas  cum docuerit Deus hominem scientiam, cessabit presumptio perverse doctrine Et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui conteram conteram] om. Weber . Et non adorabis ultra opera manuum tuarum.  que vel a loquentibus facta sunt, vel que ipsi finximus nobis  addit ad promissionem que fit ad reliquias  Perire faciam sculptilia. In lege precipitur ne nobis sculptile faciamus, et ne vitulos in terra nostra ponamus.  Stultus homo scit dogmata esse composita de suo sensu quasi idolum et pro Deo adorat opus manuum. et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates tuas  quos templo prohibitum est plantari  male extructas quas non letificat fluminis impetus et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus que non audierunt.  Postquam hoc fecero reliquiis Iacob in illos qui noluerunt recipere sermonem apostolorum graviter ulciscar. Capitulum 6 Audite que Dominus loquitur. Surge contende iudicio adversum montem montem] montes Weber et audiant colles vocem tuam.  Vox prophete  mihi dicens  o propheta  Rursus propheta loquitur montibus sicut ei imperatum fuerat  {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 409b} Audite. Dat Deus populo licenciam disputandi contra se.  Qui sedes et iaces, vel dormis, vel mortuus es, surge a terra ut ambules in novitate vite.  Quidam abraam et patriarchas montes vocant quibus vocatis ad iudicium negocium populi sit ventilandum. Audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terre quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israel diiudicabitur.  ideo compello vos audire quia Dominus non ex potestate sed ex iudicio contra vos vult agere  quorum custodia homines in virtutibus fundati sunt  )Audiant montes. Montes sunt administratorii spiritus quibus commissa est procuratio humanarum rerum, adversus hos iubetur contendere iudicio, ut si illi montes vel colles inventi fuerint non bene procurasse populum, videatur si vel culpa Dei sit, qui non idoneos preposuit vel ipsorum angelorum si non egerint que ad officium eorum pertinebant, vel populi qui bonis obedire prelatis contempserint, et cum nec in Deo nec in angelis culpa possit inveniri, restat quod in populo inveniatur et iuste puniatur, tamen non statim Deus vult peccantibus inferre supplicia ex potestate, sed ut iustus videatur provocat peccatores ad iudicium ut testimonio angelorum et totius creature respondeant si quid contra Deum possint causari. Populus meus quid feci tibi et quid molestus fui tibi ? Responde mihi  quod facere non debui  quo labore pressi te  Popule meus quid feci. Qui aliquando serviunt pharaoni et Egyptiis in luto et latere, si aliquando redemptor suus disputat cum illo non negligat vocem arguentis, sed sciat quod ante eum mittit Deus moysen, id est spiritalem legem, et aaron, id est summum sacerdotem Christum, et mariam, id est vaticinium prophetarum, et etiam liberat de manu balach qui elingens dicitur, id est diaboli delere cupientis qui est rex lege abutentium, balaam vanus populus, beor expelle. Cum vero diabolus per vanum populum gentium qui ortus est expelle, id est carnis operibus deditus, maledicere cupit hominem Deus econtrario benedicere compellit. Videt enim populus quamvis vanus diabolum numque stabilem, sed semper vacillantem donec veniat et alios inducat in galgala, quod interpretatur volutabrum. quia eduxi te de terra Egypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam.  fui in hoc molestus  ductores  amicum meum  sacerdotem  prophetem. Popule popule] populus Weber meus memento queso quid cogitaverit te te] om. Weber Balach rex Moab et quid responderit ei Balaam filius Beor {t. 3 : Erfurt, f. 277va ; facsim., p. 410a} de Sethim usque ad Galgalam ut cognosceret iustitias Domini.  de loco illo usque ad alium locum exercitum Israel oculis lustrans et mutans loca quasi ego non possem cum pergente pergere  et hoc feci  per experimentum  Popule meus memento. Si hec parva videntur recordare illius temporis {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 410a} quo balach conduxit contra te balaam ariolum quem coegi ut contra voluntatem suam tibi benediceret.  