initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<45. Micheas*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Mi. 2,1 
Ve qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quia contra Deum est manus eorum.
interl.| interl.| o cetus Iudeorum, ve erit vobis||
interl.| interl.| opere impletis||
interl.| interl.| et cubilia ad quiescendum data stupris polluitis||
interl.| interl.| malum quod nocte tractatis summo mane implere festinatis||
interl.| interl.| ideo ve, quia vestra operatio contraria Deo est||
marg.| marg.| Quomodo recedet. Cuius virtute poterit repelli ne vastet meum populum cum nec ego velim repellere propter peccata populi, nec alius possit.||

1 faciunt] aciunt cacogr. Rusch 2 quia] quoniam Weber
Numérotation du verset Mi. 2,2 
Et concupierunt {t. 3 : Erfurt, f. 275rb ; facsim., p. 405b} [Rusch, f. 275rb ] agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domus eius virum et hereditatem eius
interl.| interl.| ecce exponit per partes quod nocte ocgitant et die explent. ||
interl.| interl.| obliti paradisi||
interl.| interl.| obliti domus non manufacte in celis||
interl.| interl.| concupierunt||
interl.| interl.| provecte etatis||
interl.| interl.| et non solum provectiores, sed et parvulos qui propter etatem erant digni misericordia vastant||

domus] domum Weber
Numérotation du verset Mi. 2,3 
Idcirco hec dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis superbi quoniam tempus pessimum est.
interl.| interl.| quia hec cogitatis||
interl.| interl.| tribum malorum Iudeorum||
interl.| interl.| penam gravem patientibus que ita premet ne possitis colla levare||
interl.| interl.| quos captivitas presserit||
Numérotation du verset Mi. 2,4 
In die illa sumetur super vos parabola et cantabitur canticum cum suavitate dicentium : Depopulatione vastati sumus, pars populi mei commutata est. Quomodo recedet a me cum revertatur qui regiones vestras dividat ?
interl.| interl.| dicetur||
interl.| interl.| miserie vestre vertentur in canticum||
interl.| interl.| templum meum quod in vobis et in aliis gentibus habebam mutabitur in ruinam||
interl.| interl.| Assyrius vel romanus||
interl.| interl.| sibi sorte distribuit||

vestras] nostras Weber
Numérotation du verset Mi. 2,5 
Propter hoc non erit tibi mittens funiculum in cetu Domini.
interl.| interl.| o familia Israel super quam cogito malum, non habebis partem in hereditate sanctorum||

funiculum] + sortis Weber
Numérotation du verset Mi. 2,6 
Ne loquamini loquentes, non stillabit super istos, non conprehendet confusio,
interl.| interl.| maledictus qui peccat in spe||
interl.| interl.| istud||
interl.| interl.| non de improviso veniet captivitas||
interl.| interl.| per apertam violentiam||
interl.| interl.| captivitatis||
marg.| marg.| Ne loquamini. Et cum sit ita captivandi o domus Iacob nolite vos decipere, et ad consolationem mutuam dicere Quia bonus est Deus non immittet captivitatem quam timemus numquid spiritus Domini qui omnibus largus est in vobis erit breviatus, et seuerus aut taliter cogitat ut homo qui furore percutit.|
Numérotation du verset Mi. 2,7 
dicit Dominus Iacob. Numquid abbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius ? Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?
interl.| interl.| qui aliis largus in bonitate vobis erit brevis||
interl.| interl.| quales hominum qui antiquam retinent iram||
interl.| interl.| Responsio Domini contra presumptionem eorum, bonus quidem sum, sed non malis, sed illis qui recte gradiuntur.
marg.| marg.| Nonne verba Bonus bonis, sed vobis non, quia quantum in vobis est contra me insurrexistis colendo idola et infeliciem populum spoliastis auxilio Dei quasi protegente pallio, et simplices {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 406a} maiorum auctoritati credentes, vertistis in bellum contra me, ideo stillabo super vos confusionem.|

Dominus] domus Weber
Numérotation du verset Mi. 2,8 
Et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunicam pallium sustulistis et eos qui simpliciter transiebant {t. 3 : Erfurt, f. 275va ; facsim., p. 406a} [Rusch, f. 275va ] convertistis in bellum.

