initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<45. Micheas*>

Capitulum 3

Numérotation du verset Mi. 3,1 
Et dixi : Audite {t. 3 : Erfurt, f. 275vb ; facsim., p. 406b} [Rusch, f. 275vb ] principes Iacob et duces domus Israel. Numquid non vestrum est scire iudicium
interl.|  Qui annuntiavi Deum quasi regem et Dominum ante suos precessurum, adnuntio etiam malos propter crudelitatem suam non exauditurum
marg.|  Et dixi : Audite. Qui Deum previum non vultis sequi, nec vocem meam audire, audite comminationem hanc, scilicet quod non estis digni scire iudicium Dei {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 406b} quod est abyssus multa, nec prava mens vestra penetrat profundam eius iustitiam.
marg.|  Sub metaphora leonis vel latronis crudelitas principum Israel describitur.
marg.|  Sevitia iudicum in subiectos describitur et crudelitas.
Numérotation du verset Mi. 3,2 
qui odio habetis bonum et diligitis malum ? Qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum.
interl.|  non
interl.|  exteriora
interl.|  interiora
marg.|  Qui odio habetis. Nota verborum significantiam, bona non amare, et mala non fugere, vitium est, quantomagis odisse bonum, et amare malum.
marg.|  Qui violenter. Qui spoliatis pauperes et interficitis, et carnes eorum et ossa eorum conteritis.
marg.|  Sicut non sufficit illis spoliare subiectos sed et corpora duro imperio affligunt, et ossa conterunt, ut quidquid in eis forte et decorum erat, in feruenti olla contereretur quam rex Assyrius succendit tradentes diabolo et angelis eius gregem sibi commissum, sic cum venerit dies ultionis non audientur a Domino qui rogantes noluerunt audire, et qui averterunt faciem a paupere, faciem Dei aversam sentient, qui non fuerunt reges sed tyranni nec prepositi, sed leones, nec magistri, sed lupi ovium.
Numérotation du verset Mi. 3,3 
Qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut in lebete et quasi carnem in medio olle.
interl.|  Qui devorant plebem meam sicut escam panis
interl.|  que cito corrumpitur
interl.|  opera vestem anime
interl.|  quod forte et durabile virtutes
interl.|  et sic miserabiliter plebem in medio Hierusalem affligunt
interl.|  diabolo
Numérotation du verset Mi. 3,4 
Tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
interl.|  in die captivitatis per Nabuchodonosor, vel per romanos clamabunt sera penitentia
interl.|  iudicium sine misericordia, ei qui non fecerit misericordiam
Numérotation du verset Mi. 3,5 
Hec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum qui mordent dentibus suis et predicant pacem et si quis non dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum prelium.
interl.|  promittendo pacem
interl.|  nuntiando iram
interl.|  affirmant prophetali auctoritate
marg.|  Hec dicit Dominus Huc usque contra malos principes, sequens sermo est contra pseudo prophetas et doctores qui pollicendo scientiam et adulando seducunt populum.
marg.|  Fuerunt pseudo prophete in Israel qui propter dona pacem nuntiabant, et nihil dantibus iram Dei venturam.
marg.|  Heretici sunt pseudo prophete non missi a Deo qui populum quondam Dei seducunt et comedunt, vel munera accipiendo, vel occidendo animas et promittunt pacem celestis beatitudinis dicentes : non oportet ut contineas; habe fidem et promissa Dei consequeris. Et si quis non dederit in o. e. illis qui vel nolunt credere vel munera dare minantur vindictam prelii divini Ideo o heretici qui mentimini vos habere prophetiam et imitamini Ecclesiam Dei, ubi estimatis esse visionem ibi erit nox, et ubi iactatis vaticinium prophetale ibi eloquetur spiritus immundus, quia occidet supra huiusmodi prophetas sol iustitie, et videbunt tenebras suas et confundentur. Cumque magis divini quam prophete probati fuerint, ridebunt eos populi decepti.
Numérotation du verset Mi. 3,6 
Propterea nox vobis pro visione erit et tenebre vobis pro divinatione. Et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies.
interl.|  veritatis
interl.|  huiusmodi
interl.|  Cum res contrarie promissioni eorum evenerit, quia tunc apparebit quod non fuit responsum Dei in eis.
marg.|  Propterea nox. Ubi putatis visionem esse et ubi iactatis vaticinium prophetale, ibi loquitur spiritus immundus, nec habet lumen sed tenebras et errorem.
marg.|  Iam demones non habebunt potestatem ut eos sua fraude decipiant muta erunt oracula, tacebit spiritus immundus, et illudere non audebit
Numérotation du verset Mi. 3,7 
Et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et {t. 3 : Erfurt, f. 276ra ; facsim., p. 407a} [Rusch, f. 276ra ] operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei.
interl.|  rubore
Numérotation du verset Mi. 3,8 
Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et virtute ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum.
interl.|  Nemo ambigit Hierusalem pro sceleribus hic descriptis fuisse subversam
interl.|  quod pro Deo idola coluerunt, vel Dei filium crucifixerunt
marg.|  Verumtamen ego. Huc usque contra pseudo prophetas, nunc de seipso propheta supponit Illi loquentes falsa confusi silebunt, ego vero qui per spiritum sanctum loquor, iudicium et virtutem Dei annuntio, et cum alii mordeant et predicent pacem ego absque timore annuntio Iacob scelus, et Israel peccatum suum.
Numérotation du verset Mi. 3,9 
Audite hec principes domus Iacob et iudices domus Israel quia abominamini iudicium et omnia recta pervertitis.
interl.|  episcopi, presbyteri diaconi
interl.|  Ecclesie
interl.|  duarum tribuum
interl.|  non solum hoc facitis, sed etiam falsa iudicatis, scripturas depravastis
interl.|  decem tribuum
interl.|  nec saltem parus iustitia remanet in civitate
marg.|  Audite hec. Prius distincte malis iudicibus et post pseudo prophetis comminatus est, nunc generaliter arguit et iudices et pseudo prophetas et sacerdotes et eos qui Dei notitiam se habere pollicebantur propter quorum scelera Sion ut ager aranda est Hierusalem ut aceruus lapidum ruitura. Mons templi in excelsa siluarum futurus.
marg.|  Allegorice. Nisi doctores Ecclesie servaverint cor suum ut in causis non iudicent secundum personas abominantur iudicium et recta pervertunt. Possunt hec etiam intelligi de his qui Scripturas pravis interpretationibus depravant, hi edificant Sion in sanguinibus quia non idoneos ordinant ad regimen Ecclesiarum quorum doctrina et vita scandalizatur Ecclesia subditorum, et cum debeant esse os Domini ad populum, voces Domini venditant, et de columbis in templo mercantur, qui videntur sibi prophete esse, sed quia pecuniam accipiunt prophetia eorum facta est divinatio que in divinis scripturis semper in malam partem accipitur. Isti tamen in Domino seminare presumunt, nec visuros mala, sed tamen causa eorum locus quondam pacis impletur ruinis, et templum Dei in habitaculum bestiarum convertatur.
marg.|  Non debent ministri Ecclesie propter pecuniam sua officia administrare, nec tamen prohibentur quod ex officio suo debetur, accipere ad necessitatem, non ad luxuriam, alioquin culpa eorum in fine, quando refrigescet caritas et fides rare erit, ubi quondam erant ample domus et absque {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 407b} numero acervi frugum, ibi parva vix erat casula servans speciem ciborum refectionem anime non habentium.