Si viderimus aliquos qui sitiant nostrum sanguinem insurgentes contra nos dicamus. Balaam venit de sethim, usque ad galgalam ut cognoscamus iustitiam Dei liberantis.  De sethim usque ad galgalam ut cognosceres iustitias domi. Iudei sic exponunt : ex quo fornicatus es cum madian usque quo Saul in galgala unctus est memento que mala operatus es et que bona fecerim tibi, et misericordiam meam in te cognosces.  Sethim locus est omonimos arboribus que in monte synai usque hodie gignuntur similes albe spine, in sethim balach contra Israel exercitum congregavit. Quid dignum offeram Domino. Curvabo Curvabo] Curvem Weber genu Deo excelso. Numquid offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos ?  que lex precipit  Quid dignum. Cum Deus ad iudicium provocasset populum, ille conscius peccati, non audet contendere, sed rogare, non tamen in precibus confidit, nihil enim est quod digne Deo possit pro peccato offerri, et nulla humilitas vel sanguis animalium sufficit delere maculas criminum.  Quid dignum. Nos pro peccato penitentes non in nobis nec in aliquibus terrenis aliquid dignum invenimus, quod pro reconciliatione Deo offeramus, non potest comprehendi in holocaustis, si toti incendamur in sacrificium, nec in vitulis animalibus ut lac deserentes digni simus solido cibo in acceptabili anno Domini, si omnes leviticas hostias spiritaliter intelligens in me exhibuero, in etiam primogenita, id est quod primum est in me obtulero, nihil tamen dignum magnitudine eius offeram, sed solus sanguis Christi ad delenda omnia mala sufficit. Numquid placari potest Dominus in millibus arietum aut in multis millibus hircorum pinguium ? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato anime mee ?  ut sanguine arietum vel taurorum vel hyrcorum anime lauentur  sicut rex Moab fecisse legitur  quod fecit iepte pro temeritate voti offerens filiam  non Indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus requirat requirat] querat Weber a te. Utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo.  non mihi precipienti, sed tibi facienti  ut prosit tibi  Ut nihil absque ratione et consilio agas  ut non ex coactione, sed ex dilectione facias opera misericordie  et in his nihil aliud premii querere nisi ut placeas Deo, et cum eo ambules sicut enoch, et per eum cum enoch transferaris  Quidam hoc capitulum faciunt finem superioris sententie, ita : non solum qui facit iudicium et diligit misericordiam salvatur, sed etiam hec vox fit a totam Ecclesiam, ut quicumque timentes licet in inferiori gradu per misericordiam et doctrinam Christi habeant salutem.  Indicabo tibi. O humanum genus tu queris et non invenis in te quid digne possit offerri Deo pro abolitione peccatorum, ego inveniam sufficientem hostiam et docebo te quid boni postea debeas agere.  Utique facere. Habe iudicium et misericordiam, solicite etiam ambula in preceptis Domini. Vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum. Audite tribus. Et quis approbabit illud.  in scripturis  que Deus contestatur decem tribubus Samarie  quis erit auctor illorum verborum, subaudi Deus  Vox Domini ad civitatem. Quidam dicunt esse exordium sequentis capituli in quo corripit Dominus Samariam que pro iniquitate captivanda erat, ait ergo : Vox Domini que comminatur Samarie peccanti plagam dirigitur ad utilitatem civitatis Hierusalem, ut timore supplicii aliorum correpta salvetur.  Audite tribus. Vultis audire per singula quibus malis urbs vestra sit plena, discite per singula, mensura minor provocat iram Dei.  