tunicam] tunica Weber | et] om. Weber | s. t.] inv. Weber |
Numérotation du verset Mi. 2,9 
Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
interl.| interl.| in populo meo cunctis, vel interfectis, vel captis nullus erat qui caneret mea cantica||
marg.| marg.| Mulieres populi. Nec solum hec fecistis, sed etiam matronas olim delicatas captivas ire fecistis, vel per matronas urbes Iude metaphorice captivate intelliguntur.|
Numérotation du verset Mi. 2,10 
Surgite et ite quia non habetis hic requiem propter immunditiam eius corrumpetur putredine pessima.
interl.| interl.| ergo||
interl.| interl.| in captivitatem||
interl.| interl.| In hac terra que propter scelera vestra polluta est, et ideo corrumpetur putredine pessima Babylonica vel romana captivitate in ultione sanguis Christi||
marg.| marg.| Surgite et ite. Mystice iubemur non putare requiem in rebus mundi et ira post Dominum in paradisum, quod si noluerimus non inveniemus hic veram requiem, quia ubi Christus non lucet non requies sed tribulatio est et qui se hic voluptati applicant gravi contritione conterentur.|
Numérotation du verset Mi. 2,11 
Utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius loquerer. Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super quem stillabitur10  populus iste.
interl.| interl.| optarem et ipse anathema esse pro fratribus, ut inter pseudoprophetas solus per eam non pereunte populo||
interl.| interl.| et me stillante sermonem captivitatis, iste populus velit, nolit sustinebit que dico||
marg.| marg.| Utinam non esse. Et quamvis dixi vobis imminentibus Babyloniis vel romanis : surgite et ite in captivitatem, ne putetis quod gaudeam in annuntiatione horum malorum. Utinam de spiritu meo qui falli posset et non de spiritu Dei qui non mentitur hoc prolatum esset ut multitudo credens in filium Dei non traderetur eterne captivitati, sed quia a spiritu Dei missus sum predico veritatem, stillo tibi sermonem qui in modum vini te inebriat et corruere facit.||
marg.| marg.| Habens spiritum. Ubicumque in veteri vel novo testamento spiritus sine additamento ponitur, in bonam partem accipitur.|

10  stillabitur] stillatur Weber
Numérotation du verset Mi. 2,12 
Congregatione congregabo Iacob totum te. In unum conducam reliquias Israel. Pariter ponam illum quasi gregem in ovili quasi pecus in medio caularum. Tumultuabuntur a multitudine hominum.
interl.| interl.| sepiam muro firmissimo ut ex duobus perietibus fiat unum ovile||
interl.| interl.| in loco pascue in medio caularum||
interl.| interl.| Tumultus clamor est nimie multitudinis pari aspiratione emissus||
marg.| marg.| Congregatione congregabo. Et ne putetis me esse vatem solummodo captivitatis quam per spiritum Dei predico, sciatis me esse etiam vatem illorum bonorum que per Christum in primo vel in secundo adventu eventura sunt, qui in me vobis loquitur natus de virgine, congregabo Iacob in una Ecclesia, in una fide, et cum populo gentium reliquias Israel in uno ovili copulabo, et tanta erit multitudo quod tumultuabuntur communi voce bonum pastorem laudantes qui quasi dux itineris precedet eos plantans eis queque ardua. Quo precedente et iter dividente transibit credulum pecus per eum qui est porta et egredietur de mortalitate ad immortalitatem, et ipse qui est pastor ut rex et Dominus transibit ante eos, et erit in capite eorum, hec omnia, vel de primo vel de secundo adventu possunt intelligi
Numérotation du verset Mi. 2,13 
Ascendet enim pandens iter ante eos. Divident et transibunt portam et egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum.
interl.| interl.| ad paradisum||
interl.| interl.| ut dux||
interl.| interl.| proficiendo||
interl.| interl.| idem pastor et porta||
interl.| interl.| iam perfecti||
interl.| interl.| sicut olim in columna ignis et nubis||
interl.| interl.| reges eos in virga ferrea||
interl.| interl.| apparens eis||
interl.| interl.| tamquam princeps.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mi. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber45.xml&chapitre=45_2)