quia] qua Weber
Numérotation du verset Mi. 3,10 
Qui edificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in iniquitate.
interl.|  cede innocentum morte Christi et apostolorum
interl.|  rapinis pauperum
Numérotation du verset Mi. 3,11 
Principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant. Et prophete eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes : Numquid non Dominus in medio nostrum ? Non venient super nos mala.
interl.|  Si quis de principibus iudicare videbatur quod rectum erat magis vendebant sententiam
interl.|  quia non iusi accepto pretio docebant populum
interl.|  nec responsa Dei nisi pro mercede proferebant
interl.|  qui prophetare debebant
marg.|  Et super Dominum requiescebant. Non intelligentes mala sua, quasi sceleribus redimerent civitatem Dei, se esse Dei ministros iactabant dicentes : Deus est in medio nostri et non venient super nos mala.
Numérotation du verset Mi. 3,12 
Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur
interl.|  a Romanis hostili aratro dividetur
et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum.
interl.|  in tumulos saxorum vertetur
interl.|  Quia non egistis penitentiam et populus vitia vestra secutus est, sed maxime pro effusione sanguinis Domini
interl.|  templum quondam nobile in cineres comminutum erit habitatio ferarum.
marg.|  PROPTER  HOC. Verba huius prophetie videmus completa, et aspectus verum esse probat.
marg.|  Pro sceleribus predictis, templo destructo et domo Iudeorum deserta, angelis etiam a sua sede recedentibus, pro monte destructo mons Dei elevatus est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mi. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber45.xml&chapitre=45_3)