Allegorice. Audite vos qui significamini per decem tribus que se diviserunt a regno David {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 410b} et cultu templi, et quis approbabit quod vos separatis ab Ecclesia Dei, adhuc est in vobis ignis ire et libidinis qui estis domus impii diaboli, et sunt in vobis diaboli thesauri, id est quia divitas scripturarum fraudulenter congregatis, et in vobis est mensura iudicii minor quam deberet, et ideo ire Dei plena, quia non iustificabo stateram, id est qui pro persona, tu aliquorum pervertunt iudicia vel pro pecunia, quod perpondera sacelli intelligitur, in quibus divites replentur, id est dum turpis lucri gratia, non secundum negocium sed secundum facultatum diversitatem indicant, insuper et habitatores illius civitatis, quam pravis dogmatibus extruunt mendaces sunt. Ideo o civitas quam extruunt heretici, percutiam te ut pereas a malitia tua, que comedis legendo scripturas nec saturaris, quia vacua es a veritate, et humiliatio tua in medio tui, quia in conscientia tua sentis te deficere a spiritali cibo, apprehendes quidem multa prava dogmata, sed intelligens errorem videbis te in illis non posse salvari, et quicumque de tuis civibus putaverint se in illis posse salvari, dabo gladio, id est penis erudiam. Ergo o civitas pessima iniquitate et statera dolosa, ab hereticis extructa seminabis peccando et non metes in auditoribus proficiendo, calcabit olivam nec ungues caput tuum adulatione peccatorum nec vino sodomorum bibentes inebriabis, et hoc ideo quia custodisti precepta amri, et omne opus, scilicet demonum vel eorum qui heresiarche fuerunt, et ambulasti in voluntatibus eorum, prava scilicet doctrina non Dei voluntate sed ipsorum conficta, et ideo peribis ab heresi tua, et habitatores tui congregabuntur ad me sibilantem et tunc portabitis, id est recognoscetis vos portasse opprobria et peccata multorum populorum. Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura minor {t. 3 : Erfurt, f. 277vb ; facsim., p. 410b} ire plena.  est  id est iniquitas  in familia  amri qui fuit pater achab institutor idolatrie  copiosa iniquitas  thesauri sunt in regia domo Numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa ?  subaudis non, sed damnabo  cum alio pondere venditis, et alio euntis mercimonia In quibus divites eius repleti sunt iniquitate et habitantes in ea loquebantur mendacium. Et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.  Si pauperes hoc facerent inopia scelus defendere posset, sed nunc divites civitatis non tam divitiis quam iniquitate pleni sunt cum alios spolient  divitiarum congregationem sequitur mendacium, mendacio enim divitie augeri solent Et ego ergo cepi percutere te perditione super peccatis tuis.  Et ego ergo. Cum ita peccarent principes vestri nolui statim subvertere, sed paulatim cepi percutere, ut variis palgis admonerem ad penitentiam.  Contra iniquitates et mensuras dolosas, et pondera fraudulenta, hec intuli supplicia. Tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio tui et apprehendes et non salvabis et quos salvaveris in gladium dabo.  nisi in vos famem  nisi hostem in circuitu vastantem et morbos  afflictos his plagis niteris salvare, sed non valebis  si  si qui putaverint se salvari  hostium  ut penis erudiantur Tu seminabis et non metes, tu calcabis olivam et non ungueris oleo et mustum et non bibes vinum.  Seges frumenta non attulit  oleum pressa oliva non fecit  calcabis  steriles vindemie vinum negabunt Et custodisti precepta Amri Amri] Omri Weber et omne opus domus Achab et in voluntatibus eorum ambulasti in voluntatibus eorum – ambulasti] inv. Weber ut darem te in perditionem et habitantes in ea in sibilum et opprobrium populi mei portabitis.  et hoc ideo quia  mea abiecisti  alias voluptatibus  non meis  amri et achab  in domo achab  in hebreo pro populi mei scriptum est amri quod idem sonat.  Et custodisti. Quia custodisti cerimonias idolatrie quas amri impius rex constituit et omne opus domus achab et iezabel pro mea lege servasti, tuo scelere impulsus sum ut te perderem, et tui habitantes dantur in sibilum, quia propter eos nomen meum blasphematur in gentibus, et opprobrium populi mei portabis, dum capti ab Assyriis, quasi populus Dei vincimini. Capitulum 7 Ve mihi quia factus sum  in admonendo. sicut qui {t. 3 : Erfurt, f. 278ra ; facsim., p. 411a} colligit in autumno racemos vindemie.  et quia  post vindemias Non est botrus ad comedendum, precoquas ficus desideravit anima mea.  saltim immaturas ficus, idest grossos ficuum volui sumere in cibo  VE MIHI QUIA. Dicta captivitate decem tribuum et duarum, dolet propheta quod nullus de populo invenitur iustus qui possit ire Dei resistere, quasi : frustra locutus sum, frustra iam volui vindemiare, et perdite civitates saltim extremos racemos requirere, sed iam non est botrus. {t. 3 : Erfurt, f. 278ra ; facsim., p. 411a} Allegorice. Plangit sermo propheticus vel apostolicus generaliter humanum genus quod dum in eo sicut in vinea vel ficu laboraverit, nec parvos quidem racemos invenire potuit, et ita reliqua usque ad finem capituli. Sunt qui hec omnia legunt in persona salvatoris conquerentis quod in toto orbe vix inveniat opera digna suo sanguine, et hoc quod dicitur : sicut qui colligit racemos in autumno, referunt ad consummationem seculi quando abundante iniquitate refrigescente caritate filius hominis raram fidem inveniet super terram. Tunc enim quasi post vindemiam racemi, vix in aliquibus poterunt reperiri qui fidem in tanta vastitate servaverint. Periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est. Omnes in sanguine insidiantur. Vir fratrem suum venatur ad mortem.  Ubique insidie, ubique fraudulentia pre avaritia et libidine germanitas ignoratur Malum manuum suarum dicunt bonum. Princeps postulat et iudex in reddendo est. Et magnus locutus est desiderium anime sue et conturbaverunt eam.  Non solum faciunt, sed commutatis nominibus bonum dicunt esse quid malum est  mutuo se favore defendunt sicut ab aliis iudicari volunt sic alios iudicant  et quicumque peritus in lege non Dei sed suam loquitur voluntatem  ita  urbem vel civitatem vel terram   Princeps postulat . Principes non expectant ut munera offerantur, sed cogunt subiectos dare. Qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe. Dies speculationis tue visitatio tua venit. Nunc erit vastitas eorum.  enim  id est inter eos  pungens appropinquantem  fuerit inventus  adunco dente retinens conprehensum  et propter hec mala o Samaria et Hierusalem veniet tibi tempus captivitatis quamdiu expectaveras et timueras  exponit que visitatio  sine dilatione  habitatorum Nolite credere amico et nolite confidere in duce. Ab ea que dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui  ergo  vocibus pseudoprophetarum, vel divinorum qui se fingunt amicos  qui de amicicia sequitur lucrum  morituro sed in solo Deo  Ne patiaris quod samson a dalida que arcanum samson septem dierum lacrimis extorsit, et simulato amore quod latebat invenit  Multi viri ab uxoribus decepti sunt et vita eorum prodita  Nolite credere amico. Diversis prelatis in Ecclesia debemus esse subiecti et honorem deferre sed in eis non est sperandum, quia vana salus hominis sed certa in Deo est.  Achitophel contra David, Iudas contra Christum surrexit. In amico potest haberi fiducia, qui pio et fidei amore coniungitur.  O simplices populi nolite credere iudicibus, qui se amicos et principes esse heresis promittunt, qui non salutem vestram, sed sua lucra querunt, et ne credas ei que tecum dormit, id est carni blandienti, que mollit constantiam animi.  Nolite credere amicis ducibus uxoribus que mutari possunt cum filius et filia obliti educationis contra auctores vite sue corporumque consurgunt.  Abimelech a viris sichem factus rex, ipsos oppressit.  Quia filius. In novissimis diebus erunt homines se amantes, tunc tradet pater filium frater fratrem, mater filiam in mortem.  Si inter carorum nomina et consanguinitatis affectum rara est fides quantomagis in adulatoribus. quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus contra socrum suam, inimici hominis domestici eius.  absolon regnum patris invasit, et concubinas polluit  uxor Esau contra rebeccam surrexit natrem suam  et  sunt  Inimici hominis. Filius qui natus est ex Deo contempto creatore suo blasphemat, et anima despicit celestem Hierusalem et matrem Ecclesiam. Nurus contra socrum suam. Sermo et predicatio Dei sponsus est anime et oritur de spiritu sancto, heretici ergo qui sermonem Dei contemnunt, et ad varias doctrinas se transferunt socrui sue, id est spiritui sancto iniuriam faciunt. Inimici hominis domestici eius. Caput Ecclesie {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 411b} Christus, huic viro sepe inimicantur qui in domo eius, id est Ecclesia esse putantur, qui a capite non recedunt, sed tamen ei contradicunt, dum scripturas eius proprio sensu convertunt. Ego autem ad Dominum aspiciam, {t. 3 : Erfurt, f. 278rb ; facsim., p. 411b} expectabo Deum salvatorem meum. Audiet me Deus meus.  Vox prophete in persona fidelium  Ego autem. Cum videat sanctus vir hec omnia perturbari in consummatione seculi, et alios credere amicis, ducibus, uxoribus, ipse fidem ponit in Domino, et oculum sue contemplationis contra pressuras huius mundi in suo salvatore figit. Ne leteris inimica mea super me quia cecidi. Consurgam. Cum sedero in tenebris Dominus lux mea est.  ne insultes mihi quia pro peccatis punior  Deo miserante  in captivitate  educes me de tenebris  Ne leteris. Iuxta litteram verba sunt Hierusalem respondentis contra Babylonem et ceteras gentes sibi insultantes.  Hoc de penitentibus dicitur, sed melius est non habere vulnera nec egere medico, curatio non beatitudo sanctorum est, sed consolatio sanctorum post dolorem.  Allegorice. Per Hierusalem signatur anima in qua fuit edificatum templum Domini, et visio pacis, et notitia scripturarum, sed post a peccatis superata ducta est captiva et penis attrita, sed resipiscens loquitur contra confusionem huius mundi, et adversus malignas potestates illi presidentes. Noli insultare contra me inimica confusio, quia et si cecidi peccando, Deo erigente consurgam qui ideo infert tenebras penarum, ut correpto clariorem lucem immittat et ideo patienter ?tolero flagella Domini quibus purgor donec causam peccati mei sufficienti pena vindicet, et pro doloribus patienter toleratis dignam sanitatem iudicet et sic tandem in lucem educta, videbo iustitiam eius, Christum qui est prepositus nobis forma iustitie et sanctificatio. Cum autem educta de tenebris videbo iustitiam Dei, tunc inimica Babylonio que putat Hierusalem non posse sanari, post vulnera videbit sanatam et erubescet, et oculi mei videbunt illam conculcatam, id est mihi subditam et meo exemplo humiliatam vel in futuro damnatam. Dies ut edificentur macerie tue. Post verba resipiscentis anime, supponitur vox Dei promittentis bonam edificationem illi reverse. Iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam meam et faciet faciet] –ciat Weber iudicium meum. Et deducet Et deducet] Educet Weber me in lucem. Videbo in iustitiam eius.  patienter  scio me meruisse quod patior  tamdiu portabo  in morte vel in iudicio  quia novi quod educet me in lucem videbo iustitiam  Tandem peracta penitentia  guadii post tristitiam  vel in hoc seculo vel in futuro  Scientia iusta esse iudicia eius Et aspiciet inimica mea et operietur confusione que dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt videbunt] + in Weber eam. Nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.  gloriam meam  Babylon et cetere gentes in circuitu  que nunc exultat  absque mora Dies ut edificentur macerie tue, in die illa longe fiet lex.  venerunt  o Hierusalem  a Babyloniis destructe  Dies ut edificentur. Actenus Hierusalem vel propheta in persona populi, nunc Deus ad Hierusalem respondet, dicens : Dies ut edificentur macerie tue. In die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et ad mare de mari et ad montem de monte.  Babyloniorum imperio non subiacebis  Babyloniorum  quando edificabuntur macerie  o Hierusalem  relaxata captivitas  de  et postea ad alias civitates inhabitandas  extendetur habitatio redeuntium  Iordanem per quem ante transivit populus  usque  mortuum  rubro  Sion  medorum et persarum ubi captivi fuerant  In die illa Dicunt iuaei in die illa, id est quando a Christo eorum edificabuntur macerie Hierusalem, lex et prophete que a nobis modo tenentur tollentur de manibus nostris et tradentur populo Iudeorum. Et terra erit t. e.] inv. Weber in desolatione desolatione] –nem Weber propter habitatores suos et propter fructum cogitationum eorum.  et reliqua terra Chaldeorum et eorum qui te vastaverunt, Chaldeorum fuit metropolis Babyloniorum, Ninive Assyriorum  mala opera Pasce  ratione utentes populum {t. 3 : Erfurt, f. 278va ; facsim., p. 412a} tuum in virga tua,  Tam populus quam duces indigent virga pastorali. gregem hereditatis tue  simplicitate contentos habitantes  scilicet solos  prius in saltu.  vitiorum sed postea In medio Carmeli  scientia circumcisionis pascentur  confusi de peccatis Basan et Galaad  facti iuxta dies antiquos  eternos  remoti mente ab his diebus seculi secundum dies egressionis tue  o hereditas de terra Egypti.  [a] PASCE POPULUM MEUM. Verba patris ad Christum, qui bonus {t. 3 : Erfurt, f. 278va ; facsim., p. 412a} pastor animam posuit pro ovibus. Monetur autem ut pascat. [a] Cf. sententialiter Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 14-17), CCSL 76, p. 520.561-562 : « Quod si quis nobis opposuerit, quomodo nunc dicatur ad christum, hoc est ad bonum pastorem, qui utique maior apostolis, et melior est, ut utatur uirga, cum maioris profectus sit uirgam non habere, quam uirga populos oues que corripere, respondebimus eis secundum illud quod dominus pollicetur apostolis suis, maiora eos signa in populis esse facturos, quam ipse fecerit.  [d] Ideo populus et oves percutientur virga quia habitaverant soli in saltu , id est separati ab Ecclesia conviviis et amicitiis gentilium se sociabant; vel, quia odio humani generis vitam appetebant solitariam, non dilectione eremitice vite sed alios despicientes sed, quia pastor bonus virga ad emendationem percutit, correcti pascentur in medio Carmeli, id est venient ad notitiam circumcisionis vere qui prius versabantur in saltu errorum, sed iam facti sunt Basan , id est confusio pro peccatis, et facti Galaad , id est transmigrantes ab erroribus ad unitatem Ecclesie ad quam testimonia legis et prophetarum transmigraverunt, et hoc fiet vobis secundum dies egressionis ut, recordantes eternorum dierum, non aspiciatis presentia sed, cum Christo mente habitetis in celestibus, credentes vos liberatos a diebus presentis seculi. [d] Cf. sententialiter Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 14-17), CCSL 76, p. 520.590-521.600 : « Carmelus interpretatur scientia circumcisionis, basanitis confusio, et galaad transmigratio testimonii. Populus ergo dei, et oues pascuae eius, quae prius pascebantur absque grege domini, et extra ecclesiam eius, in saltu uersabantur errorum, postea transferentur ad notitiam uerae circumcisionis, et seruient deo in spiritu, et gloriabuntur in domino, et non in carne confident, et erunt uera circumcisio, et non concisio. cum que pasti fuerint spiritali circumcisione, intellegentes peccata pristina, confundentur in uitiis suis, et erubescent, et erunt in confusione quae ducit ad uitam, quia est et alia confusio quae ducit ad mortem, in qua habitauit quondam og, rex basan, siquidem basan interpretatur confusio; de qua confusione pessima et dominus repromittit liberaturum se populum suum: dixit dominus, ex basan conuertam, conuertam de profundis maris ».  [b] Moyses non solum contra Egyptios quos afflixit tulit virgam, sed etiam contra carnalem Israel, in solitudine usus est virga legali et corripiente. Hec virga excussa est de manibus apostolorum qui sapientiam inter perfectos loquuntur quia « perfecta caritas foras mittit timorem » 1Io. 4, 18.. [b] Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 14-17), CCSL 76, p. 519.555-520.561 : « In uirga ueniam ad uos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis? ob hanc, puto, causam, quia populus israel durae ceruicis erat, et semper carnes aegyptias suspirabat, usum esse moysen non solum aduersum aegyptios, quos percussit decem plagis, sed etiam aduersus populum in solitudine, uirga legali, uirga percutiente, et omnia uasa testea, et fragilia confringente. apostolis autem domini saluatoris, qui sapientiam loquebantur inter perfectos, uirgam excussam esse de manibus, quia perfecta dilectio foras mittit timorem ».  [c] Christo pastori, qui maior apostolis et melior dicitur, pasce in virga apostolis dicitur ne ferant virgam sed Christo qui loquitur ad carneum Israel conveniebat correctio. Apostoli vero, succedentes Christo, severitatem legis temperant clementia evangelii. [c] Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 14-17), CCSL 76, p. 520.561-572 : « Quod si quis nobis opposuerit, quomodo nunc dicatur ad christum, hoc est ad bonum pastorem, qui utique maior apostolis, et melior est, ut utatur uirga, cum maioris profectus sit uirgam non habere, quam uirga populos oues que corripere, respondebimus eis secundum illud quod dominus pollicetur apostolis suis, maiora eos signa in populis esse facturos, quam ipse fecerit. et quia adhuc dominus loquebatur ad carneum israel, et necdum ad eum, qui perfecte poterat nosse mysteria, idcirco dictum esse de eo, ut pascat in uirga populum et gregem suum, apostolis autem uirgam excussam esse de manibus, et seueritatem legis, euangelii clementia temperatam ». Ostendam  tunc ei  hereditati mirabilia. Videbunt  tunc gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus  qua vastaverant populum Israel super os ;  mala opera auferent eis omnem loquendi libertatem aures eorum  intelligentes peccata sua  AURES. Quas malitia obturavit ne audirent veritatem modo ?odiurabuntur ne audiant quod sit contra Deum, sed antequam accepto intellectu confundantur de malis, lingent terram id est terrena opera facient, sicut serpens comedit terram omnibus diebus vite sue. Sed Deo exterius flagellante et lumen veritatis immittente turbabuntur ad penitentiam exeuntes de domibus suis idem pravis conscientiis suis et erroribus, et sic timebunt Dominum timore qui est initium sapientie, qui nondum est dicendus Dominus Deus eorum, sed noster credentium. surde erunt.  que prius vastaverant et prevaluerant contra populum Dei  VIDEBUNT GENTES. Et confusione hic profectus sequetur quod ponent manus super os. Sicut autem impiarum gentium manus claudunt ora eorum, sic iustorum manus reserant ora eorum, ut ex bono opere accipiant facultatem cum Deo loquendi.  Ideo Deus populum Israel flagellat et a malis abstractos ad melior a pascua reducit, ut gentiles hoc intelligant, et timore verberum convertantur ad Dei timorem qui est initium sapientie.  Quidam de gentibus intellecta veritate confundentur et ponent manum super os. Quidam vero permanebunt in carnalibus operibus, et ideo in die ultionis cogentur exire de corporibus suis rapti ad penam in qua formidabunt Deum. Lingent pulverem sicut serpentes serpentes] serpens Weber . Velut reptilia terre perturbabuntur perturbabuntur] proturbabuntur Weber de edibus suis. Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te.  non eorum  vel formidabunt  qui modo desiderant diem Domini Quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tue ? Non immittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est.  apostropha ad Christum  per hoc quod punis indulges hereditati tue  alia litera, et transfers peccatum  ergo  super vos  gehenne  misericordiam volo et non sacrificium  misericordiam suam non nostram  QUIS DEUS SIMILIS TUI ? Videns propheta gentilium multitudinem ideo turbatam ut convertatur et timeat Dominum et Deum ideo deservire ut peccata auferat et salutem donet, cum admiratione laudat Deum.  Si non imputas gentibus peccata sua que legem tuam non habentes quasi superflui et reliqui de populo tuo sunt relicti, quid facies gregi tuo qui pascitur in medio carmeli.   Transis peccatum reliquiarum , non imputando, sicut exterminator in Egypto populum Israel transivit non vastavit.  Dabis. Novo populo semper contra diabolum et peccata luctanti, et dabis abraam in multitudine gentium quarum pater interpretatur misericordiam, sicut iurasti eis qui extiterunt patres nostri per fidem. Revertetur et miserebitur nostri.  miserorum  ab ira ad clementiam que est domus eius a qua, qui per peccatum eicitur, per penitentiam ad eam reducitur Deponet iniquitates nostras  que opprimebant nos sicut « talentum plumbi » Za. 5, 7 ; cf. nota prolixior in Glossa ordinaria (Za. 5, 6-7). et proiciet in profundum maris  faciet non apparere omnia peccata nostra.  et sic o Pater Dabis  in Christo veritatem Iacob,  viam misericordiam Abraham que iurasti patribus nostris a diebus antiquis antiquis] + Explicit Micha propheta Weber .  quod de multitudine hominum alios salves in veritate, alios in misericordia.